isidore etymologiae iu isidori hispalensis episcopi etymologiarum siue originum liber iu de medicina i de medicina medicina est quae corporis uel tuetur uel restaurat salutem cuius materia uersatur in morbis et uulneribus ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet qui proprie medici nominantur sed etiam cibus et potus tegmen et tegumen defensio denique omnis atque munitio qua nostrum corpus aduersus externos ictus casusque seruatur ii de nomine eius nomen autem medicinae a modo id est temperamento inpositum aestimatur ut non satis sed paulatim adhibeatur nam in multo contristatur natura mediocriter autem gaudet unde et qui pigmenta et antidota satis uel assidue biberint uexantur inmoderatio enim omnis non salutem sed periculum affert iii de inuentoribus medicinae medicinae autem artis auctor ac repertor apud graecos perhibetur apollo hanc filius eius aesculapius laude uel opere ampliauit sed postquam fulminis ictu aesculapius interiit interdicta fertur medendi cura et ars simul cum auctore defecit latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus artaxerxis regis persarum tunc eam reuocauit in lucem hippocrates asclepio patre genitus in insula coo iu de tribus haeresibus medicorum hi itaque tres uiri totidem haereses inuenerunt prima methodica inuenta est ab apolline quae remedia sectatur et carmina secunda enpirica id est experientissima inuenta est ab aesculapio quae non indiciorum signis sed solis constat experimentis tertia logica id est rationalis inuenta ab hippocrate iste enim discussis aetatum regionum uel aegritudinum qualitatibus artis curam rationabiliter perscrutatus est infirmitatum per quam causas ratione adhibita perscrutetur enpirici enin experientiam solam sectantur logici experientiae rationem adiungunt methodici nec elementorum rationem obseruant nec tempora nec aetates nec causas sed solas morborum substantias u de quattuor humoribus corporis sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido quod est sanguis unde et sanitas dicta est quasi sanguinis status morbi generali uocabulo omnes passiones corporis continentur quod inde ueteres morbum nominauerunt ut ipsa appellatione mortis uim quae ex eo nascitur demonstrarent inter sanitatem autem et morbum media est curatio quae nisi morbo congruat non perducit ad sanitatem morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus id est ex sanguine et felle melancholia et phlegmate sicut autem quattuor sunt elementa sic et quattuor humores et unusquisque humor suum elementum imitatur sanguis aerem cholera ignem melancholia terram phlegma aquam et sunt quattuor humores sicut quattuor elementa quae conseruant corpora nostra sanguis ex graeca etymologia uocabulum sumpsit quod uegetetur et sustentetur et uiuat choleram graeci uocauerunt quod unius diei spatio terminetur unde et cholera id est fellicula nominata est hoc est fellis effusio graeci enim fel cholen dicunt melancholia dicta ec quod sit ex nigri sanguinis faece admixta abundantia fellis graeci enim melan nigrum uocant fel autem cholen appellant sanguis latine uocatus quod suauis sit unde et homines quibus dominatur sanguis dulces et blandi sunt phlegma autem dixerunt quod sit frigida graeci enim rigorem flegmonen appellant ex his quattuor humoribus reguntur sani ex ipsis laeduntur infirmi dum enim amplius extra cursum naturae creuerint aegritudines faciunt ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur quas graeci oxea uocant ex phlegmate uero et melancholia ueteres causae procedunt quas graeci chronia dicunt ui de acutis morbis oxeia est acutus morbus qui aut cito transit aut celerius interficit ut pleurisis phrenesis oxu enim acutum apud graecos et uelocem significat chronia est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur ut podagra pthisis chronos enim apud graecos tempus dicitur quaedam autem passiones ex propriis causis nomen acceperunt febris a feruore dicta est enim abundantia caloris frenesis appellata siue ab inpedimento mentis graeci enim mentem frenas uocant seu quod dentibus infrendant nam frendere est dentes concutere est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica ui effecta cardia ca uocabulum a corde sumpsit dum ex aliquo timore aut dolore afficitur cor enim graeci kardian uocant est enim cordis passio cum formidabili metu lethargia a somno uocata est enim oppressio cerebri cum obliuione et somno iugi ueluti stertentis synanchis a continentia spiritus et praefocatione dicta graeci enim sunagchein continere dicunt qui enim hoc uitio laborant dolore faucium praefocantur fleumon est feruor stomachi cum extensione atque dolore quae cum coeperit fieri et febris consequitur unde et dicta est flegmone apo flegei id est inflammans sic enim sentitur et inde nomen accepit pleurisis est dolor lateris acutus cum febre et sputo sanguinolento latus enim graece pleura dicitur unde pleuritica passio nomen accepit peripleumonia est pulmonis uitium cum dolore uehementi et suspirio graeci enim pulmonem pleumona uocant unde et aegritudo dicta est apoplexia est subita effusio sanguinis qua suffocati intereunt dicta autem apoplexia quod ex letali percussu repentinus casus fiat graeci enim percussionem apoplexin uocant spasmus latine contractio subita partium aut neruorum cum dolore uehementi quam passionem a corde nominatam dixerunt qui in nobis principatum uigoris habet fit autem duobus modis aut ex repletione aut ex inanitione tetanus maior est contractio neruorum a ceruice ad dorsum telum lateris dolor est dictum autem ita a medicis quod dolore corpus transuerberet quasi gladius ileos dolor intestinarum unde et illa dicta sunt graece enim ilios obuoluere dicitur quod se intestinae prae dolore inuoluant hi et turminosi dicuntur ab intestinarum tormento udrofobia id est aquae metus graeci enim udor aquam fobon timorem dicunt unde et latini hunc morbum ab aquae metu lymphaticum uocant fit autem ex canis rabidi morsu aut ex aeris spuma in terra proiecta quam si homo uel bestia tetigerit aut dementia repletur aut in rabiem uertitur carbunculus dictus quod in ortu suo rubens sit ut ignis postea niger ut carbo extinctus pestilentia est contagium quod dum unum adprehenderit celeriter ad plures transit gignitur enim ex corrupto aere et in uisceribus penetrando innititur hoc etsi plerumque per aerias potestates fiat tamen sine arbitrio omnipotentis dei omnino non fit dicta autem pestilentia quasi pastulentia quod ueluti incendium depascat ut uirg aen toto descendit corpore pestis idem et contagium a contingendo quia quemquem tetigerit polluit ipsa et inguina ab inguinum percussione eadem et lues a labe et luctu uocata quae tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo aut uita speretur aut mors sed repentinus languor simul cum morte uenit uii de chronicis morbis chronia est prolixus morbus qui multis temporibus remoratur ut podagra pthisis chronos enim apud graecos tempus dicitur cephalea ex causa uocabulum habet capitis enim passio est et graeci caput kefalen uocant scothomia ab accidenti nomen sumpsit quod repentinas tenebras ingerat oculis cum uertigine capitis uertigo autem est quotienscumque uentus consurgit et terram in circuitum mittit sic et in uertice hominis arteriae et uenae uentositatem ex resoluta humectatione gignunt et in oculis gyrum faciunt unde et uertigo nuncupata est epilemsia uocabulum sumsit quod mentem adpendens pariter etiam corpus possideat graeci enim adpensionem epilepsian appellant fit autem ex melancholico humore quotiens exuberauerit et ad cerebrum conuersus fuerit haec passio et caduca uocatur eo quod cadens aeger spasmos patiatur hos etiam uulgus lunaticos uocant quod per lunae cursum comitetur eos insidia daemonum item et laruatici ipse est et morbus comitialis id est maior et diuinus quo caduci tenentur cui tanta uis est ut homo ualens concidat spumetque comitialis autem dictus quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset comitia dimittebantur erat autem apud romanos comitiorum dies sollennis in kalendis ianuarii mania ab insania uel furore uocata nam graecorum uetustas furorem maniken appellabant siue ab iniquitate quam graeci manie uocauerunt siue a diuinatione quia diuinare graece manein dicitur melancholia dicta est a nigro felle graeci enim nigrum melan uocant fel autem cholen appellant epilemsia autem in phantasia fit melancholia in ratione mania in memoria typi sunt frigidae febres qui abusiue tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur latine forma atque status dicitur est enim accessionum uel recessionum reuolutio per statuta temporum interualla reuma graece latine eruptio siue fluor appellatur catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus quae dum ad fauces uenerit bragchos uocatur dum ad thoracem uel pulmonem ptusis dicitur coryza est quotiens infusio capitis in ossa uenerit narium et prouocationem fecerit cum sternutatione unde et coryza nomen accepit branchos est praefocatio faucium a frigido humore graeci enim guttur bragchos dicunt circa quem fauces sunt quas nos corrupte brancias dicimus raucedo amputatio uocis haec et arteriasis uocatur eo quod uocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria suspirium nomen sumpsit quia inspirationis difficultas est quam graeci duspnoian dicunt id est praefocationem peripleumonia a pulmonibus nomen accepit est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione haemoptois emissio sanguinis per ora unde et nomen accepit aima enim sanguis dicitur tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus qui in iuuenibus facilius uenire solet fthisis autem apud graecos dicta quod sit consumtio totius corporis tussis graece ab altitudine uocatur quod a profundo pectoris ueniat cuius contraria est superior in faucibus ubi uua titillat apostoma a collectione nomen accepit nam collectiones graeci apostomas uocant enpiis dicta ab apostoma intrinsecus uel in latere uel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit graeci enim iecur epar uocant lienosis ab splene uocabulum sumpsit graeci enim splen lien dicunt hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis nam graeci udor aquam uocauerunt est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido nefresis a renum languore nomen accepit renes enim graeci nefrous dicunt paralesis dicta a corporis inpensatione facta ex multa infrigidatione aut in toto corpore aut in parte cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria kachexian enim malam uexationem graeci uocauerunt fit autem haec passio intemperantia aegrotantis uel curatione mala medicaminis aut post aegritudinem tarda resumptio atrofia nomen accepit a diminutione corporis nam graeci nutrimenti cessationem atrofian dicunt est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim conualescentibus sarcia est superfluum carnis incrementum quo ultra modum corpora saginantur graeci enim carnem sarka uocant sciasis uocata a parte corporis quam uexat nam uertebrorum ossa quorum summitas iliorum initio terminatur graeci ischia uocant fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa et efficitur ibi glutinatio podagram graeci a retentione pedum dicunt nominatam et a ferali dolore siquidem omne quod inmite fuerit abusiue agreste uocamus artriticus morbus ab articulorum passione uocabulum sumpsit cauculus petra est quae in uesica fit unde et nomen accepit gignitur autem ex materia phlegmatica stranguria dicta est eo quod stringat urinarum difficultatem satiriasis iuge desiderium ueneris cum extensione naturalium locorum dicta passio a satyris diarria iugis uentris cursus sine uomitu disinteria est diuisio continuationis id est ulceratio intestini dis enim diuisio est intera intestina fit autem antecedente fluore quem graeci diarroian uocant lienteria dicta quod cibum tamquam per lenia intestinae nullis obstantibus faciat prolabi colica passio nomen sumpsit ab intestino quem graeci kolon appellant ragadiae dicuntur eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium haec et emorroidae a sanguinis fluore dictae graeci enim sanguinem aima dicunt uiii de morbis qui in superficie corporis uidentur alopicia est capillorum fluor circumscriptis pilis fuluis aeris qualitatem habentibus uocata hoc nomine a similitudine animalis uulpeculae quam graeci alopeka uocant parotidae sunt duritiae uel collectiones quae ex febribus aut ex aliquo alio nascuntur in aurium uicinitates unde et parotides sunt appellatae ota enim graece auricula dicitur lentigo est uestigia macularum paruula in rotunditatem formata ab specie lenticulae dicta erisipela est quem latini sacrum ignem appellant id est execrandum per antiphrasim siquidem in superficie rubore flammeo cutes rubescunt tunc mutuo rubore quasi ab igni uicina inuaduntur loca ita ut etiam febris excitetur serpedo est rubor cutis cum pustularum extantia et nomen sumpsit a serpendo eo quod serpiat membra inpetigo est sicca scabies prominens a corpore cum asperitate et rotunditate formae hanc uulgus sarnam appellant prurigo uocata est a perurendo et ardendo nyctalmos est passio quae per diem uisus patentibus oculis denegatur et nocturnis inruentibus tenebris redhibetur aut uersa uice ut plerique uolunt die redditur nocte negatur uerrucae aliud sunt satiriasis aliud uerrucae singulatim sunt satiriasis uero una fortior et circa ipsam plures inueniuntur scabies et lepra utraque passio asperitas cutis cum pruritu et squamatione sed scabies tenuis asperitas et squamatio est hinc denique nomen accepit quae ita ueluti purgamenta amittat nam scabies quasi squamies lepra uero asperitas cutis squamosa lepidae herbae similis unde et nomen sumpsit cuius color nunc in nigredinem uertitur nunc in alborem nunc in ruborem in corpore hominis ita lepra dinoscitur si uariatim inter sanas cutis partes color diuersus appareat aut si ita se ubique diffundat ut omnia unius coloris quamuis adulteri faciat elefantiacus morbus dicitur ex similitudine elephanti cuius naturaliter dura pellis et aspera nomen morbo in hominibus dedit quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti siue quia ingens passio est sicut animal ipsud ex quo deriuatum ducit nomen hicteris graeci appellant a cuiusdam animalis nomine quod sit coloris fellei hunc morbum latini arcuatum dicunt a similitudine caelestis arcus auriginem uero uarro appellari ait a colore auri regium autem morbum inde aestimant dictum quod uino bono et regalibus cibis facilius curetur cancer a similitudine maritimi animalis uocatum uulnus sicut medici dicunt nullis medicamentis sanabile at ergo praecidi solet a corpore membrum ubi nascitur ut aliquantum diutius uiuat tamen inde mortem quamlibet tardius adfuturam furunculus est tumor in acutum surgens dictus quod feruet quasi feruunculus unde et graece anthrax dicitur quod sit ignitus ordeolus est paruissima ac purulenta collectio in pilis palpebrium constituta in medio lata et ex utroque conducta hordei granum similans unde et nomen accepit oscedo est qua infantum ora exulcerantur dicta ex languore oscitantium frenusculi ulcera circa rictum oris similia his quae fiunt iumentis asperitate frenorum ulcus putredo ipsa uulnus quod ferro fit quasi ui et ulcus quod olet quasi olcus unde et ulcera pustula est in superficie corporis turgida ueluti collectio papula est paruissima cutis erectio circumscripta cum rubore et ideo papula quasi pupula syringio sanies dicta quia ex sanguine nascitur excitato enim calore uulneris sanguis in saniem uertitur nam sanies non fit in quocumque loco nisi ubi sanguis aduenerit quia omne quod putrescit nisi calidum et humidum fuerit quod est sanguis putrefieri non potest sanies autem et tabes sibi differunt fluere enim sanie uiuorum est tabe mortuorum cicatrix est obductio uulneris naturalem colorem partibus seruans dicta quod obducat uulnera atque obcaecat ix de remediis et medicaminibus medicinae curatio spernenda non est meminimus enim et esaiam ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse et paulus apostolus timotheo modicum uinum prode esse dixit curatio autem morborum tribus generibus constat pharmacia quam latini medicamina uocant chirurgia quam latini manuum operationem appellant manus enim apud graecos cheir uocatur diaeta quam latini regulam nuncupant est enim obseruatio legis et uitae sunt autem omni curationi species tres primum genus diaeticum secundum pharmaceuticum tertium chirurgicum diaeta est obseruatio legis et uitae pharmacia est medicamentorum curatio chirurgia ferramentorum incisio nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam antiquior autem medicina herbis tantum et sucis erat talis enim medendi usus coepit deinde ferro et ceteris medicamentis omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur ex contrariis ut frigidum calido uel humido siccum sicut et in homine superbia sanari non potest nisi humilitate sanetur ex similibus uero sicut ligamentum uulneri rotundo rotundum uel oblongo oblongum adponitur ligatura enim ipsa non eadem membris et uulneribus omnibus sed similis simili coaptatur quae duo etiam ipsa adiutoria nominibus suis significant nam antidotum graece latine ex contrario datum dicitur contraria enim contrariis medicinae ratione curantur at contra ex simili ut pikra quae interpretatur amara quia gustus eius amarus est ex conuenienti enim nomen accepit quia amaritudo morbi amaritudine solui solet omnia autem medicamenta ex propriis causis habent uocabula hiera enim dicta quasi diuina arteriaca quod apta sint gutturis meatui et tumores faucium et arteriarum leniant tiriaca est antidotum serpentinum quo uenena pelluntur ut pestis peste soluatur catartica graece latine purgatoria dicuntur catapotia eo quod modicum potetur seu inglutiatur diamoron a suco morae nomen sumpsit ex quo conficitur sicut diacodion quia ex codia id est ex papauere fit sicut diaspermaton quia ex seminibus conponitur electuarium uocatum eo quod molle sorbeatur trociscos dictus quia in modum rotulae deformatur trochos enim graece rota dicitur collyria latinum sonat quod uitia oculorum detergant epitima eo quod superponatur aliis adiutoriis praecedentibus cataplasma eo quod inductio sola sit inplastrum eo quod inducatur malagma quod sine igne maceretur et conprehendatur enema graece latine relaxatio dicitur pessaria dicta quod intus iniciantur medicinam iumentorum chiron quidam graecus inuenit inde pingitur dimidia parte homo dimidia equus dictus autem chiron apo tou cheirizesthai quia chirurgus fuit creticos dies medici uocant quibus credo ex iudicio infirmitatis hoc nomen inpositum est quod quasi iudicent hominem et sententia sua aut puniant aut liberent x de libris medicinalibus aforismus est sermo breuis integrum sensum propositae rei scribens prognostica praeuisio aegritudinum uocata a praenoscendo oportet enim medicum et praeterita agnoscere et praesentia scire et futura praeuidere dinamidia potestas herbarum id est uis et possibilitas nam in herbarum cura uis ipsa dunamis dicitur unde et dinamidia nuncupatur ubi eorum medicinae scribuntur butanicum herbarum dicitur quod ibi herbae notentur xi de instrumentis medicorum enchiridion dictum quod manu adstringatur dum plurima contineat ferramenta cheir enim graece manus uocatur phlebotomum ab incisione uocatum nam incisio graece tome dicitur similaria angistrum spatomele guua quae a latinis a similitudine cucurbita a suspirio uentosa uocatur denique animata spiritu per igniculum dehinc praeciso corpori superposita omne quod intra cutem uel altius aestuat siue humorem siue sanguinem euocat in superficiem clistere pila a pisendis seminibus id est terendis hinc et pigmenta eo quod in pila et pilo aguntur quasi piligmenta est enim pila uas concauum et medicorum aptum usui in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent uarro autem refert pilumn um quendam in italia fuisse qui pinsendis praefuit aruis unde pilumni et pistores ab hoc igitur pilum et pilam inuentam quibus far pinsitur et ex eius nomine ita appellata pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur mortarium quod ibi iam semina in puluerem redacta et mortua condiantur coticula est in qua circunducta collyria resoluuntur erit enim lenis nam aspera frangi potius quam resolui collyrium facit xii de odoribus et unguentis odor uocatus ab aere thymiama lingua graeca uocatur quod sit odorabile nam thymum dicitur flos qui odorem refert de quo uergilius georg redolentque thymo incensum dictum quia igne consumitur dum offertur tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae quae fiunt ex quattuor pigmentis quattuor enim graece tettara formula eidos dicitur stacten est incensum quod ex pressura manat dictum a graecis para to stazein stakte id est obtritum mirobalanum quia fit ex glande odorata de quo horatius c et pressa tuis balanus capillis oleum est purum nullique rei admixtum unguentum uero est omne quod ex communi oleo confectum aliarum specierum conmixtione augetur odoris iucunditatem sumens et longius redolens unguenta autem quaedam dicuntur a locis ut telinum cuius iulius caesar meminit dicens corpusque suaui telino unguimus hoc conficiebatur in insula telo quae est una ex cycladibus sunt et quaedam ab inuentorum nomine ut amaracinum nam quidam tradunt regium quendam puerum amaracum nomine complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse et maiorem ex commixtione odorem creasse unde nunc optima unguenta amaracina dicuntur sunt autem ex genere florum item alia quae materiae suae qualitate dicuntur ut rosaceum a rosa quiprinum a flore quipro unde et propriae materiae odorem referunt ex his quaedam simplicia unguenta sunt quae ex una tantum specie existunt unde et sui nominis referunt odoratum ut anetinum est enim sincerum ex oleo et aneto tantum conposita autem sunt quae pluribus admixtis fiunt unde et nominis sui odorem non habent quia obtinentibus aliis quae admiscentur incertum odorem ducunt cerotum calasticum marciatum xiii de initio medicinae quaeritur a quibusdam quare inter ceteras liberales disciplinas medicinae ars non contineatur propterea quia illae singulares continent causas ista uero omnium nam et grammaticam medicus scire debet ut intellegere uel exponere possit quae legit similiter et rhetoricam ut ueracibus argumentis ualeat definire quae tractat necnon et dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas sic et arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum non aliter et geometriam propter qualitates regionum et locorum situs in quibus doceat quid quisque obseruare oporteat porro musica incognita illi non erit nam multa sunt quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur sicut de dauid legitur qui ab spiritu inmundo saulem arte modulationis eripuit asclepiades quoque medicus phreneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit postremo et astronomiam notam habebit per quam contempletur rationem astrorum et mutationem temporum nam sicut ait quidam medicorum cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur hinc est quod medicina secunda philosophia dicitur utraque enim disciplina totum hominem sibi uindicat nam sicut per illam anima ita per hanc corpus curatur isidore of seuille christian latin the latin library the classics page apicius de re coquinaria liber u de re coquinaria liber quintus m gauii apicii liber u ospreon i pultes pultes iulianae sic coquuntur alicam purgatam infundis coques facies ut ferueat cum ferbuerit oleum mittis cum spissauerit lias diligenter adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae cum cerebellis teres et in caccabum mittis teres piper ligusticum feniculi semen suffundis liquamen et uinum modice mittis in caccabum supra cerebella et pulpam ubi satis ferbuerit cum iure misces ex hoc paulatim alicam condies et ad trullam permisces et lias ut quasi sucus uideatur pultes cum iure oenococti pultes oenococti iure condies copadia similam siue alicam coctam hoc iure condies et cum copadiis porcinis adponis oenococti iure conditis pultes tractogalatae lactis sextarium et aquae modicum mittes in caccabo nouo et lento igni ferueat tres orbiculos tractae siccas et confringis et partibus in lac summittis ne uratur aquam miscendo agitabis cum cocta fuerit ut est super ignem mittis melle ex musteis cum lacte similiter facies salem et oleum minus mittis pultes alicam purgatam infundis coques cum ferbuerit oleum mittis cum spissauerit adicies cerebella duo cocta et selibram pulpae quasi ad isicia liatae cum cerebellis teres et in caccabum mittes teres piper ligusticum feniculi semen suffundis liquamen et meri modicum et mittis in caccabum supra cerebella et pulpam ubi satis ferbuerit cum iure misces ex hoc paulatim alicam condies et lias ut quasi sucus uideatur ii lenticula lenticula ex sphondylis accipies caccabum mundum adicies in mortarium piper cuminum semen coriandri mentam rutam puleium fricabis suffundis acetum adicies mel liquamen et defritum aceto temperabis reexinanies in caccabo sphondylos elixatos teres et mittis ut ferueant cum bene ferbuerint obligas adicies in boletari oleum uiridem lenticulam de castaneis accipies caccabum nouum et castaneas purgatas diligenter mittis adicies aquam et nitrum modice facies ut coquatur cum coquitur mittis in mortario piper cuminum semen coriandri mentam rutam laseris radicem puleium fricabis suffundis acetum mel liquamen aceto temperabis et super castaneas coctas refundis adicies oleum facies ut ferueat cum bene ferbuerit tudiclabis gustas si quid deest addes cum in boletar miseris addes oleum uiridem aliter lenticulam coquis cum despumauerit porrum et coriandrum uiridem supermittis teres coriandri semen puleium laseris radicem mentam et rutam suffundis acetum adicies melle liquamine aceto defrito temperabis adicies oleum agitabis si quid opus fuerit mittis amulo obligas insuper oleum uiridem mittis piper aspargis et inferes iii pisa pisum coques cum despumauerit porrum coriandrum et cuminum supra mittis teres piper ligusticum careum anethum ocimum uiridem suffundis liquamen uino et liquamine temperabis facies ut ferueat cum ferbuerit agitabis si quid defuerit mittis et inferes pisam farsilem coques cui oleum mittis accipies abdomen et mittis in caccabum liquamen et porrum capitatum coriandrum uiridem imponis ut coquatur isicia minuta facies quadrata et coques simul turdos uel aucellas uel de pullo conciso et cerebella prope cocta cum iuscello coques lucanicas assas petasonem elixas porros ex aqua coques nucleorum heminam frigis teres piper ligusticum origanum gingiber ius abdominis fundis lias angularem accipies qui uersari potest et omentis tegis oleo perfundis deinde nucleos aspargis et supra pisam mittis ut tegas fundum angularis et sic componis supra petasonis pulpas porros lucanicas concisas iterum pisam supermittis item alternis aptabis obsonia quousque impleatur angularis nouissime pisam mittis ut intus omnia contineat coques in furno uel lento igni imponis ut ducat ad se deorsum oua dura facies uitella eicies in mortario mittis cum pipere albo nucleis melle uino candido et liquamine modico teres et mittis in uas ut ferueat cum ferbuerit pisam mittis in lancem et hoc iure perfundis hoc ius candidum appellatur pisum indicum pisum coques cum despumauerit porrum et coriandrum concidis et mittis in caccabum ut ferueat et accipies sepias minutas sic quomodo sunt cum atramento suo ut simul coquantur adicies oleum liquamen et uinum fasciculum porri et coriandri facies ut coquantur cum coctum fuerit teres piper ligusticum origanum carei modicum suffundis ius de suo sibi uino et passo temperabis sepias minutatim concidis et in pisum mittis piper asparges et inferes pisum coques agitabis et mittis in frigidam cum refrigerauerit deinde agitabis concidis cepam minutatim et albamentum oui oleo et sale condies aceti modicum adicies in boletari uitellum oui cocti colas insuper oleum uiridem mittis et inferes pisam uitellianam siue fabam pisam coques lias teres piper ligusticum gingiber et super condimenta mittis uitella ouorum quae dura coxeris mellis uncias iii liquamen uinum et acetum haec omnia mittis in caccabum et condimenta quae triuisti adiecto oleo ponis ut ferueat condies pisam lias si aspera fuerit melle mittis et inferes aliter pisa siue faba ubi despumauerit teres mel liquamen caroenum cuminum rutam apii semen oleum et uinum udiclabis cum pipere trito et cum isiciis inferes aliter pisam siue fabam despumatam subtrito lasare parthico liquamen et caroeno condies oleum modice superfundis et inferes pisam adulteram uersatilem coques pisam cerebella uel aucellas uel turdos exossatos a pectore lucanicas iecinera gizeria pullorum in caccabum mittis liquamen oleum fasciculos porri capitati coriandrum uiridem concidis et cum cerebellis coques teres piper ligusticum et liquamen pisam siue fabam uitellianam pisam siue fabam coques cum despumauerit mittis porrum coriandrum et flores maluarum dum coquitur teres piper ligusticum origanum feniculi semen suffundis liquamen et uinum mittis in caccabum adicies oleum cum ferbuerit agitas oleum uiridem insuper mittis et inferes iu conchicla cum faba coques teres piper ligusticum cuminum coriandrum uiridem suffundis liquamen uinum et liquamen in ea temperabis mittis in caccabum adicies oleum lento igni ferueat et inferes conchiclam apicianam accipies cumanam mundam ubi coques pisum cui mittis lucanicas concisas isiciola porcina pulpas petasonem teres piper ligusticum origanum anethum cepam siccam coriandrum uiridem suffundis liquamen uino et liquamine temperabis mittis in cumanam cui adicies oleum pungis ubique ut combibat oleum igni lento coques ita ut ferueat et inferes conchiclam de pisa simplici pisam coques cum despumauerit fasciculum porri et coriandri mittis dum coquitur teres piper ligusticum origanum fasciculum suffundis ius de suo sibi fricabis liquamine temperabis mittis super adicies oleum et lento igni ferueat et inferes conchicla commodiana pisam coques cum despumauerit teres piper ligusticum anethum cepam siccam suffundis liquamen uino et liquamine temperabis mittis in caccabum ut combibat deinde oua iu solues in sextarium pisae mittis agitas mittis in cumanam ad ignem ponis ut ducat et inferes aliter conchiclam sic facies concidis pullum minutatim liquamine oleo et uino ferueat concidis cepam coriandrum minutum cerebella eneruas mittes in eundem pullum cum coctus fuerit leuas et exossas concides minutatim cepam et coriandrum colas ibi pisam coctam non conditam accipies conchiclarem pro modo componis uarie deinde teres piper cuminum suffundis ius de suo sibi item in mortario oua duo dissolues temperas ius de suo sibi suffundis pisae integrae elixae uel nucleis adornabis et lento igni feruere facies et inferes aliter conchicla conchiclatus pullus uel porcellus exossas pullum a pectore femora eius iungis in porrectum surculo alligas et impensam paras et farcies alternis pisam lotam cerebella lucanicas et cetera teres piper ligusticum origanum et gingiber liquamen suffundis passo et uino temperabis facies ut ferueat et cum ferbuerit mittis modice et impensam cum condieris alternis in pullo componis omento tegis et in operculo deponis et in furnum mittis ut coquantur paulatim et inferes u tisanam et alicam alicam uel sucum tisanae sic facies tisanam uel alicam lauando fricas quam ante diem infundis imponis supra ignem cum bullierit mittis olei satis et anethi modicum fasciculum cepam siccam satureiam et coloefium ut ibi coquantur propter sucum mittis coriandrum uiridem et salem simul tritum et facies ut ferueat cum bene ferbuerit tollis fasciculum et transferes in alterum caccabum tisanam sic ne fundum tangat propter combusturam lias bene et colas in caccabo super acronem coloefium teres piper ligusticum pulei aridi modicum cuminum silfi frictum suffundis mel acetum defritum liquamen refundis in caccabum super coloefium acronem ut bene tegatur facies ut ferueat super ignem lentum aliter tisanam infundis cicer lenticulam pisam defricas tisanam et cum leguminibus elixas ubi bene bullierit olei satis mittis et super uiridia concidis porrum coriandrum anethum feniculum betam maluam coliculum mollem haec uiridia minuta concisa in caccabum mittis coliculos elixas et teres feniculi semen satis origanum silfi ligusticum postquam triueris liquamine temperas et super legumina refundis agitas coliculorum minutas super concidis ui fabaciae uirides et baianae fabaciae uirides ex liquamine oleo coriandro uiridi cumino et porro conciso coctae inferuntur aliter fabaciae frictae ex liquamine inferuntur aliter fabaciae ex sinapi trito melle nucleis ruta cumino et aceto inferuntur baianas elixas minutatim concidis ruta apio uiridi porro aceto oleo liquamine caroeno uel passo modico inferes uii faenum graecum faenum graecum ex liquamine oleo et uino uiii faseoli et cicer faseoli uirides et cicer ex sale cumino oleo et mero modico inferuntur aliter faseolus siue cicer frictos ex oenogaro et pipere gustabis et elixati sumpto semine cum ouis in patella feniculo uiridi piper et liquamine et caroeno modico pro salso inferuntur uel simpliciter ut solet apicius the miscellany the latin library the classics page apicius de re coquinaria liber ii de re coquinaria liber secundus m gauii apicii liber ii sarcoptes i isicia isicia marina isicia fiunt marina de cammaris et astacis de lolligine de sepia de locusta isicium condies pipere ligustico cumino laseris radice isicia de lolligine sublatis crinibus in fulmento tundes sicuti adsolet pulpa et in mortario et in liquamine diligenter fricatur et exinde isicia plassantur isicia de scillis uel de cammaris amplis cammari uel scillae de testa sua eximuntur et in mortario teruntur cum piper et liquamine optimo pulpae isicia plassantur omentata ita fiunt assas iecur porcinum et eum eneruas ante tamen teres piper rutam liquamen et sic superinmittis iecur et teres et misces sicut pulpa omentata et singula inuoluuntur folia lauri et ad fumum suspenduntur quamdiu uoles cum manducare uolueris tolles de fumum et denuo assas iscium adicies in mortarium piper ligusticum origanum fricabis suffundes liquamen adicies cerebella cocta teres diligenter ne astulas habeat adicies oua quinque et dissolues diligenter ut unum corpus efficias liquamine temperas et in patella aenea exinanies coques cum coctum fuerit uersas in tabula munda tessellas concides adicies in mortarium piper ligusticum origanum fricabis in se commmisces mittes in caccabum facies ut ferueat cum ferbuerit tractum confringes obligas coagitabis et exinanies in boletari piper asperges et appones isicia ex sfondilis elixatos sfondilos contere et neruos eorum eximes deide cum eis alicam elixatam oua conteres piper liquamen isicia ex his facies cum nucleis et pipere in omento assabis oenogaro profundes et pro esiciis inferes isicia omentata pulpam concisam teres cum medulla siliginei in uino infusi piper liquamen si uelis et bacam mirteam extenteratam simul conteres pusilla esicia formabis intus nucleis et pipere positis inuoluta omento subassabis cum careno ii hydrogarum et apothermum et amulatum isicia plena accipies adipes fasiani recentes praeduras et facis ex eo tessellas cum pipere liquamine careno in isicio includes ex idrogaro coques et inferes hidrogarata esicia sic facies teres piper ligusticum piretrum minimum suffundes liquamen temperas aquam cisterninam dum inducet exaninies in caccabo et cum isicia ad uaporem ignis pones et caleat et sic sorbendum inferes in isiciato pullo olei floris lib i liquaminis quartarium piperis semunciam aliter de pullo piperis grana xxxi conteres mittis liquaminis optimi calicem carenis tantundem aquae undecim mittis et ad uaporem ignis pones isicium simplex ad unum liquaminis acetabulum aquae septem mittes modicum apii uiridis triti piperis cocleare isiciola incoques et sic ad uentrem soluendum dabis idrogaro feces conditi addes isicia sic facies isicia de pauo primum locum habent ita si fricta fuerint ut callum uincant item secundum locum habent de fasianis tem tertium locum habent de cunicuis tiem quartum locum habent de pullis item quintum locum habent de porcello tenero isiciam amulata a balneo sic facies teres piper ligusticum origanum modicum silfi gingiber minimum mellis modicum liquamine termperabis misces adicies super esicia facies ut ferueat cum bene bolluerit amulo obligas spisso et sorbendum feres amulum aliter piper teres pridie infusum cui subinde liquamen suffundes ita ut bene tritum ac lutulentum facias piperatum cui defritum admisces quod fir de cotoniis quod sole torrente in mellis substantiam cogitur quod si non fuerit uel caricarum defritum mittes quod romani colorem uocant ac deineps amulum infusum adicies uel orizae sucum et lento igni feruere facias amulatum aliter ossucla de pullis exbrommas deinde mittis in caccaburn porros anetum salem cum cocta fuerint addes piper apii semen deide oridiam infusam teres addes liquamen et passum uel defritum omnia misces et cum esiciis inferes apothermum sic facies alicam elixa cum nucleis et amigdalis depilatis et in aqua infusis et lotis ex creta argentaria ut ad candorem pariter perducantur cui ammiscebis uuam passam carenum uel passum desuper piper confractum asparges et in boletari inferes iii uuluulae botelli uuluulae isiciatae sic fiunt piper tritum et cuminum capita porrorum breuia duo ad molle purgata rutam liquamen admiscentur pulpae bene tunsae et fricaltae denuo cum ipso subtrito ita ut commisceri possit mittas piperis grana et nucleos et calcabis in materia bene lota et sic conquuntur ex aqua oleo liquamine fasciculo porrorum et aneto botellum sic facies sex oui uitellis coctis nucleis pineis concisis caepam porrum concisum ius crudum misces piper minutum et sic intestinum farcies adicies liquamen et uinum et sic coques iu lucanicae lucanicas similiter ut supra scriptum est lucanicarum confectio teritur piper cuminum satureia ruta petroselinum condimentum bacae lauri liquamen et admiscetur pulpa bene tunsa ita ut denuo bene cum ipso subtrito fricetur cum liquamine admixto pipere integro et abundanti pinguedine et nucleis inicies in intestinum perquam tenuatim perductum et sic ad fumum suspenditur u farcimina oua et cerebella teres nucleos pineos piper liquamen laser modicum et his intestinum implebis elixas postea assas et inferes aliter coctam alicam et tritam cum pulpa concisa et trita una cum piper et liquamine et nucleis farcies intestinum et elixabis deide cum sale assabis et cum senapi inferes uel sic concisum in disco aliter alicam purgas et cum liquamine intestini et albamine porri concisi minutatim simul elixas elixato tolles pinguedinem concides et copadia pulpae in se omnia commisces teres piper ligusticum oua tria haec omnia in mortario permiscer cum nucleis et piper integro liquamen suffundes intestina imples elixas et subassas uel elixa tamtum appones aliter circellos isiciatos reples intestinum inpensam esicii et circellum facies rotundum fumas cum miniauerit subassas exornas oenogaruo fasiani profundas sed cuminum addes apicius the miscellany the latin library the classics page apicius de re coquinaria liber i de re coquinaria liber primus m gauii apicii liber i epimeles i conditum paradoxum conditi paradoxi compositio mellis p xu in aeneum uas mittuntur praemissis uini sextariis duobus ut in coctura mellis uinum decoquas quod igni lento et aridis lignis calefactum commotum ferula dum coquitur si efferuere coeperit uini rore conpescitur praeter quod subtracto igni in se redit cum perfrixerit rursus accenditur hoc secundo ac tertio fiet ac tum demum remotum a foco postridie despumatur tum mittis piperis uncias quattor iam triti masticis scripulos iii folii et croci dragmae singulae datilorum ossibus torridis quinque isdemque dactilis uino mollitis intercedente prius suffusione uini de suo modo ac numero ut tritura lenis habeatur his omnibus paratis supermittis uini lenis sextaria xuiii carbones perfecto aderunt conditum melizomum perpetuum quod subministratur per uiam peregrinanti piper tritum cum melle despumto in cupellam mittis conditi loco et ad momentum quantum sit bibendum tantum aut mellis proferas aut uini misceas sed si uas erit nonnihil uini melizomo mittas adiciendum propter mellis exitum solutiorem ii absinthium romanum absinthium romanum sic facies conditi camerini praeceptis utique pro absinthio cessante in cuius uicem absinthi pontici purgati terendique unciam thebaicam dabis masticis folii scripulos iii uini eius modi sextarios xuiii carbones amaritudo non exigit iii rosatum et uiolacium rosatum sic facies folias rosarum albo sublato lino inseris ut sutilis facias et uino quam plurimas infundes ut septem diebus in uino sint post septem dies rosam de uino tollis et alias sutiles recentes similiter mittis ut per dies septem in uino requiescant et rosam eximis similiter et tertio facies et rosam eximis et uinum colas et cum ad bibendum uoles uti addito melle rosatum conficies sane custodito ut rosam a rore siccam et optimam mittas similiter ut supra et de uiola uiolacium facies et eodem modo melle temperabis rosatum sine rosa sic facies folia citri uiridia in sportella palmea in dolium musti mittes antequam ferueat et post quadraginta dies exime cum necesse fuerit mel addes et pro rosto utere iu oleum liburnium sic facies in oleo spano mittes hellenium et cyperi et folia lauri non uetusta tunsa omnia et cribellata ad leuissimum puluerem redacta et sales frictos et tritos et per triduum uel plus promisce diligenter post haec aliquanto tempore patere requiescere et liburnicum omnes putabunt u uinum ex atro candidum facies lomentum ex faba factum uel ouorum trium alborem in lagonam mittis et diutissime agitas alia die erit candidum et cineres uitis albae idem faciunt ui de liquamine emendando liquamen si odorem malum fecerit ual inan inuersum fumiga lauro et cupresso et in hoc liquamen infunde ante uentilatum si salsum fuerit mellis sextarium mittis et moues picas et emendasti sed et msutum recens idem praestat uii ut carnes sine sale quouis tempore recentes sint ut carnes sine sale quouis tempore recentes sint carnes recentes quales uolueris melle tegantur sed uas pendeat et quando uolueris utere hoe hieme melius fit aestate paucis diebus durabit et in carne cocta itidem facies callum porcinum uel bubulum et ungellae coctae ut diu durent in senapi ex aceto sale melle facta mittis ut tegantur et quando uolueris utere miraberis uiii ut carnem salsam dulcem facias carnem salsam dulcem facies si prius in lacte coquas et postea in aquam ix pisces fricti ut diu durent ut pisces fricti diu durent eodem momento quo friguntur et leuantur ab aceto calido perfunduntur ostrea ut diu durent lauas ab aceto aut ex aceto uasculum picitum laua et ostrea compone x ut uncia laseris toto tempore durent laser in spatiosum doliolum uitreum mittis et nucleos pineos et puta uiginti cumque utendum fuerit lasere nucleos contere et in cibis miraberis sapores et tantum numero nucleorum doliolo reserentur xi ut dulcia de melle diu durent ut dulcia de melle diu durent accipies quod graeci dicunt cnecon et facies farinam et admisces cum melle eo tempore quo dulcia facturus es ut mel malum bonum facias me malum bonum facies ad uendendum unam partem mali et duas boni si simul miscueris mel corruptum ut probes inlunium infundes in melle et incende si incorruptum est lucet xii uuae ut diu seruentur uuae ut diu seruentur accipies uuas de uite inlaesas et aquam pluuialem ad tertias decoques et mittis in uas in quo et uuas mittis uas picari et gipsari facies et in locum frigidum ubi soli accesusum non habet reponi facies et quando uolueris uuas uirides inuenies et ipsam aquam pro hydromelli aegris dabis et si in ordeo obruas inlaesas inuenies ut mala et mala granata diu durent in calidam feruentem merge et statim leua et suspende ut mala cidonia diu seruentur eligis mala sine uitio cum ramulis et foliis et condes in uas et suffundes mel et defritum et diu seruabis ficum recentem mala pruna pira cerasia ut diu serues omnia cum peciolis diligenter legito et in melle ponito ne se contingant citria ut diu durent in uas citrium mitte gipsa suspende mora ut diu durent ex moris sucum facito et cum sapa misce et in uitrio uase cum mora mitte custodies multo tempore olera ut diu seruentur olera electa no satis matura in uas picitum repone rapae ut diu seruentur ante accuratas et compositas asperges mirtae bacis cum melle et aceto aliter senapi tempera melle aceto sale et super compositas rapas infundes tubera ut diu seruentur tubera quae aquae non uexauerint componis in uas alternis alternis scobem siccam mittis et gipsas et loco frigido pones duracina persica ut diu durent eligitio optima et mitte in muriam postera die exime et spongiabis diligenter et collocabis in uas fundes salem acetum satureiam xiii sales conditos ad multa sales conditos ad digestionem ad uentrem mouendum et omnes morbos et pestilentiam et omnia frigora prohibent generari sunt autem et suauissimi ultra quam speras sales communes frictos lib i sales ammonicos frictos lib ii piperis albi uncias iii gingiber unc ii ammeos unc i semis timi unc i semis apii seminis unc i semis si apii semem mittere nolueris petroselini mittis unc iii origani unc iii erucae semen unc i semis piperis nigri unc iii croci unc i ysopi cretici unc ii folium unc ii petroselinum unc ii aneti unc ii xiu oliuas uirides seruare ut quouis tempore oelum facias oliuas de arbore sublatas in illud mittis et erunt tales quouis tempore quasi mox de arbore demptae de quibus si uolueris oleum uiridem facies xu cuminatum in ostrea et conchiclis cuminatum in ostrea et conchicla piper ligusticum petroselinum mentam siccam folium malabatrum cuminum plusculum mel acetum et liquamen aliter piper ligusticum petrosilenum mentan siccam cuminum plusculum mel acetum liquamen xui laseratum laseratum laser cyrenaicum uel parthicum tepida dissoluis cum aceto liquamine temperatum uel piper petroselinum mentam siccam laseris radicem mel acetum liquamen aliter piper careum anethum petroselinum mentam siccam silfi folium malabatrum ispicam indicam costum modicum mel acetum liquamen xuii oenogarum in tubera oenogarum in tubera piper ligusticum coriandrum rutam liquamen mel uinum et oleum modice aliter timum satureiam piper ligusticum mel uinum liquamen et oleum xuiii oxyporium cumini unc ii zingiberis unc i rutae uiridis unc i nitri scripulos ui dactilorum pinguium scripulos xii piperis unc i mellis unc ix cuminum uel ethiopicum aut siriacum aut libicum aceto infundes sicca et sic tundes postea melle comprehendis cum necesse fuerit oxygaro uteris xix ypotrimma piper ligusticum mentam aridam nucleos pineos uuam passam cariotam caseum dulcem mel acetum liquamen oleum uinum defritum aut carenum xx oxygarum digestible oxygarum digestibilem piperis semunciam silis gallici scripulos ii cardamomi scripulos ui cumini scripulos ui folii scripulum i mentae siccae scripulos ui tunsa cribrataque melle colligis cum opus fuerit liquamen et acetum addis aliter piperis unc i petroselini carei ligustici uncias singulas melle colliguntur cum opus fuerit liquamen et acetum addes xxi moretaria mentam rutam coriandrum feniculum omnia uiridia ligusticum piper mel liquamen si opus fuerit acetum addes apicius the miscellany the latin library the classics page apicius de re coquinaria liber iu de re coquinaria liber quartus m gauii apicii liber iu pandecter i sala cattabia sala cattabia piper mentam apium puleium aridum caseum nucleos pineos mel acetum liquamen ouorum uitella aquam recentem panem ex posca maceratum exprimes caseum bubulum cucumeres in caccabulo compones interpositis nucleis mittes concisi capparisminuti iocusculis gallinarum ius profundes super frigidam collocabis et sic apones aliter sala cattabia apiciana adicies in mortario apii semen puleium aridum mentam aridam gingiber coriandrum uiridem uuam passam enucleatam mel acetum oleum et uinum conteres adicies in caccabulo panis picentini frusta interpones pulpas pulli glandulas haedinas caseum uestinum nucleos pinos cucumeres cepas aridas minute concisas ius supra perfundes insuper niuem sub hora asparges et inferes aliter sala cattabia panem alexandrinum excauabis in posca macerabas adicies in mortarium piper mel mentam alium coriandrum uiridem caseum bubulum sale conditum aquam oleum insuper niuem et inferes ii patinae piscium olerum pomorum patina cotidiana cerebella elixata teres cum piper cuminum laser cum liquamine careno lacte et ouis ad ignem lenem uel ad aquam calidam coques aliter patina uersatilis nucleos nuces fractas torres eas et teres cum melle pipere liquamine lacte et ouis olei modicum aliter patina tyrsum lactucae teres cum pipere liquamine caneo aqua oleo coques ouis obligabis piper asparges et inferes aliter patina fusilis accipies olisatra purgas lauas coques refrigerabis restringues accipies cerebella iu eneruabis coques adicies in mortario piper scripulos ui suffundes liquamen fricabis postea adicies cerebela fricabis iterum adicies olisatra et simul conteres postea franges oua uiii adicias ciatum liquaminis uini ciatum passi ciatum contrita simul temperabis patinam perungues impones in termospodio postea quod coctum fuerit piper asparges et inferes aliter patina de asparagis frigida accipies asparagos purgatos in moratrio fricabis aqua suffundes perfricabis per colum colabis et mittes ficetulas curatas teres in mortario piperis scripulos sex adicies liquamen fricabis uini ciatum i passi ciatum i mittes in caccabus olei uncias iii illic ferueant perungues patina in ea oua ui cum oenogaro misces cum suco asparagi impones cineri calido mittes inpensam supra scriptam tunc ficetulas compones coques piper asparges et inferes aliter patina de asparagis adicies in mortario asparagorum praecisuras quae proiciuntur teres suffundes uinum colas teres piper ligusticum coriandrum uiridem satureiam cepam uinum liquamen et oleum sucum transferes in patellam perunctam et si uolueris oua dissolues ad ignem ut obliget piper minutum asparges patinam ex rusticis siue tamnis siue sinapi uiridi sine cucumere siue coliculis ita facies si uolueris substernes pulpas piscium uel pullorum aliter patina de sabuco calida et frigida accipies semen de sabuco purgabis ex aqua decoques super colum exsiccabis patinam perunges et in patinam compones ad surcellum adicies piperis scripulos ui suffundes liquamen postea adicies liquaminis ciatum i uini ciatum passi ciatum teres tantum in patinam mittes olei unc iu pones in termospodio et facies ut ferueat cum ferbuerit franges poste oua ui agitabis et patinam sic obligabis cum obligaueris piper sparges et inferes patina de rosis accipies rosas et exfoliabis album tolles mittes in mortarium suffundes liquamen fricabis postea mittes liquaminis ciatum unum semis et sucum por colum colabis accipies cerebella iu eneruabis et teres piperis scripulos uiii suffunes ex suco fricabis postea oua uiii frangis uini ciatum unum semis et passi ciatum i olei modicum postea patinam perunges et eam impones cineri calido et sic inpensam supra scriptam mittes cum corta fuerit in termospodio piperis puluerem super asparges et inferes patina de cucurbitis cucurbitis elixas et frictas in patina compones cuminatum superfundes modico oleo super adiecto feruere facias et inferes patina de apua apuam lauas ex oleo maceras in cumana compones adicies oleum liquamen uinum alligas fasciculos rutae et origani el subinde fasciculos apobaptidiabis cum cocta fuerit proicies fasciculos et piper asperges et inferes patina de apua sine apua pulpas piscis assi uel elixi minutatim facies ita abundanter ut patinam qualem uoles implere possit teres piper et modicum rutae suffundes liquamen quod satis erit et olei modicum el commisces in patina cum pulpis sic et oua cruda confracta ut unum corpus fiat desuper leuiter compones urticas marinas ut non cum ouis misceantur impones ad uaporem ut cum ouis ire non possint et cum siccauerint super aspargis piper tritum et inferes ad mensam nemo agnoscet quid manducet patinam ex lacte nucleos infundes et siccas echinos recentes impraeparatos habebis accipies patinam et in eam compones singula infra scripta mediana maluarum et betarum et porros maturos apios holus molle haec uiridia elixa pullum carptum ex iure coctum cerebella elixa lucanicas oua dura per medium incisa mittes longaones porcinos ex iure terentino farsos coctos concisos iecinera pullorum pulpaspiscis aselli fricti urticas marinas pulpas ostreorum caseos recentes alternis compones nucleos et piper integrum asparges ius tales perfundes piper ligusticum apii semen silfi coques at ubi cocta fuerit lactem colas cui cruda oua commisces ut unum corpus fiat et super illa omnia perfundes cum cocta fuerit addes echinos recentiores piper asparges et inferes patinam apicianam sic facies frustra suminis cocti pulpas piscium pulpas pulli ficetulas uel pectora turdorum cocta et quaecumque optima fuerint haec omnia concides diligenter praeter ficetulas oua uero cruda cum oleo dissoluis teres piper ligusticum suffundes liquamen uinum passum et in caccabum mittis ut calefiat et amulo obligas antea tamen pulpas concisas uniuersas illuc mittes et sic bulliat at ubi coctum fuerit leuabis cum iure suo et in patella alternas de trulla refundes cum piperis grana integra et nucleis pineis ita ut per singula coria substernas diploidem dein laganum similiter quotquot lagana posueris tot trullas impensae desuper adicies unum uero laganum fistula percutier et super impones piper asparges ante tamen illas pulpas ouis confractis obligabas et sic in caccabum mittes cum impensam patellam aeneam qualem debes hebere infra ostenditur patina cotidiana accipies frustra suminis cocta pulpas piscium coctas pulpas pulli coctas haec omnia concides diligenter accipias patellam aeneam oua confringes in caccabum et dissolues adicies in mortarium piper ligusticum fricabis suffundes liquamem uinum passum oleum modice reexinanies in caccabum facies ut ferueat cum ferbuerit et obligas pulpas quas subcultrasti in ius mittis substerne diploidem patinam aeneam et trullam plenam pulpae et disparges oleum et laganum pones similiter quotquot lagana posueris tot trullas inpensae adicies unum laganum fistula percuties in superficiem pones a superficie uersas in discum piper asperges et inferet patina uersatilis uice dulci nucleos pinos nuces fractas et purgatas attorebis eas teres cum melle pipere liquamine lacte ouis modico mero et oleo patellam tirotaricam ex quocumque salso uolueris coques ex oleo exossabis et cerebella cocta pulpas piscium ioscula pullorum oua dura caseum mollem excaldatum haec omnia calefacies in patella teres piper ligusticum origanum rutaebacam uinum mulsum oleum in patella ad lentum ignem pones ut coquatur ouis crudis obligabis adordinabis cuminum minutum asparges et inferes patellam isiciatam de tursione eneruabis concides minutatim teres piper ligusticum origanum petroselinum coriandrum cuminum rutae bacam mentam siccam ipsum tursionem isicia deformabis adicies uinum liquamen oleum coques coctum in patella collocabis ius in ea facies piper ligusticum satureiam cepam uinum liquamen oleum in patellam pones ut coquatur ouis obligabis piper asparges et inferes patellam ex olisatro elixas ex aqua nitrata exprimis in patellam teres piper ligusticum coriandrum satureiam cepam uinum liquamen acetum oleum transferes in patellam coques amulo obligas timum et piper minutum asparges et de quacumque herba si uolueris facis ut supra patina de apua fricta apuam lauas oua confringes et cum apua commisces adicies liquamen uinum oleum facies ut ferueat et cum ferbuerit mittes apuam cum duxerit subtiliter uersas facies ut coloret oenogarum simplex perfundes piper asparges et inferes patina ex lagitis et cerebillis friges oua dura cerebella elixas et eneruas gizeria pullorum coques haec omnia diuidies praeter piscem compones in patina praemixta salsum coctum in medio pones teres piper ligusticum suffundes passum ut dulcis sit piperatum mittes in patinam facies ut ferueat cum ferbuerit ramo rutae agitabis et amulo obligabis patina mullorum loco salsi mullos rades in patina munda compones adicies olei quod satis est et salsum interpones facies ut ferueat cum ferbuerit mulsum mittes aut passum piper asparges et inferes patina piscium loco salsi pisces qualeslibet curatos friges in patinam compones adicies olei quod satis est et salsum interpones facies ut ferueat cum ferbuerit mittes mulsam et ius agitabis patina piscium pisces qualeslibet rades et curatos mittes caepas siccas ascalonias uel alterius generis concides in patinam et pisces super compones adicies liquamen oleum cum coctum fuerit salsum coctum in medio pones addendum acetum asparges et coronam bubulam patellam lucretinam cepas pallachanas purgas uiridia earum proicies in patinam concides et pisces super compones adicies liquaminis modicum oleam et aquam dum coquitur salsum crudum in medium ponis at ubi eum salso prope cocta fuerit melle cocleare asparges aceti et defreti pusillum gustas si fatuum fuerit liquamen adicies si salsum mellis modicum et coronam bubulam aspergis et bulliat patinam de lagitis lagitas rades lauas oua confringis et cum lagitis commiscis adicies liquamen uinum oleum facies ut ferueat cum ferbuerit oenogarum simplex perfundis piper asperges et inferes patina zomoteganon a crudo quoslibet pisces in patina compones adicies oleum liquamen uinum fasciculum porri coriandri dum coquitur teres piper ligusticum origanum fasciculum coctum de suo sibi fricabis suffundes ius de suo sibi oua cruda dissolues temperas exinanies in patinam facies ut obligetur cum tenuerit piper asparges et inferes patina solearum soleas battue et curatas compones in patina adicies oleum liquamen uinum dum coquitur teres piper ligusticum origanum fricabis suffundes ius oua cruda et unum corpus facies super soleas refundes lento igni coques cum duxerit piper asparges et inferes patina de piscibus piperis unciam caroeni eminam conditi eminam olei unc ii patina de pisciculis uuam passam piper ligusticum origanum cepam uinum liquamen oleum transferes in patellam cum cocta fuerit acicies in ipsam pisciculos coctos amulo obligas et inferes patina de piscibus denticem auratam et mugilem accipies pisces curatos subassabis postea eos in pulpas carpes deinde ostrea curabis adicies in mortarium piperis scripulos ui suffundes liquamen fricabis postea adicies liquaminis ciatum unum uini ciatum unum mittes in caccabum et olei unc iii et ostrea oenogarum facies feruere cum ferbuerit patina perungis et in eam pulpam supra scriptam mittes et in condituram de ostreis facies ut ferueat cum ferbuerit franges oua xi infundes super ostrea cum strinxerit piper asparges et inferes patina de pisce lupo teres piper cuminum petroselinum rutam cepam mel liquamen passum olei guttas patina de sorbis calida et frigida accipies sorbas purgas in mortario fricabis per colum colabis cerebella eneruabis iu corta mittes in mortario piperis scripulos uiii suffundes liquamen fricabis adicies sorba in se contemperabis frangis oua uiii adicies ciatum liquaminis unum patinam mundam perunges et in termospodio pones et sic eam inpensam mittes ac subtus supra termospodium habeat cum cocta fuerit piper minutum aspargis et inferes patina de persicis persica duriora purgabis frustratim concides elixas in patinia compones olei modicum superstillabis et cum cuminato inferes patina de piris pira elixa et purgata e medio teres cum pipere cumino melle passo liquamine oleo modico ouis missis patinam facies piper super aspargis et inferes patina urticarium calida et frigida urticam accipies lauas colas per colum exsiccabis in tabula eam concides teres piperis scripulos x suffundes liquamen fricabis postea adicies liquaminis ciatos duos olei unc ui caccabus ferueat cum ferbuerit coctum tolles ut refrigescat postea patinam mundam perungues franges oua uiii et agitabis perfundes subtus supra cinerem calidam habeat coctam piper minutum asparges et inferes patina de cydoneis mala cydonia cum porris melle liquamine oleo defricto coques et inferes uel elixata ex melle iii minutal de piscibus uel isiciis minutal marinum pisces in caccabum mittes adicies liquamen oleum uinum cocturam porro capitatos coriandrum minutatim concides esiciola de pisce minuta facies et pulpas piscis cocti concarpis urticas marinas bene lotas mittes haec omnia cum cocta fuerint teres piper ligusticum origanum fricabis liquamen suffundes ius de suo sibi exinanies in caccabum cum ferbuerit tractam confringes obligas agitas piper aspargis et inferes minutal terentinum concides in caccabum albanem de porris minutatim adicies oleum liquamen cocturam isiciola ualde minuta et sic temperas ut tenerum sit isicium terentinum facies inter ticia confectionem inuenies ius tale facies piper ligusticum origanum fricabis suffundes liquamen ius de suo sibi uino et passo temperabis mittes in caccabum cum ferbuerit tractam confringes obligas piper aspergis et inferes minutal apicianum oleum liquamen uinum porrum capitatum mentam pisciculos esiciola minuta testiculos caponum glandulas porcellinas haecomnia in se coquantur teres piper ligusticum coriandrum uiridem uel semen suffundis liquamen adicies mellis modicum et ius de suo sibi uino et melle temperabis facies ut ferueat cum ferbuerit tractam confringes obligas coagitas piper aspargis et inferes minutal matianum adicies in caccabum oleum liquamen cocturam concides porrum coriandrum esicia minuta spatulam porcinam coctam tessellatim concides cum sua sibi tergilla facies ut simul coquantur media coctura mala matiana purgata intrinsecs concisa tessellatim mittes dum coquitur teres piper cuminum coriandrum uiridem uel semem mentam laseris radicem suffundes acetum mel liquamen defritum modice et ius de suo sibi aceto modico temperabis facies ut ferueat cum ferbuerit tractam confringes et ex ea obligas piper asparges et inferes minutal dulce ex citris adicies in caccabo oleum liquamen cocturam porrum capitatum concides coriandrum minutatim spatulam porcinam coctam esiciola minuta dum coquitur teres piper cuminum coriandrum uel semen rutam uiridem laseris radicem suffundis acetum defritum ius de suo sibi aceto temperabis facies ut feruerat cum ferbuerit citrium purgatum intro foras tessellatim concissum et elixatum in caccabum mittes tractam confringes et ex ea obligas piper aspargis et inferes minutal ex praecoquis adicies in caccabo oleum liquamen uinum concides cepam ascaloniam aridam spatulam porcinam coctam tessellatim concides his omnibus coctis teres piper cuminum mentam siccam anetum suffundis mel liquamen passum acetum modice ius de suo sibi temperabis praecoquia enucleata mittis facies ut ferueant dones percoquantur tractam confringes ex ea obligas piper aspargis et inferes minutal ex iecineribus et pulmonibus leporis inuenies inter lepores quemadmodum facies adicies in caccabum liquamen uinum oleum cocturam porrum et coriandrum concisum esicia minuta spatulam porcinam coctam tessellatim concisam et in eundem caccabum iecinera et pulmones inmittes dum coquitur teres piper ligusticum origanum ius de suo sibi uino et passo temperabis facies ut ferueat cum ferbuerit tractam confringes et ex ea obligas piper aspargis et inferes minutal ex rosis eodem iure supra scripto sed passum plus adicies iu tisanam uel sucum tisanam sic facies tisanam lauando fricas quam ante diem infundes impones supra ignem calidum cum bullierit mittes olei satis et aneti modicum fasciculum cepam siccam satureiam et coleofium ut ibi coquantur propter sucum mittes coriandrum uiridem et sale simul tritum et facies ut ferueat cum bene ferbuerit tolles fasciculum et transferes in alternum caccabum tisanam sic ne fundum tangat propter combusturam lias et colas in caccabulo supra acronem coloefium teres piper ligusticum pulei aridi modicum cuminum et sil frictum suffundis mel acetum defritum liquamen refundis in caccabum sed coloefium acronem ut bene tegatur facias ut ferueat super ignem lentum tisanam barricam infundes cicer lenticulam pisam defricas tisanam cum leguminibus elixas ubi bene bullierit olei satis mittis et super uiridia concidis porrum coriandrum anetum feniculum betam maluam coliculum mollem haec uiridia minuta concisa in caccabum mittis coliculos elixas et teres feniculi semen satis origanum silfi ligusticum postquam triueris liquamine temperabis et super legumina refundis et agites coliculorum minutas super concidis u gustum gustum uersatile albas betas minutas porros requietos apios bulbos cocleas elixas gigeria pullorum et ascellas isicia coques ex iure proungis patinam et folia maluarum substernis et praemixta olera componis sic ut laxa mentum habeant permisces bulbos tunsos damascenas cocleas esicia lucanicas breues concidis liquamine oleo uino aceto ponis ut ferueat cum ferbuerit teres piper ligusticum zingiber pyretrum modicum fricabis suffundis et facies ut bulliat patina oua complura confringis et ius mortarii reliquum commoues commiscis patinam obligabis dum ducit oenogarum ad eam sid facies teres piper ligusticum fricabis suffundis liquamen et uinum passo temperabis uel uino dulce temperabis in caccabulo mittis olei modicum facies ut ferueat cum ferbuerit amulo obligas patinam uersas in lancem folia maluarum ante tollis oenogaro profundis insuper piper aspargis et inferes gustum de holeribus condies bulbos liquamine oleo et uino cum cocti fuerint iecinera porcelli et gallinarum et ungellas et ascellas diuisas haec omnia cum bulbis ferueant cum ferbuerint teres piper ligusticum suffundis liquamen uinum et passum ut dulce sit ius de suo sibi suffundis reuocas in bulbos cum ferbuerint ad momentum amulo obligas gustum de cucurbitis farsilibus cucurbitas a latere subtiliter ad modum tessellae oblongae decidis et excauas et mittis in frigidam impensam ad eas sic facies teres piper ligusticu origanum suffundis liquamen cerebella cocta teres oua cruda dissolues et mittes ut unum corpus efficiat liquamine temperabis et cucurbitas supra scriptas non plene coctas ex ea impensa imples de tessella sua recludis surclas et coctas eximes ert frigis oenogarum sic facies teres piper ligusticum suffundis uinum et liquamen passo temperabis olei modicum mittis in caccabum et facies ut ferueat cum ferbuerit amulo oblicuas et cucurbitas frictas oenogaro perfundis et piper aspargis et inferes gustum de praecoquis duracina primotica pusilla praecoquia purgas enucleas in frigidam mittis in patina componis teres piper mentam siccam suffundis liquamen adicies mel passum uinum et acetum refundis in patina super praecoquia olei modicum mittis et lento igni ferueat cum ferbuerit amulo obligas aspargis et inferes apicius the miscellany the latin library the classics page apicius de re coquinaria liber iii de re coquinaria liber tertius m gauii apicii liber iii cepuros i de holeribus ut omne holus smaragdinum fiat omne holus smaragdinum fit si cum nitro coquatur ii pulmentarium ad uentrem betas minutas et porros requietos elixabis in patina compones teres piper cuminum suffundes liquamen passum ut quaedam dulcedo sit facias ut ferueat cum ferbuerit inferes similiter polipodium in tepidam mittes ubi mollierit rades et minutum cum piper et cuminum tritum in patinam feruentem mittes et uteris aliter ad uentrem facies betaciorum fasces detergi ne laues in eorum medium nitrum asparges et adligas singulos fasces mittes in aquam cum coxeris condies patinam cum eadem passum uel caroenum et cuminum et piper super asparges et oleum modicum ubi ferbuerit polipodium et frusta nucum cum liquamine teres feruentem patinam fundes cooperies statim depones et uteris aliter betacios uarronis uarro betacios sed nigros quorum detersas radices et mulso decoctas cum sale modico et holeo uel sale aqua et oleo in se coctas iusculum facere et potari melius etiam si in eo pullus sit decoctus aliter ad uentrem apios uirides cum suis radicibus lauabis et siccabis ad solem deide albamem et capita porrorum simul elixabis in caccabo nouo ita ut aqua ad tertias deferueat id est ut ex tribus eminis aquae una remaneat postea teres piper liquamen et aliquantum mellis humore temperabis et aquam apiorum decoctorum colabis in mortario et supperfundes porres cum simul ferbuerit appones et si libitum fuerit apios adicies iii asparagos asparagos siccabis rursum in calidam summitas callosiores reddes iu cucurbitas gustum de cucurbitas cucurbitas coctas expressas in patinam conpones adiccies in mortarium piper cuminum silfi modice id est laseris radicem rutam modicum liquamine et aceto teraperabis mittes defritum modicum ut coloretur ius exinanies in patinam cum ferbuerint iterum actertio depones et piper minutum asparges aliter cucurbitas iurecolocasiorum cucurbitas coques ex aqua in modum colocasiorum teres piper cuminum rutam suffundes acetum liquamen temperabis in caccabum cui addicies olei modicum et eas cucurbitas incisas expressas in ius mittes ut ferueant amulo obligas piper asparges et inferes cucurbitas more alexandrino elixatas cucurbitas exprimis sale asparges in patina compones teres piper cuminum coriandri semen mentam uiridem laseris radicem suffundes acetum addicies cariotam nucleum teres melle aceto liquamine defrito et oleo temperabis et cucurbitas perfundes cum ferbuerint piper asparges et inferes aliter cucurbitas elixatas ex liquamine oleo mero aliter cucurbitas frictas oenogaro simplici et pipere aliter cucurbitas elixatas et frictas in patina compones cuminatum superfundes modico oleo super adiecto feruere facies et inferes aliter cucurbitas frictas tritas piper ligusticum cuminun origanum cepam uinum liquamen et oleum amulo obligabis in patina et inferes aliter cucurbitas cum gallina duracina tubera piper careum cuminum silfi condimenta uiridia mentam apium coriandrum puleium caryotam mel uinum liquamen oleum et acetum u citrium sil montanum silfi mentam siccam acetum liquamen ui cucumeres cucumeres rasos siue ex liquamine siue ex oenogaro sine ructu et grauitudine teneriores senties aliter cucumeres rasos elixabis cum cerebellis elixis teres cuminum et apii semen melle modico liquamine et oleo temperabis ouis obligabis piper asparges et inferes aliter cucumeres piper puleium mel uel passum liquamen et acetum interdum et silfi accedit uii pepones melones piper puleium mel uel passum liquamen acetum interdum et silfi accedit uiii maluas maluas minores oleogaro ex liquamine oleo aceto maluas maiores in oenogaro piper liquamine careno uel passo ix cimas et coliclos cimas cuminum salem uinum uetus et oelum si uoles addes piper et ligusticum mentam rutam coriandrum folia coliclorum liquamen uinum oleum aliter coliculos elixatos mediabis summa foliarum teres cum coriandro cepa cumino piper passo uel careno et oleo modico aliter coliculi elixati in patina compositi condiuntur liquamine oleo mero cumino piper asparges porrum cuminum coriandrum uiridem super concides aliter coliculi conditi ut supra cum elixis porris coquantur aliter coliculos condies ut supra admisces olibas uirides et simul ferueant aliter coliculis conditis ut supra superfundes alicam elixam cum nucleis ut uua passa piper asparges x porros porros maturos fieri pugnum salis aquam et oleum mixtum facies et ibi coques et eximes cum oleo liquamine mero et inferes aliter porros opertos foliis coliculorum et in prunis coques ut supra et inferes aliter porros in aqua coctos ut supra et inferes aliter porros si in aquam elixati erunt fabae nondum conditae plurimum admisce conditurae in qua eos manducaturus es xi betas concides porrum coriandrum cuminum uuam passam farinam et omnia in medullam mittes ligabis et ita inferes ex liquamine oleo et aceto aliter betas elixas ex sinapi oleo modico et aceto bene inferuntur xii holisera holisera in fasciculum redacta a manu ex liquamine oleo et mero bene inferuntur uel cum piscibus assis xiii rapas siue napos rapas siue napos elixatos exprimes deide teres cuminum plurimum rutam minus laser parthicum mel acetum liquamen defritum et oleum modice feruere facies et inferes aliter rapas siue napos elixas inferes oleum superstillabis si uoles acetum adde xiu rafanos rafanos cum piperato ita ut piper cum liquamine teras xu holus molle holus molle ex holisatro coctum ex aqua nitrata expressum concides minutum et teres piper ligusticum satureiam siccam cum cepa sicca liquamen oleum et uinum aliter holus molle apium coques ex aqua nitrata exprimes et concides minutatim in mortario teres piper ligusticum origanum cepam uinum liquamen et oleum coques in pultario et sic apium commisces aliter holus molle ex foliis lactucarum cum cepis coques ex aqua nitrata expressa concides minutatim in mortario teres piper ligusticum apii semen mentam siccam cepam liquamen oleum et uinum aliter holus molle ne arescat summa quaeque amputantur et purgamenta et caules madefactos in aqua absentio contegito xui herbae rusticae liquamine oleo aceto a manu uel in patina piper cumino bacis lentisci xuii urticae urticam feminam sole in ariete positio aduersus aedritudinem sumes si uoles xuiii intubae et lactucae intubae ex liquamine oleo modico medere cepa concisa pro lactucis uero hieme intubae ex embammate uel melle et aceto acri lactucas cum oxyporio et aceto modico liquamine ad digestionem et inflationem et ne lactucae laedant cumini unc ii gingiberis unc i rutae uiridis unc i dactilorum pinguium scripulos xii piperis unc i mellis unc ix cuminum aut aethiopicum aut siriacum aut libicum tundes cuminum et postea infundes in aceto cum siccauerit postea melle omnia comprehendes cum necesse fuerit dimidium coclearium aceto et liquamine modico misces aut post cenam dimidium coclearem accipies xix cardui carduos liquamine oleo et ouis concisis aliter carduos rutam mentam coriandrum feniculum omnia uiridia teres addes piper ligusticum mel liquamen et oleum aliter carduos elixos piper cuminum liquamen et oleum xx funduli siue sfondili sfondili fricti ex oenogaro simplici aliter sfondili elixi ex sale oleo mero coriandro uiridi conciso et piper integro aliter sfondilos elixos perfundes amiulato infra scripto apii semen rutam mel piper teres passum liquamen et oleum modice amulo obligas piper asperges et inferes aliter sfondilos teres cuminum rutam liquamen caroenum modice oleum coriandrum uiridem et porrum et sfondilos inferes pro salso aliter sfondilos elixatos praedurabis mittes in caccabum oleum liquamen piper passum colorabis et obligas aliter sfondilos oleum liquamine complebis uel oleo et sale assabis piper asparges et inferes aliter sfondilos elixatos conteres et neruos eorum eximes deide cum esi alicam elixatam et oua conteres liquamen piper isicia ex his facies cum nucleis et pipere in omento assabis oenogaro continges et pro ticiis inferes xxi carotae et pastinacae carotae frictae oenogaro inferuntar aliter carotas sale oleo puro et aceto aliter carotas elixatas concisas in cuminato oleo modico coques et inferes cuminatum conchilorum facies apicius the miscellany the latin library the classics page