isidore etymologiae xuii isidori hispalensis episcopi etymologiarum siue originum liber xuii de rebus rusticis i de auctoribus rerum rusticarum rerum rusticarum scribendi sollertiam apud graecos primus hesiodus boeotius humanis studiis contulit deinde democritus mago quoque carthaginiensis in uiginti octo uoluminibus studium agricolationis conscripsit apud romanos autem de agricultura primus cato instituit quam deinde marcus terentius expoliuit mox uergilius laude carminum extulit nec minorem studium habuerunt postmodum cornelius celsus et iulius atticus aemilianus siue columella insignis orator qui totum corpus disciplinae eiusdem conplexus est primum ad aratrum boues iunxisse ferunt quendam priuatum hominem et fulminatum nomine homogirum quidam autem osirim dicunt esse artis huius inuentorem quidam triptolemum et hic quaestio est quomodo prima ceres ferro in graecia uertere terram instituit sed ferro qualicumque non specialiter uomere aut aratro stercorandi agri rationem primus induxit quidam nomine stercutus in italia cuius ara a pico dedicata est romae hic plura instrumenta agriculturae repperit primusque agros firmauit eundem quidam saturnum putauerunt ut maiorem illi nobilitatem facerent hoc nomine quo splendide sonaret et dignitatem tituli conpararet ii de cultura agrorum cultura est qua frumenta uel uina magno labore quaeruntur ab incolendo uocata diuitiae enim antiquorum in his duobus erant bene pascere et bene arare cultura agri cinis aratio intermissio incensio stipularum stercoratio occatio runcatio cinis est incendium per quod ager inutilem humorem exudat aratio dicta quia de aere prius terrae culturam exercebant antequam ferri fuisset usus repertus duplex est autem aratio uernalis et autumnalis intermissio est qua alternis annis uacuus ager uires recipit stercoratio est laetaminis adsparsio stercus autem uocatum uel quia sternitur in agris uel quia extergi oporteat quod sordidum in ciuitate redundat idem et fimus est qui per agros iacitur et dictus fimus id est stercus quod uulgo laetamen uocatur eo quod suo nutrimento laeta faciat germina reddatque arua pinguia et fecunda occatio est cum rustici satione facta bubus dimissis grandes glebas caedunt ac ligonibus frangunt et dicta occatio quasi obcaecatio quod operiat semina occare igitur est operire terra semina uites uel arbores runcatio est a terra herbas euellere nam rus terra est sulcus a sole uocatus quod proscissus solem capiat ueruactum dictum quasi uere actum id est uerno aratum proscissio est aratio prima cum adhuc durus ager est satio dicta quasi seminis actio quasi satorum actio serere autem uocatum quia hoc sereno caelo faciendum est non per imbres hinc est et illud uergilianum georg nudus ara sere nudus messis a metendo id est a recidendo dicta seges autem de semine quod iacimus siue a sectione iii de frumentis prima ceres coepit uti frugibus in graecia et habere segetes translatis aliunde seminibus huius meminit ouidius dicens metam prima ceres unco glebam dimouit aratro prima dedit fruges alimentaque mitia terris frumenta sunt proprie quae aristas habent fruges autem reliqua frumenta autem uel fruges a fru endo hoc est a uescendo dictae nam frumen dicitur summa pars gulae primitiae proprie sunt quae frugibus praecerpuntur triticum uel a tritura dictum quo purissimum horreo condeatur uel quia granum eius conmolitur et teritur far dicitur eo quod initio frangeretur apud antiquos enim molarum usus nondum erat sed frumentum in pila missum frangebant et hoc erat genus molendi adoreum tritici genus quod idem uulgo semen dicitur ador quondam appellatum ab edendo quia eo primo usi sunt homines siue quia in sacrificio ipsius generis panis ad aras offerebatur unde et adorea sacrificia dicuntur siligo genus tritici a selecto dictum nam in pane species eius praecipua est trimestre triticum ideo nuncupatum quia satum post tres menses colligitur nam ubi propter aquam aliaue causa matura satio omissa est praesidium ab hoc petitur alica graecum nomen est alicastrum simile est alicae pondere et bonitate praecipua hordeum dictum quod prae ceteris generibus frumenti ante fiat aridum uel quod spica eius ordines habeat horum tria genera primum hexaticum uocatur eo quod spica eius sex ordines habeat quod quidam canterinum appellant quoniam animalia melius quam triticum pascit et homines salubrius quam malum triticum alterum distichon eo quod duos ordines habeat hunc plerique galaticum uocant tertium trimestre quia cum cogit necessitas uerno seminatur et celeriter colligitur scandula a diuisione uocata duplex est enim scanditurque id est diuiditur centenum appellatum eo quod in plerisque locis iactus seminis eius in incrementum frugis centesimum renascatur hinc et milium a multitudine fructus uocatum panicium dictum quod multis in regionibus ex eo panis uice homines sustententur quasi paniuicium pistum a pasto sisamum graecum nomen est farrago a farre dicta est enim herba hordeacea adhuc uiridis necdum granis ad maturitatem turgentibus spicam de maturis frugibus abusiue dicimus nam proprie spica est cum per culmi folliculum id est extremum tumorem aristae adhuc tenues in modum spiculi eminent arista appellata quod prius ipsa arescat culmus est ipse calamus spicae qui a radicibus nascitur et dictus culmus quasi calamus folliculum est theca frumenti in qua granum seruatur interius haec super spicam uallo instructa munimen praetendit ne auium minorum morsibus spica suis fructibus exuatur aut uestigiis proteratur stipulae sunt foliae seu uaginae quibus culmus ambitur atque fulcitur ne pondere frugis curuetur quae ambiunt culmum et dicta stipula quasi usta et quasi ustipula stipula dicta ab usto collecta enim messe uritur propter culturam agri item stipula uel quia pars eius uritur pars interdum pro palea praeciditur palea a quibusdam uocari dicitur quod pala uentiletur ut frumenta purgentur gentiles autem paleam a quadam pale frugum inuentrice nominauerunt quam cererem esse uolunt de qua uergilius georg te quoque magna pales et te memoranda canemus item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas niues fluere non sinat adeo calida ut maturescere poma conpellat iu de leguminibus legumina a legendo dicta quasi electa ueteres enim meliora quaeque legebant siue quod manu legantur nec sectionem requirant leguminum plurima genera ex quibus faba lenticula pisum faselum cicer lupinum gratiora in usum hominum uidentur faba graeca etymologia a uescendo uocabulum sumpsit quasi faga fagein enim graece comedere dicitur primum enim homines hoc legumine usi sunt huius species duae quarum altera communis altera aegyptia faba fresa dicta eo quod ea homines fredant id est frangant et molendo conminuant lentis uocata quod humida et lenta est uel quod adhaeret humi faselum autem et cicer graeca nomina sunt sed faselum lupinum graecum et ipsud nomen est de quo uergilius georg tritesque lupini quia uultum gustantis amaritudine contristant unde eos prae amaritudine nec uermis nec ullum animal comedit medica uicia eruum pabulorum optima sunt medica dicta quia a medis translata est in graeciam tempore quo eam xerxes rex persarum inuasit haec semel seritur et decem annis permanet ita ut quater uel sexies possit per annum recidi uicia dicta quod uix ad triplicem perueniat fructum cum alia legumina prouentum habeant fertilem unde et uergilius georg ut tenuis fetus uiciae pisum quod eo pensabatur aliquid auri minutum nam pis aurum dicitur eruum a graeco trahit uocabulum hoc enim illi orobon dicunt quod dum sit quibusdam pecoribus infestum tauros tamen pingues efficit u de uitibus uitis plantationem primus noe instituit rudi adhuc saeculo apud graecos autem inuentorem uitis liberum appellari unde et eum gentiles post mortem deum esse uoluerunt uitis dicta quod uim habeat citius radicandi alii putant uites dictas quod inuicem se uittis innectant uicinisque arboribus reptando religentur est enim earum natura flexibilis quae quasi brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt labrusca est uitis agrestis quae in terrae marginibus nascitur unde et labrusca dicta a labris et extremitatibus terrae codex dictus quasi caudex sic enim ueteres et clodum pro claudo dicebant sarmentum a serendo malleolus est nouellus palmes innatus prioris anni flagello cognominatusque ob similitudinem rei quod in ea parte qua deciditur ex ueteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet spadones sunt surculi fruge carentes ex ipsa appellatione quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti sagittam rustici uocant nouissimam partem surculi siue quia longius recessit a matre et quasi prosiliuit seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert summitates uitium et fruticum flagella nuncupantur eo quod flatu agitentur palmes uitis materia mollis qui per nouella brachia emissus fructum adfert nam ideo rustici partem uitis palmitem dicunt palmes enim diminutiuum nomen est quod nomen paragogum dicitur quod a palma deriuetur palma enim habet nomen prototypum quod dicitur principale ab eo quod ex se deriuatiuum faciat pampinus est folia cuius subsidio uitis a frigore uel ardore defenditur atque aduersus omnem iniuriam munitur qui ideo alicubi intercisus est ut et solem ad maturitatem fructus admittat et umbram faciat et dictus pampinus quod de palmite pendeat capreoli dicti quod capiant arbores sunt enim cincinni siue uncinuli quibus se innectere uites et suspendere solent arboribus quo adminiculo freti palmites uentos ac turbines contemnere queant et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese uaga proceritate defendant corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et conprehendunt ne longius laxati palmites uentorum flatibus dissipentur uuae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae sucique et pinguedinis nam humidum est quod exterius humorem habet uuidum quod interius acina botrus racemus est botryonis pars et botryo graecum est suburbanae uuae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam ueluti pomum in urbibus uenditur conmendat enim eas et species et saporis lucunditas ex quibus sunt praecoquae duracinae purpureae dactyli rhodiae libycae cerauniae stephanitae tripedaneae unciariae cydonitae durabiles autem per totam hiemem uennuculae et numisianae praecoquae uocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur has graeci lageos dicunt quod currant ad maturitatem uelociter ut lepus purpureae a colore dicuntur unciariae a magnitudine dactyli a longitudine stephanitae a rotunditate rhodiae et libycae a regionibus nuncupatae sunt cerauniae uero quod rubeant uelut ignis genera autem uuarum quae uino deseruiunt plurima ex quibus aminea dicta quasi sine mineo id est sine rubore album enim uinum reddit quae cum sit unius nominis non unam speciem reddit amineae duae geminae ab eo dictae quod duplices uuas mittant aminea lanata quia plus omnibus lanescit lanugine rubelliana dicta quia eius materia rubet faecinia minuti acini et durae cutis uuas habet nobilitate amineam sequitur fecunditate praecedit quam proinde faeciniam uocant quod plus quam ceterae faeces afferat apianae uinum dulce faciunt quas nisi cito legas pluuiis et uentis et maxime apibus infestantur quarum depraedatione apianae cognominatae sunt balanitae a magnitudine nomen sumpserunt balanoi enim graece glandes uocantur biturica a regione nomen sortita est turbines et pluuias et calores fortissime sustinens nec in macra terra deficiens huius meriti et basili ca est argitis graecula uitis generis albi fertilis uastam materiam et breuem et latum folium mittens cuius fructum nisi primo tempore colligas aut ad terram decidit aut humore putrescit inerticula nigra est quam graeci amaracion uocant boni uini et leuis a quo etiam nomen traxit quod iners in tentandis neruis habeatur quamuis gustu non sit hebes mareoticae a regione aegypti mareotis dictae unde prius uenerunt sunt enim et albae et nigrae heluolae quas quidam uarias appellant neque purpureae neque nigrae ab heluo colore ita dictae subalbi tamen musti heluum est enim nigrum candidumque colore nam heluum nec album nec nigrum est tertius locus uitium quae sola fecunditate conmendantur abundantia copiosa multumque uini fluens uiticionia uuas grandes magis quam multas habet nomen autem inde hoc sumens quod multum uini fluat syriaca uel quia de syria adlata uel quia nigra est multa autem genera uitium sunt quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt uitibus inter cetera magis ista conueniunt oblaqueatio putatio propaginatio fossio oblaqueare est circa codicem terram aperire et uelut lacus efficere hoc aliqui excodicare appellant putare est uirgam ex uite superuacuam resecare cuius flagellis luxuriat putare enim dicitur purgare id est amputare traducere transducere propaginare uero flagellum uitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere hinc propagines a propagare et protendere dictae fodere uero est foueam facere quasi fouere ui de arboribus arborum nomen siue herbarum ab aruis inflexum creditur eo quod terris fixis radicibus adhaerent utraque autem ideo sibi pene similia sunt quia ex uno alterum gignitur nam dum sementem in terram ieceris herba prius oritur dehinc confota surgit in arborem et infra paruum tempus quam herbam uideras arbustam suspicis arbusta arbor nouella et tenera in qua insertio fieri potest et dicta arbusta quasi arboris hasta alii arbustum locum in quo arbores sunt uolunt accipere sicut salictum sic et uirecta ubi uirgultae nouellae et uirentes arbor autem et fructifera et sterilis arbos autem non nisi fructifera genere autem feminino arbores dicimus poma uero neutro frutex breuis est appellatus quod terram fronde tegat cuius plurale nomen frutecta arbor alta est silua uero spissum nemus et breue silua dicta quasi xylua quod ibi ligna caedantur nam graeci ksulon lignum dicunt multa enim latina nomina graecam plerumque etymologiam recipiunt nemus a numinibus nuncupatum quia pagani ibi idola constituebant sunt enim nemora arbores maiores umbrosae frondibus lucus est densitas arborum solo lucem detrahens tropo antiphrasi eo quod non luceat siue a luce quod in eo lucebant funalia uel cerei propter nemorum tenebras saltus est densitas arborum alta uocata hoc nomine eo quod exiliat in altum et in sublime consurgat auiaria secreta nemora dicta quod ibi aues frequentant recidiua arborum sunt quae aliis sectis repullulant alii recidiua a cadendo dicunt quia post casum nascuntur alii a recidendo et repullulando dixerunt ergo recidiuum ubi mors aut casus insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur aut oculorum inpositio cum inciso cortice libro alienae arboris germen inmittitur plantae sunt de arboribus plantaria uero quae ex seminibus nata sunt cum radicibus et a terra propria transferuntur cespites frutices sunt quasi cuspides uel quasi circa pedes frondes quod ferant uirgultas uel umbras sunt autem causa umbrarum oculi nodi sunt ex quibus frondes exeunt radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris in profunda dimergitur nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et arborum alii radicem a similitudine radiorum dictam putant uel quia si eradatur non repullulat truncus est statura arboris insistens radici corticem ueteres corucem uocabant dictus autem cortex quod corio lignum tegat liber est corticis pars interior dictus a liberato cortice id est ablato est enim medium quiddam inter lignum et corticem rami sunt qui de trunco manant sicut a ramusculis cetera surculi a praecisione serrae nuncupati uirgultum est quod de radice pullulat ramus qui de ipso robore arboris uirga quae de ramis proprie autem uirgultum appellatur quod ad radicem arboris nascitur et quasi inutile ab agricolis amputatur et hinc dictum uirgultum quia ex uirga tollitur uirga uel a uirtute dicitur quod uim in se multam habeat uel a uiriditate uel quia pacis indicium est quod uim regat unde hanc utuntur magi ad placandos inter se serpentes et idcirco in ea hos sustinent inligatos hanc etiam philosophi ac reges et magistri et nuntii et legati utuntur flagella dicuntur ut praediximus u summae arborum partes ab eo quod crebros uentorum sustinent flatus cymas uocatas quasi comas folia graece fulla dicuntur inde est ad nos hoc nomen per deriuationem translatum flores nominati quod cito defluant de arboribus quasi fluores quod cito soluantur in his duplex gratia coloris et odoris austro enim flores soluuntur zephyro fiunt germen dicimus surculum praegnantem a gerendo unde et germinatio fructus nomen accepit a frumine id est eminente gutturis parte qua uescimur inde et fruges fructus autem proprie dicuntur agrorum et arborum quibus utique utimur in animalibus uero abusiueet translatiue uocari fructum poma dicta ab opimo id est a copia ubertatis matura dicuntur quia apta sunt ad mandendum sic et inmatura quia priusquam matura fiant dura sunt ad mandendum ligna dicta quia incensa conuertuntur in lumen unde et lychnium dicitur quod lumen det astula a tollendo nuncupata fomes est astula quae ab arboribus excutitur recisione aut astulae ambustae aut ligna cauata a fungis nomen acceptum quod ita capiat ignem de quo uergilius aen rapuitque in fomite flammam torris lignum adustum quem uulgus titionem appellant extractum foco semiustum et extinctum quisquiliae stipulae inmixtae surculis ac foliis aridis sunt autem purgamenta terrarum caries putredo lignorum dictum hoc nomen quod eueniat lignis uirtute carentibus uii de propriis nominibus arborum palma dicta quia manus uictricis ornatus est uel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis est enim arbor insigne uictoriae proceroque ac decoro uirgulto diuturnisque uestita frondibus et folia sua sine ulla successione conseruans hanc graeci phoenicem dicunt quod diu duret ex nomine auis illius arabiae quae multis annis uiuere perhibetur quae dum in multis locis nascatur non in omnibus fructus perficit maturitatem frequenter autem in aegypto et syria fructus autem eius dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt quorum etiam et nomina uariantur nam alii appellantur palmulae similes myrobalani alii thebaici qui et nicolai alii nucales quos graeci karuotas uocant laurus a uerbo laudis dicta hac enim cum laudibus uictorum capita coronabantur apud antiquos autem laudea nominabatur postea d littera sublata et subrogata r dicta est laurus ut in auriculis quae initio audiculae dictae sunt et medidies quae nunc meridies dicitur hanc arborem graeci dafnen uocant quod numquam deponat uiriditatem inde illa potius uictores coronantur sola quoque haec arbor uulgo fulminari minime creditur malum a graecis dictum quod sit fructus eius pomorum omnium rotundissimus unde et haec sunt uera mala quae uehementer rotunda sunt mala matiana a loco uocata unde prius aduecta sunt nam multae arbores nomina ex prouinciis uel ciuitatibus de quibus adlatae sunt acceperunt uergilius ecl amantibus quid ex malo quaeri soleat ostendit mala cydonia nomen sumpsit ab oppido qui est in insula creta de qua graeci dicere solent urbium cretensium matrem cydoniam ex cuius pomo cydonitum conficitur fit quoque ex ea et uinum quo languentium desideria falluntur nam specie et gustu et odore cuiuslibet uini ueteris imaginem repraesentat malomellum a dulcedine appellata quod fructus eius mellis saporem habeat uel quod in melle seruetur unde et quidam mart si tibi cecropio saturata cydonia melle ponentur dicas haec melimela placent malum punicum dici eo quod ex punica regione sit genus eius translatum idem et mulogranatum eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem arbor autem malusgranata est generis feminini pomum uero neutri est generis flores malorum a graecis appellati sunt kutinos latini caducum uocant agrestium autem malorum flores graeci balaustion appellauerunt quorum alii albi alii purpurei alii rosei reperiuntur similes floribus mali punici negant medici mali punici cibo corpora nostra nutriri sed eo sic opinantur utendum ut medicare potius non alere uideatur malum persicum cuius breuis admodum uita concessa est trium generum fertur esse duracenum armeniacum et persicum duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem referat armeniacum dicitur quod primum genus eius ab armenia sit aduectum persicum uocatum quod eam arborem primus in aegypto seuerit persens a quo se oriundos ptolomaei ferebant haec in persida fructum generat interfectorium apud nos autem iucundum ac suauem horum alium praecox alium uocatur aestiuum medica arbor cuius nomen etiam carminibus mantuanis inclaruit asportata primum a medis unde et uocabulum sumpsit hanc graeci kedromelon latini citriam uocant quod eius pomum ac folia cedri odorem referant malum eius inimicum uenenis et hoc est quod idem poeta georg intellegi uoluit cum tradat ex illo foueri animam haec arbor omni pene tempore plena est pomis quae in ea partim matura partim acerba partim adhuc in flore sunt posita quod in ceteris arborum rarum est mella quam graeci loton appellant quae uulgo propter formam et colorem faba syrica dicitur arbor est enim magna fructum ferens comestibilem maiorem pipere gustu suauem unde et mella uocata est coccymela quam latini ob colorem prunum uocant alii a multitudine enixi fructus nixam appellant cuius generis damascena melior a damasco oppido unde prius asportata est dicta cuius solum pomum stomacho mederi probatur nam cetera noxia perhibentur haec sola arbor gummi glutinosum et conpactiuum distillat quod et medici et scriptores utuntur oleomela nascitur in palmyra syriae ciuitate ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis sapore suaui pomelida sorbo similis mediocris arbor et flore candidulo dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta haec arbor aetate durat exigua melopos arbor in africa punica lingua uocata ex qua profluit lentus sucus qui a loco ammoniacus nominatur mespila arbor spinosa fructu similitudine malorum sed paulo breuiori unde et appellata quod pilulae formulam habeant eius poma prius uocata uidetur quod in ignis speciem deformata est nam hoc genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit sicut ignis pirus autem arbor fructus eius pira est cuius multae species ex quibus crustumia sunt pira ex parte rubentia ab oppido crustumio nominata poma piri iumentis inposita uel si pauca uehementer onerosa esse dicuntur cerasus a ceraso urbe ponti uocata nam lucullus cum cerasum ciuitatem ponti delesset hoc genus pomi inde aduexit et a ciuitate cerasium appellauit arbor autem cerasus pomum cerasium dicitur hoc etiam et ante lucullum erat in italia sed durum unde et cornum appellatum est est autem arbor apta hastilibus unde uergilius georg bona bello cornus ficus latine a fecunditate uocatur feracior est enim arboribus ceteris nam terque quaterque per singulos annos generat fructum atque altero maturescente alter oboritur hinc et caricae a copia nominatae ficus aegyptia fecundior fertur cuius lignum in aquam missum ilico mergitur et cum in limo aliquandiu iacuerit deinde in superficiem sustollitur uersa uice naturae quando madefactum debuit humoris pondere residere antea athletae ficis alebantur priusquam eos pythagoras exercitator ad carnis usum qui fortior cibus est transtulisset a senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum fertur distendere tauros quoque ferocissimos ad fici arborem conligatos repente mansuescere dicunt caprificus appellata eo quod parietes quibus innascitur carpit rumpit enim et prodit ex latebris quibus concepta est alii caprificum putant dictum quod ficus arbor eius remedio fecundetur morus a graecis uocata quam latini rubum appellant eo quod fructus uel uirgulta eius rubet est enim mora siluestris fructus adferens quibus in deserto pastorum fames ac penuria confouetur huius folia superiactata serpenti fertur interemi sycomorus sicut et morus graeca nomina sunt dictus autem sycomorus eo quod sit folia similis moro hanc latini celsam appellant ab altitudine quia non est breuis ut morus nux appellata quod umbra uel stillicidium foliorum eius proximis arboribus noceat hanc alio nomine latini iuglandem uocant quasi iouis glandem fuit enim haec arbor consecrata ioui cuius pomum tantam uim habet ut missum inter suspectos herbarum uel fungorum cibos quidquid in eis uirulentum est excudat rapiat atque extinguat nuces autem generaliter dicuntur omnia poma tecta corio duriore ut pineae nuces abellanae glandes castaneae amygdalae hinc et nuclei dicti quod sint duro corio tecti at contra poma omnia mollia mala dicta sed cum adiectione terrarum in quibus antea nata sunt ut persica punica matiana cydonia et cetera amygdala graecum nomen quae latine nux longa uocatur hanc alii nuciclam uocant quasi minorem nucem de qua uergilius georg cum se nux plurima siluis induet florem cunctis enim arboribus prior se flore conuestit et ad inferenda poma arbusta sequentia praeuenit abellanae ab abellano campaniae oppido ubi abundant cognominatae sunt haec a graecis ponticae appellantur eo quod circa ponticum mare abundant castaneam latini a graeco appellant uocabulo hanc enim graeci kastanian uocant propter quod fructus eius gemini in modum testiculorum intra folliculum reconditi sunt qui dum eiciuntur quasi castrantur haec arbor simul ut excisa fuerit tamquam silua expullulare consueuit ilex ab electo uocata huius enim arboris fructum homines primum ad uictum sibi elegerunt unde et poeta mortales primi ructabant gutture glandem prius enim quam frumenti usus esset antiqui homines glande uixerunt suberies arbor ex qua ualidissimus cortex natatorius extrahitur et ideo appellata suberies eo quod fructus eius sues edunt porcorum enim sunt alimenta non hominum et dicta suberies quasi subedies fagus et esculus arbores glandiferae ideo uocatae creduntur quod earum fructibus olim homines uixerunt cibumque sumpserunt escamque habuerunt nam esculus ab esca dicta fagus uero a graeco uocabulum traxit fagein autem graece comedere dicitur xyliglycon quam latini corrupte siliquam uocant ideo a graecis tale nomen accepit eo quod ligni eius fructus sit dulcis ksulon quippe dicunt lignum gluku dulce huius arboris pomo sucus expressus acacia a graecis dicitur pistacia quod cortex pomi eius nardi pistici odorum ruferat pinus arbor picea ad acumine foliorum uocata pinnum enim antiqui acutum nominabant pinum autem aliam pitun aliam graeci peuken uocant quam nos piceam dicimus eo quod desudet picem nam et specie differunt in germaniae autem insulis huius arboris lacrima electrum gignit gutta enim defluens rigore uel tepore in soliditatem durescit et gemmam facit de qualitate sua et nomen accipiens id est sucinum eo quod sucus sit arboris pinus creditur prodesse cunctis quae sub ea seruntur sicut ficus nocere omnibus abies dicta quod prae ceteris arboribus longe eat et in excelsum promineat cuius natura expers est terreni humoris ac proinde habilis atque leuis habetur de qua uergilius georg et casus uisura marinos quia ex ea naues fiunt hanc quidam gallicum uocant propter candorem est autem sine nodo cedrus quam graeci kedros uocant quasi kaiomenesdruos ugron id est arboris humor ardentis cuius folia ad cypressi similitudinem respondent lignum uero iucundi odoris est et diu durans nec a tinea umquam exterminatur de qua persius et cedro digna locutus scilicet propter durabilem perpetuitatem unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt huius ligni resina cedria dicitur quae in conseruandis libris adeo est utilis ut perliniti ex ea nec tineas patiantur nec tempore consenescant nascitur in creta africa atque syria cyparissus graece dicitur quod caput eius a rotunditate in acumen erigitur unde et konos uocatur id est alta rotunditas hinc et fructus eius conus quia rotunditas eius talis est ut conum imitetur unde et uirg aen coniferae cyparissi dicuntur huius lignum cedro pene proximam habet uirtutem templorum quoque trabibus aptum inpenetrabili soliditate numquam oneri cedit sed ea qua in principio fuerit firmitate perseuerat antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant ut odorem cadauerum dum urerentur opprimerent iucunditate odoris sui iuniperus graece dicta siue quod ab amplo in angustum finit ut ignis siue quod conceptum diu teneat ignem adeo ut si prunae ex eius cinere fuerint opertae usque ad annum perueniant tur enim apud graecos ignis dicitur iuniperus autem alia parua alia magna est ebenus in india et aethiopia nascitur qui caesus durescit in lapidem cuius lignum nigrum est et cortex leuis ut lauri sed indicum maculosum est in paruulis distinctionibus albis ac fuluis aethiopicum uero quod praestantius accipitur in nullo est maculatum sed est nigrum lene et corneum est autem mareotica palus in india unde ebenus uenit lucanus ebenus mareotica inquit ebenus autem crepundiis inligatur ut infantem uisu nigra non terreant platanus a latitudine foliarum dicta uelquod ipsa arbor patula sit et ampla nam platus graeci latum uocant expressit huius arboris scriptura et nomen et formam dicens eccles quasi platanus dilatatus sum in plateis est autem tenerissimis foliis ac mollibus et uitium similis quercus siue quernus quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa praecanere arbor multum annosa sicut legitur de quercu mambre sub qua habitauit abraham quae fertur usque ad constantis regis imperium per multa saecula perdurasse huius fructus galla appellatur ex quibus una agrestis omfakites dicta parua forma sed firmo corpore atque nodoso quae medicaminibus et incaustis adhibetur altera balanos lenis ac leuis et nimium perforata lucernarum tantum usibus necessaria fraxinus uocari fertur quod magis in aspera loca montanaque fraga nascatur hinc per deriuationem fraxinus sicut a monte montanus de quo ouidius metam et fraxinus utilis hastis taxus uenenata arbor unde et toxica uenena exprimuntur exhac arcus parthi et aliae gentes faciunt unde et poeta uirg georg ityraeos taxi torquentur in arcus ityracos autem dicit parthicos acer coloribus inpar robur autem generaliter dicitur ex omni materia quidquid est firmissimum alnus uocatur quod alatur amne proxime enim aquae nascitur nec facile extra undas uiuit hinc tenera et mollis quia in humecto loco nutritur ulmus nomen accepit quod uliginosis locis et humidis melius proficit nam in montanis et asperis minus laeta est larex cui hoc nomen a castello laricino inditum est ex qua tabulae tegulis adfixae flammam repellunt neque ex se carbonem ambustae efficiunt populus dicta quod ex eius calce multitudo nascatur cuius genus duplex est nam altera est alba altera nigra alba autem populus dicta quia folia eius una parte sunt alba altera uiridia haec ergo bicolor habens quasi noctis et diei notas quae tempora ortu solis occasuque constant generat etiam resinam circa eridanum fluuium uel ut alii memorant in finibus syriae tilium dicunt uocatum eo quod utilis sit ad usum telorum nitore et leuitate iaculandi est enim genus materiae leuissimae salix dicta quod celeriter saliat hoc est uelociter crescat arbor lenta uitibus habilis uinciendis cuius seminis hanc dicunt esse naturam ut si quis illud in poculo hauserit liberis careat sed et feminas infecundas efficit populus autem et salix et tilium mollis materiae sunt et ad sculpturam aptae uimen uocari eo quod uim habeat multam uiroris naturaenim eius talis est ut etiam arefacta abluatur uirescat deinde excisa atque in humo fixa radicibus sese ipsa demergat myrice quam latini tamaricum uocant ex amaritudine nominata gustus enim eius nimis amarus est haec arbor in solitudine et saxosa humo nascitur ex qua etiam arbore maleficis artibus misethra id est odia concitari dicuntur myrtus a mare dicta eo quod magis litorea arbor sit unde et uergilius georg litora myrtetis laetissima et georg amantes litora myrtae hinc est quod et a graecis murine dicitur medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis lentiscus quod cuspis ipsius lentus sit et mollis nam lentum dicimus quidquid flexibile est unde et lentum uimen et uites uergilius cf georg ecl et lentae uites pro flexibiles huius fructus oleum desudat cortex resinam quae mastix appellatur cuius plurima et melior in chio insula gignitur terebinthus arbor graecum nomen generans resinam omnium resinarum praestantiorem buxus graecum nomen est ex parte a latinis corruptum puksos enim appellatur apud eos arbor semper uirens et leuitate materiae elementorum apicibus apta unde et scriptura isai scribe buxo rhododendron quod corrupte uulgo lorandrum uocatur quod sit foliis lauri similibus flore ut rosa arbor uenenata interficit enim animalia et medetur serpentum uexationes herbitum uocauerunt pastores eo quod uice herbae praebeatur pecoribus ubi pascua desunt turbiscus quod de uno cespite eius multae uirgultae surgunt quasi turba stipa uocata propter quod ex ea stipentur tecta hinc et stipula per diminutionem arundo dicta quod cito arescat hanc ueteres cannam uocauerunt arundinem postea uarro dixit sciendum sane quod latinum canna de lingua hebraea sumpsit apud eos enim calamus canna dicitur cicuta autem est quod est inter cannarum nodos dicta quod lateat in indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur ex quorum radicibus expressum suauissimum sucum bibunt unde et uarro ait indica non magna in arbore crescit arundo illius et lentis premitur radicibus humor dulcia cui nequeant suco contendere mella sabucus mollis et peruia arbor rhamnus genus est rubi quam uulgo senticem ursinam appellant asperum nimis et spinosum sentix dicta a situ quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur maiores autem nostri omnem arborem spinosam ueprem dicebant quodui prendat oleaster dictus quod sit foliis oliuae similibus sed latioribus arbor inculta atque siluestris amara atque infructuosa cui insertus oliuae ramus uim mutat radicis et uertit eam in propriam qualitatem lacrima oleastri arboris duplex alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem oliua graece elaion dicitur ex quo in latinum tractum est ut oliua dicatur olea autem ipsa arbor est fructus oliua sucus oleum est autem arbor pacis insignis cuius fructus diuersis nominibus appellatur orchades oliuae graeca etymologia a similitudine testiculorum uocatae quos graeci orcheis uocant radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum paphiae a papho insula dictae unde prius adlatae sunt lyciniae eo quod optimum dent lumen nam luchnislumen est unde et lignum nomen accepit quia aptum est flammis et luminibus pausia quam corrupte rustici pusiam uocant uiridi oleo et suaui apta et dicta pausia quod pauiatur id est tundatur unde et pauimentum syria dicta pro eo quod de syria est adlata siue quia nigra est crustumia idem et uolemis dicta eo quod uolam conpleat magnitudine hoc est mediam manum unde et inuolare dicimus quidam autem uolemum gallica lingua bonum et magnum intellegunt colymbades appellatae oleum autem ab olea nominatum nam ut diximus olea est arbor unde deriuatio fit oleum sed quod ex albis fuerit oliuis expressum uocatur hispanum a graecis omfakion appellatum quod autem ex fuluis et nondum maturis fuerit expressum uiride appellatur quod uero ex nimium maturis commune dicitur ex his ad usum uitae primum est hispanum secundum uiride tertium commune amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta id est quod ab oleo se mergat et faex sit eius hanc graeci amorgen uocant ex latina lingua trahentes uocabulum gummi graecum nomen est hoc enim illi kommi dicunt resinam graeci retinen uocant rein enim graece dicitur quidquid manat est enim lacrima sudore exhalata lignorum ut cerasi lentisci balsami uel reliquarum arborum siue uirgultarum quae sudare produntur sicut et odorata orientis ligna sicut gutta balsami ac ferularum uel sucinorum cuius lacrima durescit in gemmam prima est resina terebinthina omnium praestantior adfertur autem ex arabia petraea atque iudaea et syria cypro et africa ex insulis quoque cycladibus sucunda est lentiscina quae mastix uocatur haec ex chio insula deportatur tertia pinalis quarum alia pituine alia peukine alia liquida alia arida et adferuntur ex tyrrhena colophonia unde etiam nomen colophonia resina sumpsit pix graecum nomen est quam illi pissan uocant alii uolunt ex pino picem uocari haec a graecis appellatur klonia nos ramalem dicere possumus cuius probabilis splendens lenis et munda creandarum arborum naturaliter tria sunt genera aut enim sua sponte nascuntur aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt aut ex radicibus pullulant nam cetera usus inuenit fauente natura omnia poma latine feminini fere sunt generis exceptis paucis ut hic oleaster hoc siler ut uergilius georg molle siler item hoc buxum licet et haec buxus dicatur nam superfluam quidam uolunt facere discretionem ut haec buxus de arbore dicamus buxum uero de ligno conposito uiii de aromaticis arboribus aromata sunt quaequae fragrantis odoris india uel arabia mittit siue aliae regiones nomen autem aromata traxisse uidentur siue quod aris inposita diuinis inuocationibus apta uideantur seu quod sese aeri inserere ac misceri probantur nam quid est odor nisi aer contactus tus arbor arabiae inmensa atque ramosa lenissimi corticis ramis ad aceris qualitatem amygdalae modo sucum aromaticum fundens album et masticatione ueluti in puluerem resolutum et cum frangitur intus pingue et igni adpositum facile ardescens et appellatur apud nos masculum eo quod sit natura rotundum in modum testiculorum reliquum planum et pene scabrosum minus optimum adulteratur autem admixta resina siue gummi sed dinoscitur sua proprietate nam tus igni inpositum ardescit resina fumescit gummi uero liquescit calefactum tus autem a tundendo dictum hoc et libanum uocatum a monte arabiae ubi sabaei sunt nam mons eorum libanos dicitur ubi tura colliguntur myrra arbor arabiae altitudinis quinque cubitorum similis spinae quam akanthon dicunt cuius gutta uiridis atque amara unde et nomen accepit myrra gutta eius sponte manans pretiosior est elicita corticis uulnere uilior iudicatur sarmentis eius arabes ignes fouent quorum fumo satis noxio nisi ad odorem storacis occurrant plerumque insanabiles morbos contrahunt myrrha autem trogodyte ab insula arabiae dicta ubi melior colligitur et purior storax arbor arabiae similis mali cydonii cuius uirgulae inter caniculae ortum cauernatim lacrimam fluunt distillatio eius in terram cadens munda non est sed cum propriae corticis sc obe seruatur illa autem quae uirgis et calamis inhaeserit munda est et albida dehinc fulua fit solis causa et ipsa storax calamites pinguis resinosa odoris iucundi humecta et ueluti mellosum liquorem emittens storax autem dicta quod sit gutta arboris profluens et congelata nam graeci stiriam guttam dicunt graece autem sturaks latine storax dicitur bdellium indiae et arabiae arbor cuius lacrima melior arabica est enim lucida subalbida leuis pinguis aequaliter cerea et quae facile molliatur neque ligno uel terrae commixta amara odoris boni nam ex india sordida est et nigra et maiore gleba adulteratur autem admixto gummi qui non ita amarificat gustum mastix arboris lentisci gutta est haec granomastix dicta quia in modum granorum est melior autem in chio insula gignitur odoris boni candoris cerae punicae unde et splendorem cutis pulchrificat adulteratur interdum resina uel ture piperis arbor nascitur in india in latere montis caucasi quod soli obuersum est folia iuniperi similitudine cuius siluas serpentes custodiunt sed incolae regionis illius quum maturae fuerint incendunt et serpentes igni fugantur et inde ex flamma nigrum piper efficitur nam natura piperis alba est cuius quidem diuersus est fructus nam quod inmaturum est piper longum uocatur quod incorruptum ab igni piper album quod uero cute rugosa et horrida fuerit ex calore ignis trahit et colorem et nomen piper si leue est uetustum est si graue nouellum uitanda est autem mercatorum fraus solent enim uetustissimo piperi humecto argenti spumam aut plumbum aspargere ut ponderosum fiat aloa in india atque arabia gignitur arbor odoris suauissimi ac summi denique lignum ipsius uice thymiamatum altaribus adoletur unde et nomen traxisse creditur cinnamomum dictum quod cortex eius in modum cannae sit rotundus et gracilis gignitur autem in indiae et aethiopiae regionibus frutice breui duorum tantum cubitorum colore subnigro uel cinereo tenuissimarum uirgarum nam quod in crassitudinem extenditur despectui est quod uero gracilius prouenerit eximium quod cum frangitur uisibile spiramentum emittit ad imaginem nebulae seu pulueris amomum uocatum quod ueluti odorem cinnamomi referat nascitur in syria et armenia frutex botruosum semen reddens sibi conexum flore albo ueluti uiolae foliis similibus brioniae odore etiam bono somnos suauificat casia nascitur in arabia uirga robusti corticis et purpureis foliis ut piperis est autem uirtutis cinnamomi similis sed potentia inferior unde pro cinnamomi uice duplex eius pondus in medicamentis admiscitur calamus aromaticus a similitudine calami usualis uocatus gignitur in india multis nodis geniculatus fuluus fragrans spiritus suauitate qui cum frangitur inmultas fit partes scissilis simulans gustu casiam cum leui acrimonia remordenti balsami arbor in iudaea intra terminos tantum uiginti iugerum erat posteaquam eandem regionem romani potiti sunt etiam latissimis collibus propagata est stirpe similis uitis foliis similis rutae sed albidioribus semperque manentibus arbor autem balsamum lignum eius xylobalsamum dicitur fructus siue semen carpobalsamum sucus opobalsamum quod ideo cum adiectione significatur eo quod percussus ferreis ungulis cortex ligni per cauernas eximii odoris guttam distillat cauerna enim graeco sermone ope dicitur cuius guttam adulterant admixto cyprino oleo uel melle sed sincerus probatur a melle si cum lacte coagulauerit ab oleo si instillatus aquae aut admixtus facile fuerit resolutus praeterea et si laneae uestes ex ipso pollutae non maculantur adulteratus quidem neque cum lacte coagulat et ut oleum in aqua supernatat et uestem maculat balsama autem si pura fuerint tantam uim habent ut si sol excanduerit sustineri in manu non possint ix de herbis aromaticis siue communibus extant etquarundam herbarum nomina quae ex aliqua sui causa resonant habentes nominum explanationem non tamen omnium herbarum etymologiam inuenies nam pro locis mutantur etiam nomina folium dictum quod sine ulla radice innatans in indiae litoribus colligatur quod lino perforatum siccant indi atque reponunt fertur autem paradisi esse herba gustu nardum referens nardus herba est spicosa unde et a graecis nardostachus appellata quarum alia indica alia syriaca uocatur non quod in syria nascatur sed quod mons in quo inuenitur alio latere indiam spectat alio syriam est autem indicum multiforme sed melius syriacum leue fuluum comosum spica paruum odorissimum cyperum similans quod si multum in ore tardauerit linguam siccat nardum celticum a regione galliae nomen traxit nascitur enim saepius in liguriae alpibus et in syria frutice paruo radicibus in manipulo collectis ligamentis flos eius tantum propter odorem bonus thyrsi eius atque radiculae utiles probantur usibus nostris costum radix herbae est nascentis in india arabia et syria sed melius arabicum est enim album et leue suaue iucundi odoris indicum colore atro et leue ut ferula syriacum uero pondere graue colore buxeo odore acri summum tamen album leue aridum gustu incendens crocum dictum ab oppido ciliciae qui uocatur corycium quamquam et alibi nascatur sed non tantum uel tale quale in cilicia unde et a potiori parte nomen accepit nam multae res nomina sumpserunt a locis ubi plus prouenit et melius aliquid optimum autem est quod fuerit recens odoris boni albedine parua porrectae longitudinis integrum et neque in fragmenta comminutum inspiratione bona et cum carpitur manus inficiens et leuiter acre quod si eiusmodi non fuerit aut uetustum aut infusum agnoscitur adulteratur autem admixto crocomagmate augendi quoque ponderis causa spuma argenti contrita adicitur ea proditur si puluerulentum reperitur atque decoctum ab odore proprio fuerit lapsum crocomagma expressis aromatibus crocini unguenti atque informato sedimine in panusculos fit et ideo sic appellatum asarum nascitur in umbrosis montibus floribus casiae similibus inter quae flos iuxta radicem purpureus in quo semen continetur uuarum simile radicibus pluribus atque tenuissimis et bene redolentibus et est uirtute similis nardo phu nascitur in ponto foliis oleastro similibus cyperum a graecis uocatum quod habeat uirtutem feruentem radix est iunci trianguli foliis porri similibus radicibus nigris siue contiguis in similitudinem oliuarum odorissimis atque acerrimis nascitur in paludibus atque uacuis locis traditur etiam alia species cyperi quae in india nascitur et appellatur lingua eorum zinziber iris illyrica a similitudine iris caelestis nomen accepit unde et a latinis arcumen dicitur quod flos eius coloris uarietate eundem arcum caelestem imitetur illyrica autem dicitur quia in illyrico plurima et olentissima est species eius foliis gladioli similis radice aromatica odoris boni acorum foliis iridis similibus radicibus acerrimi odoris sed iucundi propter quod et aromatica est meu cardamomum squinum melius quod in euphrate nascitur quam quod in arabia fuluum multiflorum purpureum tenue odoris rosei cum manu confricatur gustu multum incendit linguam atque mordet huius flos schoinou anthos dicitur anthos enim graece flos nuncupatur thymum appellatum quod flos eius odorem refert de quo uergilius georg redolentque thymo fragrantia mella epithymum graecum nomen quod latine dicitur flos thymi nam flos graece thumon uocatur est autem flos thymbrae similis sampsuchus quem latini amaracum uocant cuius nominis usum uergilius etiam ad uenerem referens ait aen ubi mollis amaracus illum floribus aspirans amplectitur umbra apta est autem haec herba unguentis unde et nomen traxit amaracus a puero cuiusdam regis qui casu lapsus dum ferret unguenta nouum et gratissimum ex confusione odorem creauit hyacinthus herba est habens florem purpureum traxit autem nomen a puero quodam nobili qui in saltibus inter purpureos flores repertus est interfectus deditque nomen herbae puerilis funeris casus est autem radice et flore bulbi similis pueros a pubertate retinens narcissus herba fabulose inpositum nomen habet a quodam puero cuius membra in hunc florem transierunt qui et nomen narcissi in appellatione custodit et decus pulchritudinis in candore retinet foliorum rosa ab specie floris nuncupata quod rutilanti colore rubeat lilia lactei floris herba unde et nuncupatur quasi liclia cuius dum candor sit in foliis auri tamen species intus effulgit uiola propter uim odoris nomen accepit huius genera sunt tria purpureum album melinum acanthus herba aegyptia semper frondens spinis plena flexibili uirgulto in cuius imitatione arte uestis ornatur quae acanthina dicitur et acanthis dicta hedera dicta quod arboribus reptando adhaereat de qua uergilius ecl inter uictrices hederam tibi serpere lauros alii hederam aiunt uocatam quod haedis supra lactis abundantiam in escam a ueteribus praebebatur hederae frigidae terrae indices sunt fusikos nam antipharmacum ebrietatis est si qui potus hedera coronetur elleborum memorant in graecia circa elleborum quendam fluuium plurimum gigni atque inde a graecis appellari hunc romani alio nomine ueratrum dicunt pro eo quod sumptum motam mentem in sanitatem reducit duo sunt autem genera album et nigrum acone portus est bithyniae qui prouentu malorum graminum usque adeo celebris est ut noxias herbas aconita illinc nominemus nam toxica uenena eo dicta quod ex arboribus taxeis exprimitur maxime apud cantabriam euphorbium dictum quod eius sucus oculorum acuat uisum cuius uis tanta est ut duris carnibus superadiecta citius coqui conpellat nascitur in multis locis sed plurima in mauretania laser herba nascitur in monte oscobagi ubi et ganges fluuius oritur cuius sucus dictus primum lacsir quoniam manut in modum lactis deinde usu deriuante laser nominatum est hoc et a quibusdam opium cyrenaicum appellatur quoniam et apud cyrenas nascitur aloe herba amarissimi sucus panaces herba fragrantis odoris thyrso ferulae similis ex quo profluit sucus qui dicitur opoponax croceus et pinguis odore grauis et amarissimus galbanum dicta mons cretae ex quo dictamnum herba nomen accepit propter quam apud uergilium aen cerua uulnerata saltus peragrat dictaeos tantae enim potentiae est ut ferrum a corpore expellat sagittas excutiat unde et eius pabulo ferae percussae sagittas a corpore inhaerentes eiciunt hanc quidam latinorum puleium martis dicunt propter belli tela excutienda mandragora dicta quod habeat mala suaueolentia in magnitudinem mali matiani unde et eam latini malum terrae uocant hanc poetae anthropomorfon appellant quod habeat radicem formam hominis similantem cuius cortex uino mista ad bibendum datur quorum corpus propter curam secandum est ut soporati dolorem non sentiant huius species duae femina foliis lactucae similibus mala generans in similitudinem prunarum masculus uero foliis betae similibus papauer herba somnifera de qua uergilius georg lethaeo perfusa papauera somno soporem enim languentibus facit eius alia est usualis alia agrestis ex qua fluit sucus quem opion appellant colocynthis cucurbita agrestis et uehementer amara quae similiter ut cucurbita per terram flagella tendit dicta autem colocynthis quod sit fructu rotundo atque foliis ut cucumis usualis centauream graeci uocant quoniam a chirone centauro fertur reperta eadem et limnesios quia locis humectis nascitur eadem et fel terrae propter amaritudinem glycyriza graece ex eo dicta quod dulcem radicem habeat gluku enim graece dulce dicunt eadem adipsos quia sitientibus sitim sedat dracontea uocata quod hasta eius uaria sit in modum colubri similitudinemque draconis imitetur uel quod eam herbam uipera timeat chelidonia ideo dicitur uel quod aduentu hirundinum uidetur erumpere uel quod pullis hirundinum si oculi auferantur matres eorum illis ex hac herba mederi dicantur heliotropium nomen accepit primo quod aestiuo solstitio floreat uel quod solis motibus folia circumacta conuertat unde et a latinis solsequia nuncupatur nam et sole oriente flores suos aperit idem se reclaudit cum sol occubuerit ipsa est quam latini intubum siluaticum uocant haec et uerrucaria quod extinguat uerrucas ex aqua pota uel in cataplasmate posita abstergat pentaphyllon a numero foliorum dicta unde et eam latini quinquefolium uocant herba adeo munda ut purificationi et templis adhiberi a gentibus solita esset hyssopum herba purgandis pulmonibus apta unde et in ueteri testamento per hyssopi fasciculos aspergebantur agni sanguine qui mundari uolebat nascitur in petris haerens saxo radicibus reubarbarum siue reuponticum illud quod trans danubium in solo barbarico istud quod circa pontum colligitur nominatum reu autem dictum quod sit radix quasi radix barbara quasi radix pontica hyoscyamos a graecis dicta a latinis herba calicularis quod caliculi eius in figuram cantarorum nascantur ut est mali punici quorum ora serrata sunt habentes intrinsecus semina papaueris similia haec herba et insana uocatur quia usus eius periculosus est denique si bibatur uel edatur insaniam facit uel somni imaginem turbidam hanc uulgus milimindrum dicit propter quod alienationem mentis inducit saxifraga uocata quod semen eius petras in uesica frangat atque conminuat gentiana nomen sumpsit ut medici memorant ab inuentore radicibus aristolochiae similibus nascitur sub alpibus atque galatia asiae satureia calida et prope ignita unde illi nomen inditum credunt quod pronos facit inuenerem satyrion dicta a satyris propter incendium libidinis quam uulgus stincum uocant uenerem enim suscitat idem et orchis quod radix eius in modum testiculorum sit quos graeci orcheis uocant idem et leporina propter quod caulem mollem emittat urtica ex eo uocata quod tactus eius corpus adurat est enim igneae omnino naturae et tactu perurit unde et pruriginem facit artemisia herba dianae a gentibus consecrata est unde et nuncupata graece enim diana artemis dicitur chamaemelos graece dicta quod mali matiani odorem habeat sitque breuis terraeque uicina chamaedrys a graecis appellata quod sit breuis et per terram strata et minuta foliis paruissimis paeon quidam medicus fuit a quo paeonia herba perhibetur inuenta ut homerus dicit hanc quidam glycysiden uocant quod dulcis saporis sit uel pentorobinam a numero granorum uel ut alii dactylos a digitorum similitudine nascitur in siluis buglossos a graecis dicta eo quod folia asperrima ad modum linguae bouis habeat quae mirum in modum ob sapientiam nutriendam uino infundenda a ueteribus memoratur conuiuii quoque hilaritatem praebere fertur pro olere etiam sumitur arnoglossos id est agni lingua quae a romanis plantago dicitur quod planta eius cito adhaereat terrae hanc multi pro olere uescuntur herpyllos quae apud nos serpillus uocatur pro eo quod radices ipsius longe serpant eadem et matris animula propter quod menstrua moueat aristolochia dicitur quod mulieribus fetis optima sit nam supersessa post partum matricem beneficio uaporis expurgat huius herbae genera sunt duo quarum una aristolochia rotunda dicitur propter quod rotundam radicem habeat altera aristolochia longa quia radicem longam habet cum ramis et foliis longioribus quam etiam et dactylitin uocant quod sit radice robore digitali et longa erigeron a graecis dicitur quod uere primo senescat unde et eam latini senicionem uocant nascitur per macerias psyllios dicta quod semen simile pulicis habeat unde et eam latini herbam pulicarem uocant hierobotane ideo a graecis hoc nomen accepit quod remediis ac ligamentis hominum et purificationibus sacerdotum a gentibus apta probaretur unde et eam pontifices sagmen appellabant quasi sancimen haec et uerbena quia pura paliurus herba asperrima et spinosa struthios quam quidam herbam lanariam uocant eo quod plerique lanam ex ea lauent nascitur locis cultis cimicia propter similitudinem cimicis dicta unde et eam greci korion uocauerunt nascitur in locis asperis atque cultis marrubium quem graeci prasion dicunt uocatum propter amaritudinem nascitur in campis puleium absinthium graecum nomen cuius probabilius est quod in ponti regione nascitur unde et absinthium ponticum nominatur symphytos graece dictus eo quod tantam in radice uirtutem habeat ut frusta carnis adsparsa in caccabo coagulet polypodion herba cuius radix hirta atque crinita ut est polypus ex quo deriuatum est ut polypodion diceretur nascitur in teneris petrarum terris siue quercis uicinis polios a graecis a latinis omnimorbia quod multis morbis subueniat nascitur in montibus et duris locis scammonia quam latini acridium uocant herba suci plena quod colligitur sub cauata radice denique terram rotunda cauitate fodiunt tum suppositis aut cochleis aut nucis foliis excipitur sucus atque siccatus aufertur uenit autem saepius probabilius ex mysia asiae huic contraria atque falsa ex syria uel iudaea daucos foliis feniculi similis thyrso bipalmis citocacia uocata quod uentrem cito depurgat quam uulgus corrupte citocociam uocant lappa dicta quod habeat caulem ingentem per terram dispositam haec herba a graecis filanthropos uocatur quod uestibus hominum inhaereat ob asperitatem sui nascitur iuxta muros capillum ueneris uocatum siue quod elapsos post alopeciam capillos recreat uel quod capillorum fluores coercet uel quod sit uirgulis nigris lenibus cum splendore quasi capilli nascitur in aquosis locis rubia dicta quod radix eius sit rubra unde et colorare lanas perhibetur anchusa cuius radix contrita digitos inficit est enim colore sanguineo unde etiam pictoribus ad purpuram efficiendam usui est chamaeleon quae latine uiscarago uocatur eo quod uiscum gignat in quo haerent aues quae propria uoluntate descendunt ad escam cicuta propter quod in thyrso geniculato nodos habeat occultos ut canna sicut dicitur fossa caeca quae occulta est haec potui data interficit hanc in carcere socrates bibit et expirauit persius dicere sorbitio tollit quem dira cicutae haec dum hominibus uenenum sit capellas efficit pingues trifolion quam graeci trifullon uocant quod sit foliis trinis per singulas adunationes phlomos quam latini herbam lucernarem uocant ab eo quod ad lychnia facit eadem et lucubros quod lucem praebeat umbris pyrethron graece dicta quod habeat radicem incendiosam atque coaceruantem althaea malua agrestis siue maluauiscus sed althaea quod in altum surgit uiscus quia glutinosa est origanum quod latine colena interpretatur propter quod infusum coloret uinum titimallum uocabulum sumpsit quod comam foliorum ad radium solis circumacta conuertat nam graeci solem titana uocant mallon comam ex quo confectum est ut titimallum diceretur huius species septem diuersis in locis nascentes strychnos quae latine herba salutaris uocatur propter quod dolorum capitis et stomachi incendium mitigat idem et uua lupina propter semen eius uuae simile polygonos quam latini herbam sanguinariam uocant quod missa in naribus sanguinem moueat ambrosia quam latini apium siluaticum uocant de qua uergilius aen ambrosiaeque comae diuinum uertice odorem spirauere apiago quod flores eius apes maxime appetunt portulaca rosmarinum quam latini ab effectu herbam salutarem uocant folia fenuculi similia atque aspera et rotatim terrae prostrata colocasia menta agrestis quam graeci kalaminthen nostri uulgo nepetam uocauerunt maioris uirtutis et uehemens in calore genicularis herba substernitur ob scorpionum uim repellendam gladiolus quod sit foliis gladii similibus thyrso cubitali floribus purpureis uerbascum agaricum radix uitis albae calamites lappa lappago lapella beneola orcibeta myrobalanum asphodelus quam latini a colore albucium uocant scilla quod nocens sit de qua superstitio gentilium dicit quod si integra ad limen suspendatur omnia mala fugat chamaepitys a graecis dicta quod terrae adhaereat et odorem pini habeat hanc latini cucurbitularem uocant quod ex parte odorem cucurbitae referat staphysagria nascitur locis amoenis asplenos dicta quod splenem auferat siue scolopendrios eo quod folia ipsius scolopendro animali sint similia nascitur in humidis petris uoluus appellatus quod sit radix eius uolubilis et rotunda stoechas in insulis stoechadibus nascitur unde et nuncupatur cyclaminos graece dicta a quodam qui cyclos uocatus est qui primus uirtutes huius herbae inuenit siue quod habeat radicem rotundam graeci enim kuklon rotundum uocant cuius radix aut sucus si uino fuerit admixtus ebrios facit nascitur in locis siluosis et agris ampelos leuke siue bryonia quam latini uitem albam uocant uel a qualitate coloris uel quod eius radix contrita et corpori infricata teneriorem et candidiorem cutem reddat nam et sucus bacarum eius lac uberibus siccis reddit ampelos melaina id est uitis nigra eademque labrusca folia hederae similia in omnibus maior quam uitis alba bacas similiter habens quae in maturitate nigrescunt unde et uocabulum sumpsit uiticella herba a latinis appellata quod sicut uitis quidquid proximum habuerit adprehendat corymbis quos anulos appellamus bupthalmos florem habet croceum oculo similem unde et a graecis nomen accepit est autem caule molle foliis coriandri similibus nascitur iuxta muros ciuitatum phlomos quam latini uerbascum uocant quarum altera est masculus albidioribus foliis atque angustioribus altera femina foliis latioribus atque nigris ferula uocata a medulla nam illam uarro tradit esse ferulae medullam quam asfodelon graeci uocant nonnulli a feriendo ferulam dicunt ad hanc enim pueri et puellae uapulare solent huius sucus galbanum est papyrum dictum quod igni et cereis est aptum pur enim graeci ignem dicunt iuncus scirpus quo segetes teguntur sine nodo de qua ennius sat quaerunt in scirpo quod soliti dicere nodum et in prouerbio qui inimicus est etiam in scirpo nodum quaerit fucus genus herbae est de qua tinguitur uestis dicta quia mentitur alienum colorem unde et uergilius ecl discet mentiri lana colores alga nascitur in aquis segetis similis ita denique nomen sumpsit ab algore aquae uel quod alliget pedes quia crassa est foliis aquam ex parte superantibus ulua et typhus herbae circa fontes et paludes stagnisque nascuntur ex quibus ulua id est alga mollis et quodammodo fungus dicta ab uligine typhus uero quae se ab aqua inflat unde etiam ambitiosorum et sibi placentum hominum tumor typhus dicitur carex herba acuta et durissima sparto similis de qua uergilius georg et carice pastus acuta spartus frutex uirgosus sine foliis ab asperitate uocatus uolumina enim funium quae ex eo fiunt aspera sunt gramen a situ potius dictum quod plurimis agrorum sit unde et eum graeci agrostin uocauerunt licet omnis herba gramen uocetur ab eo quod germinetur sicut robur omnis ligni cutis et species ab eo quod sit firmissima filix a singularitate folii dicta denique ex una uirgula altitudine cubitali una scissa folia gignitur res inplicata uelut pinna auena lolium zizania quam poetae semper infelix lolium dicunt quod sit inutile et infecundum faenum dictum quod eo flamma nutritur fos enim flamma est manipulum dicimus fascem faeni et dictum manipulum quod manum inpleat x de oleribus hortus nominatus quod semper ibi aliquid oriatur nam cum alia terra semel in anno aliquid creet hortus numquam sine fructu est olus ab alendo dictum eo quod primum homines oleribus alerentur antequam fruges et carnes ederent tantum enim pomis arborum et oleribus alebantur sicut animalia herbis caulis est generaliter herbarum uel olerum medius frutex qui uulgo thyrsus dicitur quod a terra sursum conscendat ex quo deriuatum est ut specialiter quoddam genus olerum caulis diceretur quia thyrsus ipsius amplius ceteris oleribus coalescit id est crescit est autem generale nomen omnis enim frutex caulis cyma dicitur quasi coma est enim summitas olerum uel arborum in qua uegens uirtus naturalis est malua ex parte graeco uocabulo appellatur apo toumalassein eo quod molliendi aluum soluendique naturam habeat cuius sucus si quis se oleo mixto perunxerit ab apibus negatur feriri folia eius ex oleo trita et inposita scorpionibus creduntur afferre torporem pastinaca uocata quod eius radix praecipuus pastus sit hominis est enim odoratu iucunda cibo delectabilis rapa dicta a rapiendo id est conprehendendo est autem radice amplior napo sapore dulcior et folia tenui napus a similitudine rapae uocatus nisi quod foliis latior et radicis gustu subacrior est nominis autem adfinitas in utrisque inde pene communis quia utrumque semen in alterum uicissim mutatur nam rapa in alio solo ut aemilianus ait per biennium mutatur in napum alio uero napus transit in rapam napocaulis ex duobus oleribus conpositum nomen habet quia dum sit sapore napo similis non in radice sed in thyrso conscendit ut caulis sinapis appellatur quod foliis sit similis napis raphanum graeci nos radicem uocamus eo quod totus deorsum nititur dum reliqua olera in summa magis prosiliant cuius semine macerato quisquis suas manus infecerit serpentes inpune tractabit siquidem ex ipsius radice etiam ebur albescat in cibo quoque uenenis obsistit nam contra uenena radices nuces lupini citrum apium prosunt sed contra futurum non contra acceptum uenenum unde et apud ueteres ante alias epulas haec solebant mensis adponere lactuca dicta est quod abundantia lactis exuberet seu quia lacte nutrientes feminas inplet haec et in uiris ueneris usum coercet lactuca agrestis est quam serraliam nominamus quod dorsum eius in modum serrae est intubus graecum nomen est et intubus quod sit intus tobus cepa uocatur quia non aliud est nisi tantum caput ascalonia nuncupata ex una urbium palaestinae quae ascalon dicitur unde prius aduecta est alium dictum quod oleat ulpicum appellatum quod alii odorem habeat phaselos uocari aiunt a phaselo insula graeciae ubi non procul mons olympus est porrum cuius duo genera capitatus et sectilis sectilis paruus capitatus maior beta apud nos oleris genus apud graecos littera blitum genus oleris saporis euanidi quasi uilis beta cucumeres quod sint interdum amari qui dulces nasci perhibentur si lacte mellito eorum semen infundatur cucurbita apoperes sane pepo melipepo ocimum graeca nomina sunt et origo eorum latinis incerta olus molle atriplex brassica olisatrum nasturcium sapor appellauit quod acrimonia sui nasum torqueat fungi quod aridi ignem acceptum concipiant fosenim ignis est unde et esca uulgo dicitur quod sit fomes ignis et nutrimentum alii dicunt fungos uocatos quod sint ex eorum genere quidam interemptorii unde et defuncti tuberum tumor terrae prodit eaque causa nomen illi dedit uolui appellati quod sint uolubiles et rotundi asparagus quod spinosa et aspera sit frutex eius ex qua gignitur capparis a graecis nomen sumpsisse uidetur quod habeat in summitatibus rotunda seminum capitula armoracia hoc est lapsana lapistrus lapathia haec in cibo sumpta stomachum confortat uenerem reprimit carduus eruca quasi uruca quod ignitae sit uirtutis et in cibo saepe sumpta ueneris incendium moueat huius species duae quarum altera usualis altera agrestis acrioris uirtutis utraque tamen ueneris commouent usum xi de odoratis oleribus apium dictum quod eo apex id est caput antiquorum triumphantium coronabatur hercules autem hanc herbam primus capiti circumtulit nam nunc populum capite praeferebat nunc oleastrum nunc apium cuius radices efficaciter pugnant contra insidias uenenorum eius generis sunt petroselinon hipposelinon et oleoselinon petroselinon uocatum quod sit similis apio et nascatur in petris montibusque praeruptis quod nos petrapium dicere possumus selinon enim graece apium dicitur sed est summum ac probabile macedonicum gustu suaue et odore aromatico hipposelinon dictum quod sit durum et austerum oleoselinon quod mollius folio et caule tenerum feniculum latini uocant quod eius thyrsi seu radicis sucus acuat uisum cuius uirtus traditur ut serpentes annuam senectutem eius gustu deponant hoc olus graeci marathron uocant ligusticum a regione nomen accepit nascitur enim plurimum in liguria odore aromatico et gustu acri aneson graeci dicunt siue ut latini anesum herba omnibus cognita acerrime feruens mictualis anethum cyminum coriandrum ex graeco nomine sumptum quod illi korion uocant cuius semen in dulce uino datum proniores reddit in uenerem si supra modum dederis amentiam nutrit canos etiam ex coriandro infici traditum est abrotanum caerefolium ruta dicta quod sit feruentissima cuius altera agrestis atque uirtute acrior sed utraque feruentissimae conprobantur hanc uenenis repugnare mustelae docent quae dum cum serpente dimicauerint cibo eius armantur saluia inula quam rustici alam uocant radice aromatica odoris summi cum leui acrimonia menta huius genera sex isidore of seuille christian latin the latin library the classics page columella de arboribus l iunius moderatus columella de arboribus i quoniam de cultu agrorum abunde primo uolumine praecepisseuidemur non intempestiua erit arborum uirgultorumque cura quae uel maximapars habetur rei rusticae placet igitur sicuti uergilio nobis quoqueduo esse genera surculorum quorum alterum sua sponte gignitur alterumcura mortalium procedit illud quod non ope humana prouenit materiaemagis aptum hoc cui labor adhibetur idoneum fructibus de hoc itaque praecipiendum est atque id ipsum genustripertito diuiditur nam ex surculo uel arbor procedit ut olea ficus pirus uel frutex ut uiolae rosae harundines uel tertium quiddam quodneque arborem neque fruticem proprie dixerimus sicuti est uitis arborum et fruticum docebimus cultum si prius deuitibus praeceperimus de uitiario faciendo qui uineam uel arbustum constituere uolet seminaria priusfacere debebit sic enim sciet cuius generis uitem positurus sit nam quaepretio parata disponitur certam generositatis fidem non habet quoniamdubium est an is qui uendidit legendis seminibus adhibuerit diligentiam tum etiam quod ex longinquo petitur parum familiariter nostro solo uenit propter quod difficilius conualescit alienum exterae regionis optimum est itaque eodem agro quo uitem disposituruses uel certe uicino facere seminarium idque multum refert loci natura nam si colles uineis uel arbustis occupaturus es prouidendum est ut siccissimoloco fiat seminarium et iam quasi ab incunabulis uitis exiguo adsuescathumore aliter cum transtuleris de humido in aridum locum uiduata pristinoalimento deficiet at si campestres et uliginosos agros possidebis proderit quoque seminarium simili loco facere et uitem largo consuescerehumore nam quae ex sicco in aquosum agrum transfertur utcumque putrescit ipsum autem agrum quem seminario destinaueris planum et sucosum sat eritbipalio uertere quod uocant rustici sestertium ea repastinatio altitudinishabet plus sesquipedem minus tamen quam duos pedes iugerum agri uertituroperis quinquaginta collem autem et cliuosum modum iugeri sed ne minusduobus pedibus alte repastinaueris operis sexaginta uel si eodem loco quo uineam ordinaturus es facere uoles seminarium tribus pedibus alterepastinabis iugerum operis octoginta ita tamen si neque lapis neque tophusaut alia materia difficilior interuenit quae res quot operas absumat parumcertum est nos autem de terreno loquimur ii qualia semina et quando legas peracta repastinatione mense februario uel prima partemartii semina legito sunt autem optima quae de uitibus notatis leguntur nam cui cordi est bona seminaria facere circa uindemiam uites quae etmagnum et incorruptum fructum ad maturitatem perduxerunt rubrica cum aceto ne pluuiis abluatur permixta denotat nec hoc uno tantummodo anno facit sed continuis tribus uel pluribus uindemiis easdem uites inspicit an perseuerentesse fecundae tum enim manifestum est generositatis uitium non anni ubertatefructum prouenire si conpluribus uindemiis eundem tenorem seruarint ex eiusmodi uitibus lecta semina multum bonumque uinum praebebunt namqualiscumque generis uuae quae integrae et incorruptae ad maturitatemperueniunt longe melioris saporis uinum faciunt quam quae praecipienturaestu aut alia de causa iii quem ad modum semina eligas semina autem eligito grandi acino tenui folliculo paucisminutisque uinaceis dulci sapore optima habentur a lumbis secunda abhumeris tertia a summo uertice uitis lecta quae celerrime conprehenduntet sunt feraciora sed aeque celeriter senescunt pampinaria sarmenta deponinon placet quia sterilia sunt locis pinguibus et planis et humidis praecoquesuites serito raris acinis breuibus nodis inbecillas nam tali generiuitium eiusmodi ager aptus est locis aridis et macris et siccis uitem sero maturantemet ualidam crebrisque acinis quod si pingui agro ualidas uites deposueris pampinis magis eluxuriabuntur et qualemcumque fructum tulerint ad maturitatemnon perducent rursus inbecillae exili agro celeriter deficient exiguumquefructum dabunt unumquodque genus uitium separatim serito ita suo quodquetempore putabis et uindemiaueris semina cum nouello sarmento deposita cito conprehenduntet ualenter crescunt sed celeriter senescunt at quae uetere sarmentopanguntur tardius conualescunt sed tardius deficiunt semina quam recentissimaterrae mandare conuenit si tamen mora interuenerit quo minus statim serantur quam diligentissime obrui tota oportet eo loco unde neque pluuias nequeuentos sentire possint plantaria facito ab exoriente ad decimam lunamet a uicensima ad tricesimam haec uel melior est uitibus satio sed cum seras frigidos uentos uitato de malleolis malleolum sic deponito uirgam malleolarem non ampliusquam sex gemmarum esse conuenit ita tamen sunt si breuia internodia habent eius imam partem quam in terram demissurus es acutissima falce iuxta nodum sic ne gemmam laedas rotunda plaga amputato et statim fimo bubulo linito tum in terram bene pastinatam et stercoratam rectum sarmentum defigito ita ut ne minus quattuor gemmae abscondantur pedale quoquouersus spatium sat erit inter seminarelinqui cum conprehenderint identidem pampinentur ne plura sarmenta quam debent nutriant item quam saepissime fodiantur ferro ne tangantur uicensimo et quarto mense resecentur post tricesimum et sextum mensemtransferantur de uineis constituendis in agro requieto uineam ponito nam ubi uinea fuit quodcitius decimo anno seueris aegrius conprehendet nec umquam roborabitur agrum antequam uineis obseras explorato qualis saporis sit talemenim etiam gustum uini praebebit sapor autem sicuti primo docuimus uolumine conprehendetur si terram aqua diluas et cum consederit tum demum aquamdegustes aptissima uitibus terra est harenosa sub qua constitit dulcishumor probus consimilis ager cui subest tophus aeque utilis congestaet mota terra sabulum quoque cui subest dulcis argilla uitibus conuenit omnis autem qui per aestatem finditur ager uitibus arboribusque inutilis terra inferior alit uitem et arborem superior custodit saxa summa parte terrae uites et arbores laedunt ima parte refrigerant et mediocri raritudine optima est uitibus terra sed ea quae transmittit imbres aut rursus in summo diu retinet uitandaest utilissima autem est superior modice rara circa radices densa montibuscliuisque difficulter uineae conualescunt sed firmum probumque saporemuini praebent humidis et planis locis robustissimae sed infirmi saporisuinum nec perenne faciunt et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus nunc de genere uinearum disputabimus iu genera uinearum uites maxime gaudent arboribus quia naturaliter in sublimeprocedunt tunc et materias ampliores creant et fructum aequaliter percoquunt hoc genus uitium arbustiuum uocamus de quo pluribus suo loco dicemus uinearum autem fere genera in usu tria sunt iugata humi proiecta et deindetertia quae est a poenis usurpata more arborum in se consistens id genus conparatum iugatae quadam parte deficitur quadam superat iugata plus aeris recipit et altius fructum fertet aequalius concoquit sed difficilior est eius cultus at haec ita constitutaest ut etiam arari possit eoque ubertatem maiorem consequitur quod saepiuset minore inpensa excolitur at quae protinus in terram porrecta est multum sed non bonae notae uinum facit uinea optime repastinato agro ponitur nonnunquam tamen uel melius quibusdam locis sulcis committitur interdumetiam scrobibus deponitur sed ut dixi repastinatur iugerum in altitudinempedum trium operis octoginta sulcum autem terrenum altum duorum longum septuagintauna opera effodit scrobes ternarios id est quoquouersus pedum trium una opera facit xuiii uel si cui cordi est laxius uites ponere scrobesquaternarios id est quoquouersus pedum quaternum una opera duodecim facit uel bipedaneos quoquouersus una opera uiginti effodit curandum autem est ut locis aridis et cliuosis altius uitis deponatur quam si humidis et planis item si scrobibus aut sulcis uineam posituri erimus optimum erit anteannum scrobes uel sulcos facere uinea quae angustissime conseritur quoquouersusquinque pedum spatio interposito ponitur inter septem uel octo pedes quae rarissime uel ut etiam facile arari possit inter denos pedesconstituitur haec positio uinearum modum sine dubio agri maiorem occupat sed ualentissima et fructuosissima est cum semina depones imum scrobemuel sulcum bidentibus fodito mollemque reddito uitem quam ponis facut ad orientem spectet adminiculo religata in imo scrobe lapides circapondo quina ita ponito ne uitem premant sed iuxta radices sint praeterea post haec uinaceae heminam uuae albae innigra uuae nigrae in alba ponito atque ita scrobem uel sulcum cum instercorataterra ad medium conpleto triennio deinde proximo paulatim scrobem uelsulcum usque in summum conpleto sic uites consuescent radices deorsumagere spatium autem radicibus qua repant lapides praebent et hieme aquamrepellunt aestate humorem praebent uinaceae uitis radices agere cogunt quoniam praecepimus quem ad modum uites ponendae sint nunc culturam earumdocebimus u de cultura uinearum uineam nouellam omnis gemmas agere sinito simul atquepampinus instar quattuor digitorum erit tum demum pampinato et duas materiasrelinquito alteram quam uitis constituendae causa submittas alteram subsidiohabeas si forte illa ordinaria interierit hanc rustici custodem uocant proximo deinde anno cum putabis uitem meliorem unam uirgam relinquito alteras tollito tertio anno uitem in quam formam uoles dum tenera est conponito si iugatam eris facturus unam materiem submittito ita ut duas gemmas quae sunt proximae a terra falce acuta radas quone iam possint germinare et deinde tres sequentis relinquas reliquam partemuirgae amputes sin autem uitem in se consistere uoles sicut arbori brachiasubmitti patieris et dabis operam ut in orbem quam rotundissime formetur nam praeterquam quod speciem habet sic conposita tum etiam minus laborat cum undique uelut aequilibrio stabilita in se requiescit sat erit autem cum primo brachia submittuntur singulas gemmas singulis sarmentis relinqui ne protinus onere grauetur post hanc putationem lectis sarmentis bidentibusalte aequaliter uineam fodito uel si ita late disposita erit arato abidibus octobribus oblaqueare incipito ante brumam oblaqueatam habeto per brumam uitem ne colito nisi si uoles eas radices quae in oblaqueationeapparebunt persequi tum demum optime amputabis sed ita ne codicem laedas sed potius instar digiti unius a matre relinquas et ita radicem reseces nam quae protinus abraditur praeterquam quod uulnus uiti praebet eoquenocet tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt itaque optimum est exiguam partem relinqui atqueita summas partes quas aestiuas rustici appellant resecare quae sicresectae inarescunt nec ultra uitibus obsunt possunt etiam suboles perbrumam caedi eo magis quod frigoribus exstirpatae minus recreantur peractaoblaqueatione ante brumam tertio quoque anno macerati stercoris ne minussextarios binos ad radices uitium posuisse conueniet praeterquam columbinum quod si quo amplius quam heminam posueris uiti nocebit post brumam deindeoblaqueationem circumfodito ante aequinoctium uernum quod est octauo kal apriles oblaqueationem adaequato post idus apriles terram ad uitem aggerato aestatedeinde quam potes saepissime occato iugerum uineae quinque operis oblaqueatur quinque foditur tribus occatur iugerum ualentis et iam constitutae uineae quattuor operis putatur sex adligatur arbusto nihil eiusmodi potest ante finiri quia inaequalitasarborum non patitur operis iusta conprehendi quibusdam placet uitem proximoanno translatam non putare sequenti deinde anno purgare et unam uirgam quam submittamus ad tertiam gemmam resecare tertio deinde si uitis recteconualuerit una plus gemma submittere quarto duas gemmas proximae putationiadicere atque ita quinto demum anno uitem iugare hunc eundem ordinem culturaenos quoque experti conprobauimus ui de resecanda uetere uinea et propaganda ueterem uineam si in summo radices habebit resecarenolito alioquin etiam nouellam uineam quae ex resectione enata fuerit inutilem habebis prima parte terrae natantibus radicibus neque fructumuberem percipies et nihilominus celeriter consenescet eiusmodi itaqueuinea si non peraridos habet truncos et flecti potest factis sulcis optimesternitur atque ita renouellatur sin autem usque eo exaruit ut curuari non possit primo anno summatim ita ne radices eruas aut laedas oblaqueato eam etstercus ad radices addito atque ita putato ut paucas et certas materiasrelinquas et fodias diligenter et saepius pampines ne omnino superuacuasarmenta nutriat sic exculta longas et firmas materias creabit quassequenti anno scrobibus inter ordines factis propaginabis ac deinde triennio cum conualescat saepius fodies matremque ipsam onerabis nihil in posterumprospicies ei quam sublaturus es posterum in annum matrem radicitustolles atque ita nouellam uineam ordinabis sin autem uetus uinea dumtaxat generis boni radicesalte positas habebit ita ut oblaqueatae non conspiciantur eam uineamcirca kal martias antequam reseces oblaqueato et protinus cum alteoblaqueaueris sic resecato quattuor digitos ab radicibus trunci relinquitoet si fieri poterit iuxta aliquem nodum serrula desecato et plagam acutissimoferro deleuato deinde minutam terram mediocriter stercoratam ita superponito ut adobruto trunco ne minus tres digiti terrae super plaga sint hoc idcirco ne sole inarescat et ut melius materiascitet percepto humore quem terra praebet at quae mali generis et infructuosauinea est summasque partes eiuncidas et exesas habet si radices eius satisalte positae sunt optime inseretur ita ut oblaqueata et nudata pars imasecundum terram sic amputetur ne cum aggerata fuerit supra terram exstet uii de propagatione propagationum genera tria sunt in usu maxime unum quouirga edita a matre sulco committitur alterum quo ipsa mater prosternituratque in pluris palos per suas uirgas diuiditur tertium quo uitis finditurin duas uel tres partes si diuersis ordinibus deducenda est hoc genustardissime conualescit quia uitis diuisa medullam amittit et quoniamgenera proposuimus unumquodque qualiter faciendum sit demonstrabimus uirgam cum a matre in terram deprimere uoles scrobemquoquouersus quattuor pedum facito ita ut propala non laedatur alteriusradicibus deinde quattuor gemmas quae in imum scrobem perueniunt relinquito ut ex his radices citentur reliquam partem quae continens matri est adradito ne superuacua sarmenta procreet diuersae autem quae supra terram exstare debent ne passus fueris plus quam duas aut ut maxime tres gemmas habere reliquas quae in terram absconduntur exceptis quattuor imis fac adradas ne insummo radices uitis citet hoc modo propagata celeriter conualescit ettertio anno a matre separabitur sin autem ipsam uitem sternere uoles iuxta radicem ita ne ipsam laedas curiose fodito et uitem ita subplantato ne radicem abrumpas cum eam statueris et uideris quousque possit pertingere sulcum facies unum in quem uitem integram demittas deinde ex eo sulcoquasi ramos fossarum facies per quos uti quaeque uirga postulauit propaletur atque ita terra adoperies sin autem uitis exiguam materiem habebit et in diuersosordines deducenda erit neque aliter potuerit palos ad quos perducitur pertingere quam ut diffluuietur curabis ut quam acutissima falce abea parte qua bifurca est findas eam et item ferro acuto plagam emendes sicubi inaequaliter findi uidebitur sic deducta poterit in plures ordinesdiuidi non inutilis est etiam illa propagatio quam nosrepperimus si quando in ordinem uitis deest neque est tam procera uirga quae cum in imum scrobem demissa fuerit retorqueri et erigi supra terrampossit breuitatem ne reformidaueris sed qualemcumque uirgam cuius cacumenin imum scrobem peruenit deprimito et obruito deinde gemmas quae secundumipsam matrem sunt submittito ut materias a superiore parte citent tumdemum post triennium a matre amputato et ad suum palum eam partem quama matre praecideris reducito et caput uitis facito propaginis scrobemminime triennio paulatim conpleto summas radices praecidito crebre fodito uiii de insitione cum uitem inserere uoles optimi generis sarmenta fructuaria tum cum gemmas agere incipient uento austro a matre praecidito sarmentum quod inseris de summa uite sit rotundum bonis crebrisque nodis tresdeinde nodos integerrimos relinquito infra tertiam gemmam ex utraque parteduorum digitorum spatium in modum cunei tenuissimo scalpello acuito itane medullam laedas uitem deinde quam insiturus es resecato et plagamleuato atque ita findito et paratos surculos in fissuram demittito eatenus qua adrasi sunt ita ut cortex surculi corticem uitis aequaliter contingat quicquid inserueris ulmi diligenter libro uel uimine ligato luto subactopaleato oblinito plagam et adligato ne aqua uentusue penetrare possit deinde supra lutum muscum inponito et ita deligato ea res praebet humoremnec inarescere sinit infra insitionem et adligaturam falce acuta leuiteruitem uulnerato ex utraque parte ut ex his potius plagis humor defluat quam ex insitione ipsa abundet nocet enim nimius humor nec patitur surculosinsertos conprehendere quibusdam antiquorum terebrari uitem placet atqueita leuiter adrasos surculos demitti sed nos meliore ratione hoc idemfecimus nam antiqua terebra scobem facit et propter hoc urit eam partem quam perforat praeusta autem pars raro umquam conprehendit insertos surculos nos rursus terebram quam gallicanam dicimus huicinsitioni aptauimus ea excauat nec urit quia non scobem sed ramentafacit itaque cauatum foramen cum purgauimus undique adrasos surculosinserimus atque ita circumlinimus talis insitio facillime conualescit igitur secundum aequinoctium perfectam uitium insitionem habeto humidaloca de uua alba sicca de nigra inserito infructuosas uites fecundas facere uites quae exiguum dant fructum aceto acri cum cinerearrigato ipsumque codicem eodem cinere linito at si fructum quem ostendunt ad maturitatem nonperducunt sed priusquam mitescant uuae inarescunt hoc modo emendabuntur cum instar ad erui amplitudinem acini habuerunt radice tenus uitem praecidito plagam acri aceto pariter ac lotio ueteri permixta terra linito eodemqueradices rigato saepe fodito materias sic citabit eaeque fructumperferunt ix ut uuae acinorum genera conplura habeant est etiam genus insitionis quod uuas tales creat inquibus uarii generis ac saporis colorisque reperiuntur acini hoc autemratione tali efficitur quattuor uel quinque siue etiam plures uoles uirgas diuersi generis sumito easque diligenter et aequaliter conpositasconligato deinde in tubulum fictilem uel cornu arte inserito ita ut aliquantumexstent ab utraque parte easque partes quae exstabunt resoluito in scrobemdeinde ponito et terra stercorata obruito ac rigato donec gemmas agant cum inter se uirgae cohaeserint post biennium auttriennium facta iam unitate dissolues tubulum et circa medium fere crus ubi maxime uidebuntur coisse uitem serra praecidito et plagam leuato terramqueminutam aggerato ita ut tribus digitis alte plagam operiat ex eo codicecum egerit coles duos optimos submittito reliquos deicito sic uuae nascentur quales proposuimus agigarta ut autem uuae sine uinaceis nascantur malleolum finditoita ne gemmae laedantur medullamque omnem eradito tum demum in se conpositumconligato sic ne gemmas adlidas atque ita terra stercorata deponito etrigato cum coles agere coeperit saepe et alte refodito adulta uitistales uuas sine uinaceis creabit x uineam quo modo putes uindemia facta statim putare incipito ferramentis quamoptimis et acutissimis ita plagae leues fient neque in uite aqua consisterepoterit quae simulatque inmorata est corrumpit uitem uermesque et aliacreat animalia quae materiam exedunt plagas autem rotundas facito namcelerius cicatricem ducunt sarmenta lata uetera male nata contorta omniahaec praecidito nouella et fructuaria et interdum subolem idoneam siiam superficies parum ualebit submittito brachiaque conseruato quam celerrimepoteris putationem perficito arida et uetera falce quae amputari nonpossunt acuta dolabra abradito in agro macro et sicco uineam inbecillamante brumam putato quam partem non deputaueris circa kal februariasrepetito ab idibus decembribus ad idus ianuarias ferro tangi uitem etarborem non conuenit cum uitem putabis inter duas gemmas secato namsi iuxta ipsam gemmam secueris laborabit nec materiem citabit cicatrixautem semper deorsum spectet ita neque aqua neque sole laborabit humoremquerecte capiet in agro crasso ualidaque uinea plures gemmas et palmas relinquito in exili pauciores sicubi in uite brachium desiderabitur falce acutasemel aut bis eo loco alte instar digiti mucrone ferito brachium quamuislongum caue totum tollas nisi si totum aruerit de fossura uineam nouellam ante brumam oblaqueatam habeto utomnes imbres limumque concipiat uites arboresque quo citius ablaqueaueris erunt ualentiores sed quaecumque in cliuis erunt positae ita ablaqueandaesunt ut a superiore parte secundum codicem lacusculi fiant ab inferioreautem puluilli altiores excitentur quo plus aquae limique contineant uinea uetus neque oblaqueandaest ne radices quas in summo habet inarescant neque aranda ne radicesabrumpantur bidentibus saepe et alte fodito aequaliter et stercore uelpalea conspargito solum ante brumam uel cum circum ipsam uitem summatimablaqueaueris stercorato xi de pampinatione uineam quam putare tam bene pampinare utile est nam etmateriae quae fructum habent melius conualescunt et putatio sequentisanni expeditior tum etiam uitis minus cicatricosa fit quoniam quod uirideet tenerum decerpitur protinus conualescit super haec quo melius maturescat ante dies decem quam uinea florere incipit pampinatam habeto quicquid superuacui enatumfuerit tollito quod in cacumine aut in brachiis natum erit decerpito dumtaxat quae uuam non habebunt cacumina uirgarum ne luxurientur demutilato uuas quae meridiem aut occidentem spectabunt ne praeurantur suo sibipampino tegito xii simulatque uua uariari coeperit fodito tertiam fossuramet cum iam maturescet ante meridiem priusquam calere incipiet cum desierit post meridiem fodito pulueremque excitato ea res et a sole et a nebulamaxime uuam defendit lutulentam terram neque arare neque fodere oportet quia ualde durescit et finditur bidentibus terram uertere utilius est quam aratro bidens aequaliter totam terram uertit aratrum praeterquam quod scamnafacit tum etiam boues qui arant aliquantum uirgarum et interdum totasuites frangunt finis autem fodiendi uineam nullus est nam quanto saepiusfoderis tanto uberiorem fructum reperies xiii ne rubigo uineam uexet palearum aceruos inter ordines uerno tempore positos habetoin uinea cum frigus contra temporis consuetudinem intellexeris omnisaceruos incendito ita fumus nebulam et rubiginem remouebit xiu ne formica uitem ascendat lupinum terito et cum fracibus misceto eoque imam uineamcircumlinito uel bitumen cum oleo coquito eo quoque imas uites tangito formicae non excedent xu ne sorices uuas comedant uites quae secundum aedificia sunt a soricibus aut muribusinfestantur id ne fiat plenam lunam obseruabimus cum erit in signo leonisuel scorpionis uel sagittarii uel tauri et noctu ad lunam putabimus ne uolucra uitem laedat genus est animalis uolucra appellatur id fere praeroditteneros adhuc pampinos et uuas quod ne fiat falces quibus uineam putaueris peracta putatione sanguine ursino linito uel si pellem fibri habueris in ipsa putatione quotiens falcem acueris ea pelle aciem detergeto atqueita putare incipito quoniam de uineis abunde diximus de arbustis praecipiamus xui de arbustis uitem maxime populus alit deinde ulmus deinde fraxinus populus quia non frondem idoneam habet a plerisque inprobatur ulmusautem quam atiniam uocant rustici generosissima est et laetissima multamquefrondem habet eaque maxime serenda est locis pinguibus uel etiam mediocribus sed si aspera et siticulosa loca arboribus obserenda erunt neque populusneque ulmus tam idoneae sunt quam orni eae autem siluestres fraxini sunt paulo latioribus tamen foliis quam ceterae fraxini nec deteriorem frondemquam ulmi praestant caprae quidem et oues uel libentius etiam hanc frondemadpetunt igitur qui arbustum constituere uolet ante annum quam deponanturarbores scrobes faciat quattuor quoquo uersus pedum postero annodeinde circa kal martias in eandem scrobem ulmum et populum uel fraxinumdeponat ut si ulmus defecerit populus uel fraxinus locum obtineant siautem utraque uixerint altera eximatur et alio loco disponatur arbustuminter quadragenos pedes dispositum esse conuenit sic enim et ipsae arboreset adpositae uites melius conualescent fructumque meliorem dabunt segetesetiam quae in eo erunt minus umbra laborabunt arborem quam deposueris saepius circumfodito quocelerius adolescat et triennium ferro ne tetigeris conpletis sex et trigintamensibus ad recipiendam uitem formaris superuacuos ramos amputabis alternabrachia in modum scalarum relinques alternisque annis putabis sexto anno si iam firma uidebitur maritabis hoc modo ab ipso arboris crure pedalespatium intermittito dein sulcum in quattuor pedes longum in tres altum in dupondium semissem latum cum feceris patiere minime duobus mensibuseum tempestatibus uerberari tum demum circa kal martias uitem de seminario neminus decem pedum sternito et adminiculato arborique iungito eam proximoanno ne putaueris tertio uere ad unam uirgam redigito paucasque gemmasrelinquito ne antequam inualuerit in altitudinem repat cum deinde amplumincrementum habuerit per omnia arboris tabulata disponito materias itatamen ne uitem oneres sed certa et robustissima flagella submittas arbustiuamuitem quam putare tam alligare diligenter oportet nam in eo fructus maximeuis consistit diutiusque perennat quae firmis toris et idoneis locis religataest itaque omnibus annis conuenit subsequi putationem ita ut tori renouenturet uitis per idoneos ramos disponatur xuii de oliueto olea maxime collibus siccis et argillosis gaudet at humidiscampis et pinguibus laetam frondem sine fructu adfert melius autem truncisquam plantis oliuetum constituitur magoni placet siccis locis oliuam autumnopost aequinoctium seri ante brumam nostrae aetatis agricolae fere uernumtempus circa kal maias seruant oportet autem scrobem oleae quoquouersus pedes quaternospatere in imum scrobem lapidem glareamque abicere deinde super terramquattuor digitorum inicere tum arbusculam deponere ita rectam ut quodscrobe exstiterit in medio sit arbusculam autem a tempestatibus tueridiligenter adminiculando et terram quae in scrobem reponitur stercoremiscere oleam decet inter sexagenos pedes disponi ut spatiumin latitudinem crescendi habeat nam quae in proceritatem extenduntur euanidae fiunt parumque fructus ferunt optima est oleo liciniana posiasecunda oleo escae orchites sunt et regiae et radii non sine specie nequeoleo neque esui tam gratae quam quas supra diximus si oleam posueris eoloco unde quercus effossa est emorietur ideo quod quidam uermes quiraucae dicuntur in radice quercus nascuntur eique maxime semina oleaeconsumunt si in olea unus ramus aliquanto ceteris laetior est nisi eumrecideris arbor tota fiet retorrida omnes arbusculas prius quam transferas rubrica notareconuenit ut cum serentur easdem caeli partes aspiciant quas etiam inseminario conspexerant alioquin frigore uel calore laborabunt ab iis partibus quas contra consuetudinem sub alio aere positas habuerint xuiii de pomario constituendo priusquam pomarium constituas quam magnum habere uoles circummunito macerie aut fossa ita ut non solum pecori sed nec hominitransitus sit nisi per ostium dum adolescant semina nam si saepius cacuminamanu praefracta aut a pecore praerosa fuerint in perpetuum corrumpuntur generatim autem arbores disponere utile est maximene inbecilla a ualentiore prematur quia nec uiribus nec magnitudine suntpares neque pariter crescunt terra quae uitibus apta est eadem quoqueutilis est arboribus xix de scrobibus faciendis ante annum quam poma disponere uoles scrobes fodito ita sole pluuiaque macerabuntur et quod posueris cito conprehendet sedsi quo anno scrobes feceris etiam semina ponere uoles minime ante duosmenses fodito scrobes postea stramentis eos inpleto et incendito quolatiores patentioresque scrobes feceris hoc erunt laetiores uberioresquefructus scrobis clibano similis esto imus quam summus patentior ut laxius radices uagentur ac minus frigoris minusque aestate uaporis perangustum ostium intret tum etiam cliuosis locis terra quae in eum congestaest pluuiis non abluatur arbores raris interuallis serito ut cum creuerint spatium habeant quo ramos extendant nam si spisse posueris neque infraquid serere poteris nec sic ipsae fructuosae erunt nisi interuulseris itaque placet inter ordines quadragenos pedes minimumque trigenos relinqui xx quomodo semina legas semina lege ne minus crassa quam manubrium est bidentis recta leuia procera sine ulceribus integro libro ea bene et celeriterconprehendunt semina si ex arboribus sumes de iis potissimum sumito quae omnibus annis bonos et uberes ferunt fructus obseruabis autem abhumeris qui sunt contra solem orientem ut eosdem decerpas sed si cumradice plantam posueris incrementum ei mai us futurum quam ceterissenties arbos insita fructuosior quam quae insita non est id est quam quae ramis aut plantis ponitur priusquam arbusculas transferas rubrica uel alia qualibet re signato ut isdem uentis quibus ante steterunt constituas eas curamque adhibeto ut ab superiore et sicciore et exiliorein planiorem humidiorem pinguiorem agrum transferas semina trifurcamaxime ponito ea exstent supra terram tribus pedibus si in eodem scrobeduas aut tres arbusculas ponere uoles curato ne inter se contingant nam ita uermibus interibunt cum semina depones dextra sinistraque usque in imumscrobem fasciculos sarmentorum brachii humani crassitudine deponito itaut supra terram paululum exstent per quos aestate paruo labore aquam radicibussubministres arbores aut semina cum radicibus autumno serito circaidus octobres taleas et ramos uere antequam germinare arbores incipiunt deponito sed ne tinea molesta sit seminibus ficulneis in imum scrobemtaleam lentisci ita ut cacumen eius deorsum spectet obruito xxi quando ficus serenda sit ficum frigoribus ne serito loca aprica calculosa glareosa interdum et saxeta amat eiusmodi agro cito conualescit si scrobes amploset idoneos feceris ficorum genera etiam si sapore et habitu differunt tamen uno modo sed dispari loco pro differentia agri seruntur locis frigidiset autumni temporibus aquosis praecoques serito ut ante pluuiam fructumdeligas locis calidis hibernas serotinas serito at si uoles ficum quamuisnon natura seram facere cum grossuli minuti erunt fructum decutito itaalterum edet fructum in hiemem seram differet maturitatem nonnunquam etiam cum frondere coeperint arbores cacumina fici acutissimo ferramento summa amputare prodest sic firmioresarbores et feraciores fiunt semper proderit simul ac folia agere coeperitficus rubricam amurca diluere et cum stercore humano ad radicem infundere ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici speciosius et plenius xxii de ceteris pomis nucem graecam serito arcturi signo uel circa kal februarias quia prima gemmascit agrum calidum durum siccum desiderat nam in locisdiuersis eiusmodi natura si posueris nucem protinus putrescet ante quamnucem deponas in aqua mulsa ne nimis dulci macerato ita iucundiorissaporis fructum cum adoleuerit praebebit et interim melius atque celeriusnascetur ternas nuces in trigonum statuito parsque acutiorinferior sit quia inde radices mittit nuxque a nuce minime palmo absitet anceps ad fauonium spectet omnis nux unam radicem mittit et simplicistilo prorepit cum ad scrobis solum radix peruenit duritia humi coercitarecuruatur et extensa in modum ramorum alias radices emittit nucem graecamet auellanam tarentinas hoc modo facere poteris in quo scrobe destinaueris nuces serere terram minutamin modum semipedis ponito ibique semen ferulae iacito cum ferula fueritenata eam findito et in medullam eius sine putamine nucem graecam uelauellanam abscondito et ita adobruito hoc ante kal martias facito ueletiam inter nonas et idus martias hoc eodem tempore iuglandem et pineamet castaneam serere oportet xxiii malum punicum uere usque in kal apriles recte seritur quod si acidum aut minus dulcem fructum feret hoc modo emendabitur stercoresuillo et humano et lotio humano ueteri radices rigato ea res et fertilemarborem reddet et primitiuos annos fructum uinosum post uero etiam dulcemet apyrinum facit nos exiguum admodum laser cyrenaicum uino diluimus etita cacumina arboris summa obleuimus ea res emendauit acorem malorum mala punica ne rumpantur in arbore remedio placuit lapides tres si cum seres arborem ad radicem ipsam conlocaueris at siiam arborem satam habueris scillam secundum radicem arboris serito aliomodo cum iam matura mala fuerint ante quam rumpantur petiolos quibuspendent intorqueto eo modo seruabuntur etiam anno toto xxiu piros autumno ante brumam serito ita ut minime dies quinqueet uiginti ad brumam supersint quae ut sint feraces cum iam adoleuerint alte ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito in fissuram cuneumpineum tedae adicito et ibi relinquito deinde obruta oblaqueatione cineremsupra terram spargito xxu mala aestiua cydonea sorba pruna post mediam hiememusque in idus februarias serito morum ab idibus februariis usque in aequinoctiumuernale recte seres siliquam graecam quam quidam ceratium uocant itempersicum ante brumam per autumnum serito amygdala si parum feracia erunt per forata arbore lapidem adigito ita librum arboris inolescere sinito de seminario faciendo omnium autem generum ramos circa kal martias in hortis ubi et subacta et stercorata terra est per puluinos arearum disponereconuenit deinde cum tenuerint danda est opera ut dum teneros ramuloshabent ueluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur et cum autumnus incesserit ante quam frigus cacumina adurat omnia foliadecerpere expediet et ita crassis harundinibus quae ab una parte nodosintegros habent quasi pilleolos induere atque ita a frigore et gelicidiisteneras adhuc uirgas tueri post quartum et uicesimum deinde mensem siuetransferre et disponere in ordinem uoles seu inserere satis tuto utrumquefacies xxui de insitione omnis surculus inseri potest si non est ei arbori cuiinseritur dissimilis cortice si uero fructum etiam eodem tempore fert sine ullo scrupulo optime inseritur tria autem genera insitionum antiquitradiderunt unum quod resecta et fissa arbore recipit insertos surculos alterum quo resecta inter librum et materiem admittit semina quae utraquegenera uerni temporis sunt tertium cum ipsas gemmas cum exigua corticein partem sui delibratam recipit quam uocant agricolae emplastrationem hoc genus aestatis est quarum insitionum rationem cum tradiderimus a nobisquoque repertam docebimus omnes arbores simulatque gemmas agere coeperint luna crescente inserito oliuam autem circa aequinoctium uernum usque inidus apriles ex qua arbore inserere uoles et surculos ad insitionem sumpturuses uideto ut sit tenera et ferax nodisque crebris et cum primum germinatumebunt de ramulis anniculis qui solis ortum spectabunt et integri erunt eos legito crassitudine minimi digiti surculi sint bisulci arborem quam inserere uoles serra diligenter exsecatoea parte quae maxime nitida et sine cicatrice est dabisque operam nelibrum laedas cum deinde truncam reddideris acuto ferramento plagam leuato dein quasi cuneum ferreum uel osseum inter corticem et materiem ne minusdigitos tres sed lente dimittito ne laedas aut rumpas corticem postea surculos quos inserere uoles falce acutaab una parte eradito tam alte quam cuneum demisisti sed ita ne medullamneue alterius partis corticem laedas ubi surculos paratos habueris cuneumuellito statimque surculos demittito in ea foramina quae cuneo adactointer corticem et materiem facta sunt ea autem fine qua adraseris surculosdemittito ita ut sex digitis de arbore exstent in una autem arbore duosaut tres ramulos figito dum ne minus quaternum digitorum inter eos sitspatium pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito cum omnes surculos quos arbor patietur demiseris libro ulmi uel uimine arborem adstringito postea paleato luto bene subactooblinito totam plagam et spatium quod est inter surculos usque eo utduobus digitis insita exstent supra lutum muscum inponito et ita adligato ne pluuia dilabatur si pusillam arborem inserere uoles iuxta terramabscidito ita ut sesquipedem a terra exstet cum deinde abscideris plagamdiligenter leuato et medium truncum acuto scalpro modice findito ita utfissura trium digitorum sit in eam deinde cuneum quo dispaletur inseritoet surculos ex utraque parte adrasos demittito ita ut librum seminis libroarboris aequalem facias cum surculos diligenter aptaueris cuneum uellitoet arborem ut supra dixi alligato et oblinito dein terram circa arboremaggerato usque ad ipsum insitum ea res a uento et calore maxime tuebitur tertium genus insitionis cum sit subtilissimum non omni generi arborum idoneum est et fere eae recipiunt talem insitionem quae humidum sucosumque et ualidum librum habent sicuti ficus nam etlactis plurimum remittit et corticem robustam habet optime itaque ea inseriturtali ratione ex qua arbore inserere uoles in ea quaerito nouelloset nitidos ramos in his deinde obseruato gemmam quae bene apparebit certamquespem germinis habebit eam duobus digitis quadratis circumsignato ut gemmamedia sit et ita acuto scalpello circumcisam diligenter ne gemmam laedas delibrato item quam arborem inserere uoles in ea nitidissimum ramum eligitoet eiusdem spatii corticem circumcidito et a materie delibrato deindein eam partem quam nudaueris gemmam quam ex altera arbore sumpseras aptato ita ut ante emplastrum circumcisae parti conueniat ubi haec feceris circa gemmam bene uincito itane laedas deinde conmissuras et uincula luto oblinito spatio relicto qua gemma libere germinet materiem quam inseueris si subolem uel supraramum habebit omnia praecidito ne quid sit quo possit auocari aut cuimagis quam insito seruiat post unum et uicesimum diem soluito emplastrum hoc genere optime etiam olea inseritur quartum illud genus insitionisiam docuimus cum de uitibus disputauimus itaque superuacuum est hoc locorepetere iam traditam rationem terebrationis xxuii sed cum antiqui negauerint posse omne genus surculorumin omnem arborem inseri et illam quasi infinitionem qua nos paulo anteusi sumus ueluti quandam legem sanxerint eos tantum surculos posse coalescere qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus quibus inseruntur existimauimus errorem huius opinionis discutiendum tradendamque posterisrationem qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri quod ne longiori exordio legentes fatigemus unumquasi exemplum subiciemus qua similitudine quod quisque genus uolet omniarbori poterit inserere oliuam fico inserere scrobem quoquouersus pedum quattuor ab arbore oliuae tamlonge fodito ut extremi rami oleae possint eam contingere in scrobemdeinde fici arbusculam deponito diligentiamque adhibeto ut robusta etnitida fiat post triennium aut quinquennium cum iam satis amplumincrementum ceperit ramum oliuae qui uidebitur nitidissimus deflecteet ad crus arboris ficulneae religa atque ita amputatis ceteris ramulisea tantum cacumina quae inserere uoles relinquito tum arborem fici detruncatoplagamque leuato et mediam cuneo findito cacumina deinde oliuae sicuti matri inhaerent utraqueparte adradito et ita fissurae fici aptato cuneumque eximito et diligenterconligato ne qua ui reuellantur sic interposito triennio coalescet ficusoliuae et tum demum quarto anno cum bene coierit uelut propaginis ramulosoliuae ramos a matre resecabis hoc modo omne genus in omnem arborem inseritur xxuiii de cytiso cytisum quod graeci aut zeas aut carnicin aut trypherenuocant quam plurimum habere expedit quod gallinis apibus ouibus capris bubus quoque et omni generi pecudum utilissimum est quod ex eo cito pinguescitet lactis plurimum praebet ouibus tum etiam octo mensibus uiridi eo pabulouti et postea arido possis praeterea in quolibet agro quamuis macerrimoceleriter conprehendit omnemque iniuriam sine noxa patitur mulieres quidem si lactis inopia premuntur cytisumaridum in aqua macerari oportet cum tota nocte permaduerit postero dieexpressi suci ternas heminas permisceri modico uino atque ita potandumdare sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur satio autem cytisi uel autumno circa idus octobres uel uere fieri potest cum terram bene subegeris in modum olerum areasfacito ibique uelut ocimum semen cytisi autumno serito plantas deindeuere disponito ita ut inter se quoquouersus quattuor pedum spatio distent si semen non habueris cacumina cytisorum uere disponito stercoratam terramcirca aggerato si pluuia non incesserit rigato quindecim proximis diebus simul ac nouam frondem agere coeperit sarrito post triennium deinde caeditoet pecori praebeto equo abunde est uiridis pondo quindecim boui pondouiginti ceterisque pecudibus pro portione uirium potest autem etiam circasaepem agri satis commode ramis cytisus seri quoniam facile conprehenditet sustinet iniuriam aridum si dabis exiguius dato quoniam maioresuires habet priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto cytisum quod aridum facere uoles circa mensem septembrem cum semen eius grandescereincipiet caedito paucis deinde horis dum flaccescat in sole habeto deinde in umbra adsiccato et ita condito xxix de salice et genista salicem et genistam crescente luna uere circa kal martiasserito salix humida loca desiderat genista etiam sicca utraque tamencirca uineam opportune seruntur quoniam palmitibus idonea praebent uincula de harundine harundo optime seritur quos alii bulbos alii oculosuocant simulatque terram bipalio repastinaueris radicem harundinis acutafalce praesectam inpendenti pluuia disponito sunt qui harundines integras sternant quoniam exomnibus nodis strata harundines emittat sed fere hoc genus euanidam exilemqueet humilem harundinem adfert melior itaque satio est ea quam prius demonstrauimus placet autem omnibus annis simul harundinem cecideris locum alte et aequaliterconfodere atque ita rigare xxx de uiola uiolam qui facturus est terram stercoratam et repastinatamne minus alte pedem in puluinos redigat atque ita plantas annotinas scrobiculispedalibus factis ante kal martias dispositas habeat semen autem uiolaesicut olerum in areis duobus temporibus seritur uere uel autumno coliturautem modo eo quo et cetera olera ut runcetur ut sarriatur ut interdumetiam rigetur de rosa rosam fructibus ac surculis disponi per sulcos pedalesconuenit per idem tempus quo et uiola sed omnibus annis fodiri ante kal martias et interputari oportet hoc modo culta multis annis perennat columella the miscellany the latin library the classics page columella de re rustica iii l iunius moderatus columella de re rustica liber tertius i hactenus aruorum cultus ut ait praestantissimus poeta nihil enim prohibet nos p siluine de iisdem rebus dicturos celeberrimi carminis auspicari principio sequitur arborum cura quae pars rei rusticae uel maxima est earum species diuersae et multiformes sunt quippe uarii generis sicut autcor idem refert nullis hominum cogentibus ipsae sponte sua ueniunt sed quae non ope humana gignuntur siluestres ac ferae sui cuiusque ingenii poma uel semina gerunt at quibus labor adhibetur magis aptae sunt frugibus de eo igitur prius genere dicendum est quod nobis alimenta praebet idque tripartito diuiditur nam ex surculo uel arbor procedit ut olea uel frutex ut palma campestris uel tertium quiddam quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus ut est uitis hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus non tantum fructus dulcedine sed etiam facilitate per quam omni paene regione et omni declinatione mundi nisi tamen glaciali uel praeferuida curae mortalium respondet tamque felix campis quam collibus prouenit et in densa non minus quam in resoluta saepe etiam gracili atque pingui et macra siccaque et uliginosa tum sola maxime utcumque patitur intemperiem caeli uel sub axe frigido uel aestuoso procellosoque refert tamen cuius generis aut quo habitu uitem pro regionis statu colere censeas neque enim omni caelo soloue cultus idem neque est unum stirpis eius genus quodque praecipuum est ex omnibus non facile dictu est cum suum cuique regioni magis aut minus aptum esse doceat usus exploratum tamen habebit prudens agricola genus uitis habile campo quod nebulas pruinamque sine noxa perfert colli quod siccitatem uentosque patitur pingui et uberi dabit agro gracilem uitem nec natura nimis fecundam macro feracem terrae densae uehementem multaque materia frondentem resoluto et laeto solo rari sarmenti humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini sed callosi et angusti frequentisque uinacei sicco recte contribui diuersae quoque naturae semina sed et post haec non ignorabit dominus loci plus posse qualitatem caeli frigidam uel calidam sicccam uel roscidam grandinosam uentosamque uel placidam serenam uel nebulosam frigidaeque aut nebulosae duorum generum uites aptabit seu praecoques quarum maturitas frugum praecurrit hiemem seu firmi durique acini quarum inter caligines uuae deflorescunt et mox gelicidiis ac pruinis ut aliarum caloribus mitescunt uentoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdam tenaces ac duri acini committet rursus calido teneriores uberioresque concredet sicco destinabit eas quae pluuiis aut continuis roribus putrescunt roscido quae siccitatibus laborant grandinoso quae foliis duris latisque sunt quo melius protegant fructum nam placida et serena regio nullam non recipit commodissime tamen eam cuius uel uuas uel acini celeriter decidunt at si uoto est eligendus uineis locus et status caeli sicut censet uerissime celsus optimum est solum nec densum nimis nec resolutum soluto tamen propius nec exile nec laetissimum proximum tamen uberi nec campestre nec praeceps simile tamen edito campo nec siccum nec uliginosum modice tamen roscidum quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat sed ut uicinum radicibus humorem subministret eumque nec amarum nec salsum ne saporem uini corrumpat et incrementa uirentium ueluti quadam scabra rubigine coerceat si modo credimus uirgilio dicenti salsa autem tellus et quae perhibetur amara frugibus infelix ea nec mansuescit arando nec baccho genus aut pomis sua nomina seruat ii uitis autem uel ad escam uel ad defusionem deponitur ad escam non expedit instituere uineta nisi cum tam suburbanus est ager ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus uelut pomum uendere quae cum talis est conditio maxime praecoques et duracinae tum denique purpureae et bumasti dactylique et rhodiae libycae quoque et cerauniae nec solum quae iucunditate saporis uerum etiam quae specie commendari possint conseri debent ut stephanitae ut tripedaneae ut unciariae ut cydonitae item quarum uuae temporibus hiemis durabiles uasis conduntur ut uenunculae ut nuper in hos usus exploratae numisianae at ubi uino consulimus uitis eligitur quae et in fructu ualet et in materia quod alterum ad reditus coloni alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert sed ea tum praecipua est si nec nimis celeriter frondet et primo quoque tempore deflorescit nec nimis tarde mitescit quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat eademque nec imbribus putrescit nec siccitatibus abolescit talis nobis eligitur uel mediocriter fecunda si modo is locus habetur in quo gustus nobilis pretiosusque fluit nam si sordidus aut uilis est feracissimam quamque serere conducit ut multiplicatione frugum reditus augeatur fere autem omni statu locorum campestria largius uinum sed iucundius afferunt collina quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant aquiloni prona sed sunt generosiora sub austro nec dubium quin sit ea nonnullarum uitium natura ut pro locorum situ bonitate uini modo uincant modo superentur solae traduntur amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint etiam si degenerent sibi comparatae magis aut minus probi gustus uina praebere et ceteras omnes sapore praecedere eae cum sint unius nominis non unam speciem gerunt duas germanas cognouimus quarum minor ocius et melius deflorescit habilis arbori nec non iugo illic pinguem terram hic mediocrem desiderat longeque praecedit maiorem quia et imbres et uentos fortius patitur nam maior celeriter in flore corrumpitur et magis in iugis quam in arboribus ideoque non est uineis apta uix etiam arbusto nisi praepingui et uuida terra nam nec mediocri ualet multoque minus in exili prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uuarum et acinorum magnitudine dignoscitur internodiis quoque rarior largis fructibus a minore superatur gustu non uincitur et hae quidem utraeque amineae uerum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uuas exigunt cognomen trahunt austerioris uini sed aeque perennis earum minor uulgo notissima quippe campaniae celeberrimos uesuuii colles surrentinosque uestit hilaris inter aestiuos fauonii flatus austris affligitur ceteris itaque partibus italiae non tam uineis quam arbusto est idonea cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat materiam fructumque nisi quod duplicem non absimili minori germanae gerit sicut maior gemina maiori germanae quae tamen hoc melior est quod fecundior etiam mediocri solo nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est lanatam quoque amineam quidam maxime probant quae hoc uocabulum non ideo usurpat quod sola ex omnibus amineis uerum quod praecipue canescit lanugine sane boni uini sed lenioris quam superiores crebram quoque materiam fundit atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit eademque maturo fructu celeriter putrescit super hunc numerum quem rettulimus singularis habetur aminea maiori geminae non dissimilis prima specie pampini et trunci sed uini sapore aliquanto inferior quamuis generosissimis sit proxima praeferenda etiam propriis uirtutibus nam et feracior est et flore melius exuitur spissasque et albidas uuas ac tumidioris acini gerit gracili aruo non desciscit atque ideo inter uberrimas uites numeratur nomentanae uini nobilitate subsequuntur amineas fecunditate uero etiam praeueniunt quippe cum se frequenter impleant et id quod ediderunt optime tueantur sed earum quoque feracior est minor cuius et folium parcius scinditur et materia non ita rubet ut maioris a quo calore rubellianae nuncupantur eaedemque faeciniae quod plus quam ceterae faecis afferunt id tamen incommodum repensant uuarum multitudine quas et in iugo et in arbore melius exhibent uentos et imbres ualenter sufferunt et celeriter deflorescunt et ideo citius mitescunt omnis incommodi patientes praeter caloris nam quia minuti acini et durae cutis uuas habent aestibus contrahuntur pingui aruo maxime gaudent quod ubertatem aliquam natura gracilibus et exilibus uuis praebere ualet frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent eugeniae dum sunt in albano colle nam mutato loco uix nomini suo respondent nec minus allobrogicae quarum uini iucunditas cum regione mutantur magnis etiam dotibus tres apianae commendantur omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae generosior tamen una quae nudis foliis est nam duae lanatae quamuis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles cum tardius altera recipiat cariem uetustatis pingui solo feracissimae mediocri quoque fecundae praecoquis fructus ideoque frigidis locis aptissimae uini dulcis sed capiti neruisque non aptae nisi mature lectae pluuiis uentisque et apibus afferunt praedam quarum uocabulo propter hanc populationem cognominantur atque hae pretiosi gustus celeberrimae possunt tamen etiam secundae notae uites prouentu et ubertate commendari qualis est biturica qualis basilica quarum minorem cocolubem uocant hispani longe omnium primis utraeque proximae nam et uetustatem uinum earum patitur et ad bonitatem aliquam per annos uenit iam uero ipsae fecunditate praestant omnibus quas ante rettuli tum etiam patientia quippe turbines imbresque fortissime sustinent et commode fluunt nec deficiunt macro solo frigora melius quam humores sustinent humores commodius quam siccitates nec caloribus tamen contristantur uisula deinde ab his et minor argitis terrae mediocritate laetantur nam in pingui nimiis uiribus luxuriant in macra tenues et uacuae fructu ueniunt amiciores iugo quam arboribus sed argitis etiam in sublimibus fertilis uastis materiis et uuis exuberat humillimis tabulatis aptior uisula breuem materiam durum et latum folium exigit cuius amplitudine fructus suos optime aduersus grandinem tuetur qui tamen nisi primo quoque tempore maturi legantur ad terram decidunt humoribus etiam prius quam defluant putrescunt sunt et heluolae quas nonnulli uarias appellant neque purpureae neque nigrae ab heluo nisi fallor colore uocitatae melior est nigrior abundantia uini sed haec sapore pretiosior color acinorum in neutra conspicitur aequalis utraque candidi musti alterna uice annorum plus aut minus afferunt melius arborem sed et iugum commode uestiunt mediocri quoque solo fecundae sicut pretiae minor et maior sed eae generositate uini magis commendantur et frequentibus materiis frondent et cito maturescunt albuelis utilior ut ait celsus in colle quam in campo in arbore quam in iugo in summa arbore quam in ima ferax et materiae frequentis et uuae nam quae graeculae uites sunt ut mareoticae thasiae psithiae sophortiae sicut habent probabilem gustum ita nostris regionibus et raritate uuarum et acinorum exiguitate minus fluunt inerticula tamen nigra quam quidam graeci amethyston appellant potest in secunda quasi tribu esse quod et boni uini est et innoxia unde etiam nomen traxit quod iners habetur in tentandis neruis quamuis gustu non sit hebes tertium gradum facit earum celsus quae fecunditate sola commendantur ut tres heluenaciae quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur earum altera quam galliarum incolae emarcum uocant mediocris uini et altera quam longam appellant eandemque auaram sordidi uini nec tam largi quam ex numero uuarum prima specie promittit minima et optima e tribus facillime folio dignoscitur nam rotundissimum omnium id gerit atque est laudabilis quod siccitates maxime perfert quod frigora sustinet dum tamen sine imbribus sit quod nonnullis locis etiam uinum eius in uetustatem diffunditur quod praecipue sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat ut spionia dapsilis musto et amplitudine magis uuarum quam numero fertilis ut oleaginia ut murgentina eademque pompeiana ut numisiana ut uenucula eademque scirpula atque sticula ut nigra fregellana ut merica ut rhaetica ut omnium quas cognouimus copiosissima arcelaca maior a multis argitis falso existimata nam has nuper mihi cognitas pergulanam dico et irtiolam fereolamque non facile asseuerem quo gradu habendae sint quod etsi satis fecundas scio nondum tamen de bonitate uini quod afferunt iudicare potui unam etiam praecoquem uitem nobis ante hoc tempus incognitam graeca consuetudine dracontion uocitari comperimus quae fecunditate iucunditateue arcelacae basilicaeque et bituricae comparari possit generositate uini amineae multa praeterea sunt genera uitium quarum nec numerum nec appellationes cum certa fice referre possumus neque enim ut ait poeta numero comprendere refert quem qui scire uelit libyci uelit aequoris idem discere quam multae zephyro uersentur harenae quippe uniuersae regiones regionumque paene singulae partes habent propria uitium genera quae consuetudine sua nominant quaedam etiam stirpes cum locis uocabula mutauerunt quaedam propter mutationem locorum sicut supra diximus etiam qualitate sua decesserunt ita ut dignosci non possint ideoque in hac ipsa italia ne dicam in tam diffuso terrarum orbe uicinae etiam nationes nominibus earum discrepant uariantque uocabula quare prudentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio quo potiri nequeant studiosos non demorari sed illud in potum praecipere quod et celsus ait et ante eum m cato nullum genus uitium conserendum esse nisi fama nullum diutius conseruandum nisi experimento probatum atque ubi multa inuitabunt regionis commoda ut nobilem uitem conseremus generosam requiremus inquit iulius graecinus ubi nihil erit aut non multum quod proritet feracitatem potius sequemur quae non eadem portione uincitur pretio qua uincit abundantia sed de hac sententia quamquam et ipse paulo ante idem censuerim quid tamen arcanius iudicem suo loco mox dicam propositum est enim docere qua ratione uineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui iii nunc prius quam se satione uitium disseram non alienum puto uelut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familias uinearum cultus est enim paene adhuc superuacuum de his conserendis praecipere dum quod prius est nondum concedatur an omnino sint habendae idque adeo plurimi dubitent ut multi refugiant et reformident talem positionem ruris atque optabiliorem pratorum possessionem pascuorumque uel siluae caeduae iudicent nam de arbusto etiam inter auctores non exigua pugna fuit abnuente saserna genus id ruris tremellio maxime probante sed et hanc sententiam suo loco aestimabimus interim studiosi agricolationis hoc primum docendi sunt uberrimum esse reditum uinearum atque ut omittam ueterem illam felicitatem aruorum quibus et ante iam m cato et mox terentius uarro prodidit singula iugera uinearum sexcenas urnas uini praebuisse id enim maxime asseuerat in primo libro rerum rusticarum uarro nec una regione prouenire solitum uerum et in fauentino agro et in gallico qui nunc piceno contribuitur his certe temporibus nomentana regio celeberrima fama est illustris et praecipue quam possidet seneca uir excellentis ingenii atque doctrinae cuius in praediis uinearum iugera singula culleos octonos reddidisse plerumque compertum est nam illa uidentur prodigialiter in nostris ceretanis accidisse ut aliqua uitis apud te excederet uuarum numerum duorum milium et apud me octogenae stirpes insitae intra biennium septenos culleos peraequarent ut primae uineae centenas amphoras iugeratim praeberent cum prata et pascua et siluae si centenos sestertios in singula iugera efficiant optime domino consulere uideantur nam frumenta maiore quidem parte italiae quando cum quarto responderint uix meminisse possumus cur ergo res infamis est non quidem suo sed hominum inquit uitio graecinus primum quod in explorandis seminibus nemo adhibet diligentiam et ideo pessimi generis plerique uineta conserunt deinde sata non ita nutriunt ut ante conualescant ac prosiliant quam retorrescant sed et si forte adoleuerint negligenter colunt iam illud a principio nihil referre censent quem locum conserant immo etiam seligunt deterrimam partem agrorum tamquam sola sit huic stirpi maxime terra idonea quae nihil aliud ferre possit sed ne ponendi quidem rationem aut perspiciunt aut perspectam exsequuntur tum etiam dotem id est instrumentum raro uineis praeparant cum ea res si omissa sit plurimas operas nec minus arcam patris familias semper exhauriat fructum uero plerique quam uberrimum praesentem consectantur nec prouident futuro tempori sed quasi plane in diem uiuant sic imperant uitibus et eas ita multis palmitibus onerant ut posteritati non consulant haec omnia uel certe plurima ex his cum commiserint quiduis malunt quam suam culpam confiteri querunturque non respondere sibi uineta quae uel peer auaritiam uel inscitiam uel per negligentiam perdiderunt at si qui cum scientia sociauerint diligentiam non ut ego existimo quadragenas uel certe tricenas sed ut graecinus minimum computans licet inquit amphoras uicenas percipient ex singulis iugeribus omnis istos qui foenum suum et olera amplexantur incremento patrimonii facile superabunt nec in hoc errat quippe ut diligens ratiocinator calculo posito uidet id genus agricolationis maxime rei familiari conducere nam un amplissimas impensas uineae poscant non tamen excedunt septem iugera unius operam uinitoris quem uulgus quidem parui aeris uel de lapide noxium posse comparari putat sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum uinitorem in primis esse censeo isque licet sit emptus sex uel potius sestertiis octo milibus cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum uinesque cum sua dote id est cum pedamentis et uiminibus binis milibus in singula iugera positas duco fit tum in assem consummatum pretium sestertiorum xxix milium huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia et quadringenti octoginta nummi biennii temporis quo uelut infantia uinearum cessat a fructu fit in assem summa sortis et usurarum xxxii milium quadringentorum lxxx nummorum quod quasi nomen si ut fenerator cum debitore ita rusticus cum uineis suis fecerit eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos qua computatione uincit tamen reditus uii iugerum secundum opinionem graecini usuram triginta duorum milium quadringentorum octoginta nummorum quippe ut deterrimi generis sint uineae tamen si cultae singulos utique culleos uini singula earum iugera peraequabunt utque trecentis nummis quadragenae urnae ueneant quod minimum pretium est annonae consummant tamen septem cullei sestertia duo milia et centum nummos ea porro summa excedit usuram semissium atque hic calculus quem posuimus graecini rationem continet sed nos exstirpanda uineta censemus quorum singula iugera minus quam ternos culleos praebent at adhuc tamen sic computauimus quasi nullae sint uiuiradices quae de pastinato eximantur cum sola ea res omnem impensam terreni pretio suo liberet si modo non prouincialis sed italicus ager est neque id cuiquam dubium esse debet cum et nostra et iulii attici rationem dispunxerit nos enim uicena milia malleolorum per uineae iugerum inter ordines pangimus ille minus quattuor milibus deponit cuius ut uincat ratio nullus tamen uel iniquissimus locus non maiorem quaestum reddet quam acceperit impensam siquidem ut cultoris negligentia sed milia seminum intereant reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt quae summa tertia parte superat duo milia sestertiorum quanti constare iugerum uinearum praediximus quamquam nostra cura in tantum iam processit ut non inuiti sestertiis sexcentis nummis singula milia uiuiradicis a me rustici mercentur sed uix istud alius praestiterit nam nec quisquam nobis facile crediderit tantam in agellis nostris esse abundantiam uini quantam tu siluine nouisti mediocre itaque uulgatumque pretium uiuiradicis posui quo celerius nullo dissentiente perduci possent in nostram sententiam qui propter ignorantiam genus hoc agricolationis reformidant siue eergo pastinationis reditus seu futurarum spes uindemiarum cohortari nos debet ad positionem uinearum quas quoniam docuimus rationis esse conserere nunc institutionis earum praecepta dabimus iu cui uineta facere cordi est praecipue caueat ne alienae potius curae quam suae credere uelit neue mercetur uiuiradicem sed genus surculi probatissimum domi conserat faciatque uitiarium ex quo possit agrum uineis uestire nam quae peregrina ex diuersa regione semina transferuntur minus sunt familiaria nostro solo quam uernacula eoque uelut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem sed nec certam generositatis fidem pollicentur cum sit incertum an is qui conseruerit ea diligenter exploratum probatumque genus surculi posuerit quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est intra quod utique tempestiuitas seminum respondet cum semper ut dixi plurimum rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse post haec deinde meminerit accurate locum uineis eligere de quo cum iudicauerit maximam diligentiam sciat adhibendam pastinationi quam cum peregerit non minore cura uitem conserat et cum posuerit summa sedulitate culturae seruiat id enim quasi caput et columen est impensarum quoniam in eo consistit melius an sequius terrae mandauerit pater familias pecuniam quam in otio tractare igitur unumquodque eorum quae proposui sua iam persequar ordine u uitiarium neque ieiuna terra neque uliginosa faciendum est succosa tamen ac mediocri potius quam pingui tametsi fere omnes auctores huic rei laetissimum locum destinauerunt quod ego minime reor esse pro agricola nam depositae stirpes ualido solo quamuis celeriter comprehendant atque prosiliant tamen cum sunt uiuiradices factae si in peius transferantur retorrescunt nec adolescere queunt prudentis autem coloni est ex deteriori terra potius in meliorem quam ex meliore in deteriorem transferre propter quod mediocritas in electione loci maxime probatur quoniam in confinio boni malique posita est siue enim postmodum necessitas postulauerit tempestiua semina ieiuno solo committere non magnam sentient differentiam cum ex mediocri terra in exilem translata sunt siue laetior ager conserendus est longe celerius in ubertatem coalescunt rursus tenuissimo solo uitiarium facere minime rationis est quoniam malleolorum pars melior deperit et quae superest tarde fit idonea translationi ergo mediocris et modice siccus ager uitiario est aptissimus isque bipalio prius subigi debet quae est altitudo pastinationis cum in duos pedes et semissem conuertitur humus ac deinde tripedaneis relictis spatiis quae per semina excolantur in singulis ordinibus qui ducenos quadragenos pedes obtinent octogeni malleoli pangendi sunt is numerus consummat per totum iugerum seminum milia tria et ducenta uerum hanc curam praeuenit inquisitio et electio malleolorum nam ut saepe iam rettuli quasi fundamentum est praedictae rei probatissimum genus stirpis deponere ui sed electio dupliciter facienda est non enim solum fecundam esse matrem satis est ex qua semina petuntur sed adhibenda ratio est subtilior ut ex his partibus trunci sumantur quae et genitales sunt et maxime fertiles uitis autem fecunda cuius progeniem studemus submittere non tantum debet eo aestimari quod uuas complures exigit potest enim trunci uastitate id accidere et frequentia palmitum nec tamen eam feracem dixerim cuius singulae uuae in singulis sarmentis conspiciuntur sed si per unumquemque pampinum maior numerus uuarum dependet si ex singulis gemmis compluribus materiis cum fructu germinat si denique etiam e duro uirgam cum aliquibus racemis citat si etiam nepotum fructu grauida est ea sine dubitatione ferax destinari debet legendo malleolo malleolus autem nouellus est palmes innatus prioris anni flagello cognominatusque ad similitudine quod in ea parte qua deciditur ex uetere sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet hunc ex fecundissima stirpe legendum censemus omni tempore quo uineae putantur ac super terram gemmis tribus uel quattuor exstantibus diligenter obruendum loco modice humido non uliginoso dum tamen antiquissimum sit considerare ne uitis ex qua is sumitur ancipitem floris habeat euentum ne difficulter acinus ingrandescat ne aut praecoquis aut serae maturitatis fructum afferat nam illa uolucribus haec etiam tempestatibus hiemis infestatur tale porro genus non una comprobatur uindemia potest enim uel anni prouentu uel aliis de causis etiam naturaliter infecunda uitis semel exuberare sed ubi plurium uelut emeritis annorum stipendiis fides surculo consistit nihil dubitandum est de fecunditate nec tamen ultra quadriennium talis extenditur inquisitio id enim tempus fere uirentium generositatem declarat quo sol in eandem partem signiferi per eosdem numeros redit per quos cursus sui principium ceperat quem circuitum meatus dierum integrorum mille quadringentorum sexaginta unius apokatastasin uocant studiosi rerum caelestium uii sed certum habeo p siluine iamdudum te tacitum requirere cuius generis sit ista fecunda uitis quam nos tam acurate describimus anne de iis aliqua significetur quae uulgo nunc habentur feracissimae plurimi namque bituricam multi spioniam quidam basilicam nonnulli arcelacam laudibus efferunt nos quoque haec genera non fraudamus testimonio nostro sunt etiam largissimi uini sed proposuimus docere uineas eiusmodi conserere quae nec minus uberes fructus praedictis generibus afferant et sint pretiosi saporis uelut aminei uel certe non procul ab eo gustu cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diuersam esse opinionem quae de amineis inueterata longo iam tempore conualuit tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus quo magis nobis ex alto repetita compluribus exemplis firmanda ratio est quae desidia nec minus imprudentia colonorum damnata et uelut ignorantiae tenebris obcaecata luce ueritatis caruit quare non intempestiuum est nos ad ea praeuerti quae uidentur hunc publicum errorem corrigere posse uiii igitur si rerum naturam p siluine uelut acrioribus mentis oculis intueri uelimus reperiemus parem legem fecunditatis eam dixisse uirentibus atque hominibus ceterisque animalibus nec sic aliis nationibus regionibusue proprias tribuisse dotes ut aliis in totum similia munera denegaret quibusdam gentibus numerosam progenerandi sobolem dedit ut aegyptiis et afris quibus gemini partus familiares ac paene solemnes sunt sed et italici generis esse uoluit eximiae fecunditatis albanas curiatiae familiae trigeminorum matres germaniam decorauit altissimorum hominum exercitibus sed et alias gentes non in totum fraudauit praecipuae staturae uiris nam et m tullius cicero testis est romanum fuisse ciuem naeuium pollionem pede longiorem quam quemquam longissimum et nuper ipsi uidere potuimus in apparatu pompae circensium ludorum iudeae gentis hominem proceriorem celsissimo germano transeo ad pecudes armentis sublimibus insignis meuania est liguria paruis sed et meuaniae bos humilis et liguriae nonnumquam taurus eminentis staturae conspicitur india perhibetur molibus ferarum mirabilis pares tamen in hac terra uestitate beluas progenerari quis neget cum intra moenia nostra natos animaduertamus elephantos sed ad genera frugum redeo mysiam libyamque largis aiunt abundare frumentis nec tamen apulos campanosque agros opimis defici segetibus tmolon et corycon florere croco iudaeam et arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi sed nec nostram ciuitatem praedictis egere stirpibus quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus iam tuream plantam folrentesque hortos myrrha et croco his tamen exemplis nimirum admonemur curae mortalium obsequentissimam esse italiam quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit quo minus dubitemus de eo fructu qui uelut indigena peculiarisque et uernaculus est huius soli neque enim dubium est massici surrentinique et albani atque caecubi agri uites omnium quas terra sustinet in nobilitate uini principes esse ix fecunditas ab his forsitan desideretur sed et haec adiuuari potest cultoris industria nam si ut paulo ante rettuli benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditauit ut tamen ceteras non in uniuersum similibus dotibus fraudaret cur eam dubitemus etiam in uitibus praedictam legem seruasse ut quamuis earum genus aliquod praecipue fecundum esse uoluerit tamquam bituricum aut basilicum non tamen sic amineum sterile reddiderit ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem uites fecundae tamquam in italicis hominibus albanae illae sorores reperiri possint id autem cum sit uerisimile tumetiam uerum esse nos docuit experimentum cum et in ardeatino agro quem multis temporibus ipsi ante possedimus et in carseolano itemque in albano generis aminei uites huiusmodi notae habuerimus numero quidem perpaucas uerum ita fertiles ut in iugo singulae ternas urnas praeberent in pergulis autem singulae denas amphoras peraequarent nec incredibilis debet in amineis haec fecunditas uideri nam quemadmodum terentius uarro et ante eum m cato possent affirmare sexcentenas urnas priscis cultoribus singula uinearum iugera fudisse si fecunditas amineis defuisset quas plerumque solas antiqui nouerant nisi si putamus ea quae nuper ac modo plane longinquis regionibus arcessita notitiae nostrae sunt tradita biturici generis aut basilici uineta eos coluisse cum uetustissimas quasque uineas adhuc existimemus amineas si quis ergo tales quales paulo ante possedisse me rettuli amineas pluribus uindemiis exploratas notet ut ex his malleolos feracissimos eligat possit is pariter generosas uineas et uberes efficere nihil enim dubium est quin ipsa natura sobolem matri similem esse uoluerit unde etiam pastor ille in bucolicis ait sic canibus catulos similes sic matribus haedos noram unde sacrorum certaminum studiosi pernicissimarum quadrigarum semina diligenti obseruatione custodiunt et spem futurarum uictoriarum concipiunt propagata sobole generosi armenti nos quoque pari ratione uelut olympionicarum equarum ita feracissimarum aminearum seminibus electis largae uindemiae spem capiamus neque est quod temporis tarditas quemquam deterreat nam quicquid morae est in exploratione surculi absumitur ceterum cum fecunditas uitis comprobata est celerrime insitionibus ad maximum numerum perducitur eius rei testimonium tu praecipue publi siluine perhibere nobis potes cum pulchre memineris a me duo iugera uinearum intra tempus biennii ex una praecoque uite quam in ceretano tuo possides insitione facta consummata quemnam igitur existimas uitium numerum intra tantumdem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis cum sint ipsa duo iugera unius uitis progenies quare si ut dixi laborem et curam uelimus adhibere facile praedicta ratione tam feraces aminei generis uineas constituemus quam biturici aut basilici tantum rettulerit ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius uitis habitum obseruemus quoniam plerumque degenerat surculus si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat aut etiam si ex arbore in iugum defertur itaque de frigidis in frigida de calidis in similia de uineis in uineas transferemus magis tamen ex frigido statu stirps aminea potest calidum sustinere quam ex calido frigidum quoniam cum omne uitis genus tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore sed et qualitas soli plurimum iuuat ut ex macro aut mediocri transducatur in melius nam quod assuetum est pingui nullo modo maciem terrae patitur nisi saepius stercores atque haec de cura eligendi malleoli generatim praecepimus nunc illud proprie specialiter ut non solum ex fecundissima uite sed etiam e uitis parte feracissima semina eligantur x feracissima autem semina sunt non ut ueteres auctores tradiderunt extrema pars eius quod caput uitis appellant id est productissimum flagellum nam in eo quoque falluntur agricolae sed erroris est causa prima species et numerus uuarum qui plerumque conspicitur in productissimo sarmento quae res nos decipere non debet id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate sed loci opportunitate quia reliquas trunci partes humor omnis et alimentum quod a solo ministratur transcurrit dum ad ultimum perueniat naturali enim spiritu omne alimentum uirentis quasi quaedam anima per medullam trunci ueluti per siphonem quem diabeten uocant mechanici trahitur in summum quo cum peruenerit ici consistit atque consumitur unde etiam materiae uehementissimae reperiuntur aut in capite uitis aut in crure uicino radicibus sed et hae steriles quae e duro citantur ac duplici ex causa robustae sunt quod a fetu uacant quodque ex proximo terrae integro atque illibato succo aluntur et illae fertiles ac firmae quia e tenero prorepunt et quicquid ut supra dixi ad eas alimenti peruenit indiuiduum est meidae sunt macerrimae quia transcurrit hinc parte aliqua interceptus illinc ad se tractus humor non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum obseruari etiam si plurimum afferat siquidem loci ubertate in fructum cogitur sed id sarmentum quod media uite situm nec importuna quidem parte deficit ac numeroso fetu benignitatem sua ostendit hic surculus translatus rarius degenerat quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur siue enim pastinato deponitur siue trunco inseritur largioribus satiatur alimentis quam prius cum esset in egeno itaque custodiemus ut ex praedictis locis quos humeros rustici uocant semina legamus ea tamen quae attulisse fructum antea animaduerterimus nam si fetu uacua sint quamuis laudabilem partem uitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo quare uitiosissima est eorum agricolarum opinio qui minimum referre credunt quot uuas sarmentum habuerit dum ex uite fertili lagatur et non ex duro trunco enatum quod pampinarium uocant haec autem opinio quae orta est ex inscitia seminum eligendorum primum parum fecundas uineas deinde etiam nimis steriles reddit quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricola malleolum legentibus praecepit ea quae paulo ante rettulimus immo quis non imprudentissimum quemque et eum qui nihil aliud operis facere ualeat huic negotio delegat itaque ex hac consuetudine ueniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam deinde etiam infirmissimus et inutilissimus quisque ut dixi qui nullum alium laborem ferre queat huic officio applicatur is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet eam propter infirmitatem dissimulat ac superponit et ut numerum quem uillicus imperauit explere possit nihil curiose nihil religiose administrat unumque est ei propositum peragere laboris sui pensum cum tamen ut et sciat et quod scit exsequatur hoc solum praeceptum a magistris acceperit ne pampinariam uirgam deplantet cetera omnia ut seminibus contribuat nos autem primum rationem secuti nunc etiam longi temporis experimentum non aliud semen eligimus nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit nam illud quidem quod loco sterili laetum robustumque sine fetu processit fallacem fecunditatis imaginem praefert nec ullam generandi uim possidet id procul dubio uerum esse ratio nos admonet si modo ut in corporibus nostris propria sunt officia cuiusque membri sic et frugiferarum stirpium partibus propria munia uidemus hominibus inspiratam uelut aurigam rectricemque membrorum animam sensusque iniectos ad ea discernenda quae tactu quaeque naribus auribusque et oculis indagantur pedes ad gressum compositos brachia ad complexum ac ne per omnes uices ministeriorum uagetur insolenter oratio nihil aures agere ualent quod est oculorum nihil oculi quod aurium nec generandi quidem data est facultas manibus aut plantis sed quod hominibus ignotum uoluit esse genitor uniuersi uentre protexit ut diuina praedita ratione rerum aeternus opifex quasi quibusdam secretis corporis in arcano atque operto sacra illa spiritus elementa cum terrenis primordiis misceret atque hanc animantis machinae speciem effingeret hac lege pecudes ac uirgulta progenuit hac uitium genera figurauit quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices uelut fundamenta quaedam iecit ut iis quasi pedibus insisterent truncum deinde superposuit uelut quandam staturam corporis et habitus mox ramis diffudit quasi brachiis tum caules et pampinos elicuit uelut palmas eorumque alios fructu donauit alios fronde sola uestiuit ad protegendos tutandosque partus ex his igitur ut supra diximus si non ipsa membra genitalia conceptu atque fetu grauida sed tamquam tegmina et umbracula eorum quae fructibus uidua sunt legerimus umbrae scilicet non uindemiae laborauerimus quid ergo est cur quamuis non sit e duro pampinus sed e tenero natus si tamen orbus est etiam in futurum quasi sterilis damnatur nobis modo enim disputatio nostra colligebat unicuique corporis parti proprium esse attributum officium quod scilicet ei conuenit ut malleolo quoque qui opportuno loco natus est fecunditatis uis adsit etiam si interim cesset a partu nec ego abnuerim hoc me instituisse argumentari sed et illud maxime profiteor palmitem quamuis frugifera parte enatum si fructum non attulerit ne uim quidem fecunditatis habere nec hoc illi sententiae repugnat nam et homines quosdam non posse generare quamuis omnium membrorum numero constante manifestum est ne sit incredibile si genitali loco uirga nata fructu careat carituram quoque esse fetu itaque ut ad consuetudinem agricolarum reuertar eiusmodi surculos qui nihil attulerint spadones appellant quod non facerent nisi eos suspicarentur inhabiles frugibus quae et ipsa appellatio rationem mihi subiecit non eligendi malleolos quamuis probabili parte uitis enatos si fructum non tulissent quamquam et hos ipsos sciam non in totum sterilitate affectos nam confiteor pampinarios quoque cum e duro prorepserint tempore anni sequentis acquirere fecunditatem et ideo in resecem submitti ut progenerare possit uerum eiusmodi partum comperimus non tam ipsius resecis quam materni esse muneris nam quia inhaeret stirpi suae quae est natura ferax mixtus adhuc parentis alimentis et fecundi partus seminibus ac uelut altricis uberibus eductus paulatim fructum ferre condiscit at quae citra naturae quandam pubertatem immatura atque intempestiua planta direpta trunco uel terrae uel etiam stirpi recisae inseeritur quasi puerilis aetas ne ad coitum quidem nedum ad conceptum habilis uim generandi uel in totum perdit uel certe minuit quare magnopere censeo in eligendis seminibus adhibere curam ut e fructuosa parte uitis palmites legamus eos qui futuram fecunditatem iam dato fructu promittunt nec tamen contenti simus uuis maximeque probemus eos qui numerosissimis fetibus conspiciuntur at non opilionem laudabimus ex ea matre sobolem propagantem quae geminos enixa sit et caprarium submittentem fetus earum pecudum quae trigemino partu commendantur uidelicet quia sperat parentum fecunditati prolem responsuram et nos sequemur in uitibus hanc ipsam rationem tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamuis diligenter probata semina idque nobis poeta uelut surdis ueritatis inculcet dicendo uidi lecta diu et multo spectata labore degenerare tamen ni uis humana quotannis maxima quaeque manu legeret sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri quod non tantum de seminibus leguminum sed in tota agricolationis ratione dictum esse intelligendum est si modo longi temporis obseruatione comperimus quod certe comperimus eum malleolum qui quattuor uuas tulerit deputatum et in terram depositum a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis nonnumquam etiam binis uuis minus minus afferat in quantum autem censemus defecturos eos qui binos aut fere singulos fetus in matre tulerint cum etiam feracissimi translationem saepe reformident itaque huius rationis demonstratorem magis esse me quam inuentorem libenter profiteor ne quis existimet fraudari maiores nostros laude merita nam id ipsum sensisse eos non dubium est quamuis nullo alio sit scripto proditum exceptis quos rettulimus numeros uirgilii sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur cur enim aut e duro natam uirgam aut etiam ex fecundo malleolo quem ipsi probassent decisam sagittam repudiabant si nihil interesse ducebant ex quo loco semina legerentur num quia uim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant idcirco pampinarium et sagittam uelut inutiles ad deponendum prodentissime damnauerunt quod si ita est nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem qui frugifero loco natus fructum non attulisset nam si sagittam id est superiorem partem malleoli uituperandam censebant cum esset eadem pars surculi frugiferi quanto magis uel ex optima uitis parte natum flagellum si est sterile improbatum ab his ratio ipsa declarat nisi tamen quod est absurdum crediderunt id translatum et abscissum a sua stirpe destitutumque materno alimento frugiferum quod in ipsa matre nequam fuisset atque haec forsitan pluribus dicta sunt quam exigebat ratio ueritatis minus tamen multis quam postulabat praue detorta et inueterata opinio rusticorum xi nunc ad reliquum ordinem propositae disputationis redeo sequitur hanc eligendi malleoli curam pastinationis officium si tamen ante de qualitate soli constiterit nam eam quoque plurimum et bonitati et largitati frugum conferre nihil dubium est ac prius quam ipsum solum perspiciamus illud antiquissimum censemus rudem potius eligendum agrum si sit facultas quam ubi fuerit seges aut arbustum nam de uinetis quae longo situ exoleuerunt inter omnes auctores constitit pessima esse si reserere uelimus quod et inferius solum pluribus radicibus sit impeditum ac uelut irretitum et adhuc non amiserit uirus et cariem illam uetustatis quibus hebetata quasi aliquibus uenenis humus torpeat quam ob causam siluestris ager praecipue est eligendus qui etiam si frutetis aut arboribus obsessus est facile extricatur quod suapte natura quaecumque gignuntur non penitus nec in profundum radices agunt sed per summum terrae dispergunt atque deducunt quibus ferro recisis atque exstirpatis purum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere si tamen rudis terra non sit proximum est uacuum arboribus aruum si nec hoc est rarissimum arbustum uel oliuetum melius tamen uetus oliuetum quod non fuerit maritum uineis destinatur ultima est ut dixi conditio restibilis uineae nam si necessitas facere cogit prius quicquid est residuae uitis exstirpari debet deinde totum solum sicco fimo aut si id non sit alterius generis quam recentissimo stercorari atque ita conuerti et diligentissime refossae omnes radices in summum regere atque comburi tunc rursus uel stercore uetusto quia non gignit herbas uel de uepribus egesta humo pastinatum large contegi at ubi pura noualia et ab arboribus sunt libera considerandum est ante quam pastinemus surcularis necne sit terra idque facillime exploratur per stirpes quae sua sponte proueniunt neque enim est ullum tam uiduum solum uirgultis ut non aliquos surculos progeneret tamquam piros siluestres et prunos uel rubos certe nam haec quamuis genera spinarum sint solent tamen fortia et laeta et grauida fructu consurgere igitur si non retorrida nec scabra sed leuia et nitida et prolixa fecundaque uiderimus eam intelligemus esse terram surcularem sed hoc in totum ad illud quod uineis praecipue est idoneum proprie considerandum ut prius rettuli si facilis est humus et modice resoluta quam diximus pullam uocitari nec quia sola ea sed quia sit habilis maxime uinetis quis enim uel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tophum uel carbunculum simul atque sunt confracti et in summo regesti tempestatibus et gelu nec minus aestiuis putrescere caloribus ac resolui eosque pulcherrime radices uitium per aestatem refrigerare succumque retinere quae res alendo surculo sunt accommodatissimae simili quoque de causa probari solutam glaream calculosumque agrum et mobilem lapidem si tamen haec pingui glebae permixta sunt nam eadem ieiuna maxime culpantur est autem ut mea quoque fert opinio uineis amicus etiam silex cui superpositum est modicum terrenum quia frigidus et tenax humoris per ortum caniculae non patitur sitire radices hyginus quidem secutus tremellium praecipue montium ima quae a uerticibus defluentem humum receperint uel etiam ualles quae fluminum alluuie et inundationis concreuerint aptas esse uineis asseuerat me non dissentiente cretosa humus utilis habetur uiti nam per se ipsa creta qua utuntur figuli quamque nonnulli argillam uocant inimicissima est nec minus ieiunus sabulo et quicquid ut ait iulius atticus retorridum surculum facit id autem solum uel uliginosum est uel salsum amarum etiam uel siticulosum et peraridum nigrum tamen et rutilum sabulonem qui sit uiuidae terrae permixtus probauerunt antiqui nam carbunculosum agrum nisi stercore adiuues macras uineas efficere dixerunt grauis est rubrica ut idem atticus ait et ad comprehendendum radicibus iniqua sed alit eadem uitem cum tenuit uerum est in opere difficilior quod neque humentem fodere possis quod sit glutinosissima nec nimium siccam quia ultra modum praedura xii sed ne nunc per infinitas terreni species euagemur non intempestiue commemorabimus iulii graecini conscriptam uelut formulam ad quam posita est limitatio terrae uinealis idem enim graecinus sic ait esse aliquam terram calidam uel frigidam humidam uel siccam raram uel densam leuem aut grauem pinguem aut macram sed neque nimium calidum solum posse tolerare uitem quia inurat neque praegelidum quoniam uelut stupentes et congelatas radices nimio frigore moueri non sinat quae tum demum se promunt cum modico tepore euocantur humorem terrae iusto maiorem putrefacere deposita semina rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento aut in totum necare aut scabras et retorridas facere perdensam humum caelestis aquas non sorbere nec facile perflari facillime perrumpi et praebere rimas quibus sol ad radices stirpium penetret eandemque uelut conclausa et coarctata semina comprimere atque strangulare raram supra modum uelut per infundibulum transmittere imbres et sole ac uento penitus siccari atque exolescere grauem terram uix ulla cultura uinci leuem uix ulla sustineri pinguissimam et laetissimam luxuria macram et tenuem ieiunio laborare opus est inquit inter has tam diuersas inaequalitates magno temperamento quod in corporibus quoque nostris desideratur quorum bona ualetudo calidi et frigidi humidi et aridi densi et rari certo et quasi examinato modo continetur nec tamen hoc temperamentum in terra quae uineis destinetur pari momento libratum esse debere ait sed in alteram partem propensius ut calidior terra sit quam frigidior siccior quam humidior rarior quam densior et si qua sunt his similia ad quae contemplationem suam dirigat qui uineas instituet quae cuncta sicut ego reor magis prosunt cum suffragatur etiam status caeli cuius quam regionem spectare debeant uineae uetus est dissensio saserna maxime probante solis ortum mox deinde meridiem tum occasum tremellio scrofa praecipuam positionem meridianam censente uirgilio de industria occasum sic repudiante neue tibi ad solem uergant uineta cadentem democrito et magone laudantibus caeli plagam septentrionalem quia existiment ei subiectas feracissimas fieri uineas quae tamen bonitate uini superentur nobis in uniuersum praecipere optimum uisum est ut in locis frigidis meridiano uineta subiciantur tepidis orienti aduertantur si tamen non infestabuntur austris eurisque uelut orae maritimae in baetica sin autem regiones praedictis uentis fuerint obnoxiae melius aquiloni uel fauonio committentur nam feruentibus prouinciis ut aegypto et numidia uni septentrioni rectius opponentur quibus omnibus diligenter exploratis tum demum pastinationem suscipiemus xiii eius autem ratio cum italici generis futuris agricolis tum etiam prouincialibus tradenda est quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus uertendi et subigendi agri minime usurpatur sed aut scrobibus aut sulcis plerumque uineae conseruntur scrobibus uineta sic ponuntur quibus uitem mos est scrobibus deponere fere per tres longitudinis perque duos pedes in altitudinem cauato solo quantum latitudo ferramenti patitur malleolos utrimque iuxta latera fossarum consternunt et aduersis scrobium frontibus curuatos erigunt duabusque gemmis supra terram eminere passi reposita humo cetera coaequant quae faciunt in eadem linea intermissis totidem pedum scammis dum peragant ordinem tum deinde relicto spatio prout cuique mos est uineas colendi uel aratro uel bidente sequentem ordinem instituunt et si fossore tantum terra uersetur minimum est quinque pedum interordinium septem maximum sin bubus et aratro minimum est septem pedum satis amplum decem nonnulli tamen omnem uitem per denos pedes in quincuncem disponunt ut more noualium terra transuersis aduersisque sulcis proscindatur id genus uineti non conducit agricolae nisi ubi laetissimo solo uitis amplo incremento consurgit at qui pastinationis impensam reformidant sed aliqua tamen parte pastinationem imitari student paribus alternis spatiis omissis senum pedum latitudinis sulcos dirigunt fodiuntque ex exaltant in tres pedes ac per latera fossarum uitem uel malleolum disponunt auarius quidam dupondio et dodrante altum culcum latum pedum quinque faciunt deinde ter tanto amplius spatium crudum relinquunt atque ita sequentem sulcum infodiunt quod cum per definitum uinetis locum fecerunt in lateribus solcorum uiuiradices uel decisos quam recentissimos palmites nouellos erigunt consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis quos postea quam conualuerint crudo solo quod emissum est transuersis scrobibus propagent atque ordinent uineam paribus interuallis sed eae quas rettulimus uinearum sationes pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere ac primum omnium ut siue arbustum siue siluestrem locum uineis destinauerimus omnis frutex atque arbor erui et submoueri debet ne postea fossorem moretur neue iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimatur et exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum et si fieri possit uestigio quoque inuiolatum ut mota aequaliter humus nouelli seminis radicibus quamcumque in partem prorepserit molliter cedat nec incrementa duritia sua reuerberet sed tenero uelut in nutritio sinu recipiat et caelestes admittat imbres eosque alendis seminibus dispenset ac suis omnibus partibus ad educandam prolem nouam conspiret campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est accliuis regio treis praeruptior uero collis uel in quattuor pedes uertendus quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus uix iustum pastinationi praebet regestum nisi multo editiorem ripam quam in plano feceris rursus depressis uallibus minus alte duobus pedibus deponi uineam non placet nam praestat non conserere quam in summa terra suspendere nisi si statim uligo palustris obuia sicut in agro rauennate plus quam sesquipedem prohibeat infodere primum autem praedicti operis exordium est non ut huius temporis plerique faciunt agricolae sulcum paulatim exaltare et ita secundo uel tertio gradu peruenire ad destinatam pastinationis altitudinem sed protinus aequaliter linea posita rectis lateribus perpetuam fossam educere et post tergum motam humum componere atque in tantum deprimere donec altitudinis mensuram datam ceperit tum per omne spatium gradus aequaliter mouenda linea est obtinendumque ut eadem latitudo in imo reddatur quae coepta est in summo opus est autem perito ac uigilante exactore qui ripam erigi iubeat sulcumque uacuari ac totum spatium crudi soli cum emota iam terra committi sicut praecepi superiore libro cum arandi rationem traderem monendo necubi scamna omittantur et quod est durum summis glaebis obtegantur sed huic operi exigendo quasi quandam machinam commenti maiores nostri regulam fabricauerunt in cuius latere uirgula prominens ad eam altitudinem qua deprimi sulcum oportet contingit summa ripae partem id genus mensurae ciconiam uocant rustici sed ea quoque fraudem recipit quoniam plurimum interest utrum eam pronam an rectam ponas nos itaque huic machinae quasdam partes adiecimus quae contendentium litem disputationemque dirimerent nam duas regulas eius latitudinis qua pastinator sulcum facturus est in speciem graecae litterae x decussauimus atque ita mediae parti qua regulae committuntur antiquam illam ciconiam infiximus ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret deinde transuersae quae est in latere uirgulae fabrilem libellam superposuimus sic compositum organum cum in sulcum demissum est litem domini et conductoris sine iniuria diducit nam stella quam diximus graecae litterae faciem obtineret pariter imae fossae solum metitur atque perlibrat quia siue pronum seu resupinum est positione machinae deprehenditur quippe praedictae uirgulae superposita libella alterutrum ostendit nec patitur exactorem operis decipi sic permensum et perlibratum opus in similitudinem ueruacti semper procedit tantumque spatii linea promota occupatur quantum effossus sulcus longitudinis ac latitudinis obtinet atque id genus praeparandi soli probatissimum est xiu sequitur opus uineae conserendae quae uel uere uel autumno tempestiue deponitur uere melius si aut pluuius aut frigidus status caeli est aut ager pinguis aut campestis et uliginosa planities rursus autumno si sicca si calida est aeris qualitas si exilis atque aridus campus si macer praeruptusue collis uernaeque positionis dies fere quadraginta sunt ab idibus februariis usque in aequinoctium rursus autumnalis ab idibus octob in kal decembres sationis autem duo genera malleoli uel uiuiradicis quod utrumque ab agricolis usurpatur et in prouinciis magis malleoli neque enim seminariis student nec usum habent faciendae uiuiradicis hanc sationem cultores italiae plerique iure improbauerunt quoniam plurimis dotibus praestat uiuiradix nam minus interit cum et calorem et frigus ceterasque tempestates propter firmitatem facilius sustineat deinde adolescit maturius ex quo euenit ut celerius quoque sit tempestiua edendis fructibus tum etiam nihil dubium est saepius translatum potest tamen malleolus protinus in uicem uiuiradicis conseri soluta et facili terra ceterum densa et grauis utique uitem desiderat xu seritur ergo emundata inoccataque et aequata pastinatione macro solo quinis pedibus inter ordines omissis mediocri senis in pingui uero septenum pedum spatia danda sunt quo largiora uacent interualla per quae frequentes prolixaeque materiae diffundantur haec in quincuncem uinearum metatio expeditissima ratione conficitur quippe linea per totidem pedes quot destinaueris interordiniorum spatiis purpura uel quolibet alio conspicuo colore insuitur eaque sic denotata per repastinatum intenditur et iuxta purpuram calamus defigitur atque ita paribus spatiis ordines diriguntur quod deinde cum est factum fossor insequitur scrobemque alternis omissis in ordinem spatiis a calamo ad proximum calamum non minus altum quam duos pedes et semissem planis locis refodit accliuibus in dupondium et dodrantem praecipitibus etiam in tres pedes in hanc mensuram scrobibus depressis uiuiradices ita deponuntur ut a media scrobe singulae in diuersum sternantur et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur satoris autem officium est primum quam recentissimam et si fieri possit eodem momento quo serere uelit de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram deinde eam uelut ueteranam uitem totam exputare et ad unam materiam firmissimam redigere nodosque et cicatrices alleuare si quae etiam radices quod maxime cauendum est ne fiat in eximendo laborauerint eas amputare sic deinde curuatam deponere ne duarum uitium radices implicentur id enim uitare facile est per imum solum iuxta diuersa fossarum dispositis paucis lapidibus qui singuli non excedant quinquelibrale pondus hi uidentur ut mago prodit et aquas hiemis et uapores aestatis propulsare radicibus quem secutus uirgilius tutari semina et muniri sic praecipit aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas et paulo post iamque reperti qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent hoc effusos munimen ad imbres hoc ubi hiulca siti findit canis aestifer arua idemque poenus auctor probat uinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admouere quod illa prouocent et eliciant nouas radiculas hoc per hiemem frigentem et humidam scrobibus inferre calorem tempestiuum ac per aestatem uirentibus alimentum et humorem praebere si uero solum cui uitis committitur uidetur exile longius arcessitam pinguem humum scrobibus inferre censet quod an expediat regionis annona operarumque ratio nos docebit xui exigue humidum pastinatum sationi conuenit melius tamen uel arido quam lutoso semen committitur idque cum supra summam scrobem compluribus internodiis productum est quod de cacumine superest duabus gemmis tantum supra terram relictis amputatur et ingesta humo scribibus completis coaequato deinceps pastinato malleolus ordinariis uitibus interserendus est eumque sat erit medio spatio quod uacat inter uites per unam lineam depangerre sic enim melius et ipse conualescet et ordinariis seminibus modice uacuum solum ad culturam praebebitur in eadem deinde linea in qua uiuiradix obtinebit ordinem suum praesidii causa quorum ex numero propagari possint in locum demortuae uitis quinque malleoli pangendi sunt per spatium pedale isque pes ita medio interordinio sumitur ut ab utraque uite paribus interuallis distent tali consitioni iulius atticus abunde putat esse malleolorum sexdecim milia nos tamen plus quattuor milibus conserimus quia neglegentia cultorum magna pars deperit et interitu seminum cetera quae uirent rarescunt xuii de positione surculi non minima disputatio fuit inter auctores quidam totum flagellum sicut erat matri detractum crediderunt sationi conuenire idque per gemmas quinas uel etiam senas partiti complures taleolas terrae mandauerunt quod ego minime probo magisque assentior his auctoribus qui negauerunt esse idoneam frugibus superiorem partem materiae solamque eam quae est iuncta cum uetere sarmento probauerunt ceterum omnem sagittam repudiauerunt sagittam rustici uocant nouissimam partem surculi siue quia longius recessit a matre et quasi emicuit atque prosiluit siue quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit hanc ergo prudentissimi agricolae negauerunt conseri debere nec tamen sententiae suae rationem prodiderunt uidelicet quia ipsis in re rustica multum callentibus prompta erat et ante oculos paene exposita omnis enim fecundus pampinus intra quintam aut sextam gemmam fructu exuberat reliqua parte quamuis longissima uel cessat uel perexiguos ostendit racemos quam ob causam sterilitas cacuminis iure ab antiquis incusata est malleolus autem sic ab iisdem pangebatur ut nouello sarmento pars aliqua ueteris haereret sed hanc positionem damnauit usus nam quicquid ex uetere materia relictum erat depressum atque obrutum celeriter humore putrescebat proximasque radices teneras et uixdum prorepentes uitio suo enecabat quod cum acciderat superior pars seminis retorrescebat mox iulius atticus et cornelius celsus aetatis nostrae celeberrimi auctores patrem atque filius sasernam secuti quicquid residui fuit ex uetere palma per ipsam commissuram qua nascitur materia noua resecuerunt atque ita cum suo capitulo sarmentum depresserunt xuiii sed iulius atticus praetorto capite et recuruato ne pastinum effugiat praedictum semen demersit pastinum autem uocant agricolae ferramentum bifurcum quo semina panguntur unde etiam repastinari dictae sunt uineae ueteres quae refodiebantur haec enim propria appellatio restibilis uineti erat nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli uineis praeparatur repastinatum uocat sed redeamus ad propositum uitiosa est ut mea fert opinio iulii attici satio quae contortis capitibus malleolum recipit eiusque rei uitandae non una ratio est primum quod nulla stirps ante quam deponatur uexatur et infracta melius prouenit quam quae integra et inuiolata sine iniuria deposita est deinde quicquid recuruum et sursum uersus spectans demersum est cum tempestiuum eximitur in modum hami repugnat obluctanti fossori et uelut uncus infixus solo ante quam extrahatur praerumpitur nam fragilis est ea parte materia qua torta et recuruata cum deponeretur ceperat uitium propter quod praefracta maiorem partem radicum amittit sed ut incommoda ista praeteream certe illud quod est inimicissimum dissimulare nequeo nam paulo ante cum de summa parte sarmenti disputarem quam sagittam dixeram uocitari colligebam fere intra quintam uel sextam gemmam quae sint proximae ueteri sarmento fructum edi hanc ergo fecundam partem consumit qui contorquet malleolum quoniam et ea pars quae duplicatur tres gemmas uel quattuor obtinet et reliqui duo uel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur mersique non materiam sed radices creant ita euenit ut quod in sagitta non serenda uitauerimus id sequamur in eiusmodi malleolo quem necesse est facere longiorem si uolumus detortum depangere nec dubium quin gemmae cacumini proximae quae sunt infecundae in eo relinquantur ex quibus pampini pullulant uel steriles uel certe minus feraces quos rustici uocant racemarios quid quod plurimum interest ut malleolus qui deponitur ea parte qua est a matre decisus coalescat et celeriter cicatricem ducat nam si id factum non est uelut per fistulam ita per apertam uitis medullam nimius humor trahitur idemque truncum cauat unde formicis aliisque animalibus quae putrefaciunt crura uitium latebrae praebentur hoc autem euenit retortis seminibus cum enim per exemptionem imae partes eorum praefractae sunt apertae medullae deponuntur atque irrepentibus aquis praedictisque animalibus celeriter senescunt quare pangendi optima est ratio recti malleoli cuius imum caput cum consertum est bifurco pastini angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur idque sarmentum sic depressum citius coalescit nam et racides e capite qua recisumest emittit eaeque cum accreuerunt cicatricem obducunt et alioquin plaga ipsa deorsum spectans non tantum recipit humorem quantum illa quae reflexa et resupina more infundibuli per medullam transmittit quicquid aquarum caelestium superfluxit xix longitudo quae debeat esse malleoli parum certa est quoniam siue crebras gemmas habet breuior faciendus est seu raras longior attamen nec maior pede nec dodrante minor esse debet hic ne per summa terrae sitiat aestatibus ille ne depressus altius cum adoleuerit exemptionem difficilem praebeat sed haec in plano nam in cliuosis ubi terra decurrit potest palmipedalis deponi uallis et uliginosi campi situs patitur etiam trigemmem qui est paulo minor dodrante longior utique semipede isque non ab eo trigemmis dictus est quod omnino trium oculorum est sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet super cetera illud quoque siue malleolum siue uiuiradicem serentem praemoneo ne semina exarescant immodicum uentum solemque uitare qui uterque non incommode arcetur obiectu uestis aut cuiuslibet densi tegminis uerumtamen praestat eligere sationi silentis uel certe placidi spiritus diem nam sol umbraculis facile depellitur sed illud etiam quod nondum tradidimus ante quam disputationi clausulam imponamus dicendum est uniusne an plurium generum uites habendae sint eaeque separatae ac distinctae specialiter an confusae et mixtae cateruatim prius disseremus de eo quod primum proposuimus xx prudentis igitur agricolae est uitem quam praecipue probauerit nulla interueniente alterius notae stirpe conserere sed et prouidentis est diuersa quoque genera deponere neque enim umquam sic mitis ac temperatus est annus ut nullo incommodo uexet aliquod uitis genus siue enim siccus est id quod humore proficit contristatur seu pluuius quod siccitatibus gaudet seu frigidus et pruinosus quod non est patiens uredinis seu feruens quod uaporem non sustinet ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar semper est aliquid quod uineas offendat igitur si unum genus seuerimus cum id acciderit quod ei noxium est tota uindemia priuabimur neque enim ullum erit subsidium cui diuersarum notarum stirpes non fuerint quod si uarii generis uineta fecerimus aliquid ex iis inuiolatum erit quod fructum perferat nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas uitium uarietates sed quod iudicauerimus eximium genus id qyantae possumus multitudinis efficiamus deinde quod proximum a primo tum quod est tertiae notae uel quartae quoque eatenus uelut athletarum quodam contenti simus tetradio satis est enim per quattuor uel summum quinque genera uindemiae fortunam opperiri de altero quod mox proposueram nihil dubito quin per species digerendae uites disponendaeque sint in proprios hortos semitis ac decumanis distinguendae non quod aut ipse potuerim a meis familiaribus hoc obtinere aut ante me quisquam eorum qui quam maxime id probauerit effecerit est enim oomnium rusticorum operum difficillimum quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est sed interdum quod ait diuinus auctor plato rei nos pulchritudo trahit uel ea consectandi quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequeamus istud tamen si aetas suppetat et scientia facultasque cum uoluntate congruant non aegerrime perficiemus quamuis non minimo aetatis spatio perseuerandum sit ut magnus numerus per aliquot annos discernatur neque enim omne tempus permittit eius rei iudicium nam uites quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumque dignosci nequeunt maturo fructu foliisque declarantur quam tamen diligentiam nisi per ipsum patrem familias exhiberi posse non affirmauerim nam credidisse uillico uel etiam uinitori socordis est cum quod longe sit facilius adhuc perpaucissimis agricolis contigerit ut nigri uini stirpe careant quamuis color uuae possit uel ab imprudentissimo deprehendi xxi illa tamen una mihi ratio suppetit celerrime quod proposuimus efficiendi si sint ueteranae uineae ut separatos surculos cuiusque generis per singulos hortos inseramus sic paucis annis multa nos milia malleolorum ex insitis percepturos atque ita discreta semina per regiones consituros nihil dubito eius porro faciendae rei nos utilitas multis de causis compellere potest et ut a leuioribus incipiam primum quod in omni ratione uitae non solum agricolationis sed cuiusque disciplinae prudentem delectant impensius ea quae propriis generibus distinguuntur quam quae passim uelut abiecta et quodam aceruo confusa sunt deinde quod uel alienissimus rusticae uitae si in agrum tempestiue consitum ueniat summa cum uoluptate naturae benignitatem miretur cum istinc bituricae fructibus opimae hinc pares iis heluolae respondeant illinc arcelacae rursus illinc spioniae basilicaeue conueniant quibus alma tellus annua uice uelut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera inter quae patre fauente libero fetis palmitibus uel generis albi uel flauentis ac rutili uel purpureo nitore micantis undique uersicoloribus pomis grauidus collucet autumnus sed haec quamuis plurimum delectent utilitas tamen uincit uoluptatem nam et pater familias libentius ad spectandum rei suae quanto est ea luculentior descendit et quod de sacro numine poeta dicit et quocumque deus circum caput egit honestum uerum quocumque domini praesentis oculi frequenter accessere in ea parte maiorem in modum fructus exuberat sed omitto illud quod indescriptis etiam uitibus contingere potest illa quae sunt maxime spectanda persequar diuersae notae stirpes nec pariter deflorescunt nec ad maturitatem simul perueniunt quam ob causam qui separata generibus uineta non habet patiatur alterum incommodum necesse est ut aut serum fructum cum praecoque eleuet quae res mox acorem facit aut si maturitatem serotini exspectet amittat uindemiam praecoquem quae plerumque populationibus uolucrum pluuiisque aut uentis lacessita dilabitur si uero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aueat primum necesse est ut negligentiae uindemiatorum aliam subeat neque enim singulis totidem antistites dare potest qui obseruent quique praecipiant ne acerbae uuae cum maturis demetantur deinde etiam quarum uitium maturitas competit cum diuersae notae sint melioris gustus ab deteriore corrumpitur confususque in unum multarum sapor uetustatis impatiens fit atque ideo necessitas cogit agricolam musti annonam experiri cum plurimum pretio accedat si uenditio uel in annum uel in aestatem certe differri possit iam illa generum separatio summam commoditatem habet quod uinitor suam cuique facilius putationem reddet cum scit cuius notae sit hortus quem deputat idque in uineis consemineis obseruari difficile est quia maior pars putationis per id tempus administratur quo uitis neque folium notabile gerit at multum interest pluresne an pauciores materias pro natura cuiusque stirpis uinitor summittat prolixisne flagellis incitet an angusta putatione uitem coerceat quin etiam quam caeli partem spectet genus quodque uineti plurimum refert neque enim omne calido statu nec rursusfrigido laetatur sed est proprietas in surculis ut alii meridiano axe conualescant quia rigore uitiantur alii septentrionem desiderent quia contristantur aestu quidam temperamento laetentur orientis uel occidentis has differentias seruat pro situ et positione locorum qui genera per hortos separat illam quoque non exiguam sequitur utilitatem quod et laborem uindemiae minorem patitur et sumptum nam ut quaeque maturescere incipiunt tempestiue leguntur et quae nondum maturitatem ceperunt uuae sine dispendio differuntur nec pariter uietus atque tempestiuus fructus praecipitat uindemiam cogitque pluries operas quantocumque pretio conducere iam et illud magnae dotis est posse gustum cuiusque generis non mixtum sed uere merum condere ac separatim reponere siue est ille bituricus seu basilicus seu spionicus quae genera cum sic diffusa sunt quia nihil interuenit diuersae naturae quod repugnet perpetuitati nobilitantur neque enim post annos quindecim uel paulo plures deprehendi potest ignobilitas in gustu quoniam fere omne uinum eam qualitatem sortitum est ut uetustate acquirat bonitatem quare ut dicere instituimus utilissima est generum dispositio quam si tamen obtinere non possis secunda est ratio ut diuersae notae non alias conseras uites quam quae saporem consimilem fructumque maturitatis eiusdem praebeant potes iam si te cura pomorum tangit ultimis ordinibus in ea uineti fine qua subiacet septentrionibus ne cum increuerint obumbrent cacumina ficorum pirorumue et malorum depangere quae uel inseras interposito biennii spatio uel si generosa sint adulta transferas hactenus de positione uinearum superest pars antiquissima ut praecipiamus etiam cultus earum de quibus sequenti uolumine pluribus disseremus columella the miscellany the latin library the classics page columella de re rustica iu l iunius moderatus columella de re rustica liber quartus i cum de uineis conserendis librum a me scriptum publi siluine compluribus agricolationis studiosis relegisses quosdam repertos esse ais qui cetera quidem nostra praecepta laudassent unum tamen atque alterum reprehendissent quippe seminibus uineaticis nimium me profundos censuisse fieri scribes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam quam celsus et atticus prodiderant singulasque uiuiradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse cum permiserint iidem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis diductis duo continua per ordinem uestire pedamenta quae utraque reprehensio auaram magis habet aestimationem quam ueram etenim ut quod prius proposui prius refellam si contenti bipedanea scrobe futuri sumus quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura uitem posituri dicet aliquis ut sit inferior tenera subiacens terra quae non arceat nec duritie sua repellat nouas irrepentes radiculas istud quidem contingere potest etiam si ager bipalio moueatur et deprimatur scrobis in regesto quod est fermentatum plus dupondio semisse nam semper in plano refusius egesta humus tumidior est quam gradus soli crudi nec sane positio seminum praealtum sibi cubile substerni desiderat uerum abunde est semipedaneam consitis resolutam uitibus terram subicere quae uelut hospitali atque etiam materno sinu recipiat incrementa uirentium exemplum eius rei capiamus in arbusto ubi cum scrobes defodimus admodum exiguum pulueris uiuiradici subicimus uerior igitur causa est depressius paastinandi quoniam iugata uineta melius consurgunt altioribus demissa scrobibus nam bipedanei uix etiam prouincialibus agricolis approbari possunt apud quos humili statu uitis plerumque iuxta terram coercetur cum quae iugo destinantur altiore fundamento stabilienda sit si modo quando scandit excelsius plus alimenti terraeque desiderat et ideo in maritandis arboribus nemo minorem tripedanea scrobem uitibus comparat ceterum illa parum prosunt agricolarum studio praecipua commoda humilis positionis quod et celeriter adolescant semina quae non fatigentur multo soli pressa pondere fiantque uberiora quae leuiter suspensa sint nam utraque ista iulii attici ratio conuincitur exemplo arbustiuae positionis quae scilicet multo ualidiorem fertilioremque stirpem reddit quod non facerent si laborarent altius demersa semina quid quod repastinata humus dum est recens soluta laxataque uelut fermento quodam intumescit cum deinde non longissimam cepit uetustatem condensata subsidit ac uelut innatantes radices uitium summo solo destituit hoc autem minus accidit nostrae sationi in qua maiore mensura uitis demittitur nam quod in profundo semina frigore laborare dicuntur non quoque non diffitemur sed non est dupondii et dodrantis latitudo quae istud efficere possit cum praesertim quod paulo ante rettulimus depressior arbustiuae uitis satio tamen effugiat praedictum incommodum ii alterum illud quod minori impensa duos palos unius seminis flagellis censent maritari falsissimum est siue enim caput ipsum demortuum est duo uiduantur statumina et mox uiuiradices totidem substituendae sunt quae numero suo rationem cultoris onerant siue uiuit et ut saepe euenit uel nigri est generis uel parum fertilis non in uno sed in pluribus pedamentis fructus claudicat quamquam etiam generosae stirpis uitem sic in duos palos diuisam rerum rusticarum prudentiores existimant minus fertilem fore quia cratem factura sit et idcirco ueteres uineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse atticus praecipit quoniam mergi mox facile radicantur ita ut quaeque uitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur haec autem quae toto est prostrata corpore cum inferius solum quasi cancellauit atque irretiuit cratem facit et pluribus radicibus inter se connexis angitur nec aliter quam si multis palmitibus grauata deficit quare per omnia praetulerim duobus potius seminibus depositis quam unico periclitari nec id uelut compendium consectari quod in utramque partem longe maius afferre possit dispendium sed iam prioris libri disputatio repetit a nobis promissum sequentis exordium iii in omni genere impensarum sicut ait graecinus plerique noua opera fortius auspicantur quam tuentur perfecta quidam inquit ab inchoato domos exstruunt nec peraedificatis cultum adhibent nonnulli strenue fabricant nauigia nec consummata perinde instruunt armamentis ministrisque quosdam emacitas in armentis quosdam exercet in comparandis mancipiis de tuendis nulla cura tangit multi etiam beneficia quae in amicos contulerunt leuitate destruunt ac ne ista siluine miremur liberos suos nonnulli nuptiis uotisque quaesitos auare nutriunt nec disciplinis aut ceteris corporis excolunt instrumentis quid iis colligitur scilicet plerumque simili genere peccari etiam ab agricolis qui pulcherrime positas uineas antequam pubescant uariis ex causis destituunt alii sumptum annuum refugientes et hunc primum reditum certissimum existimantes impendere nihil quasi plane fuerit necesse uineas facere quas mox auaritia desererent nonnulli magna potius quam culta uineat possidere pulchrum esse ducunt cognoui iam pplurimos qui persuasum haberent agrum bonis ac malis rationibus colendum at ego cum omne genus ruris nisi diligenti cura sciteque exerceatur fructuosum esse non posse iudicem tum uel maxime uineas res enim est tenera infirma iniuriae maxime impatiens quae plerumque nimia laboret ubertate consumitur enim si modum non adhibeas fecunditate sua cum tamen aliquatenus se confirmauit et ueluti iuuenile robur accepit neglegentiam sustinet nouella uero dum adolescit nisi omnia iusta perceperit ad ultimam redigitur maciem et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit igitur summa cura ponenda sunt quasi fundamenta et ut membra infantium a primo statim die consitionis formanda quod nisi fecerimus omnis impensa in cassum recidat nec praetermissa cuiusque rei tempestiuitas reuocari queat experto mihi crede siluine bene positam uineam bonique generis et bono cultore numquam non cum magno fenere gratiam reddidisse idque non solum ratione sed etiam exemplo nobis idem graecinus declarat eo libro quem de uineis scripsit cum refert ex patre suo saepe se audire solitum paridium quendam ueterensem uicinum suum duas filias et uineis consitum habuisse fundum cuius partem tertiam nubenti maiori filiae dedisse in dotem ac nihilo minus aeque magnos fructus ex duabus partibus eiusdem fundi percipere solitum minorem deinde filiam nuptum collocasse in dimidia parte reliqui agri nec sic ex pristino reditu detraxisse quod quid conuincit melius scilicet postea cultam esse tertiam illam fundi partem quam antea uniuersam iu et nos igitur publi siluine magno animo uineas ponamus ac maiore studio colamus quarum consitionis sola illa commodissima ratio est quam priore tradidimus exordio ut facta in pastinato scrobe uitis a media fere parte sulci prosternatur et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur id enim praecipue obseruandum est ne similis sit alueo scrobis sed ut expressis angulis uelut ad perpendiculum frontes eius dirigantur nam uitis supina et uelut recumbens in alueo deposita postea cum ablaqueatur uulneribus obnoxia est nam dum exaltare fortius orbem ablaqueationis fossor studet obliquam uitem plerumque sauciat et nonnumquam praecidit meminerimus ergo usque ab imo scrobis solo rectum adminiculo sarmentum applicare et ita in summum perducere tum cetera ut priore libro praecepimus ac deinde duabus gemmis super exstantibus terram coaequare deinde malleolo inter ordines posito crebris fossionibus pastinatum resoluere atque in puluerem redigere sic enim optime et uiuiradices et reliqua semina quae deposuerimus conualescent simul ac tenera humus nullis herbis irrepentibus humorem stirpibus praebuerit nec duritia soli nouellas adhuc plantas uelut arto uinculo compresserit u numerus autem uertendi soli bidentibus ut uerum fatear definiendus non est cum quanto crebrior sit plus fossionem conueniat sed quoniam impensarum ratio modum postulat satis plerisque uisum est ex kalendis martiis usque in octobres trigesimo quoque die nouella uineta confodere omnesque herbas et praecipue gramina exstirpare quae nisi manu eliguntur et in summum reiciuntur quantulacumque parte adobruta sunt reuiuiscunt et uitium semina ita perurunt ut scabra atque retorrida efficiant ui ea porro siue malleolos seu uiuiradices deposuimus optimum est ab initio sic formare ut frequenti pampinatione superuacua detrahamus nec patiamur plus quam in unam meteriam uires et omne alimentum conferre primo tamen bini pampini submittuntur ut sit alter subsidio si alter forte deciderit cum deinde paulum induruere uirgae tum deteriores singulae detrahuntur ac ne quae relictae sunt procellis uentorum decutiantur molli et laxo uinculo adsurgentes subsequi conueniet dum clauiculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant hoc si operarum penuria facere prohibet in malleolo quem et ipsum pampinare censemus at certe in ordinariis uitibus utique obtinendum est ne pluribus flagellis emacientur nisi si propaginibus futuris prospiciemus sed ut singulis materiis seruiant quarum incrementa elicere debemus applicato longiore adminiculo per quod prorepant in tantum ut sequentis anni iugum exsuperent et in fructum curuari possint ad quam mensuram cum increuerint cacumina infringenda sunt ut potius crassitudine conualescant quam superuacua longitudine attenuentur idem tamen sarmentum quod in materiam submittimus ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus quicquid deinde supra germinauerit intactum relinqui oportebit magis enim conuenit proximo autumno falce deputari superiorem partem quam aestiuo tempore pampinari quoniam ex eo loco unde nepotem ademeris confestim alterum fundit quo enato nullus relinquitur oculus in ipsa materia qui sequenti anno cum fructu germinet uii omnis autem pampinationis ea est tempestiuitas dum adeo teneri palmites sunt ut leui tactu digiti decutiantur nam si uehementius induruerint atu maiore nisu conuellendi sunt aut falce deputandi quod utrumque uitandum est alterum quia lacerat matrem si reuellere coneris alterum quia sauciat quod in uiridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est neque enim eatenus plaga consistit qua uestigium fecit acies sed aestiuis caloribus falce uulnus penitus impressum latius inarescit ita ut non minimam partem de ipso matris corpore enecet atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est paulum ab ipsa matre recedendum est et uelut reseces relinquendi sunt qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites ultra enim non serpit uaporis uiolentia in malleolo similis est ratio pampinandi et in longitudinem eliciendi materiam si eo uelimus anniculo uti quod ego saepe feci sed si propositum est utique recidere ut bimo potius utamur cum ad unum pampinum iam redegeris et is ipse excesserit pedalem longitudinem decacuminare conueniet ut in ceruicem potius confirmetur et sit robustior atque haec positorum seminum prima cultura est uiii sequens deinde tempus ut prodidit celsus et atticus quos iure maxime nostra aetas probauit post idus octobris ampliorem curam deposict nam prius quam frigora inuadunt uitis ablaqueanda est quod opus adapertas ostendit aestiuas radiculas easque prudens agricola ferro decidit nam si passus est conualescere inferiores decidunt atque euenit ut uinea summa parte terreni radices agat quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent ac uehementer sitire matrem in ortu caniculae cogant quare quicquid intra sesquipedem natum est cum ablaqueaueris recidendum est sed huius non eadem ratio est amputandi quae traditur in superiore parte uitis nam minime adleuanda plaga est minimeque applicandum ferramentum ipsi matri quoniam si iuxta truncum radicem praecideris aut ex cicatrice plures enascentur aut hiemalis quae ex pluuiis consistit in lacusculis ablaqueationis aqua brumae congelationis noua uulnera peruret et ad medullam penetrabit quod ne fiat recedere ab ipso codice instar unius digiti spatio conueniet atque ita radiculas praecidere quae sic ademptae non amplius pullulant et a cetera noxa truncum defendunt hoc opere consummato si est hiems in ea regione placida patens uitis relinquenda est sin uiolentior id facere nos prohibet ante idus decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt si uero etiam praegelida frigora regionis eiius suspecta erunt aliquid fimi uel quod est commodius columbini stercoris aut in hunc usum praeparatae ueteris urinae senos sestarior antequam uitem obruas radicibus superfundes sed ablaqueare omnibus autumnis oportebit primo quinquennio dum uitis conualescat ubi uero truncus adoleuerit fere triennio intermittendus est eius operis labor nam et minus ferro crura uitiuim laeduntur nec tam celeriter radiculae inueterato iam codice enascuntur ix ablaqueationem deinde sequitur talis putatio ut ex praecepto ueterum auctorum uitis ad unam uirgulam reuocetur duabus gemmis iuxta terram relictis quae putatio non debet secundum articulum fieri ne reformidet oculus sed medio fere internodio ea plaga obliqua falce fit ne si transuersa fuerit cicatrix caelestem superincidentem aquam contineat sed nec ad eam parte qua est gemma uerum ad posteriorem declinetur ut in terram potius deuexa quam in germen delacrumet namque depluens humor caecat oculum nec patitur frondescere x putandi autem duo sunt tempora melius autem ut ait mago uernum antequam surculus progerminet quoniam humoris plenus facilem plagam et leuem et aequalem accipit nec falci repugnat hunc autem secuti sunt celsus et atticus nobis neque angusta putatione coercenda semina uidentur nisi si admodum inualida sunt neque utique uerno recidenda sed primo quidem anno quo sunt posita frequentibus fossionibus omnibus mensibus dum frondent ac pampinationibus adiuuanda sunt ut robur accipiant nec plus quam uni materiae seruiant quam ut educauerint autumno uel uere si magis competit adradenda et nepotibus quos pampinator in superiore parte omiserat liberanda censemus atque ita in iugum imponenda ea enim leuis et recta sine cicatrice uinea est quae se primi anni flagello supra iugum extulit quod tamen apud paucos agricolas et raro contingit ideoque praedicti auctores primitias uitis resecare censuerunt sed nec utique uerna omnibus regionibus melior putatio est nam ubi caelum frigidum est ea sine dubio eligenda est ubi uero aprica loca sunt mollesque hiemes optima et maxime naturalis est autumnalis quo tempore diuina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt xi hoc facere siue uiuiradicem siue malleolum conseueris censeo nam illam ueterem opinionem damnauit usus non esse ferro tangendos anniculos malleolos quoniam reformident quod frustra uirgilius et saserna stolonesque et catones timuerunt qui non solum in eo errabant quod primi anni capillamenta seminum intacta patiebantur sed et post biennium cum uiuiradix recidenda erat omnem superficiem amputabant solo tenus iuxta ipsum articulum ut e duro pullularet nos autem magister artium docuit usus primi anni malleolorum formare incrementa nec pati uitem superuacuis frondibus luxuriantem siluescere nec rursus in tantum coercere quantum antiqui preaecipiebant ut totam superficiem amputemus nam id quidem rationi maxime contrarium est primum quod cum ad terram decideris semina uelut intolerabili affecta uulnere pleraque intereunt nonnulla etiam quae pertinaciter uixerunt minus fecundas materias afferunt siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent madia igitur ratio sequenda est ut neque solo tenus malleolum recidamus nec rursus in longiorem materiam prouocemus sed adnodato superioris anni pollice supra ipsam commissuram ueteris sarmenti unam uel duas gemmas relinquemus ex quibus germinet xii putationem sequitur iam pedandae uineae cura uerum hic annus nondum uehementem palum aut ridicam desiderat notatum est a me plerumque teneram uineam melius adminiculo modico quam uehementi palo adquiescere itaque aut ueteres ne nouae radicem agant arundines singulis uiticulis applicabimus binas aut si regionis conditio permittit de uepribus hastilia quibus adnectantur sengulae transuersae perticae in unam partem ordinis quod genus iugi canterium uocant rustici plurimum id refert esse quod paulum infra curuationem uitis prorepens pampinus statim apprehendat et in transuersa potius se fundat quam in edita uentosque facilius sustineat subnixus canterio idque iugum intra quartum pedem conuenit alleuari dum se uinea corroboret xiii impedationem deinde sequitur alligator cuius officium est ut rectam uitem producat in iugum quae siue iuxta palum est posita ut quibusdam placuit auctoribus obseruare debebit qui adnectit ne in alliganda materia flexum pali si forte curuus est sequendum putet nam ea res uncam uitem facit siue ut attico et nonnullis aliis agricolis uisum est inter uitem et palum spatium relinquitur quod nec mihi displicet recta arundo adiungenda stirpi est et ita per crebra retinacula in iugum perducenda uinculi genus quale sit quo religantur semina plurimum refert nam dum nouella uinea est quam mollissimo nectenda est quia si uiminibus salicis aut ulmi ligaueris increscens uitis se ipsa praecidit optima est ergo genista uel paludibus desectus iuncus aut ulua non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum arundinum quoque folia xiu sed et malleolorum similis cura agenda est ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno uel uere prius quam germinent iugentur iis ut dixi canterius propius a terra quam uitibus ordinariis submittendus est neque enim editior esse debet pedali altitudine ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis illigent suis ne uentis explantentur insequitur deinde fossor qui crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat hanc planam fossuram maxime nos probamus nam illa quam in hispania hibernam appellant cum terra uitibus detrahitur et in media spatia interordiniorum confertur superuacua nobis uidetur quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio quae nudauit summas et ad inferiores radiculas hibernos transimist imbres numerus autem fossionis aut idem esse debet qui primi anni aut una minus nam utique frequenter solum exercendum est dum id incremento suo uites inumbrent nec patiantur herbam subcrescere pampinationis eadem debet esse ratio huius anni atque prioris adhuc enim compescenda quasi pueritia seminum est nec plus quam in unum flagellum est submittenda tanto quidem magis quod tenera eius aetas non sustinet et fetu et materiis onerari xu sed cum annicula mensiumque sex ad uindemiam perducta est sublato fructu protinus frequentanda est et praesidiarii malleoli propagandi sunt qui in hunc usum fuerant depositi uel si ne hi quidem sunt ex ordinaria uite in alterumi palum mergus est attrahendus nam plurimum interest adhuc moua consitione pedamen omne uestiri nec mox uineam tum subseri cum fructus capiendus est mergi genus est ubi supra terram iuxta suum adminiculum uitis curuatur atque ex alto scrobe submersa perducitur ad uacantem palum tum ex arcu uehementer citat materiam quae protinus applicata suo pedamento ad iugum euocatur sequente deinde anno insecatur superior pars curuaturae usque ad medullam ne totas uires matris propagatum flagellum in se trahat et ut paulatim condiscat suis radicibus ali bima deinde praeciditur proxime palmam quae ex arcu submissa est et id quod a matre abscissum recessit confestim alte circumfoditur et scrobiculo facto ad imum solum praeciditur adobruiturque ut et radices deorsum agat nec ex propinquo neglegenter in summa terra resectum progerminet tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi quam ab idibus octob in idus nouemb ut hibernis mensibus suas radices confirmet nam si uere id fecerimus quo gemmare palmites incipiunt matris alimentis subito destitutus languescit xui eadem ratio est in transferendo malleolo nam in secundo autumno si caeli et loci qualitas patitur commodissime post idus octobris exemptus conseritur sin autem aliqua terrae uel aeris repugnat iniuria tempestiuitas eius in proximum uer differtur neque diutius in uineis relinquendus est ne soli uires absumat et ordinaria semina infestet quae quanto celerius liberata sunt consortio uiuiradicum tanto facilius conualescunt at in seminario licet trimam atque etiam quadrimam uitem resectam uel anguste putatam custodire quoniam non consulitur uindemiae cum mensem trigesimum excessit posita uinea id est tertio autumno uehementioribus statuminibus statim impedanda est idque non ut libet aut fortuito faciendum nam siue prope truncum defigitur palus pedali tamen spatio recedendum est ne aut premat radicem aut uulneret et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat isque palus sic ponendus est ut frigorum et aquilonum excipiat uiolentiam uitemque protegat siue medio interordinio pangetur uel defodiendus est uel prius paxillo perforato solo altius adigendus quo facilius et iugum et fructum sustineat nam quanto propius truncum ridica statuitur etiam leuiter defixa stabilior est quoniam contingens uitem mutua uice sustinetur et sustinet statuminibus deinde firmiora iuga sunt alliganda eaque uel saligneis perticis uel compluribus quasi fasciculis arundinum connectuntur ut rigorem habeant nec pandentur onere fructuum nam binae iam materiae singulis seminibus submittendae erunt nisi si tamen gracilitas uitis alicuius angustiorem putationem desiderabit cuius unus palmes atque idem paucorum oculorum erit relinquendus xuii perticae iugum firmius faciunt minusque operosum arundines pluribus operis iugantur quoniam et pluribus locis nectuntur eaeque inter se conuersis cacuminibus uinciendae sunt ut aequalis crassitudo totius iugi sit nam si cacumina in unum competunt imbecillitas eius partis grauata pondere iam maturum fructum prosternit et canibus ferisque reddit obnoxium at cum iugum in fascem pluribus arundinibus alterna cacuminum uice ordinatum est fere quinquennii praebet usum neque enim est alia ratio putationis aut ceterae culturae quam quae primi biennii nam et autumnalis adlaqueatio sedulo facienda nec minus uacantibus palis propagines applicandae hoc enim opus numquam intermittendum est quin omnibus instauretur annis neque enim ea quae seruuntur a nobis immortalia esse possunt attamen aeternitati eorum sic consulimus ut demortuis seminibus alia substituamus nec ad occidionem uniuersum genus perduci patimur complurium annorum neglegentia quin etiam crebrae fossiones dandae quamuis una possit detrahi culturae prioris anni pampinationes quoque saepe adhibendae neque enim satis est semel aut iterum tota aestate uiti detrahere frondem superuacuam praecipue autem decutienda sunt omnia quae infra trunci caput egerminauerint item si oculi singuli sub iugo binos pampinos emiserint quamuis largos fructus ostendant detrahendi sunt singuli palmites quo laetior quae superest materia consurgat et reliquum melius educet fructum post quadragesimum et alterum mensem percepta uindemia sic instituenda est putatio ut submissis pluribus flagellis uitis in stellam diuidatur sed putatoris officium est pedali fere spatio citra iugum uitem compescere ut e capite quicquid teneri est per brachia emissum prouocetur et per iugum inflexum praecipitetur ad eam mensuram quae terram non possit contingere sed modus pro uiribus trunci seruandus est ne plures palmites submittantur quam quibus uitis sufficere queat fere autem praedicta aetas laeto solo truncoque tres materias raro quattuor desiderat quae per totidem partes ab alligatore diuidi debent nihil enim refert iugum in stellam decussari atque diduci nisi et palmites adiungentur quam tamen formam non omnes agricolae probauerunt nam multi simplici ordine fuere contenti uerum stabilior est uinea et oneri sarmentorum et fructui ferendo quae ex utraque parte iugo deuincta pari libramento uelut ancoris quibusdam distinetur tum etiam per plura brachia materias diffundit et facilius eas explicat undique subnixa quam quae in simplici canterio frequentibus palmitibus stipatur potest tamen si uel parum late disposita uinea uel parum fructuosa caelumque non turbidum nec procellosum habeat uno iugo contenta esse nam ubi magna uis et incursus est pluuiarum procellarumque ubi frequentibus aquis uitis labefactatur ubi praecipitibus cliuis uelut pendens plurima praesidia desiderat ibi quasi quadrato circumfirmanda est agmine calidis uero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est ut prorepentes undique pampini iungantur et condensati camerae more terram sitientem obumbrent contra pluuiis et frigidis et pruinosis regionibus simplices ordines instituendi nam et sic facilius insolatur humus et fructus percoquitur perflatumque salubriorem habet fossores quoque liberius et aptius iactant bidentes meliusque perspicitur a custodibus fructus et commodius legitur a uindemiatore xuiii sed quoquo uineta placuerit ordinare centenae stirpes per singulos hortos semitis distinguantur uel ut quibusdam placet in semiiugera omnis modus dirimatur quae distinctio praeter illud commodum quod plus solis et uenti uitibus praebet tum etiam oculos et uestigia domini res agro saluberrimas facilius admittit certamque aestimationem in exigendis operibus praebet neque enim falli possumus per paria interualla iugeribus diuisis quin etiam ipsa hortulorum descriptio quanto est minoribus modulis concisa fatigationem ueluti minuit exstimulatque eos qui opera moliuntur et ad festinandum inuitat nam fere uastitas instantis laboris animos debilitat non nihil etiam prodest uires et prouentum cuiusque partis uinearum nosse ut aestimemus quae magis aut minus colenda sint uindemiatoribus quoque hae semitae et iugum pedamentaque sarcientibus opportunam laxitatem praebent per quam uel frctus uel statumina portentur xix de positione iugi quatenus a terra leuandum sit hoc dixisse abunde est humillimam esse quattuor pedum delsissimam septem quae tamen in nouellis seminibus uitanda est neque enim haec prima constitutio uinearum esse debet sed per annorum longam seriem ad hanc altitudinem uitis perducenda est ceterum quanto humidius est solum et caelum placidioresque uenti tanto est altius attollendum iugum nam laetitia uitium patitur celsis euocari fructusque submotus a terra minus putrescit et hoc uno modo perflatur uentis qui nebulam et rorem pestiferum celeriter adsiccant multumque ad deflirescendum et ad bonitatem uini conferunt rursus exilis terra et accliuis torrensque aestu uel quae uehementibus procellis obnoxia est humilius iugum poscit at si cuncta competunt uoto iusta est altitudo uineae pedum quinque nec tamen dubium quin uites tanto melioris saporis praebeant mustum quanto in editiora iuga consurgunt xx pedatam uienam iugatamque sequitur alligatoris cura cui antiquissimum esse debet ut supra dixi rectam conseruare stirpem nec flexum ridicae persequi ne prauitas statuminum ad similitudinem sui uitem configuret id non solum ad speciem plurimum refert sed ad ubertatem et firmitatem perpetuitatemque nam rectus truncus similem sui medullam gerit per quam uelut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant et ad summum perueniunt at quae curuae sunt et distortae non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis et ipso flexu cursum terreni humoris ueluti salebris retardante quare cum ad summum palum recta uitis extenta est capistro constringitur ne fetu grauata subsidat curueturque tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est brachia disponuntur in diuersas partes palmaeque superpositae deorsum uersus curuantur uinculo itaque id quod iugo dependet fructu impletur rursusque curuatura iuxta uinculum materiam exprimit uidam eam partem quam nos praecipitamus supra iugum porrigunt et crebris uiminibus innexis continent quos ego minime probandos puto nam dependentibus palmitibus neque pluuiae neque pruinae grandinesue tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis iidem tamen palmites prius quam fructus mitescant uariantibus adhuc et acerbis uuis religari debent quo minus roribus queant putrescere aut uentis ferisue uastentur iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt ne praetereuntium incursu laedantur et hac quidem ratione tempestiua uitis perducitur ad iugum nam quae uel infirma uel breuis est ad duas gemmas recidenda est quo uehementiorem fundat materiam quae protinus emicet in iugum xxi quinquennis uineae non alia est putatio quam ut figuretur quemadmodum institui dicere supra neue superuagetur sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo quaternisque brachiis quae duramenta quidam uocant diuidatur in totidem partes haec brachia sat erit interim singulis palmitibus in fructum submitti donec uineae iusti sint roboris cum aliquot deinde annis quasi iuuenilem aetatem ceperint quot palmites relinqui debeant incertum est nam loci laetitia plures exilitas pauciores desiderat siquidem luxuriosa uitis nisi fructu compescitur male deflorescit et in materiam frondemque effunditur infirma rursus cum onerata est affligitur itaque pingui terra singulis brachiis licebit bina iniungere flagella nec tamen numerosius onerare quam ut na uitis octo seruiat palmitibus nisi si admodum nimia ubertas plures postulabit illa enim pergulae magis quam uineae figuram obtinet quae supra hunc modum materiis distenditur nec debemus committere ut brachia pleniora trunco sint uerum assidue cum modo e lateribus eorum flagella licuerit submittere amputanda erunt superiora duramenta ne iuguum excedant sed nouellis palmis semper uitis renouetur quae si satis excreuerint iugo superponantur sin aliqua earum uel praefracta uel parum procera fuerit locumque idoneum obtinebit unde uitis anno sequenti renouari debeat in pollicem tondeatur quem quidam custodem alii resecem nonnulli praesidiarium appellant id est sarmentum gemmarum duarum uel trium ex quo cum processere frugiferae materiae quicquid est supra uetusti brachii amputatur et ita ex nouello palmite uitis pullulascit atque haec ratio bene institutarum uinearum in perpetuum custodienda erit xxii si uero aliter formatas acceperimus uineas et multorum annorum neglegentia superuenerint iugum considerandum erit cuius longitudinis sint duramina quae excedunt praedictam mensuram nam si duorum pedum aut paulo amplius fuerint poterit adhuc uniuersa uinea sub iugum mitti si tamen palus trunco est applicitus is enim a uite submouetur et in medio spatio duorum ordinum ad lineam pangitur transuersa deinde uitis ad statumen perducitur atque ita iugo subicitur at si duramenta eius longius excesserint ut in quartum aut etiam in quintum statumen prorepsserint maiore sumptu restituetur mergis namque qui nobis maxime placent propagata celerrime prouenit hoc tamen si uetus et exesa est superficies trunci at si robusta et integra minorem operam desiderat quippe hiberno tempore ablaqueata fimo satiatur angusteque deputatur et intere quartum ac tertium pedem a terra uiridissima parte corticis acuto mucrone ferramenti uulneratur frequentibus deinde fossuris terra permiscetur ut incitari uitis possit et ab ea maxime parte quae uulnerata est pampinum fundere plerumque autem germen de cicatrice procedit quod siue pongius prosiluerit in flagellum submittitur siue breuius in pollicem siue admodum exiguum in furunculum is ex quolibet uel minimo capillamento fieri potest nam ubi unius aut alterius folii pampinus prorepsit e duro dummodo ad maturitatem perueniat sequente uere si non annodatus neque adrasus est uehementem fundit materiam quae cum conualuit et quasi brachium fecit licet tunc superuagatam partem duramenti recidere et ita reliquam iugo subicere multi sequentes compendium temporis tales uineas supra quartum pedem detruncant nihil reformidantes eiusmodi resectionem quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem nouellis frondibus repullescant sed haec quidem ratio minime nobis placet siquidem uastior plaga nisi habeat superpositam ualentem materiam qua possit inolescere solis halitu torretur mox deinde roribus et imbribus putrescit attamen cum est utique uinea recidenda prius ablaqueare deinde paulum infra terram conuenit amputare ut superiecta humus uim solis arceat et e radicibus nouellos prorumpentes caules transmittat qui possint uel sua maritare statumina uel siqua sunt uidua in propinquo propaginibus uestire haec autem ita fieri debebunt si uineae altius positae nec in summo labantes radices habebunt et si boni generis erunt namque aliter incassum dependitur opera quoniam degeneres etiam renouatae pristinum seruabunt ingenium at quae summa parte terrae uix adhaerebunt et deficient ante quam conualescant altera ergo uinea fructuosis potius surculis inserenda erit altera funditus exstirpanda et reserenda si modo soli bonitas suadebit cuius cum uitio consenuit nullo modo restituendam censemus loci porro uitia sunt quae fere ad internecionem uineta perducunt macies et sterilitas terrae salsa uel amara uligo praeceps et praerupta positio nimium opaca et soli auersa uallis arenosus etiam tofus uel plus iusto ieiunus sabulo nec minus terreno carens ac nuda glarea et siqua est proprietas similis quae uitem non alit ceterum si uacat his et horum similibus incommodis potest ea ratione fieri restibilis uinea quam priore libor praecepimus illa rursus mali generis uineta quae quamuis robusta sint propter sterilitatem fructu carent ut diximus emendantur insitione facta da qua suo loco disseremus cum ad eam disputationem peruenerimus xxiii nunc quoniam parum uidemur de putatione uinearum locuti maxime necessariam partem propositi operis diligentius persequemur placet ergo si mitis ac temperata permittit in ea regione quam colimus caeli clementia facta uindemia secundum idus octobris auspicari putationem cum tamen aequinoctiales pluuiae praecesserint et sarmenta iustam maturitatem ceperint nam siccitas seriorem putationem facit sin autem caeli status frigidus et pruinosus hiemis uiolentiam denuntiat in idus febr han curam differemus atque id licebit facere si erit exiguus possessionis modus nam ubi ruris uastitas electionem nobis temporis negat ualentissimam quamque partem uineti frigoribus macerrimam uere uel autumno quin etiam per brumam meridiano axi oppositas uites aquiloni per uer et autumnum deputari conueniet nec dubium quin sit horum uirgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint plus materiae quanto serius plus fructus efferant xxiu quandoque igitur uinitor hoc opus obibit tria praecipue custodiat primum ut quam maxime fructui consulat deinde ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias tum etiam ut quam longissimam perennitatem stirpi acquirat nam quicquid ex his omittitur magnum affert domino dispendium uitis autem cum sit per quattuor diuisa partes totidem caeli regiones aspicit quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant uariam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis in partibus uitium igitur ea brachia quae septentrionibus obiecta sunt paucissimas plagas accipere debent et magis si putabuntur ingruentibus frigoribus quibus cicatrices inuruntur itaque una tantummodo materia iugo proxima et unus infra eam custos erit submittendus qui uitem mox in annum renouet at e contrario per meridiem plures palmites submittantur qui laborantem matrem feruoribus aestiuis opacent nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere orientis atque occidentis haud sane magnaa est in putatione differentia quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe uitis accipit modus itaque materiarum is erit quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia haec in uniuersum illa per partes custodienda sunt nam ut ab ima uite quasi a quibusdam fundamentis incipiam semper circa crus dolabella dimouenda est et si soboles quam rustici suffraginem uocant radicibus adhaeret diligenter explantanda ferroque alleuanda est ut hibernas aquas respuat nam praestat ex uulnere sobolem repullescentem uellere quam nodosam et scabram plagam relinquere hoc enim modo celeriter cicatricem ducit illo cauatur atque putrescit percuratis deinde quasi pedibus crura ipsa truncique circumspiciendi sunt ne aut pampinarius palmes internatus aut uerucae similis furunculus relinquatur nisi si iugo superiecta uitis desiderabit ab inferiore parte reuocari si uero trunci pars secta solis afflatu peraruit aut aquis noxiisue animalibus quae per medullas irrepunt cauata uitis est dolabella conueniet expurgare quicquid emortuum est deinde falce eradi uiuo tenus ut a uiridi cortice ducat cicatricem neque est difficile mox alleuatas plagas terra quam prius amurca madefeceris linere nam et teredinem formicamque prohibet solem etiam et pluuiam arcet eiusmodi litura propter quae celerius coalescit et fructum uiridem conseruat cortex quoque per summa trunci dependens corpore tenus deliberandus est quod et melius uitis quasi sordibus liberata conualescit et minus uino caedis affert iam uero muscus qui more compedis crura uitium deuincta comprimit situque et ueterno macerat ferro destringendus et eradendus est atque haec in ima parte uitis nec minus ea quae in capite seruanda sint deinceps praecipiantur plagae quas in duro uitis accipit obliquae rotundaeque fieri debent nam citius coalescunt et quamdiu cicatricem non obduxerunt commodius aquam fundunt transuersae plus humoris et recipiunt et continent eam culpam maxime uinitor fugito sarmenta lata uetera male nata contorta deorsum spectantia recidito nouella et fructuaria submittito brachia tenera et uiridia seruato arida et uetera falce amputato ungues custodum annotinos resecato in quattuor ferme pedes supra terram uitem elatam totidem brachiis componito quorum singula spectent decussati iugi partes tum singulis uel unum flagellum si macrior uitis erit uel duo si pinguior brachio cuique submittito eaque iugo superposita praecipitato sed meminisse oportebit ne in eadem linea unoque latere brachii esse duas materias pluresue patiamur namque id maxime uitem infestat ubi non omnis pars brachii pari uice laborat neque aequa portione succum proli suae dispensat sed ab uno latere exsugitur quo fit ut ea uena cuius omnis humor absumitur uelut icta fulgure arescat uocatur etiam focaneus palmes qui solet in bifurco medius prorepere et idcirco cum praedicto uocabulo rustici appellant quod inter duo brachia qua se diuidit uitis enatus uelut fauces obsidet atque utriusque duramenti trahens alimenta praeripit hunc ergo tamquam aemulum diligenter iidem amputant et adnodant priusquam corroboretur si tamen ita praeualuit ut alterutrum brachium afflixerit id quod imbecillius est tollitur et ipse focaneus submittitur reciso enim brachio aequaliter utrique parti uires mater subministrat igitur caput uitis pede infra iugum constituito unde se pandant quattuor ut dixi brachia in quibus quotannis uitis renouetur amputatis ueteribus et submissis nouis palmis quarum delectus scite faciendus est nam ubi magna materiarum facultas est putator custodire debet ne aut proximas duro id est a trunco et capite uitis relinquat aut rursus extremas nam illae minimum uindemiae conferunt quoniam exiguum fructum praebent similes scilicet pampinariis hae uitem exhauriunt quia nimio fetu onerant et usque in alterum ac tertium palum quod uitiosum esse diximus se extendunt quare media in brachio commodissime palmae submittentur quae nec spem uindemiae destituant nec emacient stirpem suam nonnulli fructus auidius eliciunt extrema et media flagella submittendo nec minus proximum duro sarmentum in custodem resecando quod faciendum nisi permittentibus soli et trunci uiribus minime censeo nam ita se induunt uuis ut nequeant maturitatem capere si benignitas terrae atque ipsius trunci laetitia non adsit subsidiarius idemque custos in pollicem resecari non debet cum palmae ex quibus proximi fructus sperantur idoneo loco sitae sunt nam ubi ligaueris eas et ini terram spectantes deflexeris infra uinculum materias exprimes at si longius quam ritus agricolarum permittit a capite uitis emicuerit et brachiis in aliena iugorum compluuia perrepserit custodem ualidum et quam maximum iuxta truncum duorum articulorum uel trium relinquemus ex quo quasi pollice proximo anno citata materia formentur in brachium ut sic recisa uitis ac renouata intra iugum contineatur sed in submittendo custode haec maxime sunt obseruanda primum ne resupina caelum sed prona potius plaga terram spectet sic enim et gelicidiis ipsa se protegit et ab sole obumbratur deinde ne sagittae sed nec ungulae quidem similis fiat resectio nam illa celerius et latius emoritur haec tardius et angustius reformidat quodque etiam usurpari uitiosissime animadueerto maxime uitandum est nam dum seruiunt decori quo sit breuior custos et similis pollici iuxta articulum sarmentum recidunt id autem plurimum officit quoniam secundum plagam posita gemma pruinis et frigore tum deinde aestu laborat optimum est igitur medio fere internodio subsidiarium tondere palmitem deuexamque resectionem facere post gemmam ne ut iam antea diximus superlacrimet et gemmantem caecet oculum si resecis facultas non erit circumspiciendus est furunculus qui quamuis angustissime praecisus in modum uerrucae proximo uere materiam exigat quam uel ini brachium uel in fructuarium remittamus si neque is reperiatur saucianda ferro est atque exulceranda uitis in ea parte qua pampinum studemus elicere iam uero ipsos palmites quos uindemiae praeparamus clauiculis ac nepotibus liberandos magnopere censeo sed in iis recidendis alia condicio est atque alia in iis quae procedunt e trunco nam quicquid est quod e duro prominet uehementius applicata falce adnodatur et eraditur quo celerius obducat cicatricem rursus quicquid e tenero processit sicut nepos parcius detondetur quoniam fere coniunctam gerit ab latere gemmam cui consulendum est ne falce destringatur pressius enim si adnodes applicato ferro aut tota tollitur aut conuulneratur propter quod palmes quem mox in germinationem citauerit imbecillis ac minus fructuosus erit tum etiam magis obnoxius uentis scilicet qui infirmus de cicatrice prorepserit ipsius autem materiae quam submittemus longitudini modum difficile est imponere plerique tamen in tantum prouocant ut curuata et praecipitata per iugum nequeat terram contingere nos subtilius dispicienda illa censemus primum uitis habitum nam si robusta est ampliores materias sustinet deinde soli quoque pinguitudinem quae nisi adest quamuis ualidissimam uitem celeriter necabimus procerioribus emaciatam flagellis sed longipalmites non mensura uerum gemmarum numero aestimantur nam ubi maiora sunt spatia inter articulos licet eousque materiam producere dum paene terram contingat nihilo minus enim paucis frondescet pampinis at ubi spissa internodia frequentesque oculi sunt quamuis breue sarmentum multis palmitibus uirescit et numeroso fetu exuberat quare modus talis generis necessario maxime est adhibendus ne procerioribus fructuariis oneretur et ut consideret uinitor proximi anni magna necne fuerit uindemia nam post largos fructus parcendum est uitibus et ideo anguste potandum post exiguos imperandum super cetera illud etiam censemus ut duris tenuissimisque et acutissimis ferramentis totum istud opus exsequamur obtusa enim et hebes et mollis falx putatorem moratur eoque minus operis efficit et plus laboris affert uinitori nam siue curuatur acies quod accidit molli siue tardius penetrat quod euenit in retuso et crasso ferramento maiore nisu est opus tum etiam plagae asperae atque inaequales uites lacerant neque enim uno sed saepius repetito ictu res transigitur quo plerumque fit ut quod praecidi debeat praefringatur et sic uitis laniata scabrataque putrescat humoribus nec plagae consanentur quare magnopere monendus putator est ut prolixet aciem ferramenti et quantum possit nouaculae similem reddat nec ignoret in quaqua re qua parte falcis utendum sit nam plurimos per hanc inscitiam uastare uineta comperi xxu est autem sic disposita uinitoriae falcis figura ut capulo pars proxima quae rectam gerit aciem culter ob similitudinem nominetur quae flectitur sinus quae ab flexu procurrit scalprum quae deinde adunca est rostrum appellatur cui superposita semiformis lunae species securis dicitur eiusque uelut apex pronus imminens mucro uocatur harum partium quaeque suis muneribus fungitur si modo uinitor gnarus est iis utendi nam cum in aduersum pressa manu desecare quid debet cultro utitur cum retrahere sinu cum alleuare scalpro cum incauare rostro cum ictu caedere securi cum in angusto aliquid expurgare mucrone maior autem pars operis in uinea ductim potius quam caesim facienda est nam ea plaga quae sic efficitur uno uestigio alleuatur prius enim putator applicat ferrum atque ita quae destinauit praecidit qui caesim uitem petit si frustratus est quod saepe euenit pluribus ictibus stirpem uilnerat tutior igitur et utilior putatio est quae ut rettuli ductu falcis non ictu conficitur xxui hac peracta sequitur ut ante iam diximus adminiculandae iugandaeque uineae cura cui stabiliendae melior est ridica palo neque ea quaelibet nam est praecipua cuneis fissa olea quercus et suber ac si qua sunt similia robora tertium obtinet locum pedamen teres idque maxime probatur ex iunipero tum ex lauru et cupressu recte etiam faciunt ad eam rem siluestres pinus atque etiam sambuci probabiles usu statuminis haec eorumque similia pedamenta post putationem retractanda sunt partesque eorum putres dedolandae acuendaeque atque alia conuertenda quae proceritatem habent alia submouenda quae uel cariosa uel iusto breuiora sunt eorumque in uicem idonea reponenda iacentia statuenda declinata corrigenda iugo si non erit opus nouo sarturae recentia uincula inserantur si restituendum uidebitur ante quam uitis palo applicetur perticis uel arundinibus connectatur ac tum demum sicut in nouella praecipimus uitem iuxta caput infraque brachia colligemus cum ridica idque facere non oportebit omnibus annis eodem loco ne uinculum incidat et truncum strangulet brachia deinde sub stella quadripartito locabimus tenerosque palmites super iugum ligabimus nihil repugnantes naturae sed ut quisquis obsequetur leuiter curuabitur ne deflexus frangatur neue iam tumentes gemmae detergeantur atque ubi duae materiae per unam partem iugi mittentur media pertica interueniat diremptaeque palmae per iugorum compluuia decurrant et uelut mersae cacuminibus in terram despiciant id ut scite fiat meminerit alligator ne torqueat sarmentum sed tantum inflexum deuinciat et ut omnis materia quae nondum potest praecipitari iugo superponatur ut potius innixa perticae quam e uinculo dependeat saepe enim notaui per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam et ita colligare ut solo uimine suspendant quae uinea cum accipit pampini et uuarum pondus infringitur xxuii sic deinde ordinata uineta festinabimus emundare sarmentisque et calamentis liberare quae sicco tamen solo legenda sunt ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat qui protinus adhuc silentibus uineis inducendus est nam si palmis incientibus progemmantibusque fossorem immiseris magnam partem uindemiae decusserit igitur ante quam germinent per diuortium ueris atque hiemis quam altissime fodiendae uineae sunt quo laetius atque hilarius pullulent eaeque ubi se frondibus et uuis uestierint teneris caulibus nec dum adultis modus adhibendus est idemque uinitor qui ante ferro nunc manu decutiet umbrasque compescet ac superuacuos pampinos deturbabit nam id plurimum refert non inscite facere siquidem uel magis pampinatio quam putatio uitibus consulit nam illa quamuis multum iuuat sauciat tamen et resecat haec clementius sine uulnere medetur et anni sequentis expeditiorem putationem facit tum etiam uitem minus cicatricosam reddit quoniam id ex quo uiride et tenerum decerptum est celeriter consanescit super haec materiae quae fructum habent melius conualescunt et uuae commodius insolatae percoquuntur quare prudentis est ac maxime callentis uinitoris aestimare ac dispicere quibus locis in annum debeat materias submittere nec orbos tantum detrahere palmites uerum etiam frugiferos si supra modum se numerus eorum profunderit siquidem euenit ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent quibus binos detrahere oportet quo commodius singulos alumnos educent est enim sapientis rustici reputare num maiore fructu uitis se induerit quam ut perferre eum possit itaque non solum frondem superuacuum debet decerpere quod semper faciendum est uerum interdum partem aliquam fetus decutere ut ubere suo grauatam uitem leuet idque faciet uariis de causis pampinator industrius etiam si non erit maior fructus quam ut maturescere queat si autem continuis superioribus annis dapsili prouentu fatigata uitis fuerit requiescere ac refici par erit et sic futurae materiae consulendum nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa uel dura parte trunci sitos pampinos submouere nisi ad renouandam uitem unus atque alter seruandus est tum e capite quicquid inter brachia uiret explantare atque eos qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant palmites detergere cuiuslibet uel pueri est officium xxuiii tempus autem pampinationis ante quam florem uitis ostendat maxime est eligendum sed et postea licet eandem repetere medium igitur eorum dierum spatium quo acini formantur uinearum nobis aditum negat quippe florentem fructum mouere non expedit pubescentem uero et quasi adolescentem conuenit religare foliisque omnibus nudare tum et crebris fossionibus implere nam fit uberior pluuerationibus nec infitior plerosque ante me rusticarum rerum magistros tribus fossuris contentos fuisse ex quibus graecinus qui sic refert potest uideri satis esse constitutam uineam uineam ter fodere celsus quoque et atticus consentiunt tres esse motus in uite seu potius in omni surculo naturales unum quo germinet alterum quo floreat tertium quo maturescat hos ergo motus censent fossionibus concitari non enim natura quod uult satis efficit nisi eam labore cum studio iuueris atque haec colendarum uinearum cura finitur uindemia xxix redeo nunc ad eam partem disputationis qua sum professus uitium inserendarum tuendarumque insitionum praecepta tempus inserendi iulius atticus tradidit ex calend nouembr in calendas iunias quoad posse custodiri surculum sine germine affirmat eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi si sit sarmenti silentis facultas id porro in aliis stirpiuim generibus quae firmioris et succosioris libri sunt posse fieri sane concesserim in uitibus nimis temere tot mensium rusticis insitionem permissam dissimulare non est fidei meae non quod ignorem brumae temporibus aliquando insitam uitem comprehendere sed non quid in uno uel altero experimento casu fiat uerum quid certa ratione plerumque proueniat discentibus praecipere debemus etenim si exiguo numero periclitandum sit in quo maior cura temeritati medetur possum aliquatenus conniuere cum uero uastitas operis etiam diligentissimi agricolae curam distendit omnem scrupulum submouere debemus est enim contrarium quod atticus praecipit nam idem per brumam negat recte putari uineam quae res quamuis minus laedat uitem merito tamen fieri prohibetur quod frigoribus omnis surculus rigore torpet nec propter gelicidia corticem mouet ut cicatricem consanet atqui idem atticus non prohibet eodem ipso tempore inserere quod tamen totius obtruncatione uitis et cum eiusdem resectionis fissura praecipit fieri uerior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem cum et gemma se et cortex naturaliter nouet nec frigus ingruit quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere permiserim tamen festinantibus autumno uitem inserere quia non dissimilis est eius aeris qualitas uernae sed quocumque quis tempore destinauerit inserere non aliam sciat esse curam surculis explorandis quam quae tradita est priore libro cum de malleolis eligendis praecepimus quos ubi generosos et fecundos et quam maturissimos uiti detraxit diem quoque tepidum silentemque a uentis eligat tum consideret surculum teretem solidique corporis nec fungosae medullae crebris etiam gemmis et breuibus internodiis nam plurimum interest non esse longum sarmentum quod inseratur et rursus plures oculos quibus egerminet inesse itaque si sunt longa internodia necesse est ad unam uel summum duas gemmas recidere surculum ne proceriorem faciamus quam ut tempestates et uentos et imbres immobilis pati possit inseritur autem uitis uel recisa uel integra perforata terebra sed illa frequentior et paene omnibus agricolis cognita insitio haec rarior et paucis usurpata de ea igitur prius disseram quae magis in consuetudine est reciditur uitis plerumque supra terram nonnumquam tamen et infra quo loco magis solida est atque enodis cum supra terram insita est surculus adobruitur cacumine tenus at cum editior a terra est fissura diligenter subacto luto linitur atque superposito musco ligatur quod et calores et pluuias arceat temperatur ita surculus ut calamo non absimilis coagmentet fissuram sub qua nodus in uite desideratur qui quasi alliget eam fissuram nec rimam patiatur ultra procedere is nodus etiam si quattuor digitis a refectione abfuerit illigari tamen eum prius quam uitis findatur conueniet ne cum scalpro factum fuerit iter surculo plus iusto plaga hiet calamus adradi non amplius tribus digitis debet atque is ab ea parte qua raditur ut sit leuis eaque rasura ita deducitur ut medullam contingat uno latere atque altero paulo ultra corticem destringatur figureturque in speciem cunei sic ut ab ima parte acutus surculus latere altero sit tenuior atque altero plenior perque tenuiorem partem insertus eo latere arctetur quo est plenior et utrimque contingat fissuram nam nisi cortex cortici sic applicetur ut nullo loco transluceat nequit coalescere uinculi genus ad insitionem non unum est alii uiminibus obstringunt nonnulli circumdant libro fissuram plurimi ligant iunco quod est aptissimum nam uimen cum inaruit penetrat et insecat corticem propter quod molliora uincula magis probamus quae cum circumuenere truncum adactis arundineis cuneolis arctantur sed antiquissimum est et ante haec ablaqueari uitem radicesque summas uel soboles amputari et post haec adobrui truncum isque cum comprehendit aliam rursus exigit curam nam saepius pampinandus est cum germinat frequentiusque detrahendae sunt soboles quae a lateribus radicibusque prorepunt tum quod ex insito profundit subligandum ne uento surculus labefactetur aut explantetur tener pampinus qui cum excreuit nepotibus orbandus est nisi si propter penuriam et caluitium loci submittitur in propagines autumnus deinde falcem maturis palmitibus admouet sed putationis custoditur ea ratio ut ubi nulla desideratur propago unus surculus euocetur in iugum alter ita recidatur ut adaequetur plaga trunco sic tamen ne quid radatur e duro pampinandum non aliter est quam in nouella uiuiradice putandum uero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur dum plaga trunci ducat cicatricem atque haec per fissuram insitarum est ordinatio in illa autem quae fit per terebrationem primum ex uicino fructuosissimam oportet considerare uitem ex qua uelut traducem inhaerentem matri palmitem attrahas et per foramen transmittas haec enim tutior et certior est insitio quoniam etsi proximo uere non comprehendit sequente certe cum increuit coniungi cogitur et mox a matre reciditur atque ipsa superficies insitae uitis usque ad receptum surculum obtruncatur huius traducis si non est facultas tum detractum uiti quam recentissimum eligitur sarmentum et leuiter circumrasum ut cortex tantum detrahatur aptatur foramini atque ita luto circumlinitur resecta uitis ut totus truncus alienigenis surculis seruiat quod quidem non fit in traduce qui a materno sustinetur ubere dum inolescat sed aliud est ferramentum quo priores uitem perforabant aliud quod ipse usu nunc magis aptum comperi nam antiqua terebra quam solam ueteres agricolae nouerant scobem faciebat perurebatque eam partem quam perforauerat deusta porro raro reuirescebat uel cum priore coalescebat in eaque nec insitus surculus comprehendebat tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini ea porro interuentu suo prohibebat corpus surculi corpori uitis applicari nos terebram quam gallicam dicimus ad hanc insitionem commenti longe habiliorem utilioremque comperimus nam sic excauat truncum ne foramen inurat quippe non scobem sed ramenta facit quibus exemptis plaga leuis relinquitur quae facilius omni parte sedentem surculum contingat nulla interueniente lanugine quam excitabat antiqua terebra neque est ulla eius propagandi necessitas si modo tam mediocris est crassitudo trunci ut incrementum insiti plagam possit contingere nisi tamen uacuus locus demortui capitis uitem reposcit quod cum ita est alter ex duobus surculis mergitur alter eductus ad iugum in fructum submittitur neque inutile est ex ea uite quam merseris enascentes in arcu propaginis pampinos educare quos possis mox si ita competet uel propagare uel ad fructum relinquere xxx quoniam constituendis colendisque uineis quae uidebantur utiliter praecipi posse disseruimus pedaminum iugorumque et uiminum prospiciendorum tradenda ratio est haec enim quasi quaedam dotes uineis ante praeparantur quibus si deficitur agricola causam faciendi uineta non habet cum omnia quae sunt necessaria extra fundum quaerenda sint nec emptionis tantum sicut ait atticus pretium onerat uitis rationem sed est etiam comparatio molestissima conuehenda sunt enim tempore iniquissimo hiberno quare salices uiminales atque arundineta uulgaresque siluae uel consulto sitae castaneis prius facienda sunt salicum uiminalium ut atticus putat singula iugera sufficere possunt quinis et uigenis iugeribus ligandae uineae arundineti singula iugera uigenis iugandis castaneti iugerum totidem palandis quot arundineti iugandis salicem uel riguus ager uel uliginosus optime nec incommode tamen alit planus et pinguis atque is debet conuerti bipalio ita enim praecipiunt ueteres in duos pedes et semissem pastinare salicto destinatum solum nec refert cuius generis uimen seras dum sit lentissimum putant tamen tria esse genera praecipue salicis graecae gallicae sabinae quam plurimi uocant amerinam graeca flaui coloris est gallica obsoleti purpurei et tenuissimi amerina salix gracilem uirgam et rutilam gerit atque hae uel cacuminibus uel taleis deponuntur perticae cacuminum modicae plenitudinis quae tamen dipondiarii orbiculi crassitudinem non excedat optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur taleae sesquipedales terreno immersae paululum obruuntur riguus locus spatia laxiora desiderat eaque senum pedum per quincuncem recte faciunt siccaneus spissiora sic ut sit facilis accessus colentibus ea quinum pedum interordinia esse abunde est ut tamen in ipsa linea consitionis alterna uacuis intermissis bipedaneis spatiis consistant semina satio est eorum priusquam germinent dum silent uirgae quas arboribus detrahi siccas conuenit nam roscidas si recideris parum prospere proueniunt ideo pluuii dies in exputanda salice uitantur fodienda sunt primo triennio salicta crebrius ut nouella uineta cum deinde conualuerint tribus fossuris contenta sunt aliter culta celeriter deficiunt nam quamuis adhibeatur cura plurimae salices interimunt quarum in locum ex propinquo mergi propagari debent curuatis et defossis cacuminibus quibus restituatur quicquid intercidit anniculus deinde mergus decidatur a stirpe ut suis radicibus tamquam uitis ali possit xxxi perarida loca quae genus id uirgultorum nonrecipiunt genistam postulant eius cum sit satis firmum tum etiam lentissimum est uinculum seritur autem semine quod cum est natum uel defertur bima uiuiradix uel relicta cum id tempus excessit omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest cetera uincula qualia sunt ex rubo maiorem operam sed in egeno tamen necessariam exigunt perticalis fere salix eundem agrum quem uiminalis desiderat melior tamen riguo prouenit atque ea taleis conseritur et cum germinauit ad unam perticam submittitur crebroque foditur atque exherbatur nec minus quam uinea pampinatur ut in longitudinem potius quam in latitudinem euocetur sic culta quarto demum anno caeditur nam quae uinculis praeparatur potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes ut e trunco fruticet et in brachia uelut humilis uinea disponatur si tamen siccior fuerit ager bima potius resecabitur xxxii arundo minus alte pastinato melius tamen bipalio seritur ea cum sit uiuacissima nec recuset ullum locum prosperius resoluto quam denso humido quam sicco uallibus quam cliuis fluminum ripis et limitibus ac uepretis commodius quam mediis agris deponitur seritur bulbus radicis et talea calami nec minus toto prosternitur corpore bulbus tripedaneis interuacantibus spatiis obrutus anno celerius maturam perticam praebet talea et tota arundo serius praeddicto tempore euenit sed siue recisa in dupondium et semissem talea siue totae arundines prostratae deponantur exstent earum cacumina oportet quod si obruta sunt totae putrescunt sed cultus arundinetis primo triennio non alius est quam ceteris cum deinde consenuit repastinandum est ea est autem senectus cum uel exhaurit situ et inertia plurium annorum uel ita densatum est ut gracilis et cannae similis arundo prodeat sed illud de integro refodi debet hoc potest intercidi et disrarari quod opus rustici stipationem uocant quae tamen resectio arundineti caeca est quia non apparet in terra quid aut tollendum sit aut relinquendum tolerabilius tamen arundo castratur ante quam caeditur quatenus calami uelut indices demonstrant quid eruendum sit tempus repastinandi et conserendi est prius quam oculi arundinum egerminent caeditur deinde post brumam nam usque in id tempus incrementum capit ac tum compescitur cum obriguit hiberno frigore fodiendum quoties et uineta sed macies eius cinere uel alio stercore iuuanda est propter quod caesum plerique incendunt arundinetum xxxiii castanea roboribus proxima est et ideo stabiliendis uineis habilis tum in repastinato nux posita celeriter emicat et post quinquennium caesa more salicti recreatur neque in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat ea pullam terram et resolutam desiderat sabulonem humidum uel refractum tofum non respuit opaco et septentrionali cliuo laetatur spissum solum et rubricosum reformidat seritur ab nouembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis nuces in ordinem semipedalibus ordinem autem quinum pedum spatiis dirimuntur in altitudinem dodrantis castanea depressis sulcis committitur qui ubi nucibus sunt consiti priusquam complanentur breues arundines ab latere castanearum panguntur ut per hos sationis indices tutius fodi et runcari possint simul atque semina stilauerint etiam bima transferri queunt interuelluntur ac bini pedes arbusculis uacui relinquuntur ne densitas plantas emaciet spissius autem semen propter uarios casus deponitur nam interdum prius quam enascatur aut siccitatibus nux inarescit aut aquarum abundantia putrescit interdum subterraneis animalibus sicuti muribus et talpis infestatur propter quae saepe nouella castaneta caluescunt atque ubi frequentanda sunt melius ex uicino si competit mergi more pertica declinata propagatur quam exempta reseritur haec enim uelut immota sua sede uehementer germinat at quae radicibus exempta et deposita est biennio reformidat propter quod compertum est commodius nucibus quam uiuiradicibus eiusmodi siluas institui spatia huiusce sationis quae supra scripta sunt capita castanearum recipiunt mmdccclxxx cuius summae sicut ait atticus ex facili iugera singula praebebunt statuminum duodena milia etenim taleae propius stirpem recisae quadrifidas plerumque ac deinde secundae taleae eiusdem arboris bifidas ridicas subministrant quod genus fissilis adminiculi manet diutius quam teres palus cultus idem est qui uineae supputari debet bima quin etiam trima nam bis ferro repetenda est ueris principio ut incitetur eius proceritas potest etiam quercus simili ratione seri uerum biennio tardius quam castanea deciditur propter quod ratio postulat tempus potius lucrari nisi si dumosi glareosique montes atque ea genera terrae quae supra diximus glandem magis quam castaneam postulabunt haec de uineis italicis uinearumque instrumentis quantum reor non inutiliter et abunde disserui mox agricolarum prouincialium uineaticos nec minus nostratis et gallici arbusti cultus traditurus columella the miscellany the latin library the classics page columella de re rustica u l iunius moderatus columella de re rustica liber quintus i superioribus libris quos ad te de constituendis colendisque uineis siluine scripseram nonnulla defuisse dixisti quae agrestium operum studiosi desiderarent neque ego infitior aliqua me praeteriisse quamuis inquirentem sedulo quae nostri saeculi cultores quaeque ueteres litterarum monumentis prodiderunt sed cum sim professus rusticae rei praecepta nisi fallor asseueraueram quae uastitas eius scientiae contineret non cuncta me dicturum sed plurima nam illud in unius hominis prudentiam cadere non poterat neque enim est ulla disciplina aut ars quae singulari consummata sit ingenio quapropter ut in magna silua boni uenatoris est indagantem feras quam plurimas capere nec cuiquam culpae fuit non omnes cepisse ita nobis abunde est tam diffusae materiae quam suscepimus maximam partem tradidisse quippe cum ea uelut omissa desiderentur quae non sunt propria nostrae professionis ut proxime cum de commetiendis agris rationem m trebellius noster requireret a me uicinum adeo atque coniunctum esse censebat demonstranti quemadmodum agrum pastinemus praecipere etiam pastinatum quemadmodum metiri debeamus quod ego non agricolae sed mensoris officium esse dicebam cum praesertim ne architecti quidem quibus necesse est mansurarum nosse rationem dignentur consummatorum aedificiorum quae ipsi disposuerint modum comprehendere sed aliud existiment professioni suae conuenire aliud eorum qui iam exstructa metiuntur et imposito calculo perfecti operis rationem computant quo magis ueniam tribuendam esse nostrae disciplinae censeo si eatenus progreditur ut dicat qua quidque ratione faciendum non quantum id sit quod effecerit uerum quoniam familiariter a nobis tu quoque siluine praecepta mensurarum desideras obsequar uoluntati tuae cum eo ne dubites id opus geometrarum magis esse quam rusticorum desque ueniam si quid in eo fuerit erratum cuius scientiam mihi non uindico sed ut ad rem redeam modus omnis areae pedali mensura comprehenditur qui digitorum est xui pes multiplicatus in passus et actus et climata et iugera et stadia centuriasque mox etiam in maiora spatia procedit passus pedes habet u actus minimus ut ait m uarro latitudinis pedes quattuor longitudinis habet pedes cxx clima quoquo uersus pedum est lx actus quadratus undique finitur pedibus cxx hoc duplicatum facit iugerum et ab eo quod erat iunctum nomen iugeri usurpauit sed hunc actum prouinciae baeticae rustici acnuam uocant iidemque triginta pedum latitudinem et clxxx longitudinem porcam dicunt at galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum in agrestibus autem pedum cl semiiugerum quoque arepennem uocant ergo ut dixi duo actus iugerum efficiunt longitudine pedum ccxl latitudine pedum cxx quae utraeque summae in se multiplicatae quadratorum faciunt pedum uiginti octo milia et octingentos stadium deinde habet passus cxxu id est pedes dcxxu quae mensura octies multiplicata efficit mille passus sic ueniunt quinque milia pedum centuriam nunc dicimus ut idem uarro ait ducentorum iugerum modum olim autem ab centum iugeribus uocabatur centuria sed mox duplicata nomen retinuit sicuti tribus dictae primum a partibus populi tripartito diuisi quae tamen nunc multiplicatae pristinum nomen possident haec non aliena nec procul a ratiocinio quod tradituri sumus breuiter praefari oportuit nunc ueniamus ad propositum iugeri partes non omnes posuimus sed eas quae cadunt in aestimationem facti operis nam minores persequi superuacuum fuit pro quibus nulla merces dependitur igitur ut diximus iugerum habet quadratorum pedum uiginti octo milia et octingentos qui pedes efficiunt scripula cclxxxuiii ut autem a minima parte id est ab dimidio scripulo incipiam pars quingentesima septuagesima sexta pedes efficit quinquaginta id est iugeri dimidium scripulum pars ducentesima octogesima octaua pedes centum hoc est scripulum pars cxliiii pedes cc hoc est scripula duo pars septuagesima et secunda pedes cccc hoc est sextula in qua sunt scripula quattuor pars quadragesima octaua pedes dc hoc est sicilicus in quo sunt scripula sex pars uigesima quarta pedes mille ducentos hoc est semiuncia in qua scripula xii pars duodecima duo milia et quadringentos hoc est uncia ini qua sunt scripula xxiiii pars sexta pedes quattuor milia et octingentos hoc est sextans in quo sunt scripula xluiii pars quarta pedes septem milia et ducentos hoc est quadrans in quo sunt scripula lxxii pars tertia pedes nouem milia et sescentos hoc est triens in quo sunt scripula xcui pars tertia et una duodecima pedes duodecim milia hoc est quincunx in quo sunt scripula cxx pars dimidia pedes quattuordecim milia et quadringentos hoc est semis in quo sunt scripula cxliiii pars dimidia et una duodecima pedes sexdecim milia et octingentos hoc est septunx in quo sunt scripula cluiii partes duae tertiae pedes decem nouem milia et ducentos hoc est bes in quo sunt scripula cxcii partes tres quartae pedes unum et uiginti milia et sescentos hoc est dodrans in quo sunt scripula ccxui pars dimidia et tertia pedes uiginti quattuor milia hoc est dextans in quo sunt scripula ccxl partes duae tertiae et una quarta pedes uiginti sex milia et quadringentos hoc est deunx in quo sunt scripula cclxiiii iugerum pedes uiginti octo milia et octingentos hoc est as in quo sunt scripula cclxxxuiii iugeri autem modus si semper quadraret et in agendis mensuris in longitudinem haberet pedes ccxl in latitudinem pedes cxx expeditissimum esset eius ratiocinium sed quoniam diuersae agrorum formae ueniunt in disputationem cuiusque generis species subiciemus quibus quasi formulis utemur ii omnis ager aut quadratus aut longus aut cuneatus aut triquetrus aut rotundus aut etiam semicirculi uel arcus nonnumquam etiam plurimum angulorum formam exhibet quadrati mensura facillima est nam cum sit undique pedum totidem multiplicantur in se duo latera et quae summa ex multiplicatione effecta est eam dicemus esse quadratorum pedum tamquam est locus quoquo uersus c pedum ducimus centies centenos fiunt decem milia dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum quae efficiunt iugeri trientem et sextulam pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit at si longior fuerit quam latior ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis ccxl latitudinis pedes cxx ita ut paulo ante dixi latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicabis centies uicies duceni quadrageni fiunt uiginti octo milia et octingenti dicemus iugerum agri tot pedes quadratos habere similiterque fiet de omnibus agris quorum longitudo maior sit latitudine sin autem cuneatus ager fuerit ut puta longus pedes centum latus ex una parte pedes xx et ex altera pedes x tunc duas latitudines componemus fiet utraque summa pedes xxx huius pars dimidia est quindecim quam cum longitudine multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos hos igitur in eo cuneo quadratos pedes esse dicemus quae pars erit iugeri semuncia et scripula tria at si tribus paribus lateribus triquetrum metiri debueris hanc formam sequeris esto ager triangulus pedum quoquo uersus trecentorum hunc numerum in se multiplicato fiunt pedum nonaginta milia huius summae partem tertiam sumito id est triginta milia item sumito decumam id est nouem milia utramque summam componito fiunt pedes triginta nouem milia dicemus hanc summam pedum quadratorum esse in eo triquetro quae mensura efficit iugerum et trientem et sicilicum sed si triangulus disparibus fuerit lateribus ager tamquam in subiecta forma quae habet rectum angulum aliter ratiocinium ordinabitur esto unius lateris linea quae facit angulum rectum pedum quinquaginta et alterius pedum centum has duas summas in se multiplicato quinquagies centeni fiunt quinque milia horum pars dimidia duo milia quingeni quae pars iugeri unciam et scripulum efficit si rotundus ager erit ut circuli speciem habeat sic pedes sumito esto area rotunda cuius diametros habeat pedes lxx hoc in se multiplicato septuagies septuageni fiunt quattuor milia et nongenti hanc summam undecies multiplicato fiunt pedes quinquaginta tria milia nongenti huius summae quartam decimam subduco scilicet pedes tria milia octingenti et quinquaginta hos esse quadratos in eo circulo dico quae summa efficit iugeri sescunciam scripula duo et dimidium si semicirculus fuerit ager cuius basis habeat pedes cxl curuaturae autem latitudo pedes lxx oportebit multiplicare latitudinem cum basi septuagies centeni quadrageni fiunt nouem milia et octingenti haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti huius summae quarta decima est septem milia et septingenti hos pedes esse dicemus in semicirculo qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque si autem minus quam semicirculus erit arcum sic metiemur esto arcus cuius basis habeat pedes xui latitudo autem pedes iiii latitudinem cum basi pono fit utrumque pedes xx hoc duco quater fiunt lxxx horum pars dimidia est xl item sedecim pedum qui sunt basis pars dimidia uiii hi uiii in se multiplicati fiunt lxiiii quartam decimam partem duco ea efficit pedes iiii paulo amplius hoc adicies ad quadraginta fit utraque summa pedes xliiii hos in arcu quadratos esse dico qui faciunt iugeri dimidiam scripulum quinta et uicesima parte minus si fuerit sex angulorum in quadratos pedes sic redigitur esto hexagonum quoquo uersus lineis pedum xxx latus unum in se multiplico tricies triceni fiunt dcccc huius summae tertiam partem statuo ccc eiusdem partem decimam xc fiunt cccxc hoc sexies ducendum est quoniam sex latera sunt quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta tot igitur pedes quadratos esse dicemus itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus iii his igitur uelut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum quorum nunc omnes persequi species et longum et arduum est duas etiam nunc formulas praepositis adiciam quibus frequenter utuntur agricolae in disponendis seminibus esto ager longus pedes mille ducentos latus pedes cxx in eo uites disponendae sunt ita ut quini pedes inter ordines relinquantur quaero quot seminibus opus sit cum quinum pedum spatia inter semina desiderantur duco quintam partem longitudinis fiunt ccxl et quintam partem latitudinis hoc est xxiiii his utrisque summis semper singulos asses adicio qui efficiunt extremos ordines quos uocant angulares fit ergo altera summa ducentorum quadraginta unius altera uiginti quinque has summas sic multiplicato quinquies et uicies duceni quadrageni singuli fiunt sex milia et uiginti quinque totidem dices opus esse seminibus similiter inter senos pedes si uoles ponere duces sextam partem longitudinis mille ducentorum fiunt cc et sextam latitudinis cxx id est xx his summis singulos asses adicies quos dixi angulares esse fiunt cci et xxi has summas inter se multiplicabis uicies et semel ducentos et unum atque ita efficies quattuor milia ducentos et uiginti unum totidem seminibus opus esse dices similiter si inter septenos pedes ponere uoles septimam partem longitudinis et latitudinis duces et adicies asses angulares eodem modo eodemque ordine consummabis numerum seminum denique quotcumque pedum spatia facienda censueris totam partem longitudinis et latitudinis duces et praedictos asses adicies haec cum ita sint sequitur ut iugerum agri qui habet pedes ccxl longitudinis et latitudinis pedes cxx recipiat inter pedes ternos hoc enim spatium minimum esse placet uitibus ponendis per longitudinem semina lxxxi per latitudinem inter quinos pedes semina duo milia et uiginti quinque uel si quoquo uersus inter quaternos pedes uinea erit disposita longitudinis ordo habebit semina lxi latitudinis xxxi qui numeri efficiunt in iugero uites mille octingentas et nonaginta unam uel si in longitudinem per quaternos pedes fuerit disposita ordo longitudinis habebit semina lxi latitudinis xxu quod si inter quinos pedes consitio fuerit per longitudinem ordinis habebit semina xlix et rursus per latitudinem semina xxu qui numeri duo inter se multiplicati efficiunt mille ducentum et uiginti quinque at si per senos pedes eundem uitibus locum placuerit ordinare nihil dubium est quin longitudini dandae sint xli uites latitudini autem uiginti una quae inter se multiplicatae efficiunt numerum dccclxi sin autem inter septenos pedes uinea fuerit constituenda ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque per latitudinem xuiii qui numeri inter se multiplicati efficiunt dcxxx totidem dicemus semina praeparanda at si inter octonos pedes uinea conseretur ordo per longitudinem recipiet semina xxxi per latitudinem autem xui qui numeri inter se multiplicati efficiunt ccccxcui at si inter nouenos pedes ordo in longitudinem recipiet semina uiginti septem et in latitudinem quattuordecim hi numeri inter se multiplicati faciunt ccclxxuiii at si inter denos pedes ordo longitudinis recipiet semina xxu latitudinis xiii hi numeri inter se multiplicati faciunt cccxxu et ne in infinitum procedat disputatio nostra eadem portione ut cuique placuerint laxiora spatia semina faciemus ac de mensuris agrorum numerisque seminum dixisse abunde sit nunc ad ordinem redeo iu uinearum prouincialium plura genera esse comperi sed ex iis quas ipse cognoui maxime probantur uelut arbusculae breui crure sine adminiculo per se stantes deinde quae pedaminibus adnixae singulis iugis imponuntur eas rustici canteriatas appellant mox quae defixis arundinibus circummunitae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque flectuntur eas nonnulli characatas uocant ultima est conditio stratarum uitium quae ab enata stirpe confestim uelut proiectae per humum porriguntur omnium autem stationis fere eadem est conditio nam uel scrobe uel sulco semina deponuntur quoniam pastinationis expertus sunt exterarum gentium agricolae quae tamen ipsa paene superuacua est iis locis quibus solum putre et per se resolutum est namque hoc imitamur arando ut ait uirgilius id est etiam pastinando itaque campania cum uicinum ex nobis capere possit exemplum non utitur hac molitione terrae quia facilitas eius soli minorem operam desiderat sicubi autem densior ager prouincialis rustici maiorem poscit impensam quod nos pastinando efficimus ille sulco facto consequitur ut laxius subacto solo deponat semina u sed ut singula earum quae proposui uinearum genera persequar praedictum ordinem repetam uitis quae sine adminiculo suis uiribus consistit solutiore terra scrobe densiore sulco ponenda est scrobes et sulci plurimum prosunt si in locis temperatis in quibus aestas non est praeferuida ante annum fiant quam uineta conserantur soli tamen ante bonitas exploranda est nam si ieiuno atque exili agro semina deponentur sub ipsum tempus sationis scrobis aut sulcus faciendus est si ante annum fiant quam uinea conseratur scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est latitudine tamen bipedanea uel si quaterna pedum spatia inter ordines relicturi sumus commodius habetur eandem quoquo uersus dare mensuram scrobibus non amplius tamen quam in tres pedes altitudinis depressis ceterum quattuor angulis semina applicabuntur subiecta minuta terra et ita scrobes adobruentur sed de spatiis ordinum eatenus praecipiendum habemus ut intelligant agricolae siue aratro uineas culturi sint laxiora interordinia relinquenda siue bidentibus angustiora sed neque spatiosiora quam decem pedum neque contractiora quam quattuor multi tamen ordines ita disponunt ut per rectam lineam binos pedes aut plurimum ternos inter semina relinquant transuersa rursus laxiora spatia faciant per quae uel fossor uel arator incedat sationis autem cura non alia debet esse quam quae tradita est a me tertio uolumine unum tamen huic consitioni mago carthaginiensis adicit semina ita deponantur ne protinus totus scrobis terra compleatur sed dimidia fere pars eius sequente biennio paulatim adaequetur sic enim putat uitem cogi deorsum agere radices hoc ego siccis locis fieri utiliter non negauerim sed ubi aut uliginosa regio est aut caeli status imbrifer minime faciundum censeo nam consistens in semiplenis scrobibus nimius humor antequam conualescant semina necat quare utilius existimo repleri quidem scrobes stirpe deposita sed cum semina comprehenderint statim post aequinoctium autumnale debere diligenter atque alte ablaqueari et recisis radiculis si quas in summo solo citauerint post paucos dies adobrui sic enim utrumque incommodum uitabitur ut nec radices in superiorem partem euocentur neque immodicis pluuiis parum ualida uexentur semina ubi uero iam corroborata fuerint nihil dubium est quin caelestibus aquis plurimum iuuentur itaque locis quibus clementia hiemis permittit adapertas uites relinquere et tota hieme ablaqueatas habere eas conueniet de qualitate autem seminum inter auctores non conuenit alii malleolo protinus conseri uineam melius existimant alii uiuiradice de qua re quid sentiam iam superioribus uoluminibus professus sum et nunc tamen hoc adicio esse quosdam agros in quibus non aeque bene translata semina quam immota respondeant sed istud rarissime accidere notandum item diligenter explorandum esse quid quaeque ferat regio quid quaeque recuset depositam ergo stirpem id est malleolum uel uiuiradicem formare sic conuenit ut uitis sine pedamine consistat hoc autem protinus effici non potest nam nisi adminiculum tenerae atque infirmae contribueris prorepens pampinus terrae se applicabit itaque posito semini arundo adnectitur quae uelut infantiam eius tueatur atque educet producatque in tantam staturam quantam permittit agricola ea porro non debet esse sublimis nam usque in sesquipedem coercenda est cum deinde robur accipit et iam sine adiumento consistere ualet aut capitis aut brachiorum incrementis adolescit nam duae species huius quoque culturae sunt alii capitatas uineas alii brachiatas magis probant quibus cordi est in brachia uitem componere conuenit a summa parte qua decisa nouella uitis est quidquid iuxta cicatricem citauerit conseruari et in quattuor brachia pedalis mensurae diuidere ita ut omnem partem caeli singula aspiciant sed haec brachia non statim primo anno tam procera submittuntur ne oneretur exilitas uitis sed compluribus putationibus in praedictam mensuram educuntur deinde ex brachis quasi quaedam cornua prominentia relinqui oportet atque ita totam uitem omni parte in orbem diffundi putationibus autem ratio eadem est quae in iugatis uitibus uno tamen differt quod pro materiis longioribus pollices quaternum aut quinum gemmarum relinquuntur pro custodibus autem bigemmes reseces fiunt in ea deinde uinea quam capitatam diximus iuxta ipsam matrem usque ad corpus sarmentum detrahitur una aut altera tantummodo gemma relicta quae ipsi trunco adhaeret hoc autem riguis aut pinguissimis locis fieri tuto potest cum uires terrae et fructum et materias ualent praebere maxime autem aratris excolunt qui sic formatas uineas habent et eam rationem sequuntur detrahendi uitibus brachia quod ipsa capita sine ulla exstantia neque aratro neque bubus obnoxia sunt nam in brachiatis plerumque fit ut aut crure aut cornibus boum ramuli uitium defringantur saepe etiam stiua dum sedulus arator uomere perstringere ordinem et quam proximam partem uitium excolere studet atque haec quidem cultura uel brachiatis uel capitatis antequam gemment adhibetur cum deinde gemmauerint fossor insequitur ac bidentibus eas partes subigit quas bubulcus non potuit pertingere mox ubi materias uitis exigit insequitur pampinator et superuacuos deterget fructuososque palmites submittit qui cum induruerunt uelut in coronam religantur hoc duabus ex causis fit una ne libero excursu in luxuria properent omniaque alimenta pampini absumant altera ut religata uitis rursus aditum bubulco fossorique in excolenda se praebeat pampinandi autem modus is erit ut opacis locis humidisque et frigidis aestate uitis nudetur foliaque palmitibus detrahantur ut maturitatem fructus capere possit et ne situ putrescat locis autem siccis calidisque et apricis e contrario palmitibus uuae contegantur et si parum pampinosa uitis est aduectis frondibus et interdum stramentis fructus muniatur m quidem columella patruus meus uir illustribus disciplinis eruditus ac diligentissimus agricola baeticae prouinciae sub ortu caniculae palmeis tegetibus uineas adumbrabat quoniam plerumque dicti sideris tempore quaedam partes eius regionis sic infestantur euro quem incolae uulturnum appellant ut nisi teguminibus uites opacentur uelut halitu flammeo fructus uratur atque haec capitatae brachiataeque uitis cultura est nam illa quae uni iugo superponitur aut quae materiis submissis arundinum statuminibus per orbem connectitur fere eandem curam exigit quam iugata nonnullos tamen in uineis characatis animaduerti et maxime eluenaci generis prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere deinde rursus ad arundines erigere et in fructum submittere quos nostri agricolae mergos galli candosoccos uocant eosque adobruunt simplici ex causa quod existiment plus alimenti terram praebere fructuariis flagellis itaque post uindemiam uelut inutilia sarmenta decidunt et a stirpe submouent nos autem praecipimus easdem uirgas cum a matre fuerint praecisae sicubi demortuis uitibus ordines uacent aut si nouellam quis uineam instituere uelit pro uiuiradice ponere quoniam quidem partes sarmentorum quae fuerant obrutae satis multas habent radices quae depositae scrobibus confestim comprehendant superest reliqua illa cultura prostratae uineae quae nisi uiolentissimo caeli statu suscipi non debet nam et difficilem laborem colonis exhibet nec umquam generosi saporis uinum praebet atque ubi regionis condicio solam eam culturam recipit bipedaneis scrobibus malleolus deponitur qui cum egerminauit ad unam materiam reuocatur eaque primo anno compescitur in duas gemmas sequente deinde cum palmites profudit unus submittitur ceteri decutiuntur at ille qui submissus est cum fructum edidit in eam longitudinem deputatur uti iacens non excedat interordinii spatium nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae uineae nisi quod iacenti uiti breuiores materiae submitti debent reseces quoque angustius in modum furunculorum relinqui sed post putationem quam utique autumno in eiusmodi uinea fieri oportet uitis tota deflectitur in alterum interordinium atque ita pars ea quae fuerat occupata uel foditur uel aratur et cum exculta est eandem uitem recipit ut altera quoque pars excoli possit de pampinatione talis uineae parum inter auctores conuenit alii negant esse nudandam uitem quo melius contra iniuriam uentorum ferarumque fructum abscondant aliis placet parcius pampinari ut et uitis non in totum superuacuis frondibus oneretur et tamen fructum uestire aut protegere possit quae ratio mihi quoque commodior uidetur ui sed iam de uineis satis diximus nunc de arboribus praecipiendum est qui uolet frequens et dispositum arbustum paribus spatiis fructuosumque habere operam dabit ne emortuis arboribus rarescat ac primam quamque senio aut tempestate afflictam submoueat et in uicem nouellam subolem substituat id autem facile consequi poterit si ulmorum seminarium paratum habuerit quod quomodo et qualis generis faciendum sit non pigebit deinceps praecipere ulmorum duo esse genera conuenit gallicum et uernaculum illud atinia hoc nostras dicitur atiniam ulmum tremellius scrofa non ferre sameram quod est semen eius arboris falso est opinatus nam rariorem sine dubio creat et idcirco plerisque et sterilis uidetur seminibus inter frondem quam prima germinatione edit latentibus itaque nemo iam serit ex samera sed ex sobolibus est autem ulmus longe laetior et procerior quam nostras frondemque iucundiorem bubus praebet qua cum assidue pecus paueris et postea generis alterius frondem dare institueris fastidium bubus affert itaque si fieri poterit totum agrum genere uno atiniae ulmi conseremus si minus dabimus operam ut in ordinibus disponendis pari numero uernaculas et atinias alternemus ita semper mista fronde utemur et quasi hoc condimento illectae pecudes fortius iusta cibariorum conficient sed uitem maxime populus uidetur alere deinde ulmus post etiam fraxinus populus quia raram neque idoneam frondem pecori praebet a plerisque repudiata est fraxinus quia capris et ouibus gratissima est nec inutilis bubus locis asperis et montosis quibus munus laetatur ulmus recte seritur ulmus quod et uitem commodissime patitur et iucundissimum pabulum bubus affert uariisque generibus soli prouenit a plerisque praefertur itaque cui arbustum nouum instituere cordi est seminaria ulmorum uel fraxinorum parentur ea ratione quam deinceps subscripsimus nam populi melius cacuminibus in arbusto protinus deponuntur igitur pingui solo et modice humido bipalio terram pastinabimus ac diligenter occatam et resolutam uerno tempore in areas componemus sameram deinde quae iam rubicundi coloris erit et compluribus diebus insolata iacuerit ut aliquem tamen succum et lentorem habeat iniciemus areis et eas totas seminibus spisse contegemus atque ita cribro putrem terram duos alte digitos incernemus et modice rigabimus stramentisque areas cooperiemus ne prodeuntia cacumina seminum ab auibus praerodantur ubi deinde prorepserint plantae stramenta colligemus et manibus herbas carpemus idque leuiter et curiose faciendum est ne adhuc tenerae breuesque radiculae ulmorum conuellantur atque ipsas quidem areas ita anguste compositas habebimus ut qui runcaturi sunt medias partes earum facile manu contingant nam si latiores fuerint ipsa semina proculcata noxam capient aestate deinde prius quam sol oriatur aut ad uesperum seminaria conspergi saepius quam rigari debent et cum ternum pedum plantae fuerint in aliud seminarium transferri ac ne radices altius agant quae res postmodum in eximendo magnum laborem affert cum plantas in aliud seminarium transferre uolumus oportebit non maximos scrobiculos sesquipede inter se distantes fodere deinde radices in nodum si breues uel in orbem coronae similem si longiores erunt inflecti et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi ac diligenter circumcalcari possunt etiam collectae cum stirpibus plantae eadem ratione disponi quod in atinia ulmo fieri necesse est quae non seritur e samera sed haec ulmus autumni tempore melius quam uere disponitur paulatimque ramuli eius manu detorquentur quoniam primo biennio ferri reformidat ictum tertio demum anno acuta falce abraditur atque ubi translationi iam idonea est ex eo tempore autumni quo terra imbribus permaduerit usque in uernum tempus ante quam radix ulmi in eximendo delibretur recte seritur igitur in resoluta terra ternum pedum quoquo uersus faciendi scrobes at in densa sulci eiusdem altitudinis et latitudinis qui arbores recipiant praeparandi sed deinde in solo roscido et nebuloso conserendae sunt ulmi ut earum rami ad orientem et occidentem dirigantur quo plus solis mediae arbores quibus uitis applicata et religata innititur accipiant quod si etiam frumentis consulemus uberi solo inter quadraginta pedes exili ubi nihil seritur inter uiginti arbores disponantur cum deinde adolescere incipient falce formandae et tabulata instituenda sunt hoc etiam nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes eosque uel propius ferro compescunt uel longius promittunt ut uites laxius diffundantur hoc in solo pingui melius illud in gracili tabulata inter se ne minus ternis pedibus absint atque ita formentur ne superior ramus in eadem linea sit qua inferior nam demissum ex eo palmitem germinantem inferior atteret et fructum decutiet sed quamcumque arborem seueris eam biennio proximo putare non oportet post deinde si ulmus exiguum incrementum recipit uerno tempore antequam librum demittat decacuminanda est iuxta ramulum qui uidebitur esse nitidissimus ita tamen uti supra eum trunco stirpem dodrantalem relinquas ad quam ductus et applicatus ramus alligetur et correctus cacumen arbori praebeat deinde stirpem post annum praecidi et alleuari oportet quod si nullum ramulum arbor idoneum habuerit sat erit nouem pedes a terra relinqui et superiorem partem detruncari ut nouae uirgae quas emiserit ab iniuria pecoris tutae sint sed si fieri poterit uno ictu arborem praecidi si minus serra desecari et plagam falce alleuari oportebit eamque plagam luto paleato contegi ne sole aut pluuiis infestetur post annum aut biennium cum enati ramuli recte conualuerint superuacuos deputari idoneos in ordinem submitti conueniet quae ulmus a positione bene prouenerit eius summae uirgae falce debent enodari at si robusti ramuli erunt ita ferro amputentur ut exiguum stirpem prominentem trunco relinquas cum deinde arbor conualuerit quicquid falce contingi poterit exputandum est alleuandumque eatenus ne plaga corpori matris applicetur ulmum autem nouellam formare sic conueniet loco pingui octo pedes a terra sine ramo relinquendi uel in aruo gracili septem pedes supra quod spatium deinde per circuitum in tres partes arbor diuidenda est ac tribus lateribus singuli ramuli submittendi primo tabulato assignentur mox de ternis pedibus superpositis alii rami submittendi sunt ita ne iisdem lineis quibus in inferiore positi sint eademque ratione usque in cacumen ordinanda erit arbor atque in frondatione cauendum ne aut prolixiores pollices fiant qui ex amputatis uirgis relinquuntur aut rursus ita alleuentur ut ipse truncus laedatur aut delibretur nam parum gaudet ulmus quae in corpus nudatur uitandumque ne de duabus plagis una fiat cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat arboris autem perpetua cultura est non solum diligenter eandem disponere sed etiam truncum circumfodere et quicquid frondis enatum fuerit alternis annis aut ferro amputare aut astringere ne nimia umbra uiti noceat cum deinde arbor uetustatem fuerit adepta propter terram uulnerabitur ita ut excauetur usque in medullam deturque exitus humori quem ex superiore parte conceperit uitem quoque antequam ex toto arbor praeualescat conserere conuenit at si teneram ulmum maritaueris onus iam non sufferet si uetustae uitem applicueris coniugem necabit ita suppares esse aetate et uiribus arbores uitesque conuenit sed arboris maritandae causa scrobis uiuiradici fieri debet latus pedum duorum altus leui terra totidem pedum graui dupondio et dodrante longus pedum sex aut minimum quinque absit autem hic ab arbore ne minus sesquipedali spatio nam si radicibus ulmi iunxeris male uitis comprehendet et cum tenuerit incremento arboris opprimetur hunc scrobem si res permittit autumno facito ut pluuiis et gelicidiis maceretur circa uernum deinde aequinoctium binae uites quo celerius ulmum uestiant pedem inter se distantes scrobibus deponendae cauendumque ne aut septentrionalibus uentis aut rorulentae sed siccae serantur hanc obseruationem non solum in uitium positione sed in ulmorum ceterarumque arborum praecipio et uti cum de seminario eximuntur rubrica notetur una pars quae nos admoneat ne aliter arbores constituamus quam quemadmodum in seminario steterint plurimum enim refert ut eam partem caeli spectent cui ab tenero consueuerunt melius autem locis apricis ubi caeli status neque praegelidus neque nimium pluuius est autumni tempore et arbores et uites post aequinoctium deponuntur sed eae ita conserendae sunt ut summam terram quae aratro subacta sit semipedem alte substernamus radicesque omnes explicemus et depositas stercorata ut ego existimo si minus certe subacta operiamus et circumcalcemus ipsum seminis codicem uites in ultimo scrobe deponi oportet materiasque earum per scrobem porrigi deinde ad arborem erigi atque ab iniuria pecoris caueis emuniri locis autem praeferuidis semina septentrionali parte arbori applicanda sunt locis frigidis a meridie temperato statu caeli aut ab oriente aut ab occidente ne toto die solem uel umbram patiantur proxima deinde putatione melius existimat celsus ferro abstineri ipsosque coles in modum coronae contortos arbori circumdari ut flexura materias profundat quarum ualidissimam sequente anno caput uitis faciamus me autem longus docuit usus multo utilius esse primo quoque tempore falcem uitibus admouere nec superuacuis sarmentis pati siluescere sed eam quoque quae primo submittetur materiam ferro coercendam censeo usque in alteram uel tertiam gemmam quo robustiores palmites agat qui cum primum tabulatum apprehenderint proxima putatione disponentur omnibusque annis aliquis in superius tabulatum excitabitur relicta semper una materia quae applicata trunco cacumen arboris spectet iamque uiti constitutae certa lex ab agricolis imponitur plerique ima tabulata materiis frequentant uberiorem fructum et magis facilem cultum sequentes at qui bonitati uini student in summas arbores uitem promouent ut quaeque materia sedebit ita in celsissimum quemque ramum extendunt sic ut summa uitis summam arborem sequatur id est ut duo palmites extremi trunco arboris applicentur qui cacumen eius spectent et prout quisque ramus conualuit uitem accipiat plenioribus ramis plures palmites alius ab alio separati imponantur gracilioribus pauciores uitisque nouella tribus toris ad arborem religetur uno qui est in crure arboris a terra quattuor pedibus distans altero qui summa parte uitem capit tertio qui mediam uitem complectitur torum imum imponi non oportet quoniam uires uitis adimit interdum tamen necessarius habetur cum aut arbor sine ramis truncata est aut uitis praeualens in luxuriam euagatur cetera putationis ratio talis est ut ueteres palmites quibus proximi anni fructus pependit omnes recidantur noui circumcisis undique capreolis et nepotibus qui ex his nati sunt amputatis submittantur et si laeta uitis est ultimi potius palmites per cacumina ramorum praecipitentur si gracilis trunco proximi si mediocris medii quoniam ultimus palmes plurimum fructum affert proximus minimum uitem exhaurit atque attenuat maxime autem prodest uitibus omnibus annis resolui nam et commodius enodantur et refrigerantur cum alio loco alligatae sunt minusque laeduntur ac melius conualescunt atque ipsos palmites ita tabulatis superponi conuenit ut a tertia gemma uel quarta religati dependeant eosque non constringi ne sarmentum uimine praecidatur quod si ita longe tabulatum est uti materia parum commode in id perduci possit palmitem ipsum uiti alligatum supra tertiam gemmam religabimus hoc ideo fieri praecipimus quia quae pars palmitis praecipitata est ea fructu induitur at quae uinculo adnexa sursum tendit ea materias sequenti anno praebet sed ipsorum palmitum duo genera sunt alterum quod ex duro prouenit quod quia primo anno plerumque frondem sine fructu affert pampinarium uocant alterum quod ex anniculo palmite procreatur quod quia protinus creat fructuarium appellant cuius ut semper habeamus copiam palmitum partes ad tres gemmas religandae sunt ut quicquid intra uinculum est materias exigat cum deinde annis et robore uitis conualuit traduces in proximam quamque arborem mittendae easque post biennium amputare atque alias teneriores transmittere conuenit nam uetustate uitem fatigant nonnumquam etiam cum arborem totam uitis comprehendere nequit ex usu fuit partem aliquam eius deflexam terrae immergere et rursus ad eandem arborem duas uel tres propagines excitare quo pluribus uitibus circumuenta celerius uestiatur uiti nouellae pampinarium immitti non oportet nisi necessario loco natus est ut uiduum ramum maritet ueteribus uitibus loco nati palmites pampinarii utiles sunt et plerique ad tertiam gemmam resecti optime submittuntur nam insequenti anno materia fundunt quisquis autem pampinus loco natus in exputando uel alligando fractus est modo ut aliquam gemma habuerit ex toto tolli non oportet quoniam proximo anno uel ualidiorem materiam ex una creabit praecipites palmites dicuntur qui de hornotinis uirgis enati in duro alligantur hi plurimum fructus afferunt sed plurimum matri nocent itaque nisi extremis ramis aut si uitis arboris cacumen superauerit praecipitari palmitem non oportet quod si tamen id genus colis propter fructum submittere quis uelit palmitem intorqueat deinde ita alliget et praecipitet nam et post eum locum quem intorseris laetam materiam citabit et praecipitata minus uirium in se trahet quamuis fructu exuberet praecipitem uero plus anno pati non oportet alterum est genus palmitis quod de nouello nascitur et in tenero alligatum dependet materiam uocamus ea et fructum et noua flagella procreat et iam si ex uno capite duae uirgae submittantur tamen utraque materia dicitur nam pampinarius quam uim habeat supra docui focaneus est qui inter duo brachia uelut ini furca de medio nascitur eum colem deterrimum esse comperi quod neque fructum ferat et utraque brachia inter quae natus est attenuet itaque tollendus est plerique uitem ualidam et luxuriosam falso crediderunt feraciorem fieri si multis palmitibus submissis oneretur nam et pluribus uirgis plures pampinos creat et cum se multa fronde cooperit peius defloret nebulasque et rores diutius continet omnemque uuam perdit ualidam ergo uitem in ramos diducere censeo et traducibus dispergere atque disrarare certosque uinearios coles praecipitare et si minus luxuriabitur solutas materias relinquere ea ratio uitem feraciorem faciet sed ut densum arbustum commendabile fructu et decore est sic ubi uetustate rarescit pariter inutile et inuenustum est quod ne fiat diligentis patrisfamilias est primam quamque arborem senio defectam tollere et in eius locum nouellam restituere nec eam uiuiradice frequentare ea etsi sit facultas sed quod est longe melius ex proximo propagare cuius utriusque ratio consimilis est ei quam tradidimus atque haec de italico arbusto satis praecepimus uii est et alterum genus arbusti gallici quod uocatur rumpotinum id desiderat arborem humilem nec frondosam cui rei maxime uidetur esse idonea opulus ea est arbor corno similis quin etiam cornus et carpinus et ornus nonnumquam et salix a plerisque in hoc ipsum disponitur sed salix nisi in aquosis locis ubi aliae arbores difficiliter comprehendunt ponenda non est quia uini saporem infestat potest etiam ulmus sic disponi ut adhuc tenera decacuminetur ne altitudinem quindecim pedum excedat nam fere ita constitutum rumpotinetum animaduerti ut ad octo pedes locis siccis et cliuosis ad duodecim locis planis et uliginosis tabulata disponantur plerumque autem ea arbor in tres ramos diuiditur quibus singulis ab utraque parte complura brachia submittuntur tum omnes paene uirgae ne umbrent eo tempore quo uitis putatur abraduntur arboribus rumpotinis si frumentum non inseritur in utramque partem uiginti pedum spatia interueniunt at si segetibus indulgetur in alteram partem quadraginta pedes in alteram uiginti relinquuntur cetera simili ratione atque in arbusto italico administrantur ut uites longis scrobibus deponantur ut eadem diligentia curentur atque in ramos diducantur ut noui traduces omnibus annis inter se ex arboribus proximis connectantur et ueteres decidantur si tradux traducem non contingit media uirga inter eas deligetur cum deinde fructus pondere urgebit subiectis adminiculis sustineatur hoc autem genus arbusti cetereque omnes arbores quanto altius arantur et circumfodiuntur maiore fructu exuberant quod an expediat patrifamilias facere reditus docet uiii omnis tamen arboris cultus simplicior quam uinearum est longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea quae prima omnium arborum est nam quamuis non continuis annis sed fere altero quoque fructum afferat eximia tamen eius ratio est quod leui cultu sustinetur et cum se non induit uix ullam impensam poscit sed et si quam recipit subinde fructus multiplicat neglecta compluribus annis non ut uinea deficit eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat et cum adhibita cultura est uno anno emendatur quare etiam nos in hoc genere arboris diligenter praecipere censuimus olearum sicut uitium plura genera esse arbitror sed in meam notitiam decem omnino peruenerunt pausia algiana liciniana sergia naeuia culminia orchis regia cercitis murtea ex quibus bacca iucundissima est pausiae speciosissima regiae sed utraque potius escae quam oleo est idonea pausiae tamen oleum saporis egregii dum uiride est uetustate corrumpitur orchis quoque et radius melius ad escam quam in liquorem stringitur oleum optimum liciniana dat plurimum sergia omnisque olea maior fere ad escam minor oleo est aptior nulla ex his generibus aut praeferuidum aut gelidum statum caeli patitur itaque aestuosis locis septentrionali colle frigidis meridiano gaudet sed neque depressa loca neque ardua magisque modicos cliuos amat quales in italia sabinorum uel tota prouincia baetica uidemus hanc arborem plerique existimant ultra miliarium sexagesimum a mari aut non uiuere aut non esse feracem sed in quibusdam locis recte ualet optime uapores sustinet pausia frigus sergia aptissimum genus terrae est oleis cui glarea subest si superposita creta sabulo admista est non minus probabile est solum ubi pinguis sabulo est sed et densior terra si uuida et laeta est commode recipit hanc arborem creta ex toto repudianda est magis etiam scaturiginosa et in qua semper uligo consistit inimicus est etiam ager sabulo macer et nuda glarea nam etsi non emoritur in eiusmodi solo numquam tamen conualescit potest tamen in agro frumentario seri uel ubi arbutus aut ilex steterant nam quercus etiam excisa radices noxias oliueto relinquit quarum uirus enecat oleam haec in uniuersum de toto genere huius arboris habui dicere hunc per partes culturam eius exsequar ix seminarium oliueto praeparetur caelo libero terreno modice ualido sed succoso neque denso neque soluto solo potius tamen resoluto id genus fere terrae niger est quam cum in tres pedes pastinaueris et alta fossa circumdederis ne aditus pecori detur fermentari sinito tum ramos nouellos proceros et nitidos quos comprehensos manus possit circumuenire hoc est manubrii crassitudine feracissimis arboribus adimito et quam recentissimas taleas recidito ita ut ne corticem aut ullam aliam partem quam qua serra praeciderit laedas hoc autem facile contingit si prius uaram feceris et eam partem supra quam ramum secaturus es foeno aut stramentis texeris ut molliter et sine noxa corticis taleae superpositae secentur taleae deinde sesquipedales serra praecidantur atque earum plagae utraque parte falce leuentur et rubrica notentur ut sic quemadmodum in arbore steterat ramus ita parte ima terram et cacumine caelum spectans deponatur nam si inuersa mergatur difficulter comprehendet et cum ualidius conualuerit sterilis in perpetuum erit sed oportebit talearum capita et imas partes misto fimo cum cinere oblinire et ita totas eas immergere ut putris terra digitis quattuor alte superueniat sed binis indicibus ex utraque parte muniantur hi sunt de qualibet arbore breui spatio iuxta eas positi et inter se uinculo connexi ne facile singulo deiciantur hoc facile utile est propter fossorum ignorantiam ut cum bidentibus aut sarculis seminarium colere institueris depositae taleae non laedantur quidam melius existimant radicum oculis siluestrium olearum hortulos excolere et simili ratione disponere sed utrumque debet post uernum aequinoctium seri et quam frequentissime seminarium primo anno sarriri postero et sequentibus cum iam radiculae seminum conualuerint rastris excoli sed biennio a putatione abstineri tertio anno singulis seminibus binos ramulos relinqui et frequenter sarriri seminarium conuenit quarto anno ex duobus ramis infirmior amputandus est sed excultae quinquennio arbusculae habiles translationi sunt plantae autem in oliueto disponuntur optime siccis minimeque uliginosis agris per autumnum laetis et humidis uerno tempore paulo ante quam germinent atque ipsis scrobes quaternum pedum praeparantur anno ante uel si tempus non largitur prius quam deponantur arbores stramentis atque uirgis iniectus incendantur scrobes ut eos ignis putres faciat quos sol et pruina facere debuerat spatium inter ordines minimum esse debet pingui et frumentario solo sexagenum pedum in alteram partem atque in alteram quadragenum macro nec idoneo segetibus quinum et uicenum pedum sed in fauonium dirigi ordines conuenit ut aestiuo perflatu refrigerentur ipsae autem arbusculae hoc modo possunt transferri antequam explantes arbusculam rubrica notato partem eius quae meridiem spectat ut eodem modo quo in seminario erat disponatur deinde ut arbusculae spatium pedale in circuitu relinquatur atque ita cum suo caespite planta eruatur qui caespes in eximendo ne resoluatur modicos surculos uirgarum inter se conexos facere oportet eosque pala qua eximitur applicare et uiminibus ita innectere ut constricta terra uelut inclusa teneatur tum subruta parte ima leuiter pala commouere et suppositis uirgis alligare atque plantam transferre quae antequam deponatur oportebit solum scrobis imum fodere bidentibus deinde terram aratro subactam si tamen erit summa humus immittere et ita ordei semina substernere et si consistet in scrobibus aqua ea omnis haurienda est antequam demittantur arbores deinde ingerendi minuti lapides uel glarea mista pingui solo depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda et aliquid stercoris interponendum quod si cum sua terra planta non conuenit tum optimum est omni fronde priuare truncum atque leuatis plagis fimoque et cinere oblitis in scrobem uel sulcum deponere truncus autem aptior translationi est qui brachii crassitudinem habet poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri quem ita conuenit poni ut si non periculum a pecore habeat exiguum admodum supra scrobem emineat laetius enim frondet si tamen incursus pecoris aliter uitari non poterit celsior truncus constituetur ut sit innoxius ab iniuria pecorum atque etiam rigandae sunt plantae cum siccitates incesserunt nec nisi post biennium ferro tangendae ac primo surculari debent ita ut simplex stilus altitudinem maximi bouis excedat deinde arando ne coxam bos aliamue partem corporis offendat optimum est etiam constitutas plantas circummunire caueis deinde constitutum iam et maturum oliuetum in duas partes diuidere quae alternis annis fructu induantur neque enim olea continuo biennio uberat cum subiectus ager consitus non est arbor coliculum agit cum seminibus repletur fructum affert ita sic diuisum oliuetum omnibus annis aequalem reditum adfert sed id minime bis anno arari debet et bidentibus alte circumfodiri nam post solstitium cum terra aestibus hiat curandum est ne per rimas sol ad radices arborum penetret post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae ut a superiore parte si olea in cliuo sit incilia excitentur quae limosam aquam ad codicem deducant omnis deinde suboles quae ex imo stirpe nata est quotannis exstirpanda est ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae atque eadem ratione stercorabitur oliuetum quam in secundo libro proposui si tamen segetibus prospicietur at si ipsis tantummodo arboribus satis facient singulis stercoris caprini sex librae stercoris sicci modii singuli uel amurcae insulsae congius stercus autumno debet inici ut permistum hieme radices oleae calefaciat amurca minus ualentibus infundenda est nam per hiemem si uermes atque alia suberunt animalia hoc medicamento necantur plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur quem nisi ferramento raseris nec fructum nec laetam frondem olea induet quin etiam compluribus interpositis annis oliuetum putandum est nam ueteris prouerbii meminisse conuenit eum qui aret oliuetum rogare fructum qui stercoret exorare qui caedat cogere quod tamen satis erit octauo anno fecisse ne fructuarii rami subinde amputentur solent etiam quamuis laetae arbores fructum non afferre eas terebrari gallica terebra conuenit atque ita in foramen uiridem taleam oleastri arcte immitti sic uelut inita arbor fecundo semine fertilior exstat sed sic haec ablaqueatione adiuuanda est infusa amurca insulsa cum suilla uel nostra urina uetere cuius utriusque modus seruatur nam maximae arbori ut tantumdem aquae misceatur urna abunde erit solent etiam uitio soli fructum oleae negare cui rei sic medebimur altis gyris ablaqueabimus eas deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusue circumdabimus sed minima arbor modium postulat hoc remedio si nihil fuerit effectum ad praesidium insitionis confugiendum erit quemadmodum autem olea inserenda sit postmodo dicemus nonnumquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior quem nisi recideris tota arbor contristabitur ac de oliuetis hactenus dixisse satis est superest ratio pomiferarum arborum cui rei deinceps praecepta dabimus x modum pomarii priusquam semina seras circummunire maceriis oportet uel saepe uel fossa praecipiti ut non solum pecori sed et homini transitum negare ualeat quoniam si saepius cacumina manu praefracta aut a pecoribus praerosa sunt in perpetuum semina incrementum capere nequeunt generatim autem disponere arbores utile est maxime ne etiam imbecilla a ualentiore prematur quia nec uiribus nec magnitudine par est imparique spatio temporis adolescit terra quae uitibus apta est etiam arboribus est utilis ante annum quam seminare uoles scrobem fodito ita sole pluuiisque macerabitur et quod positum est cito comprehendet at si eodem anno et scrobem facere et arbores serere uoles minimum ante duos menses scrobes fodito postea stramentis incensis calefacito quos si latiores patentioresque feceris laetiores uberioresque fructus percipies sed scrobis clibano similis sit imus summo patentior ut laxius radices uagentur ac minus frigoris hieme minusque aestate uaporis per angustum os penetret etiam ut cliuosis locis terra quae in eum congesta est a pluuiis non abluatur arbores raris interuallis serito ut cum creuerint spatium habeant quo ramos extendant nam si spisse posueris nec infra serere quid poteris nec ipsae fructuosae erunt nisi interuulseris itaque inter ordines quadragenos pedes minimumque tricenos relinquere conuenit semina lege crassa non minus quam manubrium bidentis recta leuia procera sine ulceribus integro libro ea bene et celeriter comprehendent si ex arboribus ramos sumes de iis quae quotannis bonos et uberes fructus afferunt eligito ab humeris qui sunt contra solem quae ramis aut plantis ponetur sed ante quam arbusculas transferas nota quibus uentis antea fuerant constitutae postea manus admoueto ut de cliuo et sicco in humidum agrum transferas trifurcam maxime ponito ea exstet minime tribus pedibus si eodem scrobes duas aut tres arbusculas uoles constituere curato ne inter sese contingant quoniam mutuo contactu aut computrescunt aut uermibus interibunt cum semina depones dextera sinistraque usque in imum scrobem fasciculos sarmentorum brachii crassitudinis demittito ita ut supra terram paulum exstent per quos aestate paruo labore aquam radicibus subministrare possis arbores ac semina cum radicibus autumno serito hoc est circa kalendas et idus octobres primo uere antequam germinent arbores deponito ac ne tinea molesta sit seminibus ficulneis in imum scrobem lentisci taleam inuerso cacumine demittito ficum frigoribus ne serito loca aprica calculosa glareosa interdum et saxeta amat eiusmodi arbor cito conualescit si scrobes amplos patentesque feceris ficorum genera etsi sapore atque habitu distant uno modo sed pro differentia agri seruntur locis frigidis et autumni temporibus aquosis praecoques ponito ut ante pluuiam fructum deligas locis calidis hibernas serito at si uoles ficum quamuis non natura seram facere tum grossulos prioremue fructum decutito ita alterum edet quem in hiemet differet nonnumquam etiam cum frondere coeperunt arbores cacumina fici ferro summa prodest amputare sic firmiores arbores et feraciores fiunt ac semper conueniet simul atque folia agere coeperit ficus rubricam amurca diluere et cum stercore humano ad radicem infundere ea res efficit uberiorem fructum et fartum fici pleniorem ac meliorem serendae sunt autem praecipue liuianae africanae chalcidicae sulcae lydiae callistruthiae topiae rhodiae libycae hibernae omnes etiam biferae et triferae flosculi nucem graecam serito circa kal febr quia prima gemmascit agrum durum calidum siccum desiderat nam in locis diuersis nucem si deposueris plerumque putrescit antequam nucem deponas in aqua mulsa nec nimis dulci macerato ita iucundioris saporis fructum cum adoleuerit praebebit et interim melius atque celerius frondebit ternas nuces in trigonum statuito ut nux a nuce minime palmo absit et anceps ad fauonium spectet omnis autem nux unam radicem mittit et simplici stilo prorepit cum ad scrobis solum radix peruenit duritia humi coercita recuruatur et ex se in modum ramorum alias radices emittit nucem graecam et auellanam tarentinam facere hoc modo poteris in quo scrobe destinaueris nuces serere in eo terram minutam pro modo semipedis ponito ibique semen ferulae repangito cum ferula fuerit enata eam findito et in medulla eius sine putamine nucem graecam aut auellanam abscondito et ita adobruito hoc ante kal martias facito uel etiam inter nonas et idus martias eodem tempore iuglandem et pineam et castaneam serere oportet malum punicum ab eodem tempore usque in kal apriles recte seritur quod si acidum aut minus dulcem fructum feret hoc modo emendabitur stercore suillo et humano urinaque uetere radices rigato ea res et fertilem arborem reddet et primis annis fructum uinosum post quinquennium dulcem et apyrenum facit nos exiguum admodum laseris uino diluimus et ita cacumina arboris summa obleuimus ea res emendauit acrorem malorum mala punica ne in arbore hient remedio sunt lapides tres si cum seres arborem ad radicem ipsam collocaueris at si iam arborem satam habueris scillam secundum radicem arboris serito alio modo cum iam matura mala fuerint antequam rumpantur ramulos quibus dependent intorqueto eodem modo seruabuntur incorrupta etiam toto anno pirum autumno ante brumam serito ita ut minime dies xxu ad brumam supersint quae ut sit ferax cum adoleuerit alte eam ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito et in fissuram cuneum tedae pineae adigito et ibi relinquito deinde adobruta ablaqueatione cinerem supra terram inicito curandum est autem ut quam generosissimis piris pomaria conseramus ea sunt crustumina regia signina tarentina quae syria dicuntur purpurea superba ordeacea aniciana naeuiana fauoniana lateritana dolabelliana turraniana uolema mulsa praecocia uenerea et quaedam alia quorum enumeratio nunc longa est praeterea malorum genera exquirenda maxime scandiana matiana orbiculata sextiana pelusiana amerina syrica melimela cydonia quorum genera tria sunt struthia chrysomelina mustea quae omnia non solum uoluptatem sed etiam salubritatem afferunt sorbi quoque et armeniaci atque persici non minima est gratia et mala sorba pruna post mediam hiemem usque in idus febr serito mororum ab idibus febr usque ad aequinoctium uernum satio est siliquam graecam quam quidam keration uocant et persicum ante brumam per autumnum serito amygdala si parum ferax erit forata arbore lapidem adigito et ita librum arboris inolescere sinito omnium autem generum ramos circa kal martias in hortis subacta et stercorata terra supra puluinos arearum disponere conuenit danda est opera ut dum teneros ramulos habent ueluti pampinentur et ad unum stilum primo anno semina redigantur et cum autumnus incesserit antequam frigus cacumina adurat omnia folia excerpere expedit et ita crassis arundinibus quae ab una parte nodos integros habeant uelut pileis induere atque sic a frigore et gelicidiis teneras adhuc uirgas tueri post uiginti quattuor deinde menses siue transferre et disponere in ordinem uoles siue inserere satis tuto utrumque facere poteris xi omnis surculus omni arbori inseri potest si non est ei cui inseritur cortice dissimilis si uero etiam similem fructum et eodem tempore affert sine scrupulo egregie inseritur tria genera porro insitionum antiqui tradiderunt unum quo resecta et fissa arbor resectos surculos accipit alterum quo resecta inter librum et materiam semina admittit quae utraque genera uerni temporis sunt tertium quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit quam uocant agricolae emplastrationem uel ut quidam inoculationem hoc genus insitionis aestiuo tempore optime usurpatur quarum insitionum rationem cum tradiderimus a nobis repertam quoque docebimus omnes arbores simul atque gemmas agere coeperint luna crescente inserito oliuam autem circa aequinoctium uernum usque in idus apriles ex qua arbore inserere uoles et surculos ad insitionem sumpturus est uideto ut sit tenera et ferax nodisque crebris et cum primum germina tumebunt de ramulis anniculis qui solis ortum spectabunt et integri erunt eos legito crassitudine digiti minimi surculi sint bifurci uel trifurci arborem quam inserere uoles serra diligenter exsecato ea parte qua maxime nitida et sine cicatrice est dabisque operam ne librum laedas cum deinde truncum recideris acuto ferramento plagam leuato deinde quasi cuneum tenuem ferreum uel osseum inter corticem et materiem ne minus digitos tres sed considerate demittito ne laedas aut rumpas corticem postea surculos quos inserere uoles falce acuta ex ima parte deradito tantum quantum cuneus demissus spatii dabit atque ita ne medullas neue alterius partis corticem laedas ubi surculos paratos habueris cuneum uellito statimque surculos in ea foramina quae cuneo adacto inter corticem et materiam feceris demittito ea autem fine qua adraseris surculos sic inserito ut semipede uel amplius de arbore exstent in una arbore duos uel si truncus uastior est plures calamos recte inseres dum ne minus quattuor digitorum inter eos sit spatium pro arboris magnitudine et corticis bonitate haec facito cum omnes surculos quos arbor ea patietur demiseris libro ulmi uel iunco aut uimine arborem constringito postea paleato luto bene subacto oblinito totam plagam et spatium quod est inter surculos usque eo dum minime quattuor digitis insita exstent supra deinde muscum imponito et ita ligato ne pluuia dilabantur quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere insectasque partes tenui scalpello leuare atque ita surculos aptare si pusillam arborem inserere uoles imam abscindito ita ut sesquipede e terra exstet cum deinde praecideris plagam diligenter leuato et medium truncum acuto scalpello permodice findito ita ut fissura digitorum trium sit in ea deinde cuneum quo diducatur inserito et surculos ex utraque parte derasos demittito sic ut librum seminis libro arboris aequalem facias cum surculos diligenter aptaueris cuneum eximito et arborem ut supra dixi alligato deinde terram circa arborem adaggerato usque ad ipsum insitum ea res a uento et calore maxime tuebitur nos tertium genus insitionis inuenimus quod cum sit subtilissimum non omni generi arborum idoneum est sed fere recipiunt talem insitionem quae humidum succosumque et ualidum librum habent sicut ficus nam et lactis plurimum mittit et corticem robustum habet optime itaque inseritur caprifici ramus ex arbore de qua inserere uoles nouellos et nitidos ramos eligito in iisdemque obseruato gemmam quae bene apparebit certamque spem germinis habebit eam duobus digitis quadratis circumsignato ut gemma media sit et ita acuto scalpello circumcidito delibratoque diligenter ne gemmam laedas postea item alterius arboris quam emplastraturus es nitidissimum ramum eligito et eiusdem spatii corticem circumcidito et materiam delibrato deinde in eam partem quam nudaueris praeparatum emplastrum aptato ita ut alterae delibratae parti conueniat ubi ita haec feceris circa gemmam bene alligato cauetoque ne laedas ipsum germen deinde commissuras et uincula luto oblinito spatio relicto ut gemma libera uinculo non urgeatur arboris autem insitae sobolem et ramos superiores praecidito ne quid sit quo possit succus euocari aut ne cui magis quam insito seruiat post xxi diem soluito emplastrum et hoc genere optime etiam olea inseritur quartum illud genus insitionis iam docuimus cum de uitibus disputauimus itaque superuacuum est hoc loco repetere traditam rationem terebrationis sed cum antiqui negauerint posse omne genus surculorum in omnem arborem inseri et illam quasi finitionem qua nos paulo ante usi sumus uelut quandam legem sanxerint eos tantum surculos posse coalescere qui sint cortice ac libro et fructu consimiles iis arboribus quibus inseruntur existimauimus errorem huius opinionis discutiendum tradendamque posteris rationem qua possit omne genus surculi omni generi arboris inseri quod ne longiore exordio legentem fatigemus unum quasi exemplum subiciemus quo possit omne genus surculi omnibus arboribus inseri scrobem quoquo uersus pedum quattuor ab arbore oliuae tam longe fodito ut extremi rami oleae possint eam contingere in scrobem deinde fici arbusculam deponito diligentiamque adhibeto ut robusta et nitida fiat post triennium cum iam satis amplum incrementum ceperit ramum oliuae qui uidetur nitidissimus deflecte et ad crus arboris ficulneae religa atque ita amputatis ceteris ramulis ea tantum cacumina quae inserere uoles relinque tum arborem fici detrunca plagamque leua et mediam cuneo finde cacumina deinde oliuae sicuti matri cohaerent ex utraque parte adrade et ita fissurae fici insere cuneumque exime diligenterque ramulos colliga ne qua ui reuellantur sic interposito triennio coalescet ficus cum olea et tum demum quarto anno cum bene coierint uelut propagines ramulos oliuae a matre resecabis hoc modo omne genus in omnem arborem inseres at prius quam finem libri faciamus quoniam fere species surculorum omnium persecuti sumus prioribus libris de cytiso dicere nunc tempestiuum est xii cytisum in agro esse quam plurimum maxime refert quod gallinis apibus ouibus capris bubus quoque et omni generi pecudum utilissimus est quod ex eo cito pinguescit et lactis plurimum praebet ouibus tum etiam quod octo mensibus uiridi eo pabulo uti et postea arido possis praeterea in quolibet agro quamuis macerrimo celeriter comprehendit omnem iniuriam sine noxa patitur mulieres quidem si lactis inopia premuntur cytisum aridum in aqua macerare oportet et cum tota nocte permaduerit postero die expressi succi ternas heminas permiscere modico uino atque ita potandum dare sic et ipsae ualebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur satio autem cytisi uel autumno circa idus octobres uel uere fieri potest cum terram bene subegeris areolas facito ibique uelut ocimi semen cytisi autumno serito plantas deinde uere disponito ita ut inter se quoquouersus quattuor pedum spatio distent si semen non habueris cacumina cytisorum uere deponito et stercoratam terram circumaggerato si pluuia non incesserit rigato quindecim proximis diebus simul atque nouam frondem agere coeperit sarrito et post triennium deinde caedito et pecori praebeto equo abunde est uiridis pondo xu bubus pondo uicena ceterisque pecoribus pro portione uirium potest etiam circa saepem agri satis commode ramis cytisus seri quoniam facile comprehendit et iniuriam sustinet aridum si dabis parcius praebeto quoniam uires maiores habet priusque aqua macerato et exemptum paleis permisceto cytisum cum aridum facere uoles circa mensem septembrem ubi semen eius grandescere incipiet caedito paucisque horis dum flaccescat in sole habeto deinde in umbra exsiccato et ita condito hactenus de arboribus praecepisse abunde est reddituro pecoris curam et remedia sequenti uolumine columella the miscellany the latin library the classics page columella de re rustica xi l iunius moderatus columella de re rustica liber undecimus uilicus et hortorum i claudius augustalis tam ingenuae naturae quam eruditionis adulescens conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi cultus hortorum prosa ut oratione conponerem nec me tamen fallebat hic euentus rei cum praedictam materiam carminis legibus inplicarem sed tibi publi siluine pertinaciter expetenti uersificationis nostrae gustum negare non sustinebam facturus mox si conlibuisset quod nunc adgredior ut holitoris curam subtexerem uilici officiis quae quamuis primo rei rusticae libro uidebar aliquatenus exsecutus quoniam tamen ea simili desiderio noster augustalis saepius flagitabat numerum quem iam quasi consummaueram uoluminum excessi et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi uilicum fundo familiaeque praeponi conuenit aetatis nec primae nec ultimae nam seruitia sic tirunculum contemnunt ut senem quoniam alter nondum nouit opera ruris alter exsequi iam non potest atque hunc adulescentia neglegentem senectus illum facit pigrum media igitur aetas huic officio est aptissima poteritque ab anno quinto et tricesimo usque in sexagesimum et quintum si non interueniant fortuita corporis uitia satis ualidi fungi muneribus agricolae quisquis autem destinabitur huic negotio sit oportet idem scientissimus robustissimusque ut et doceat subiectos et ipse commode faciat quae praecipit siquidem nihil recte sine exemplo docetur aut discitur praestatque uilicum magistrum esse operariorum non discipulum cum etiam de patre familiae prisci moris exemplum cato dixerit male agitur cum domino quem uilicus docet itaque in oeconomico xenophontis quem marcus cicero latino sermoni tradidit egregius ille ischomachus atheniensis rogatus a socrate utrumne si res familiaris desiderasset mercari uilicum tamquam fabrum an a se instituere consueuerit ego uero inquit ipse instituo etenim qui me absente in meum locum substituitur et uicarius meae diligentiae succedit is ea quae ego scire debet sed et haec nimium prisca et eius quidem temporis sunt quo idem ischomachus negabat quemquam rusticari nescire nos autem memores ignorantiae nostrae uigentis sensus adulescentulos corporisque robusti peritissimis agricolis conmendemus quorum monitionibus uel unus ex multis nam est difficile erudire non solum rusticationis sed imperandi consequatur scientiam quidam enim quamuis operum probatissimi artifices imperitandi parum prudentes aut saeuius aut etiam lenius agendo rem dominorum corrumpunt quare sicut dixi docendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus uilicus nec solum an perdidicerit disciplinam ruris sed an etiam domino fidem ac beniuolentiam exhibeat sine quibus nihil prodest uilici summa scientia potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus nam nec ualentissimus possit exsequi quod imperatur si nesciat quid agat nec peritissimus si sit inualidus qualitas itaque cuiusque rei consideranda est quippe aliqua sunt opera tantummodo uirium tamquam promouendi onera portandique aliqua etiam sociata uiribus et arti ut fodiendi arandique ut segetes et prata desecandi nonnullis minus uirium plus artis adhibetur sicut putationibus insitionibusque uineti plurimum etiam scientia pollet in aliquibus ut in pastione pecoris atque eiusdem medicina quorum omnium officiorum uilicus quod iam dixi prius aestimator bonus esse non potest nisi fuerit etiam peritus ut in unoquoque corrigere queat perperam factum neque enim satis est reprehendisse peccantem si non doceat recti uiam libenter igitur eadem loquor tam docendus est futurus uilicus quam futurus figulus aut faber et haud facile dixerim num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia quanto minus ampla sunt rusticationis autem magna et diffusa materia est partesque si uelimus eius percensere uix numero conprehendamus quare satis admirari nequeo quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus sum ceterarum artium minus uitae necessariarum repertos antistites agriculturae neque discipulos neque praeceptores inuentos nisi magnitudo rei fecerit reuerentiam uel discendi uel profitendi pene inmensam scientiam cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi nam nec oratoria disciplina deseritur quia perfectus orator nusquam repertus est nec philosophia quia nullus consummatae sapientiae sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur uel aliquas partes earum addiscere quamuis uniuersas percipere non possint etenim quae probabilis ratio est obmutescendi quia nequeas orator esse perfectus aut in socordiam conpelli quia desponderis sapientiam magnae rei quantulumcumque possederis fuisse participem non minima est gloria quis ergo inquis docebit futurum uilicum si nullus professor est et ego intellego difficillimum esse ab uno uelut auctore cuncta rusticationis consequi praecepta uerumtamen ut uniuersae disciplinae uix aliquem consultum sic plurimos partium eius inuenias magistros per quos efficere queas perfectum uilicum nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus fossor aut foeni sector nec minus arborator et uinitor tum etiam ueterinarius et probus pastor qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant igitur conplurium agrestium formatus artibus qui susceperit officium uilicationis in primis conuictum domestici multoque magis exteri uitet somni et uini sit abstinentissimus quae utraque sunt inimicissima diligentiae nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso plurima effugiunt quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens imperare tum etiam sit a uenereis amoribus auersus quibus si se dediderit non aliud quicquam possit cogitare quam illud quod diligit nam uitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec supplicium grauius quam frustrationem cupiditatis existimat igitur primus omnium uigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec lentos per otium pigre procedere siquidem ischomachus idem ille malo inquit unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam quippe plurimum adfert mali si operario tricandi potestas fiat nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius peruenit is qui nauiter et sine ullis concessationibus permeauit quam is qui cum sit una profectus umbras arborum fonticulorumque amoenitatem uel aurae refrigerationem captauit sic in agresti negotio dici uix potest quid nauus operarius ignauo et cessatore praestet hoc igitur custodire oportet uilicum ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat sed uelut in aliquod proelium cum uigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur uariisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes et interdum tamquam deficienti succursurus ferramentum auferat parumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere ut ab ipso fortiter sit effectum atque ubi crepusculum incesserit neminem post se relinquat sed omnes subsequatur more optimi pastoris qui e grege nullam pecudem patitur in agro relinqui tum uero cum tectum subierit idem faciat quod ille diligens opilio nec in domicilio suo statim delitiscat sed agat cuiusque maximam curam siue quis quod accidit plerumque sauciatus in opere noxam ceperit adhibeat fomenta siue aliter languidior est in ualetudinarium confestim deducat et conuenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat eorum uero qui recte ualebunt non minor habenda erit ratio ut cibus et potio sine fraude a cellariis praebeatur consuescatque rusticos circa larem domini focumque familiarem semper epulari atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum nec nisi sacris diebus accubans cenet festosque sic agat ut fortissimum quemque et frugalissimum largitionibus prosequatur nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et uelit aliis quoque honoribus dignari tum etiam per ferias instrumentum rusticum sine quo nullum opus effici potest recognoscat et saepius inspiciat ferramenta eaque semper duplicia conparet ac subinde refecta custodiat ne si quod in opere uitiatum fuerit a uicino petendum sit quia plus in operis seruorum auocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur cultam uestitamque familiam utiliter magis habeat quam delicate id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis idque si fiat omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit quare tam uestem seruitiorum quam ut dixi ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet itaque mancipia ergastuli per nomina cotidie citare debebit atque explorare ut sint diligenter conpedibus innexa tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit nec si quem dominus aut ipse uinxerit sine iussu patrisfamiliae resoluat sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat haruspicem sagamque sua sponte non nouerit quae utraque genera uana superstitione rudes animos infestant non urbem non ullas nundinas nisi uendendae aut emendae rei necessariae causa frequentauerit neque enim coloniae suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare semitas nouosque limites in agro fieri prohibeat hospitem nisi ex amicitia domini quam rarissime recipiat ad ministeria sua conseruos non adhibeat nec ulli terminos egredi nisi magna coegerit necessitas permittat pecuniam domini neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet haec enim res auocat uilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere sed ubi nummum est numeratio res pro nummis ostenditur itaque tam istud uitandum habebit quam hercule fugiendum uenandi aut aucupandi studium quibus rebus plurimae operae auocantur iam illa quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur considerare debebit ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis semperque foueat bonos et sedulos parcat etiam minus probis et ita temperet ut magis eius uereantur seueritatem quam ut saeuitiam detestentur poteritque id custodire si maluerit cauere ne peccet operarius quam cum peccauerit sero punire nulla est autem uel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio nam illud uerum est m catonis oraculum nihil agendo homines male agere discunt itaque curabit uilicus ut iusta reddantur idque non aegre consequetur si semper se repraesentauerit sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem fatigata cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit in uniuersa porro uillicatione sicut in cetera uita pretiosissimum est intellegere quemque nescire se quod nesciat semperque cupere quod ignoret addiscere nam etsi multum prodest scientia plus tamen obest inprudentia uel neglegentia maxime in rusticatione cuius est disciplinae caput semel fecisse quicquid exegerit ratio culturae nam quamuis interdum emendata sit perperam facti uel inprudentia uel neglegentia res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in tantum exuberat ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum resarciat praelabentis uero temporis fuga quam sit inreparabilis quis dubitet eius igitur memor praecipue semper caueat ne inprouidus ab opere uincatur res est agrestis insidiosissima cunctanti quod ipsum expressius uetustissimus auctor hesiodus hoc uersu significauit aiei d amboliergos aner ataisi palaiei quare uulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum serere ne dubites id uilicus ad agri totum cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas sed annum perisse nisi sua quaque die quod instat effecerit nam cum propriis pene momentis fieri quidque debeat si unum opus tardius quam oporteat peractum sit ceterae quoque quae sequuntur culturae post iusta tempora serius adhibentur omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea quae pendet ex ratione siderum caeli nam ut ait uergilius tam sunt arcturi sidera nobis haedorumque dies seruandi et lucidus anguis quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis pontus et ostriferi fauces tentantur abydi contra quam obseruationem multis argumentationibus disseruisse me non infitior in iis libris quos aduersus astrologos conposueram sed illis disputationibus exigebatur id quod inprobissime chaldaei pollicentur ut certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant in hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas sed quod dicitur pingui minerua quamuis utile continget uilico tempestatis futurae praesagium si persuasum habuerit modo ante modo post interdum etiam stato die orientis uel occidentis conpetere uim sideris nam satis prouidus erit cui licebit ante multos dies cauere suspecta tempora ii itaque praecipiemus quid quoque mense faciendum sit sic temporibus accommodantes opera ruris ut permiserit status caeli cuius uarietatem mutationemque si ex hoc commentario fuerit praemonitus uilicus aut numquam decipietur aut certe non frequenter et ne desciscamus ab optimo uate quod ait ille uere nouo terram proscindere incipiat noui autem ueris principium non sic obseruare rusticus debet quemadmodum astrologus ut exspectet certum illum diem qui ueris initium facere dicitur sed aliquid etiam sumat de parte hiemis quoniam consumpta bruma iam intepescit annus permittitque clementior dies opera moliri possit igitur ab idibus ianuariis ut principem mensem romani anni obseruet auspicari culturarum officia quorum alia ex pristinis residua consummabit atque alia futuri temporis inchoabit satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium quia neque praefestinatum opus nimium inmature uideri possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem nimium tarde dies caelestes id ian uentosa tempestas et incertus status xuiii kal febr tempestas incerta xuii kal febr sol in aquarium transit leo mane incipit occidere africus interdum auster cum pluuia xui kal febr cancer desinit occidere hiemat xu kal febr aquarius incipit oriri uentus africus tempestatem significat xi kal febr fidicula uespere occidit dies pluuius uiiii kal febr ex occasu pristini sideris significat tempestatem interdum etiam tempestas ui kal febr leonis quae est in pectore clara stella occidit nonnumquam significat hiemps bipertitur u kal febr auster aut africus hiemat pluuius dies iii kal febr delphinus incipit occidere item fidicula occidere significat pridie kal febr eorum quae supra siderum occasus tempestatem facit interdum tantummodo significat hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus quo cautior uilicus ut iam dixi uel abstinere possit operibus uel festinationem adhibere itaque ab idibus ianuariis quod habetur tempus inter brumam et aduentum fauonii si maior est uineae uel arbusti modus quicquid ex autumno putationis superfuit repetendum est sed ita ne matutinis temporibus uitis saucietur quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant itaque dum hae regelatae secentur usque in horam secundam uel tertiam poterunt uepres attenuari ne incremento suo agrum occupent segetes emundari acerui uirgarum fieri ligna denique confici ut tum demum tepenti iam die putatio administretur apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda et a pecore sunt defendenda ut faeni sit copia siccos quoque et pingues agros tempestiuum est proscindere nam uliginosi et mediocris habitus sub aestatem ueruagendi sunt macerrimi uero et aridi post aestatem primo autumno arandi et subinde conserendi sed iugerum agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis proscinditur quia hibernis pluuiis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet eodemque mense ante kalendas februarias sariendae segetes autumnales siue illae seminis adorei sunt quod quidam far uennuculum uocant seu tritici earumque tempestiua sarritio est cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt hordeum quoque maturum quibus superest opera nunc demum sarire debebunt sed et faba eandem culturam exigit si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creuerit nam prius sarruisse nimium teneram non expedit eruum melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso uel proximo seremus nam martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt uineae quae sunt palatae et ligatae recte iam fodiuntur surculi qui primi florem adferunt statim circa idus inserendi sunt ut cerasiorum tuburum amygdalorum persicorumque ridicis uel etiam palis conficiendis idoneum tempus est nec minus in aedificia succidere arborem conuenit sed utraque melius fiunt luna decrescente ab uicesima usque in tricesimam quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest ridicas autem querneas siue oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta item ad lucubrationem uespertinam palos decem uel ridicas quinque conficere totidemque per antelucanam lucubrationem materies si roborea est ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes uiginti haec erit uehis una pinus autem quinque et uiginti pedum aeque ab uno expeditur quae et ipsa uehis dicitur nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta cupressus autem pedum quadraginta tum etiam sexagenum pedum abies atque populus singulis operis ad unguem quadrantur atque omnes eae mensurae similiter uehes appellantur his etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent kal febr fidis incipit occidere uentus eurinus et interdum auster cum grandine est iii non febr fidis tota et leo medius occidit corus aut septentrio nonnumquam fauonius non febr mediae partes aquarii oriuntur uentosa tempestas uii id febr callisto sidus occidit fauonii spirare incipiunt ui id febr uentosa tempestas iii id febr eurus per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata uel arua purgantur et in faenum submittuntur reliquae partes uinearum propter brumam uel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt ne postea tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur item uinearum fossio iisdem locis peragenda est arbustorumque siue putatio siue adligatio finienda quorum iusta certa esse non possunt inter nonas deinde et idus pomorum seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae pastinatio quoque quae mense decembri uel ianuario coepta est iam nunc includenda et uitibus conserenda est pastinatur autem terreni iugerum ita ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta uel in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta uel ad bipedalium quae est altitudo duorum pedum operis quadraginta haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est nam holeribus deponendis possit uel sesquipedalis altitudo satisfacere quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda pars oleis et ceteris arboribus inspargenda quin etiam uinearia diligenter facienda malleolusque quam curiosissime pangendus populos et salices et fraxinos prius quam frondeant plantasque ulmorum nunc ponere utile est ante autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestiuas radices amputare sarmenta e uineis nondum fossis atque arbustis et segetibus ramos aut rubos quicquid denique iacens facile fodientem uel alio genere terram molientem potest inpedire nunc egerere et ad sepem adplicare oportet rosaria noua conserere uel antiqua curare harundineta nunc ponere uel etiam pristina colere salicta facere uel deputare runcare ac fodere genistam semine uel plantis in pastinato uel etiam sulco deponere trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori quamuis tepidis regionibus melius administretur per mensem ianuarium id febr sagittarius uespere occidit uehementer hiemat xui kal mart uespere crater oritur uenti mutatio xu kal mart sol in pisces transitum facit nonnumquam uentosa tempestas xiii et xii kal mart fauonius uel auster cum grandine et nimbis x kal mart leo desinit occidere uenti septentrionales qui uocantur ornithiai per dies triginta esse solent tum et hirundo aduenit uiiii kal mart arcturus prima nocte oritur frigidus dies aquilone uel coro interdum pluuia uiii kal mart sagitta crepusculo incipit oriri uariae tempestates alcyonei dies uocantur in atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est uii kal mart uentosa tempestas hirundo conspicitur per hos dies frigidis locis earum rerum quas supra scripsimus tempestiua est administratio locis autem calidioribus quamuis sera tamen necessaria ceterum malleoli et uiuiradicis positio huius temporis esse uidetur optima nec tamen deterior etiam inter kalendas et idus sequentis mensis utique si non sit feruentissima regio si uero etiam magis frigida uel melior insitio quoque arborum atque uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur kal mart africus interdum auster cum grandine ui non mart uindemitor apparet quem graeci trygetera dicunt septentrionales uenti iiii non mart fauonius interdum auster hiemat non mart equus mane oritur flatus aquilonis iii id mart piscis aquilonius desinit oriri septentrionales uenti pridie id mart argo nauis exoritur fauonius aut auster interdum aquilo his diebus commode instruuntur horti de quibus suo loco dicam secretius ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia descripsisse uidear aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse igitur a kalendis martiis eximia est uitium putatio usque in x kal apr si tamen se gemmae nondum moueant surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur et ipsa insitio uitium atque arborum longe nunc est optima frigidis quoque locis et umidis uitium satio nunc praecipua est sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime deponuntur sartura quoque frumentorum iteratur egregie modios tres una opera recte sarit prata purgare et a pecore defendere iam tempestiuum est locis quidem calidis et siccis etiam a mense ianuario ut supra diximus id fieri debet nam frigidis uel a quinquatribus prata recte submittuntur scrobes omnis generis quos eris autumno consiturus hoc tempore fieri oportebit eorum quaternarii hoc est quoquouersus pedum quaternum si est commodum terrenum quattuordecim ab uno fiunt ternarii autem decem et octo ceterum ad deponendas uites uel non magni incrementi arbores sulcus qui sit pedum centum et uiginti latitudine bipedanea in altitudinem deprimi debet dupondii semissis eumque similiter una opera efficit rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus est oleis laborantibus circum radices amurcam quae salem non habeat nunc conueniet infundere maximis sex congii mediocribus arboribus urna satisfaciunt ceteris aestimanda erit portio sed tamen quae nihil uitii habuerint aliquanto laetiores fient si amurca rigentur insulsa nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt tum etiam bacas lauri et murti ceterorumque uiridium semina in areolas disserere praeceperunt orthocissos et hederas ab idibus februariis uel etiam kalendis martiis poni oportere iidem censuerunt id mart nepa incipit occidere significat tempestatem xuii kal apr nepa occidit hiemat xui kal apr sol in arietem transitum facit fauonius uel corus xii kal apr equus occidit mane septentrionales uenti x kal apr aries incipit exoriri pluuius dies interdum ninguit uiiii et uiii kal apr aequinoctium uernum tempestatem significat ab idibus eadem quae supra utique peragenda sunt optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur at quae mense ianuario ueruacta fecimus nunc ultima parte martii sunt iteranda et si quae pergulae uitium generosarum uel si quae in agris aut uepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt ante kalendas apriles utique deputari debent post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura milii quoque et panici haec prima satio est quae peragi debet circa idus apriles utriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi locis autem tepidis ab idibus februariis usque in idus apriles at locis frigidis ab idibus martiis usque in idus maias omnia recte pecora castrantur kal apr nepa occidit mane tempestatem significat non apr fauonius aut auster cum grandine nonnumquam hoc idem pridie uiii id apr uergiliae uespere celantur interdum hiemat uii id apr et ui et u austri et africi tempestatem significat iiii id apr sole oriente libra occidere incipit interdum tempestatem significat pridie id apr suculae celantur hiemat his diebus locis frigidis prima uinearum fossio utique ante idus peragenda est quaeque mense martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt nunc denique quam primum exsequenda sunt fici uitesque adhuc recte inseruntur seminaria quae sunt ante facta runcari et adhuc commode fodiri possunt oues tarentinae radice lanaria lauari debent ut tonsurae praeparentur id apr ut supra libra occidit hiemat xuiii kal mai uentosa tempestas et imbres nec hoc constanter xu kal mai sol in taurum transitum facit pluuiam significat xiiii kal mai suculae se uespere celant pluuiam significat xi kal mai uer bipertitur pluuia et nonnumquam grando x kal mai uergiliae cum sole oriuntur africus uel auster dies umidus uiiii kal mai prima nocte fidicula apparet tempestatem significat iiii kal mai auster fere cum pluuia iii kal mai mane capra exoritur austrinus dies interdum pluuiae pridie kal mai canis se uespere celat tempestatem significat per hos dies eadem quae supra persequemur possuntque si iam librum remittunt inseri oleae uel emplastrari ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere inseri sed et prima pampinatio recte inchoatur dum prorepentes oculi digito decuti possint si qua praeterea in uineis aut fossor disturbauit aut neglegentia omisit diligens uinitor restituere debet et fracta iuga considerate resarcire aut disiectos palos reponere ita ne teneros pampinos explantet eodem tempore secundi fetus pecudes signari oportet kal maiis hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam sucula cum sole exoritur ui non mai septentrionales uenti u non mai centaurus totus apparet tempestatem significat iii non mai idem sidus pluuiam significat pridie non mai nepa medius occidit tempestatem significat non mai uergiliae exoriuntur mane fauonius uii id mai aestatis initium fauonius aut corus interdum et pluuiae ui id mai uergiliae totae apparent fauonius aut corus interdum et pluuiae iii id mai fidis mane oritur significat tempestatem per hos dies runcandae segetes sunt faenisiciae instituendae bonus operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus obligat qui sint singuli quaternarum librarum arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere et operire una opera nouellas circumfodiet arbores lxxx mediocres lxu magnas l hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportet sed et a kalendis martiis usque in idus septembres omnibus mensibus non solum seminariis sed etiam nouellis uineis danda fossio est iisdem diebus ubi praegelidum et pluuium caelum est oleae putantur et muscantur ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit primo ab idibus octobribus usque in idus decembres iterum ab idibus februariis usque in idus martias si tamen arbor librum non remittit hoc eodem mense in pastinato seminario nouissima positio est olearis taleae eamque oportet cum panxeris fimo et cinere mixtis oblinere et superponere muscum ne sole findatur sed hoc idem opus melius fiet ultima parte mensis martii uel prima mensis aprilis et ceteris temporibus quibus praecepimus seminaria plantis uel ramis conserere id mai fidis mane exoritur auster aut eurinus interdum dies umidus xuii kal iun idem quod supra xui et xu kal iun eurinus uel auster cum pluuia xiiii kal iun sol in geminos introitum facit xii kal iun suculae exoriuntur septentrionales uenti nonnumquam auster cum pluuia xi et x kal iun arcturus mane occidit tempestatem significat uiii et uii et ui kal iun capra mane exoritur septentrionales uenti ab idibus usque in kalendas iunias ueteranam uineam priusquam florere incipiat iterum fodere oportet eandemque et ceteras omnes uineas identidem pampinare quod si saepius feceris puerilis una opera iugerum uineti pampinabit quibusdam regionibus oues nunc tondentur et pecoris nati aut amissi ratio accipitur item qui lupinum stercorandi agri causa seuit nunc demum aratro subuertit kal iun et iiii non aquila exoritur tempestas uentosa et interdum pluuia uii id iun arcturus occidit fauonius aut corus iiii id iun delphinus uespere exoritur fauonius interdum rorat his diebus si opere uicti sumus eadem quae extremo mense maio facienda sunt item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari debent ut ante solstitium id opus peractum sit quin etiam pro conditione regionis et caeli terra uel proscinditur uel iteratur eaque si est difficilis proscinditur operis tribus iteratur duabus tertiatur una lirantur autem iugera duo bis opera una at si facilis est terra proscinditur iugerum duabus operis iteratur una lirantur una iugera quattuor cum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur quae ratio colligit ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum iisdem his diebus area triturae praeparanda est ut quaeque res desecta erit in eam conferatur uinearum quoque quibus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium pabulum si facultas est uel nunc uel etiam superioribus quindecim diebus qui fuerunt ante kalendas iunias praeberi pecori oportet a kalendis autem iuniis si iam defecit uiridis herba usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus id iun calor incipit xiii kal iul sol introitum cancro facit tempestatem significat xi kal iul anguifer qui graece dicitur ophiouchos mane occidit tempestatem significat uiii et uii et ui kal iul solstitium fauonius et calor iii kal iul uentosa tempestas his diebus eadem quae supra sed et uiciam in pabulum secare oportet priusquam siliquae eius durentur hordeum metere fabam serotinam ducere fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere hordeum terere paleasque omnis recondere alueos castrare quos subinde nono quoque aut decimo die a kalendis maiis considerare et curare oportet nunc autem si sunt pleni atque operculati faui demetendi sunt sin autem maiore parte uacant aut sine operculis adaperti sunt nondum esse maturos significatur itaque mellatio est differenda quidam in prouinciis transmarinis uel hoc uel sequente mense sesama serunt kal iul fauonius uel auster et calor iiii non iul corona occidit mane pridie non iul cancer medius occidit calor uiii id iul capricornus medius occidit uii id iul cepheus uespere exoritur tempestatem significat ui id iul prodromi flare incipiunt his diebus eadem quae supra sed et proscissum ueruactum optime nunc iteratur et siluestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur id iul procyon exoritur mane tempestatem significat xiii kal aug sol in leonem transitum facit fauonius uiii kal aug aquarius incipit occidere clare fauonius uel auster uii kal aug canicula apparet caligo aestuosa ui kal aug aquila exoritur iiii kal aug leonis in pectore clara stella exoritur interdum tempestatem significat iii kal aug aquila occidit significat tempestatem his diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur et intra dies triginta quam desecta est stramenta praecisa in aceruum congeruntur iugerum stramentorum opera una desecat quibus remotis priusquam sol acrior exurat terram omnes arbores quae fuerant in segete circumfodere et adobruere oportet item quibus magna sementis praeparatur nunc debent iterare nam de fodiendis colendisue nouellis uineis saepius iam dixi nullum esse mensem omittendum donec autumnale aequinoctium conficiatur meminisse autem oportebit ut per hos et augusti mensis dies antelucanis et uespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus item quascumque uineas culturi sumus ne per aestum sed mane usque in tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus quibusdam regionibus sicut in cilicia et pamphylia hoc mense sesama seruntur italiae autem regionibus umidis possunt ultimo mense iunio seri quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere quod quidam existimant idcirco fieri debere ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perueniat kal aug etesiae pridie non aug leo medius exoritur tempestatem significat uii id aug aquarius occidit medius nebulosus aestus pridie id aug fidis occidit mane autumnus incipit his diebus eadem quae supra nonnullis tamen locis faui demetuntur qui si non sunt melle repleti nec operculati differenda est in mensem octobrem mellatio id aug delphini occasus tempestatem significat xuiiii kal sept eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat xiii kal sept sol in uirginem transitum facit hoc et sequenti die tempestatem significat interdum et tonat hoc eodem die fidis occidit x kal sept ex eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluuia uii kal sept uindemitor exoritur mane et arcturus incipit occidere interdum pluuia iii kal sept umeri uirginis exoriuntur etesiae desinunt flare et interdum hiemat pridie kal sept andromeda uespere exoritur interdum hiemat his quidem diebus arbores ficorum inoculant quod genus insitionis emplastratio uocatur idque licet uel commodius facere superiore mense post idus iulias quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt quibusdam autem locis ut in baetica maritimis regionibus et in africa uindemia conficitur sed frigidioribus regionibus puluerationem faciunt quam uocant rustici occationem cum omnis gleba in uineis refringitur et soluitur in puluerem hoc eodem tempore prius quam uineae puluerentur si perexilis est terra uel rara ipsa uitis lupini modii tres uel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur qui cum fruticauerunt prima cum fossione conuersi satis bonum stercus uineis praebent multi etiam si pluuius est status caeli sicut suburbana regione italiae pampinis uitem spoliant ut percoqui fructus possint nec putrescere imbribus at e contrario locis calidioribus ut modo nominatis prouinciis circa uindemiam adumbrantur uel stramentis uel aliis tegmentis uuae ne uentis aut caloribus exarescant hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis de quibus quemadmodum passae fiant suo loco dicemus cum uilicae persequemur officia felix quoque aut carex ubicumque nascitur augusto mense recte exstirpatur melius tamen circa idus iulias ante caniculae exortum kal sept calor iiii non sept piscis austrinus desinit occidere calor non sept arcturus exoritur fauonius uel corus uii id sept piscis aquilonius desinit occidere et capra exoritur tempestatem significat iii id sept fauonius aut africus uirgo media exoritur his diebus locis maritimis et calidis uindemia et cetera quae supra scripta sunt commode administrantur iteratio quoque arationis peracta esse debet si serius terra proscissa est sin autem celerius etiam tertiatum solum esse conuenit hoc etiam tempore qui consueuerunt uina condire aquam marinam praeparant et aduectam decoquunt de qua conficienda praecipiam cum uilicae officia persequar id sept ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat xu kal oct arcturus exoritur fauonius aut africus interdum eurus quem quidam uulturnum appellant xiiii kal oct spica uirginis exoritur fauonius aut corus xiii kal oct sol in libram transitum facit crater matutino tempore apparet xi kal oct pisces occidunt mane item aries occidere incipit fauonius aut corus interdum auster cum imbribus x kal oct argo nauis occidit tempestatem significat interdum et pluuiam uiiii kal oct centaurus incipit mane oriri tempestatem significat interdum et pluuiam uiii kal oct et uii et ui aequinoctium autumnale pluuiam significat u kal oct haedi exoriuntur fauonius nonnumquam auster cum pluuia iiii kal oct uirgo desinit oriri tempestatem significat his diebus uindemiae plurimis regionibus fiunt quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt quidam cum uidissent partem aliquam uuarum uirescere crediderunt tempestiuam esse uindemiam quidam cum coloratas et perlucidas uuas animaduertissent nonnulli etiam cum pampinos ac folia decidere considerassent quae omnia fallacia sunt quoniam inmaturis uuis omnia eadem possunt accidere propter intemperiem solis aut anni itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptauerunt ut siue dulcis esset sapor uuae siue acidus proinde aestimarent sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam nam quaedam genera uuarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam itaque optimum est quod nos fecimus ipsam naturalem contemplare maturitatem naturalis autem maturitas est si cum expresseris uinacea quae acinis celantur iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint nam colorem nulla res uinaceis potest adferre nisi naturae maturitas praesertim cum ita in media parte acinorum sint ut et a sole et a uentis protegantur umorque ipse non patiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura hoc igitur cum exploratum habuerit uilicus sciet uindemiam sibi esse faciendam sed antequam fructum cogere incipiat cuncta praeparanda erunt superiore si fieri possit mense si minus certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata et diligenter lota marina uel aqua salsa et recte siccata tum et opercula colaque et cetera sine quibus probe confici mustum non potest torcularia uero et fora diligenter emundata lotaque et si res ita exegerit picata praeparataque habeat ligna quibus defrutum et sapam decoquat tum etiam salem atque odoramenta quibus condire uina consueuerit multo ante reposita esse oportet nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cultura nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio itemque siliqua quod rustici faenum graecum uocant nec minus in pabulum uicia nunc demum conseruntur tum etiam lupini haec erit praecipua satio quod quidam uel ab area protinus in agrum deferri putant oportere milium et panicum hoc tempore demetitur quo faseolus ad escam seritur nam ad percipiendum semen ultima parte octobris circa kalendas nouembres melius obruitur quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat possit eorum curam quae intra uillam facienda sunt uilicae delegare ita tamen ut ipse consideret an recte facta sint kal oct et ui non interdum tempestatem significat iiii non oct auriga occidit mane uirgo desinit occidere significat nonnumquam tempestatem iii non oct corona incipit exoriri significat tempestatem pridie non oct haedi oriuntur uespere aries medius occidit aquilo uiii id oct coronae clara stella exoritur ui id oct uergiliae exoriuntur uespere fauonius et interdum africus cum pluuia iii et pridie id oct corona tota mane exoritur auster hibernus et nonnumquam pluuia per hos dies frigidis regionibus uindemia et cetera quae supra scripta sunt fieri solent iisdemque regionibus frumenta matura seruntur et praecipue far adoreum locis etiam opacis triticum nunc recte seritur et quoniam sementis mentionem fecimus non intempestiue quantum cuiusque seminis iugerum agri recipiat referemus iugerum agri recipit tritici modios quattuor uel quinque farris adorei modios nouem uel decem hordei modios quinque uel sex milii uel panici sextarios quattuor uel quinque lupini modios octo uel decem phaseli modios quattuor pisi modios tres uel quattuor fabae modios sex lentis modium unum paulo amplius lini seminis modios octo uel decem cicerculae modios tres uel quattuor ciceris modios tres uel quattuor sesami sextarios quattuor uel quinque uiciae pabularis modios septem uel octo uiciae seminalis modios quinque uel sex erui modios quattuor uel quinque farraginis hordeaceae modios septem uel octo siliquae modios sex medicae singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum denum latis pedum quinum cannabis grana sex in pede quadrato ponuntur id oct et sequenti biduo interdum tempestas nonnumquam rorat tantummodo iugulae exoriuntur uespere xiii kal nou sol in scorpionem transitum facit xiii et xii kal nou solis exortu uergiliae incipiunt occidere tempestatem significat xi kal nou tauri cauda occidit auster interdum pluuia uiii kal nou centaurus exoriri mane desinit tempestatem significat uii kal nou nepae frons exoritur tempestatem significat u kal nou uergiliae occidunt hiemat cum frigore et gelicidiis iiii kal nou arcturus uespere occidit uentosus dies iii kal nou et pridie cassiope incipit occidere tempestatem significat per hos dies quaecumque semina differri debent arbusculaeque omnis generis recte ponuntur ulmi quoque uitibus recte maritantur ipsaeque uites in arbustis et uineis commode propagantur seminaria runcare et fodere tempus est tum etiam arbores ablaqueare nec minus uineas easdemque putare itemque in arbustis uitem deputare seminaria quae suo tempore pampinata non sunt arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent quae tamen melius dum tenera sunt per germinationem pampinantur sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint tum maxime sementis uetus est agricolarum prouerbium maturam sationem saepe decipere solere seram numquam quin mala sit itaque in totum praecipimus ut quisque natura locus frigidus erit is primus conseratur ut quisque calidus nouissimus uicia et faba stercorare agrum dicuntur lupinum nisi in florem uerteris nihil agrum stercoraueris sed nec ulla res magis uacuis operariis aut seritur aut conditur nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obruere et nouissimis post coactos fructus tollere sementi facta inoccare oportet quod sparseris duo iugera tres operae commode occabunt arboresque quae intererunt ablaqueabunt quamuis antiqui singulis operis singula iugera sariri et occari uelint quod an recte fieri possit adfirmare non ausim eodem tempore fossas riuosque purgare et elices sulcosque aquarios facere conuenit iisdem temporibus si sit fraxineam si minus orneam si nec haec sit iligneam frondem bubus recte praebebimus glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare nec tamen amplius ne laborent nec minus diebus triginta praebueris nam si paucioribus diebus datur ut ait hyginus per uer scabiosi boues fiunt glans autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda tum etiam siluam si quis barbaricam id est consemineam uelit facere recte conseret glandibus et ceteris seminibus tum et olea destringenda est ex qua uelis uiride oleum efficere quod fit optimum ex uaria oliua cum incipit nigrescere nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet kal nou et postridie caput tauri occidit pluuiam significat iii non nou fidicula mane exoritur hiemat et pluit uiii id nou idem sidus totum exoritur auster uel fauonius hiemat uii id nou significat tempestatem hiemat ui id nou uergiliae mane occidunt significat tempestatem hiemat u id nou stella clara scorpionis exoritur tempestatem significat uel uulturnus interdum rorat iiii id nou hiemis initium auster aut eurus interdum rorat his diebus usque in idus quae superiore mense facere non potueris adhuc tolerabiliter efficies sed et proprie hoc obseruabis ut pridie quam plenilunium sit si minus certe ipso plenilunio omnem quam saturus es fabam uno die spargas sed postea licebit ab auibus et pecore defensam obruas eamque si ita conpetierit lunae cursus ante idus nouembres occatam habeas quam pinguissimo et nouo loco si minus quam stercoratissimo satis erit in singula iugera uehes stercoris conportare numero decem octo uehis autem stercoris una habet modios octoginta ex quo colligitur oportere in denos quoquouersus pedes modios quinos stercoris spargere quae ratio docet uniuerso iugero satisfacere modios mccccxl tum etiam conuenit oleas ablaqueare et si sunt parum fructuosae uel cacuminibus retorridae frondis magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere in ceteris autem pro magnitudine portionem seruare eodem tempore uineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas uites quod sit instar unius sextarii uel urinae hominis congios uel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere iugerum uinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant id nou dies incertus saepius tamen placidus xui kal dec fidis exoritur mane auster interdum aquilo magnus xu kal dec aquilo interdum auster cum pluuia xiiii kal dec sol in sagittarium transitum facit suculae mane oriuntur tempestatem significat xii kal dec tauri cornua uespere occidunt aquilo frigidus et pluuia xi kal dec sucula mane occidit hiemat x kal dec lepus occidit mane tempestatem significat uii kal dec canicula occidit solis ortu hiemat pridie kal dec totae suculae occidunt fauonius aut auster interdum pluuia his diebus quae praeterita erunt superioribus opera consequi oportebit et si non plurimum serimus optimum est intra kalendas decembres sementem fecisse sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est nam multa sunt quae in lucubratione recte agantur siue enim uineas possidemus pali et ridicae possunt dolari exacuique siue regio ferulae uel corticis ferax est apibus aluaria fieri debent siue palmae spartiue fecunda est fiscinae sportaeque seu uirgultorum corbes ex uimine ac ne cetera nunc persequar nulla regio non aliquid adfert quod ad lucubrationem confici possit nam inertis est agricolae exspectare diei breuitatem praecipue in his regionibus in quibus brumales dies horarum nouem sunt noctesque horarum quindecim possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad uitium ligamina praeparari quae si natura minus lenta est ante dies quindecim praecidenda et purgata in stercore obruenda est ut lentescat sin autem iam pridem caesa exaruit in piscina maceranda est tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere et ad ea facere uel facta manubria aptare quorum optima sunt ilignea deinde carpinea post haec fraxinea kal dec dies incertus saepius tamen placidus uiii id dec sagittarius medius occidit tempestatem significat uii id dec aquila mane oritur africus interdum auster et rorat iii id dec corus uel septentrio interdum auster cum pluuia his diebus quae praeterita erunt superiore mense opera peragi debebunt utique in locis temperatis aut calidis nam frigidis recte fieri iam non possunt id dec scorpio totus mane exoritur hiemat xui kal ian sol in capricornum transitum facit brumale solstitium ut hipparcho placet itaque tempestatem saepe significat xu kal ian uentorum conmutationem significat x kal ian capra occidit mane tempestatem significat uiiii kal ian brumale solstitium sic chaldaei obseruant significat ui kal ian delphinus incipit oriri mane tempestatem significat iiii kal ian aquila uespere occidit hiemat iii kal ian canicula occidit uespere tempestatem significat pridie kal ian tempestas uentosa his diebus qui religiosius rem rusticam colunt nisi si uinearum causa pastines negant debere terram ferro commoueri itaque quidquid citra id genus effici potest id ab his comprehenditur ut olea legatur et conficiatur ut uitis paletur et capite tenus adligetur ut iuga uineis inponantur et capistrentur ceterum palmare id est materias adligare hoc tempore non expedit quia plurimae propter rigorem qui fit ex frigore franguntur possunt etiam his diebus cerasia et tubures et armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores quae primae florent inseri commode nonnulli tamen etiam legumina serunt kal ian dies incertus iii non ian cancer occidit tempestas uaria pridie non ian media hiemps auster multus interdum pluuia non ian fidis exoritur mane tempestas uaria ui id ian auster interdum fauonius u id ian auster interdum imber pridie id ian incertus status caeli per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae ita tamen ut ipsis kalendis ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas idus cibaria boum per singulos menses sed nec ignorare debebit uilicus quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit quare huius quoque curae rationem subiciemus mense ianuario paleas cum erui macerati sextariis sex uel paleas cum cicerculae fresae semodio uel frondis corbem pabulatorium modiorum uiginti uel paleas quantum uelint et faeni pondo uiginti uel adfatim uiridem frondem ex siliquis et lauru uel quod his omnibus praestat farraginem hordeaceam dabit siccam februario idem martio idem uel si opus facturi sunt faeni pondo quinquaginta aprili frondem querneam et populneam ex kalendis ad idus uel paleas et faeni pondo quadraginta maio pabulum adfatim iunio ex kalendis frondem adfatim iulio idem augusto idem uel paleas ex eruo pondo quinquaginta septembri frondem adfatim octobri frondem et ficulnea folia nouembri ad idus frondem uel folia ficulnea quae sint corbis unius ex idibus glandis modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum uel maturam farraginem decembri frondem aridam uel paleas cum erui semodio macerato uel lupini quod ex semodio macerato exierit uel glandis modium unum ut supra scriptum est uel farraginem iii de cultu hortorum et quoniam percensuimus opera quae suis quibusque temporibus anni uilicum exsequi oporteret memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum quorum aeque curam suscipere debebit ut et quotidiani uictus sui leuet sumptum et aduenienti domino praebeat quod ait poeta inemptas ruris dapes democritus in eo libro quem georgicon appellauit parum prudenter censet eos facere qui hortis exstruant munimenta quod neque latere fabricata maceries perennare possit pluuiis ac tempestatibus plerumque infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa si uero amplum modum sepire quis uelit patrimonio esse opus ipse igitur ostendam rationem qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus uetustissimi auctores uiuam sepem structili praetulerunt quia non solum minorem inpensam desideraret uerum etiam diuturnior inmensis operibus permaneret itaque uepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt locus quem sepire destinaueris ab aequinoctio autumnali simulatque terra maduerit imbribus circumuallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum sed eos uacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus quibus obserantur ea sint uastissimarum spinarum maximeque rubi et paliuri et eius quam graeci uocant kynosbaton nos sentem canis appellamus horum autem ruborum semina quam maturissima legere oportet et erui moliti farinae inmiscere quae cum est aqua consparsa inlinitur uel nauticis ueteribus funibus uel quibuslibet aliis restibus siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato mox ubi bruma confecta est intermissis quadraginta diebus circa hirundinis aduentum cum iam fauonius exoritur post idus februarias si qua in sulcis per hiemem constitit aqua exhauritur resolutaque humus quae erat autumno regesta usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur sed ita ut non nimium supergesta terra semina spinarum quae inhaerent toris funiculorum enasci possint ea fere citra tricensimum diem prorepunt atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere sic insuesci debent ut in id spatium quod sulcis interiacet inclinentur oportebit autem uirgeam sepem interponere quam super se pandant sentes utriusque sulci et sit quo interdum quasi adminiculo priusquam conroborentur adquiescant hunc ueprem manifestum est interimi non posse nisi radicitus effodere uelis ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci nulli dubium est et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata locum autem prius eligi conueniet si permittit agri situs iuxta uillam praecipue pinguem quique adueniente riuo uel si non sit fluens aqua fonte puteali possit rigari sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem tum demum effodiendus est cum sol ultimas partes uirginis obtinebit id est mense septembri ante aequinoctium autumnale siquidem maxime explorantur uires fontium cum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluuiatili prouidendum est autem ne hortus areae subiaceat neue per trituram uenti possint paleas aut puluerem in eum perferre nam utraque sunt holeribus inimica mox ordinandi pastinandique soli duo sunt tempora quoniam duae quoque holerum sationes nam et autumno et uere plurima seruntur melius tamen uere riguis locis quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis restinguitur fontibus at ubi loci natura neque manu inlatam neque suae spontis aquam ministrari patitur nullum quidem aliud auxilium est quam hiemales pluuiae potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri si depressius pastinetur solum eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus ut in quattuor consurgat regestum at ubi copia est rigandi satis erit non alto bipalio id est minus quam duos pedes ferramento nouale conuerti sed curabimus ut ager quem uere conseri oportet autumno circa kalendas nouembres pastinetur quem deinde uelimus autumno instruere mense maio conuertamus ut aut hiemis frigoribus aut aestiuis solibus et gleba soluatur et radices herbarum necentur nec multo ante stercorare debebimus sed cum sationis adpropinquabit tempus ante quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter fossione iterandus ut fimo terra conmisceatur optimum uero stercus est ad hunc usum asini quia minimum herbarum creat proximum uel armenti uel ouium si sit anno maceratum nam quod homines faciunt quamuis habeatur excellentissimum non tamen necesse est adhibere nisi aut nudae glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae cum maior scilicet uis alimenti desideratur igitur solum quod conserere uere destinauerimus post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum quippe e contrario sicut calor aestatis ita uis frigoris excoquit terram fermentatamque soluit quare peracta bruma tum demum stercus inicietur et circa idus ianuarias humus refossa in areas diuiditur quae tamen sic informandae sunt ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perueniant ne qui prosequuntur herbas semina proculcare cogantur sed potius per semitas ingrediantur et alterna uice dimidias areas eruncent haec ante sationem quae facienda sunt dixisse abunde est nunc quid quoque tempore uel colendum uel serendum sit praecipiamus et primum de his generibus loquendum est quae possunt duobus seri temporibus id est autumno et uere sunt autem semina brassicae et lactucae cinarae erucae nasturcii coriandri caerefolii anethi pastinacae siseris papaueris haec enim uel circa kalendas septembres uel melius ante kalendas martias februario seruntur locis uero siccis aut tepidis qualia sunt calabriae et apuliae maritima possunt circa idus ianuarias terrae conmitti rursus quae tantum autumno conseri debent si tamen uel maritimum uel apricum agrum incolimus haec fere sunt alium cepae capitula ulpicum sinape sed iam potius quo quidque tempore terrae mandari plerumque conueniat per menses digeramus ergo post kalendas ianuarias confestim recte ponetur lepidium mense autem februario uel planta uel semine ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri nec minus si uernum et aestiuum fructum uoles habere syriacae radicis et rapae napique semina obrues nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio at circa kalendas martias locis apricis licet porrum si iam ingranduit transferre item panacem ultima parte martii mensis deinde circa kalendas apriles aeque porrum atque inulam et serotinam plantam rutae item ut maturius enascatur cucumis cucurbita capparis serenda est nam semen betae cum punicum malum florebit tum demum optime seritur porri autem caput circa idus maias tolerabiliter adhuc transfertur post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen apii si tamen rigaturus es sic enim optime per aestum prouenit ceterum augusto circa uulcanalia tertia satio est eaque optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec minus holeris atri atque haec sunt sationum tempora nunc de iis quae aliquam curam desiderant singulis loquar quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris de qua semel hoc dicendum est omni tempore consulendum esse ut herbae exterminentur ulpicum quod quidam alium punicum uocant graeci autem aphroskorodon appellant longe maioris est incrementi quam alium idque circa kalendas octobres antequam deponatur ex uno capite in plura diuidetur habet enim uelut alium plures cohaerentis spicas eaeque cum sint diuisae liratim seri debent ut in puluinis positae minus infestentur hiemis aquis est autem lira similis ei porcae quam in sationibus campestribus rustici faciunt ut uliginem uitent sed haec in hortis minor est facienda et per summam partem eius id est in dorso inter palmaria spatia spicae ulpici uel alii nam id quoque similiter conseritur disponendae sunt sulci lirarum inter se distent semipedali spatio deinde cum ternas fibras emiserunt spicae sariantur nam quo saepius id factum est maius semina capiunt incrementum deinde ante quam caulem faciant omnem uiridem superficiem intorquere et in terram prosternere conueniet quo uastiora capita fiant regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet nam brumali tempore corrumpuntur quod fere mense ianuario mitescit et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium uel ulpicum ponendi circa idus praedicti mensis sed quandoque uel conseremus uel iam matura in tabulatum reponemus seruabimus ut iis horis quibus aut obruentur aut eruentur luna infra terram sit nam sic sata et rursus sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare multi tamen haec ante kalendas ianuarias mediis diebus serunt mense decembri si caeli tepor et situs terrae permittit brassica cum sex foliorum erit transferri debet ita ut radix eius liquido fimo prius inlita et inuoluta tribus algae taeniolis pangatur haec enim res efficit ut in coctura celerius madescat et uiridem colorem sine nitro conseruet est autem frigidis et pluuiis regionibus positio eius optima post idus apriles cuius depressae plantae cum tenuerint quantum holitoris ratio patitur saepius sarta et stercorata melius conualescit pleniorisque incrementi et coliculum facit et cymam nonnulli hanc eandem locis apricioribus a kalendis martiis deponunt sed maior pars eius in cymam prosilit nec postea hibernum caulem amplum facit cum est semel desecta possis autem uel maximos caules bis transferre idque si facias plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur lactuca totidem foliorum quot brassica transferri debet locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur mediterraneis et frigidis contra hieme non aeque commode dispergitur sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque copiam desiderat aquae si quo tenerioris folii sunt autem conplura lactucae genera quae suo quidque tempore seri oportet eorum quae fusci est uel purpurei aut etiam uiridis coloris et crispi folii uti caeciliana mense ianuario recte differtur at cappadocia quae pallido et pexo densoque folio uiret mense februario quae deinde candida est et crispissimi folii ut in prouincia baetica est finibus gaditani municipii mense martio recte pangitur est et cyprii generis ex albo rubicunda leui et tenerrimo folio quae usque in idus octobres commode disponitur fere tamen aprico caeli statu quibus locis aquarum copia est pene toto anno lactuca seri potest quae quo tardius caulem faciat cum aliquod incrementum habuerit exiguam testam media parte accipiat eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit eadem est ratio etiam intubi nisi quod hiemem magis sustinet ideoque uel frigidis regionibus primo autumno seri potest cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus semen commodius circa kalendas martias seremus eiusque plantam ante kalendas nouembres deprimemus et multo cinere stercorabimus id enim genus stercoris huic holeri uidetur aptissimum sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum ita uti sata sunt sua sede inmota permanent neque est eorum cultus alius quam ut stercorata runcentur possunt autem non solum autumno sed et uere conseri plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae uere adferunt panax utroque tempore leui et subacta terra rarissime disseritur quo maius incrementum capiat melior tamen eius uerna satio est porrum si sectiuum facere uelis densius satum praeceperunt priores relinqui et ita cum increuerit secari sed nos docuit usus longe melius fieri si differas et eodem more quo capitatum modicis spatiis id est inter quaternos digitos depangas et cum conualuerit deseces in eo autem quod magni capitis efficere uoles seruandum est ut ante quam translatum deponas omnis radiculas amputes et fibrarum summas partes intondeas tum testulae uel conchae quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur ut fiant capita latioris incrementi cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio est nec aliud tamen sectiui nisi quod totiens rigari et stercorari saririque debet quotiens demetitur semen eius locis calidis mense ianuario frigidis februario seritur cuius incrementum quo maius fiat raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur enatum autem differri debet in iis locis quibus aqua subministrari non potest circa aequinoctium autumni at quibus possis umorem praebere mense maio recte transferuntur apium quoque possis plantis serere nec minus semine sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur quod si quis id uelit lati folii facere quantum seminis possint tres digiti conprehendere raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget uel si crispae frondis id fieri maluerit semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter linteolis ligatum obruat potest etiam citra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum si cum est natum incrementum eius superuoluto cylindro coerceas satio eius est optima post idus maias usque in solstitium nam teporem desiderat fere etiam his diebus ocima seruntur quorum cum semen obrutum est diligenter inculcatur pauicula uel cylindro nam si terram suspensam relinquas plerumque corrumpitur pastinaca et siser atque inula conualescunt alte pastinato et stercorato loco sed quam rarissime ponenda sunt ut maiora capiant incrementa inulam uero interuallo trium pedum seri conuenit quoniam uastos facit frutices et radicibus ut oculus harundinis serpit nec est alius cultus horum omnium nisi ut sarritionibus herbae tollantur commodissime autem deponentur prima parte septembris uel ultima augusti parte atrum holus quod graecorum quidam uocant petroselinon nonnulli smyrnaion pastinato loco semine debet conseri maxime iuxta maceriam quoniam et umbra gaudet et qualicumque conualescit loco idque cum semel seueris si non totum radicitus tollas sed alternos frutices in semen submittas aeuo manet paruamque sarritionis exigit culturam seritur a uulcanalibus usque in kalendas septembres sed etiam mense ianuario menta dulcem desiderat uliginem quam ob causam iuxta fontem mense martio recte ponitur cuius si forte semina defecerunt licet de noualibus siluestre mentastrum conligere atque ita inuersis cacuminibus disponere quae res feritatem detrahit et edomitam reddit rutam autumno semine satam mense martio differre oportet in apricum et cinerem aggerare runcareque donec conualescat ne herbis enecetur sed uelata manu debet runcari quam nisi contexeris perniciosa nascuntur ulcera si tamen per ignorantiam nuda manu runcaueris et prurigo atque tumor incesserit oleo subinde perungito eiusdem frutex pluribus annis manet innoxius nisi si mulier quae est in menstruis contigerit eum et ob hoc exaruerit thymum et transmarina cunela et serpyllum sicut priore libro iam rettuli magis aluaria curantibus quam holitoribus studiose conseruntur sed nos ea condimentorum causa nam sunt quibusdam esculentis aptissima non alienum putamus etiam in hortis habere locum neque pinguem neque stercoratum sed apricum desiderant ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur eae res et semine et plantis circa aequinoctium uernum seruntur melius tamen est thymi nouellas plantas disponere quae cum subacto solo depressae fuerint ne tarde conprehendant aridi thymi fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie quam uolueris uti aquam medicare quae cum sucum eius perceperit depositis fruticibus infunditur donec eos recte confirmet ceterum cunela uiuacior est quam ut inpensius curanda sit lepidium cum ante kalendas martias habueris dispositum uelut porrum sectiuum demetere poteris rarius tamen nam post kalendas nouembres secandum non erit quoniam frigoribus uiolatum emoritur biennio tamen sufficiet si diligenter sartum et stercoratum fuerit multis etiam locis uiuacitatem suam usque in annos decem prorogat beta florenti punico malo semine obruitur et simul atque quinque foliorum est ut brassica differtur aestate si riguus est locus at si siccaneus autumno cum iam pluuiae incesserint disponi debebit chaerephyllum itemque holus atriplicis quod graeci uocant andraphakin circa kalendas octobres obrui oportet non frigidissimo loco nam si regio saeuas hiemes habet post idus februarias semina disserenda sunt suaque sede patienda papauer et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et andraphakis satiui asparagi quam corrudam rustici uocant semina fere biennio praeparantur ea cum pingui et stercoroso loco post idus februarias sic obrueris ut quantum tres digiti seminis conprehendere queunt singulis fossulis deponas fere post quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt quas radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant eas post quattuor et uiginti menses in locum apricum et bene madidum stercorosumque transferri conuenit sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis in quam ita spongiolae deprimuntur ut facile superposita terra germinent sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina ut tamquam in alueolis maneant at uliginosis e contrario in summo porcae dorso conlocanda ne umore nimio laedantur primo deinde anno cum ita consita sunt asparagum quem emiserunt infringi oportet nam si ab imo uellere uolueris uix adhuc ualidis teneris radiculis tota spongiola sequetur reliquis annis non erit decerpendus sed radicitus uellendus nam nisi ita fiat stirpes praefractae angunt oculos spongiarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emittere ceterum stilus qui nouissime autumnali tempore nascitur non omnis est tollendus sed aliqua pars eius in semen submittenda deinde cum spinam fecerit electis seminibus ipsis scopiones ita uti sunt in suo loco perurendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque eximendae mox uel stercus uel cinis iniciendus ut tota hieme sucus eius cum pluuiis manans ad radicem perueniat uere deinde prius quam coeperit germinare capreolis quod genus bicornis ferramenti est terra commoueatur ut et facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix raphani radix bis anno recte seritur februario mense cum uernum fructum exspectamus et augusto mense circa uulcanalia cum maturum sed haec satio sine dubio melior habetur cura est eius ut terra stercorata et subacta obruatur post ubi ceperit aliquod incrementum subinde aggeretur nam si super terram emerserit dura et fungosa fiet cucumis et cucurbita cum copia est aquae minorem curam desiderant nam plurimum iuuantur umore sin autem sicco loco seri debuerint quo rigationem ministrare non expediat mense februario sesquipedali altitudine fossa facienda est post idus deinde martias quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda positisque seminibus tam diu est aqua praebenda donec enascantur atque ubi conualescere coeperint adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt donec sulcus coaequetur sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis ualebunt fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt aquosis autem locis primo quoque tempore non tamen ante kalendas martias semen ponendum est ut differri possit aequinoctio confecto idque de media parte cucurbitae semen inuerso cacumine ponito ut fiat incrementi uastioris nam sunt ad usum uasorum satis idoneae sicut alexandrinae cucurbitae cum exaruerunt at si esculentae merci praeparabis recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur qui scilicet maius aeris inuenit pretium sed custodiendum est ut quam minime ad eum locum in quo uel cucumeres aut cucurbitae consitae sunt mulier admittatur nam fere contactu eius languescunt incrementa uirentium si uero etiam in menstruis fuerit uisu quoque suo nouellos fetus necabit cucumis tener et iucundissimus fit si ante quam seras semen eius lacte maceres nonnulli etiam quo dulcior exsistat aqua mulsa idem faciunt sed qui praematurum fructum cucumeris habere uolet confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem deinde cum enata semina fuerint tepidis diebus et insolatis iuxta aedificium sub diuo ponat ita ut ab omni adflatu protegantur ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat idque tam diu faciat dum aequinoctium uernum confiat postea totos cophinos demittat in terram sic enim praecoquem fructum habebit possunt etiam si sit operae pretium uasis maioribus rotulae subici quo minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur sed nihilo minus specularibus integi debebunt ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem hac ratione fere toto anno tiberio caesari cucumis praebebatur nos autem leuiore opera istud fieri apud aegyptiae gentis bolum mendesium legimus qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas alternis rubos in hortis consitas habere deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis uel rubi uel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina cucumeris inserere quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis namque non sua sed quasi materna radice aluntur sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum satio secunda eius seminis fere quinquatribus obseruatur capparis plurimis prouinciis sua sponte noualibus nascitur sed quibus locis eius inopia est si serenda fuerit siccum locum desiderabit isque debebit ante circumdari fossula quae repleatur lapidibus et calce uel punico luto ut sit quasi quaedam lorica ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices qui fere per totum agrum uagantur nisi munimento aliquo prohibiti sunt quod tamen non tantum incommodum est subinde enim possunt exstirpari quantum quod noxium uirus habent sucoque suo sterile solum reddunt cultu aut nullo aut leuissimo contenta est quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam conualescat seritur utroque aequinoctio cepina magis frequenter subactam postulat terram quam altius conuersam itaque ex kalendis nouembribus proscindi solum debet ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat intermissisque quadraginta diebus tum demum iterari et interpositis uno ac uiginti diebus tertiari et protinus stercorari mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi deletis radicibus omnibus deinde ad kalendas februarias sereno die conueniat semina spargi quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit ut eam quoque habeamus nam et uiridis esui est iucunda nec arida inutilis ad pulmentaria condienda sed cepina uel saepius certe non minus debet quam quater sariri cuius si semen excipere uoles capita maxima generis ascalonii quod est optimum mense februario disponito quaternorum uel etiam quinum digitorum spatiis distantia et cum coeperint uirere ne minus ter consarito deinde cum fecerint caulem humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conseruato nam nisi harundines transuersas in modum iugatae uineae crebre disposueris thalli ceparum uentis prosternuntur totumque semen excutietur quod scilicet non ante legendum est quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere sed nec patiendum est ut perarescat ut totum decidat uerum integri thalli uellendi sunt et sole siccandi napus et rapa duas sationes habent et eandem culturam quam raphanus melior est tamen satio mensis augusti iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit sed ita ut radicis syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat qui aestate ista seret caueat ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat idque ut uitetur puluis qui supra cameram inuenitur uel etiam fuligo quae supra focos tectis inhaeret conligi debet deinde pridie quam satio fiat conmisceri cum seminibus et aqua conspargi ut tota nocte sucum trahat nam sic macerata postero die recte obserentur ueteres quidem auctores ut democritus praecipiunt semina omnia suco herbae quae sedum appellatur medicare eodemque remedio aduersus bestiolas uti quod uerum esse nos experientia docuit sed frequentius tamen quoniam eius herbae larga non est facultas fuligine et puluere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum rapae semina hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere quoniam fiant laetiora capita cum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere nos istud saepe frustra temptauimus itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui seruantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae qui cum ea serunt precantur ut et sibi et uicinis nascantur locis frigidis ubi timor est ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur harundinibus humiles cantherii fiunt uirgaeque et uirgis stramenta supra iaciuntur et sic a pruinis semina defenduntur ubi uero apricis regionibus post pluuias noxia incesserunt animalia quae a nobis appellantur urucae graece autem kampai nominantur uel manu conligi debent uel matutinis temporibus frutices holerum concuti sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore si deciderint non amplius in superiorem partem prorepunt id tamen superuacuum est facere si ante sationem semina uti iam praedixi suco herbae sedi macerata sunt nihil enim sic medicatis nocent urucae sed democritus in eo libro qui graece inscribitur peri antipathon adfirmat has ipsas bestiolas enecari si mulier quae in menstruis est solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat post hoc enim decidere omnes uermiculos et ita emori hactenus praecipiendum existimaui de cultu hortorum et officiis uilici quem quamuis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere prima parte huius exordii censuerim quoniam tamen plerumque euenit ut eorum quae didicerimus memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis renouanda sint omnium librorum meorum argumenta subieci ut cum res exegisset facile reperiri possit quid in quoque quaerendum et qualiter quidque faciendum sit columella the miscellany the latin library the classics page columella de re rustica xii l iunius moderatus columella de re rustica liber duodecimus uilica praefatio xenophon atheniensis eo libro publi siluine qui oeconomicus inscribitur prodidit maritale coniugium sic comparatum esse natura ut non solum iucundissima uerum etiam utilissima uitae societas iniretur nam primum quod etiam cicero ait ne genus humanum temporis longinquitate occideret propter hoc marem cum femina esse coniunctum deinde ut ex hac eadem societate mortalibus adiutoria senectutis nec minus propugnacula praeparentur tum etiam cum uictus et cultus humanus non uti feris in propatulo ac siluestribus locis sed domi sub tecto adcurandus erat necessarium fuit alterutrum foris et sub diuo esse qui labore et industria compararet quae tectis reconderentur siquidem uel rusticari uel nauigare uel etiam genere alio negotiari necesse erat ut aliquas facultates adquireremus cum uero paratae res sub tectum essent congestae alium esse oportuit qui et inlatas custodiret et ea conficeret opera quae domi deberent administrari nam et fruges ceteraque alimenta terrestria indigebant tecti et ouium ceterarumque pecudum fetus atque fructus clauso custodiendi erant nec minus reliqua utensilia quibus aut alitur hominum genus aut etiam excolitur quare cum et operam et diligentiam desiderarent ea quae proposuimus nec exigua cura foris adquirerentur quae domi custodiri oporteret iure ut dixi natura comparata est mulieris ad domesticam diligentiam uiri autem ad exercitationem forensem et extraneam itaque uiro calores et frigora perpetienda tum etiam itinera et labores pacis ac belli id est rusticationis et militarium stipendiorum deus tribuit mulieri deinceps quod omnibus his rebus eam fecerat inhabilem domestica negotia curanda tradidit et quoniam hunc sexum custodiae et diligentiae adsignauerat idcirco timidiorem reddidit quam uirilem nam metus plurimum confert ad diligentiam custodiendi quod autem necesse erat foris et in aperto uictum quaerentibus nonnunquam iniuriam propulsare idcirco uirum quam mulierem fecit audaciorem quia uero partis opibus aeque fuit opus memoria et diligentia non minorem feminae quam uiro earum rerum tribuit possessionem tum etiam quod simplex natura non omnis res commodas amplecti ualebat idcirco alterum alterius indigere uoluit quoniam quod alteri deest praesto plerumque est alteri haec in oeconomico xenophon et deinde cicero qui eum latinae consuetudini tradidit non inutiliter disseruerunt nam et apud graecos et mox apud romanos usque in patrum nostrorum memoriam fere domesticus labor matronalis fuit tamquam ad requiem forensium exercitationum omni cura deposita patribus familias intra domesticos penatis se recipientibus erat enim summa reuerentia cum concordia et diligentia mixta flagrabatque mulier pulcherrima diligentiae aemulatione studens negotia uiri cura sua maiora atque meliora reddere nihil conspiciebatur in domo diuiduum nihil quod aut maritus aut femina proprium esse iuris sui diceret sed in commune conspirabatur ab utroque ut cum forensibus negotiis matronalis industria rationem parem faceret itaque ne uilici quidem aut uilicae magna erat opera cum ipsi domini cotidie negotia sua reuiserent atque administrarent nunc uero cum pleraeque sic luxu et inertia diffluant ut ne lanificii quidem curam suscipere dignentur sed domi confectae uestes fastidio sint peruersaque cupidine maxime placeant quae grandi pecunia et paene totis censibus redimuntur nihil mirum est easdem ruris et instrumentorum agrestium cura grauari sordidissimumque negotium ducere paucorum dierum in uilla moram quam ob causam cum in totum non solum exoleuerit sed etiam occiderit uetus ille matrum familiarum mos sabinarum atque romanarum necessaria inrepsit uilicae cura quae tueretur officia matronae quoniam et uilici quoque successerunt in locum dominorum qui quondam prisca consuetudine non solum coluerant sed habitauerant rura uerum ne uidear intempestiue censorium opus obiurgandis moribus nostrorum temporum suscepisse iam nunc officia uilicae persequar i praecepta quae uilica exsequi debeat ea porro ut institutum ordinem teneamus quem priore uolumine inchoauimus iuuenis esse debet id est non nimium puella propter easdem causas quas de aetate uilici rettulimus integrae quoque ualitudinis nec foedi habitus nec rursus pulcherrima nam inlibatum robur et uigiliis et aliis sufficiet laboribus foeditas fastidiosum nimia species desidiosum faciet eius contubernalem itaque curandum est ut nec uagum uilicum et auersum a contubernio suo habeamus nec rursus intra tecta desidem et complexibus adiacentem feminae sed nec haec tantum quae diximus in uilica custodienda sunt nam in primis considerandum erit an a uino ab escis a superstitionibus a somno a uiris remotissima sit et ut cura eam subeat quid meminisse quid in posterum prospicere debeat ut fere eum morem seruet quem uilico praecepimus quoniam pleraque similia esse debent in uiro atque femina et tam malum uitare quam praemium recte factorum sperare tum elaborare ut quam minimam operam uilicus intra tectum impendat cui et primo mane cum familia prodeundum est et crepusculo peractis operibus fatigato redeundum nec tamen instituendo uilicam domesticarum rerum uilico remittimus curam sed laborem eius adiutrice data leuamus ceterum munia quae domi capessuntur non in totum muliebri officio relinquenda sunt sed ita deleganda ei ut identidem oculis uilici custodiantur sic enim diligentior erit uilica si meminerit ibi esse cui frequenter ratio reddenda sit ea porro persuasissimum habere debebit aut in totum aut certe plurimum domi se morari oportere tunc quibus aliquid in agro faciendum erit seruis eo s foras emittere quibus autem in uilla quid agendum uidebitur eos intra parietes continere atque animaduertere ne diurna cessando frustrentur opera quae domum autem inferuntur diligenter inspicere ne delibata sint et ita explorata atque inuiolata recipere tum separare quae consumenda sunt et quae superfieri possunt custodire ne sumptus annuus menstruus fiat tum si quis ex familia coeperit aduersa ualitudine adfici uidendum erit ut is quam commodissime ministretur nam ex eiusmodi cura nascitur beniuolentia nec minus obsequium quin etiam fidelius quam prius seruire student qui conualuerunt cum est aegris adhibita diligentia ii post haec meminisse debebit quae inferantur ut idoneis et salubribus locis recondita sine noxa permaneant nihil enim magis curandum est quam praeparare ubi quidque reponatur et unde cum opus sit promatur ea loca qualia esse debeant et primo uolumine cum uillam constitueremus et undecimo cum de uilico disputaremus iam dicta sunt sed ne nunc quidem demonstrare breuiter pigebit nam quod est excelsissimum conclaue pretiosissima uasa et uestem desiderat quod denique horreum siccum atque aridum frumentis habetur idoneum quod frigidum commodissime uinum custodit quod bene inlustre fragilem supellectilem atque ea postulat opera quae multi luminis indigent praeparatis igitur receptaculis oportebit suo quidque loco generatim atque etiam specialiter nonnulla disponere quo facilius cum quid expostulabit usus recipere possit nam uetus est prouerbium paupertatem certissimam esse cum alicuius indigeat uti eo non posse quia ignoretur ubi proiectum iaceat quod desideratur itaque in re familiari laboriosior est neglegentia quam diligentia quis enim dubitet nihil esse pulchrius in omni ratione uitae dispositione atque ordine quod etiam ludicris spectaculis licet saepe cognoscere nam ubi chorus canentium non ad certos modos neque numeris praeeuntis magistri consensit dissonum quiddam et tumultuosum audientibus canere uidetur at ubi certis numeris ac pedibus uelut facta conspiratione consensit atque concinuit ex eiusmodi uocum concordia non solum ipsis canentibus amicum quiddam et dulce resonat uerum etiam spectantes audientesque laetissima uoluptate permulcentur iam uero in exercitu neque miles neque imperator sine ordine ac dispositione quicquam ualet explicare cum armatus inermem eques peditem plaustrum equitem si sint permixti confundant haec eadem ratio praeparationis atque ordinis etiam in nauigiis plurimum ualet nam ubi tempestas incessit et est rite disposita nauis suo quidque ordine locatum armamentum sine trepidatione minister promit cum est a gubernatore postulatum quod si tantum haec possunt uel in theatris uel in exercitibus uel etiam in nauigiis nihil dubium est quin cura uilicae ordinem dispositionemque rerum quas reponit desideret nam et unumquidque facilius consideratur cum est adsignatum suo loco et si quid forte abest ipse uacuus locus admonet ut quod deest requiratur si quid uero curari aut concinnari oportet facilius intellegitur cum ordine suo recensetur de quibus omnibus marcus cicero auctoritatem xenophontis secutus in oeconomico sic inducit i schomachum sciscitanti socrati narrantem iii praeparatis idoneis locis instrumentum et supellectilem distribuere coepimus ac primum ea secreuimus quibus ad res diuinas uti solemus postea mundum muliebrem qui ad dies festos comparatur deinde ad bellum uirilem item dierum sollemnium ornatum nec minus calciamenta utrique sexui conuenientia tum iam seorsum arma ac tela separabantur et in altera parte quibus ad lanificia utuntur post quae ad cibum comparandum uasa adsolent construebantur inde quae ad lauationem quae ad exornationem quae ad mensam cotidianam atque epulationem pertinent exponebantur postea ex his quibus cotidie utimur quod menstruum esset seposuimus annuum quoque in duas partes diuisimus nam sic minus fallit qui exitus futurus sit haec postquam omnia secreuimus tum suo quaeque loco disposuimus deinde quibus cotidie seruuli utuntur quae ad lanificia quae ad cibaria coquenda et conficienda pertinent haec ipsis qui his uti solent tradidimus et ubi exponerent demonstrauimus et ut salua essent praecepimus quibus autem ad dies festos et ad hospitum aduentum utimur et ad quaedam rara negotia haec promo tradidimus et loca omnium demonstrauimus et ei omnia adnumerauimus atque adnumerata ipsi exscripsimus eumque monuimus ut quodcumque opus esset sciret unde daret et meminisset atque adnotaret quid et quando et cui dedisset et cum recepisset ut quidque suo loco reponeret igitur haec nobis antiqui per i schomachi personam praecepta industriae ac diligentiae tradiderunt quae nunc nos uilicae demonstramus nec tamen una eius esse cura debebit ut clausa custodiat quae tectis inlata receperit sed subinde recognoscat atque consideret ne aut supellex uestisue condita situ dilabatur aut fruges aliaue utensilia neglegentia desidiaque sua corrumpantur pluuiis uero diebus uel cum frigoribus aut pruinis mulier sub dio rusticum opus obire non potuerit ut ad lanificium reducatur praeparataeque sint et pectitae lanae quo facilius iusta lanificio persequi atque exigere possit nihil enim nocebit si sibi atque actoribus et aliis in honore seruulis uestis domi confecta fuerit quo minus patris familiae rationes onerentur illud uero etiam in perpetuum custodiendum habebit ut eos qui foris rusticari debebunt cum iam e uilla familia processerit requirat ac si quis ut euenit curam contubernalis eius intra tectum tergiuersans fefellerit causam desidiae sciscitetur exploretque utrum aduersa ualitudine inhibitus restiterit an pigritia delituerit et si compererit uel simulantem languorem sine cunctatione in ualitudinarium deducat praestat enim opere fatigatum sub custodia requiescere unum aut alterum diem quam pressum nimio labore ueram noxam concipere denique uno loco quam minime oportebit eam consistere neque enim sedentaria eius opera est sed modo ad telam debebit accedere ac si quid melius sciat docere si minus addiscere ab eo qui plus intellegat modo eos qui cibum familiae conficiunt inuisere tum etiam culinam et bubilia nec minus praesepia emundanda curare ualitudinaria quoque uel si uacent ab inbecillis identidem aperire et inmunditiis liberare ut cum res exegerit bene ordinata et salubria languentibus praebeantur promis quoque et cellariis aliquid attendentibus aut metuentibus interuenire nec minus interesse pastoribus in stabulis fructum cogentibus aut fetus ouium aliarumue pecudum subrumantibus tonsuris uero earum utique interesse et lanas diligenter percipere et uellera ad numerum pecoris recensere tum insistere atriensibus ut supellectilem exponant et aeramenta detersa nitidentur atque rubigine liberentur ceteraque quae refectionem desiderant fabris concinnanda tradantur postremo his rebus omnibus constitutis nihil hanc arbitror distributionem profuturam nisi ut iam dixi uilicus saepius et aliquando tamen dominus aut matrona considerauerit animaduerteritque ut ordinatio instituta conseruetur quod etiam in bene moratis ciuitatibus semper est obseruatum quarum primoribus atque optimatibus non satis uisum est bonas leges habere nisi custodes earum diligentissimos ciues creassent quos graeci nomophylakas appellant horum erat officium eos qui legibus parerent laudibus prosequi nec minus honoribus eos autem qui non parerent poena multare quod nunc scilicet faciunt magistratus adsidua iurisdictione uim legum custodientes sed haec in uniuersum administranda tradidisse abunde sit iu nunc de ceteris rebus quae omissae erant prioribus libris quoniam uilicae reseruabantur officiis praecipiemus et ut aliquis ordo custodiatur incipiemus a uerno tempore quoniam fere maturis atque trimenstribus consummatis sationibus uacua tempora iam contingunt ad ea exsequenda quae deinceps docebimus paruarum rerum curam non defuisse poenis graecisque auctoribus atque etiam romanis memoria tradidit nam et mago carthaginiensis et hamilcar quos secuti uidentur graecae gentis non obscuri scriptores mnaseas atque p axamus tum demum nostri generis postquam a bellis uacuum fuit quasi quoddam tributum uictui humano conferre non dedignati sunt ut marcus ambiuius et maenas licinius tum etiam gaius matius quibus studium fuit pistoris et coqui nec minus cellarii diligentiam suis praeceptis instruere his autem omnibus placuit eum qui rerum harum officium susceperit castum esse continentemque oportere quoniam totum in eo sit ne contrectentur pocula uel cibi nisi aut inpubi aut certe abstinentissimo rebus ueneriis quibus si fuerit operatus uel uir uel femina debere eos flumine aut perenni aqua priusquam penora contingant ablui propter quod his necessarium esse pueri uel uirginis ministerium per quos promantur quae usus postulauerit post hoc praeceptum locum et uasa idonea salgamis praeparari iubent locum esse debere auersum a sole quam frigidissimum et siccissimum ne situ penora mucorem contrahant uasa autem fictilia uel uitrea plura potius quam ampla et eorum alia recte picata nonnulla tamen pura prout condicio conditurae exegerit haec uasa dedita opera fieri oportere patenti ore et usque ad imum aequalia nec in modum doliorum formata ut exemptis ad usum salgamis quidquid superest aequali pondere usque ad fundum deprimatur quoniam ea res innoxia penora conseruet ubi non innatent sed semper sint iure summersa quod in utero dolii fieri uix posse propter inaequalitatem figurae maxime autem ad haec necessarium esse aceti et durae muriae usum quae utraque sic confieri u uinum uapidum fieri acrius in sextarios quadraginta octo fermenti libram fici aridi pondo quadrantem salis sextarium haec subterito et subtrita cum quartario mellis aceto diluito atque ita in praedictam mensuram adicito quidam hordei tosti sextarios quattuor et nuces ardentes iuglandes quadraginta et mentae uiridis pondo selibram in eandem mensuram adiciunt quidam ferri massas exurunt ita ut ignis speciem habeant easque in eandem mensuram demittunt tum etiam exemptis nucleis ipsas nuces pineas uacuas numero u uel sex incendunt et ardentis eodem demittunt alii nucibus sappineis ardentibus idem faciunt ui de muria dura muriam duram sic facito dolium quam patentissimi oris locato in ea parte uillae quae plurimum solis accipit id dolium aqua caelesti repleto est ea enim huic aptissima uel si non fuerit pluuiatilis certe fontana dulcissimi saporis tum indito sportam iunceam uel sparteam quae replenda est sale candido quo candidior muria fiat eum salem per aliquot dies uidebis liquescere et ex eo intellegis nondum esse muriam maturam itaque subinde alium salem tamdiu ingeres donec in sporta permaneat integer nec minuatur quod cum animaduerteris scies habere muriam maturitatem suam et si facere aliam uolueris hanc in uasa bene picata diffundes et opertam in sole habebis omnem enim mucorem uis solis aufert et odorem bonum praebet et est aliud muriae maturae experimentum nam ubi dulcem caseum demiseris in eam si pessum ibit scies esse adhuc crudam si innatabit maturam uii quas herbas legi oportet his praeparatis circa uernum aequinoctium herbas in usum colligi et reponi oportebit cymam caulem capparim apii coliculos rutam holeris atri cum suo caule florem antequam de folliculo exeat item ferulae cum coliculo silentem quam tenerrimum florem pastinacae agrestis uel satiuae cum coliculo silentem florem uitis albae et asparagi et rusci et thamni et digitelli et pulei et nepetae et lapsanae et battis et eius coliculum qui miluinus pes appellatur quin etiam tenerum coliculum faeniculi haec omnia una conditura commode seruantur id est aceti duas partes et tertiam durae muriae si miscueris sed uitis alba et ruscum et thamnum et asparagus et lapsana et pastinaca et nepeta et battis generatim in alueos conponuntur et sale consparsa biduo sub umbra dum consudent reponuntur deinde si tantum remiserunt umoris ut suo sibi iure ablui possint si minus superfusa dura muria lauantur et pondere inposito exprimuntur tum suo quidque uase conditur et ius ut supra dixi quod est mixtum duabus partibus aceti et una muriae infunditur faeniculique aridi quod est per uindemiam proximo anno lectum spissamentum inponitur ita ut herbas deprimat et ius usque in summum labrum fideliae perueniat holus atrum et ferulam et faeniculum cum legeris sub tecto reponito dum flaccescat deinde folia et corticem omnem folliculorum detrahito caules si fuerint pollice crassiores harundine secato et in duas partes diuidito ipsos quoque flores ne sint inmodici diduci et partiri oportebit atque ita in uasa condi deinde ius quod supra scriptum est infundi et paucas radiculas laseris quod graeci silphion uocant adici tum ita spissamento faeniculi aridi contegi ut ius superueniat cymam caule m capparim pedem milui puleium digitellum compluribus diebus sub tecto siccari dum flaccescat et tum eodem modo condiri conuenit quo ferulam ruta satureia cunela sunt qui rutam muria tantum dura sine aceto condiant deinde cum usus exigit aqua uel etiam uino abluant et superfuso oleo utantur hac conditura possit commode satureia uiridis et aeque uiridis cunela seruari uiii oxygalae compositio oxygalam sic facito ollam nouam sumito eamque iuxta fundum terebrato deinde cauum quem feceris surculo obturato et lacte ouillo quam recentissimo uas repleto eoque adicito uiridium condimentorum fasciculos origani mentae cepae coriandri has herbas ita in lacte demittito ut ligamina earum exstent post diem quintum surculum quo cauum opturaueras eximito et serum emittito cum deinde lac coeperit manare eodem surculo cauum obturato intermissoque triduo ita ut supra dictum est serum emittito et fasciculos condimentorum exemptos abicito deinde exiguum aridi thymi et cunelae aridae super lac destringito concisique sectiui porri quantum uidebitur adicito et permisceto mox intermisso biduo rursus emittito serum cauumque obturato et salis triti quantum satis erit adicito et misceto operculo deinde inposito oblinito non antea aperueris ollam quam usus exegerit alio modo sunt qui satiui uel etiam siluestris lepidii herbam cum collegerunt in umbra siccent deinde folia eius abiecto caule die et nocte muria macerata expressaque lacti misceant sine condimentis et salis quantum satis arbitrantur adiciant tum cetera quae supra praecepimus faciant aliter nonnulli recentia folia lepidii cum dulci lacte in olla miscent et post diem tertium quemadmodum praecepimus serum emittunt deinde compertam satureiam uiridem tum etiam arida semina coriandri atque anethi et thymi et apii in unum bene trita adiciunt salemque bene coctum cribratum permiscent cetera eadem quae supra faciunt ix lactucae conditura caules lactucae ab imo depurgatos eatenus qua tenera folia uidebuntur in alueo sallire oportet diemque unum et noctem sinere dum muriam remittant deinde in muria eluere et expressos in cratibus pandere dum adsiccescant tum substernere anethum aridum et faeniculum rutaeque aliquid et porri concidere atque ita miscere tum siccatos coliculos ita componere ut phaseoli uirides integri interponantur quos ipsos ante dura muria die et nocte macerari oportebit similiterque adsiccatos cum fasciculis lactucarum condi et superfundi ius quod sit aceti duarum partium atque unius muriae deinde arido spissamento faeniculi sic comprimi ut ius supernatet quod ut fiat is qui huic officio praeerit saepe suffundere ius debebit neque pati sitire salgama sed extrinsecus munda spongea uasa pertergere et aqua fontana quam recentissima refrigerare intibi simili ratione intibum et cacumina rubi qua lactuca m condire oportet nec minus thymi et satureiae et origani tum etiam armoraciorum cymam haec autem quae supra scripta sunt uerno tempore conponuntur x nunc quae per aestatem circa messem uel etiam exactis iam messibus colligi et reponi debeant praecipiemus cepae conditura pompeianam uel ascaloniam cepam uel etiam marsicam simplicem quam uocant unionem rustici eligito ea est autem quae non fruticauit nec habuit suboles adhaerentis hanc prius in sole siccato deinde sub umbra refrigeratam substrato thymo uel cunela componito in fidelia et infuso iure quod sit aceti trium partium et unius muriae fasciculum cunelae superponito ita ut cepa deprimatur quae cum ius combiberit simili mixtura uas suppleatur eodem tempore corna et pruna onychina et pruna siluestria nec minus genera pirorum et malorum conduntur corna et pruna condire corna quibus pro oliuis utamur item pruna siluestria et pruna onychina adhuc solida nec maturrima legenda sunt nec tamen nimium cruda deinde uno die umbra siccanda tum aequis partibus acetum et sapam uel defrutum misceatur et infundatur oportebit autem aliquid salis adicere ne uermiculus aliudue animal innasci possit uerum commodius seruantur si duae partes sapae cum aceti una parte misceantur pirorum et malorum ceterorumque pomorum compositio pira dolabelliana crustumina regia ueneria uolema naeuiana lateritiana decimiana laurea myrapia purpurea cum inmatura non tamen percruda legeris diligenter inspicito ut sint integra sine uitio aut uermiculo tum in fictili picata fidelia conponito et aut passo aut defruto completo ita ut omne pomum summersum sit operculum deinde impositum gypsato illud in totum praecipiendum existimaui nullum esse genus pomi quod non possit melle seruari itaque cum sit haec res interdum aegrotantibus salutaris censeo uel pauca poma in melle custodire sed separata generatim nam si commisceas alterum ab altero genere corrumpitur de aluis castrandis et quoniam o p portune mellis fecimus mentionem hoc eodem tempore alui castrandae ac mel conficiendum cera facienda est de quibus nono libro iam diximus nec nunc aliam curam exigimus a uilica quam ut administrantibus intersit fructumque custodiat xi de mella et mulsa facienda ceterum cum eodem tempore mella nec minus aqua mulsa in uetustatem reponi debeat meminisse oportebit ut cum secundarium mel de fauis fuerit exemptum cerae statim minute resoluantur et aqua fontana uel caelesti macerentur expressa deinde aqua coletur et in uas plumbeum defusa decoquatur omnisque spurcitia cum spumis eximatur quae decocta cum tam crassa fuerit quam defrutum refrigeretur et bene picatis lagonis condatur ha c quidam mella pro aqua mulsa utuntur nonnulli etiam pro defruto in condituras oliuarum quibus quidem magis idoneam censeo quia cibarium saporem habet nec potest languentibus pro aqua mulsa remedio esse cum si bibatur inflationem stomachi et praecordiorum faciat xii de aqua mulsa facienda itaque seposita e a et ad condituras destinata per se facienda erit optimo melle aqua mulsa haec autem non uno modo conponitur nam quidam multos ante annos caelestem aquam uasis includunt et sub dio in sole habent deinde cum saepius eam in alia uasa transfuderunt et eliquauerunt nam quotiensque etiam per longum tempus diffunditur aliquod crassamentum in imo simile faeci reperitur ueteris aquae sextarium cum libra mellis miscent nonnulli tamen qui austeriorem uolunt efficere gustum sextarium aquae cum dodrante pondo mellis diluunt et ea portione repletam lagonam gypsatamque patiuntur per caniculae ortum in sole quadraginta diebus esse tum demum in tabulatum quod fumum accipit reponunt aliter nonnulli quibus non fuit curae caelestem inueterare aquam recentem sumunt eamque usque in quartam partem decoquunt deinde cum refrixerit siue dulciorem mulseam facere uolunt duobus aquae sextariis sextarium mellis permiscent siue austeriorem sextario aquae dodrantem mellis adiciunt et his portionibus factam in lagonam diffundunt eamque sicut supra dixi quadraginta diebus insolatam postea in tabulatum quod suffumigatur reponunt xiii de caseo in usus domesticos seruando caseo usibus domesticis praeparando hoc maxime idoneum tempus est quod et caseus seri minimum remittit et ultimo tempore cum iam exiguum lactis est non tam expedit operas morari ad forum fructibus deferendis et sane saepe deportati propter aestum acore uitiantur itaque praestat eos hoc ipso tempore in usum conficere id autem ut quam optime fiat opilionis officium est cui septimo libro praecepta dedimus quae sequi debeat portulaca et battis quemadmodum seruentur sunt etiam quaedam herbae quas adpropinquante uindemia condire possis ut portulacam et holus cordum quod quidam satiuam battim uocant hae herbae diligenter purgantur et sub umbra expanduntur deinde quarto die sal in fundis fideliarum substernitur et separatim unaquaeque earum componitur acetoque infuso iterum sal superponitur nam his herbis muria non conuenit xiu de malis et piris in sole siccandis hoc eodem tempore uel etiam primo mense augusto mala et pira dulcissimi saporis mediocriter matura eliguntur et in duas aut tres partes harundine uel osseo cultello diuisa in sole ponuntur donec arescant eorum si est multitudo non minimam partem cibariorum per hiemem rusticis uindicant nam pro pulmentario cedit sicuti ficus quae cum arida seposita est hiemis temporibus rusticorum cibaria adiuuat xu de ficis siccandis ea porro neque nimium uieta neque inmatura legi debet et in eo loco expandi qui toto die solem accipit pali autem quattuor pedibus inter se distantes figuntur et perticis iugantur factae deinde in hunc usum cannae iugis superponuntur ita ut duobus pedibus absint a terra ne umorem quem fere noctibus remittit humus trahere possint tunc ficus inicitur et crates pastorales culmo aut carice uel filice textae ex utroque latere super terram plane disponuntur ut cum sol in occasu fuerit erigantur et inter se adclines testudineato tecto more tuguriorum uiescentem ficum ab rore et interdum a pluuia defendant nam utraque res praedictum fructum corrumpit cum deinde aruerit in orcas bene picatas meridiano tempore calentem ficum condere et calcare diligenter oportebit subiecto tamen arido faeniculo et iterum repletis uasis superposito quae uasa confestim operculare et oblinire conuenit et in horreum siccissimum reponi quo melius ficus perennet aliter quidam lectis ficis pediculos adimunt et in sole eas expandunt cum deinde paulum siccatae sunt antequam indurescant in labra fictilia uel lapidea congerunt eas tum pedibus lotis in modum farinae proculcant et admiscent torrefactam sesamam cum aneso aegyptio et semine faeniculi et cymini haec cum bene proculcauerunt et totam massam comminutae fici permiscuerunt modicas offas foliis ficulneis inuoluunt ac religatas iunco uel qualibet herba offas reponunt in crates et patiuntur siccari deinde cum peraruerunt picatis uasis eas condunt nonnulli hanc ipsam farinam fici orcis sine pice includunt et oblita uasa clibano uel furno torrefaciunt quo celerius omnis umor excoquatur sic siccatam in tabulatum reponunt et cum exigit usus testam comminuunt nam duratam massam fici aliter eximere non possunt alii pinguissimam quamque uiridem ficorum eligunt et harundine uel digitis diuisam dilatant atque ita in sole uiescere patiuntur quas deinde bene siccatas meridianis temporibus cum calore solis emollitae sunt colligunt et ut est mos afris atque hispanis inter se compositas comprimunt in figuram stellarum flosculorumque uel in formam panis redigentes tum rursus in sole adsiccant et ita uasis recondunt xui de uuis passis similem curam uuae desiderant quas dulcissimi saporis albas maximis acinis nec spissis luna decrescente sereno et sicco caelo post horam quintam legi oportet et in tabulas paulisper porrigi ne inter se pondere suo pressae conlidantur deinde aeno uel in olla noua fictili ampla praeparatam lixiuam cineris sarmenticii calefieri conuenit quae cum feruebit exiguum olei quam optimi adici et ita permisceri deinde uuas pro magnitudine binas uel ternas inter se conligatas in aenum feruens demitti et exiguum pati dum decolorentur nec rursus committere ut excoquantur nam quadam moderatione temperamentoque opus est cum deinde exemeris in crate disponito rarius quam ut altera alteram contingat post tres deinde horas unamquamque uuam conuertito nec in eodem uestigio reponito ne in umore qui defluxerit corrumpatur noctibus autem contegi debent quemadmodum fici ut a rore uel pluuia tutae sint cum deinde modice aruerint in uasa noua sine pice operculata et gypsata sicco loco reponito aliter quidam uuam passam foliis ficulneis inuoluunt et adsiccant alii foliis uitigineis nonnulli plataninis semiuietas uuas contegunt et ita in amphoras recondunt sunt qui culmos fabae exurant et ex eo quod cremauerint cineream lixiuam faciant deinde in lixiuae sextarios decem salis tres cyathos et olei cyathum adiciant tum adhibito igne calefaciant et cetera eodem modo administrent quod si uidebitur in aeno parum inesse olei subinde quantum satis erit adiciatur quo sit pinguior et nitidior uua passa de sorbis eodem tempore sorba manu lecta curiose in urceolos picatos adicito et opercula picata inponito et gypso linito tum scrobibus bipedaneis sicco loco intra tectum factis urceolos ita collocato ut oblita ora eorum deorsum spectent deinde terram congerito et modice supercalcato melius est autem pluribus scrobibus pauciora uasa distantia inter se disponere nam in exemptione eorum dum unum tollis si reliqua commoueris celeriter sorba uitiantur quidam hoc idem pomum in passo quidam etiam in defruto commode seruant adiecto spissamento spissi faeniculi quo deprima n tur ita sorba ut semper ius supernatet ac nihilominus picata opercula diligenter gypso linunt ne possit spiritus introire xuii de aceto ficulneo faciendo sunt quaedam regiones in quibus uini ideoque etiam aceti penuria est itaque hoc eodem tempore est ficus uiridis quam maturissima legenda utique si iam pluuiae incesserunt et propter imbres in terram decidit quae cum sublecta est in doleum uel in amphoras conditur et ibi sinitur fermentari deinde cum exacuit et remisit liquorem quicquid est aceti diligenter colatur et in uasa picata bene olida diffunditur hoc primae notae acerrimi aceti usum praebet nec umquam situm aut mucorem contrahit si non umido loco positum est sunt qui multitudini studentes a quam ficis permisceant et subinde maturissimas ficos recentis adiciant et patiantur in eo iure tabescere donec satis acris aceti sapor fiat postea in iunceis fiscellis uel sparteis saccis percolant liquatumque acetum inferuefaciunt dum spumam et omnem spurcitiam eximant tum torridi salis aliquid adiciunt quae res prohibet uermiculos aliaue innasci animalia xuiii quae uindemiae praeparanda sunt quamuis priore libro qui in scribitur uilicus iam diximus quae ad uindemiam praeparanda sint non tamen alienum est etiam uilicae de isdem rebus praecipere ut intellegat suae curae esse debere quaecumque sub tecto administrantur circa uindemiam si ager amplus aut uineta aut arbusta grandia sunt perenne fabricandae decemmodiae et trimodiae fiscellae texendae et picandae nec minus fa l culae et ungues ferrei quam plurimi parandi et exacuendi sunt ne uindemitor manu destringat uuas et non minima fructus portio dispersis acinis in terram dilabatur funiculi quoque fiscellis aptandi sunt et lora trimodiis tum lacus uinarii et torcularii et fora omniaque uasa si uicinum est mare aqua marina si minus dulci eluenda sunt et commundanda et diligenter adsiccanda ne umorem habea n t cella quoque uinaria omni stercore liberanda et bonis odoribus suffi enda ne quem redoleat foetorem acoremue tum sacrificia libero liberaeque et uasis pressori i s quam sanctissime castissimeque facienda nec per uindemiam ab torculari aut uinaria cella recedendum est ut et omnia qui mustum conficiunt pure mundeque faciant ne c furi locus detur partem fructu u m intercipiendi dolia quoque et seriae ceteraque uasa ante quadragesimum uindemiae diem picanda sunt atque aliter ea quae demersa sunt humi aliter quae stant supra terram nam ea quae demersa sunt ferreis lampadibus ardentibus calefiunt et cum pix in fundum destillauit sublata lampade rutabulo ligneo et ferrea curuata radula educitur quod destillauit aut quod in lateribus haesit dein penicillo detergitur et feruentissima pice infusa nouo alio rutabulo et scopula picatur at quae supra terram consistunt ant e compluris dies quam curentur in solem producuntur deinde cum satis insolata sunt in labra conuertuntur et subiectis paruis tribus lapidibus suspenduntur atque ita igni s subicitur et tam diu incenditur donec ad fundum calor tam uehemens perueniat ut adposita manus patiens eius non sit tum dolio in terram demisso et in latus deposito pix feruentissima infunditur uolutaturque ut omnes doli partes linantur sed haec die quieto a uentis fieri debent ne admoto igne cum adflauerit uentus uasa rumpantur satis autem sesquicullearibus doleis picis durae pondo uicena quina nec dubium quin si quinta pars picis brut t iae in uniuersam cocturam adiciatur utilissimum sit omni uindemiae xix de condituris uini cura quoque adhibenda est ut expressum mustum perenne sit aut certe usque ad uenditionem durabile quod quemadmodum fieri debeat et quibus condituris adiuuari deinceps subiciemus quemadmodum coquatur sapa quidam partem quartam eius musti quod in uasa plumbea coniecerunt nonnulli tertiam decoquunt nec dubium quin ad dimidiam si quis excoxerit meliorem sapam facturus sit eoque usibus utiliorem adeo quidem ut etiam uice defruti sapa mustum quod est ex ueteribus uineis condire possit de fruti coctura quaecumque uini nota sine condimento ualet perennare optimam esse eam censemus nec omnino quidquam permiscendum quo naturalis sapor eius infuscetur id enim praestantissimum est quod suapte natura placere potuerit ceterum cum aut regionis uitio aut nouellarum uinearum mustum laborauit eligenda erit pars uineae si est facultas amineae si minus quam bellissimi uini quaeque erit et uetustissima et minime uliginosa tum obseruabimus decrescentem lunam cum est sub terra et sereno siccoque die uuas quam maturissimas legimus quibus proculcatis mustum quod defluxerit antequam prelo pes eximatur satis de lacu in uasa defrutaria conferemus lenique primum igne et tenuibus admodum lignis quae gremia rustici appellant fornacem incendemus ut ex commodo mustum ferueat isque qui praeerit huic decoquendo cola iuncea uel spartea ex crudo id est non malleato sparto praeparata habeat itemque fasciculos faeniculi fustibus inligatos quos possit utique ad fundum uasorum demittere ut quicquid faecis subsederit exagitet et in summum reducat tum colis omnem spurcitiam quae redundarit expurget nec absistat id facere donec uidebitur eliquatum omni faece mustum carere tum siue mala cydonea quae percocta sublaturus sit seu quoscumque uoluerit conuenientis odores adiciat et nihilominus subinde faeniculo peragitet ne quid subsederit quod possit plumbeum perforare cum deinde iam acriorem potuerit ignem uas sustinere id est cum aliqua parte iam mustum excoctum in se feruebit tum codices et uastiora ligna subiciantur sed ita ne fundum contingant quod nisi uitatum fuerit saepe uas ipsum pertundetur uel si id factum non erit utique aduretur mustum et amaritudine concepta condituris fiet inutile oportebit autem antequam mustum in uasa defrutaria coiciatur oleo bono plumbea intrinsecus inbui bene fricari atque ita mustum adici ea res non patitur defrutum aduri xx quin etiam diligenter factum defrutum sicut uinum solet acescere quod cum ita sit meminerimus anniculo defruto cuius iam bonitas explorata est uinum condire nam uitioso medicamento tunc fructus qui perceptus est uitiat ur ipsa autem uasa quibus sapa aut defrutum coquitur plumbea potius quam aenea esse debent nam in coctura aeruginem remittunt aenea et medicaminis saporem uitiant odores autem uino fere apti sunt qui cum defruto coquuntur iris faenum graecum schoenum harum rerum singulae librae in defrutarium quod ceperit musti amphoras nonaginta cum iam deferbuerit et expurgatum erit tum adici debent deinde si natura tenue mustum erit cum ad tertiam partem fuerit decoctum ignis subtrahendus est et fornax protinus aqua refrigeranda quod etiam si fecerimus nihilominus defrutum infra tertiam partem uasi s considit sed id quamuis aliquid detrimenti habeat prodest tamen nam quanto plus decoquitur si modo non est adustum melius et spissius fit ex hoc autem defruto quod sic erit coctum satis est singulos sextarios singulis amphoris inmisceri alia compositio ad uinum condiendum quam quidam neapolitanam uocant cum amphoras musti nonaginta in defrutario decoxeris ita ut iam exiguum supersit de coctura tum demum medicamina adicito quae sunt aut liquida a ut resinosa id est picis liquidae nemeturicae cum eam diligenter ante aqua marina decocta perlueris decem sextarios item resinae terebinthinae sesquilibram haec cum adicies plumbeum peragitabis ne adurantur cum deinde ad tertias subsederit coctura subtrahe ignem et plumbeum subinde agitabis ut defrutum et medicamenta coeant deinde cum uidebitur mediocriter calere defrutum reliqua aromata contusa et cribrata paulatim insparges et iubebis rutabulo ligneo agitari quod decoxeris eo usque dum defrigescat quod si non ita ut praecepimus permiscueris subsident aromata et adurentur ad praedictum autem modum musti adici debent hi odores nardi folium iris illyrica nardum gallicum costum palma cyperum schoenum quorum singulorum selibrae satisfacient item murram pondo quincunx calami pondo libram casiae selibram amomi pondo quadrans croci quincunx erispae pampinaceae libram haec ut dixi arida contusa et cribrata debent adici et his commisceri rasis quod est genus crudae picis eaque quanto est uetustior tanto melior habetur nam longo tempore durior facta cum est contusa in puluere m redigitur et his medicaminibus admiscetur satis est autem praedictis ponderibus sex libras eius misceri ex hac compositione quantum in sextarios musti quadragenos octonos adiciendum sit incertum est quoniam pro natura uini aestimari oportet quid satis sit cauendumque est ne conditus sapor intellegatur nam ea res emptorem fugat ego tamen si umida fuerit uindemia trientem si sicca quadrantem medicaminis in binas amphoras miscere solitus sum nonnullos agricolas singulis amphoris quadrantem medicaminis indidisse scio sed hoc coactos fecisse propter nimiam infirmitatem uini eiusmodi quod uix triginta diebus integrum permanebat hoc tamen mustum si sit lignorum copia satius est inferuefacere et omnem spumam cum faecibus expurgare quo facto decima pars decidet sed reliqua perennis est at si lignorum penuria est marmoris uel gypsi quod flos appellatur uncias singulas item ad tertias decocti defruti sextarios binos singulis amphoris miscere oportebit ea res etiam si non in totum perennem at certe usque in alteram uindemiam plerumque uini saporem seruat xxi aliter quemadmodum mustum infirmi generis ad uetustatem possit perduci mustum quam dulcissimi saporis decoquetur ad tertias et decoctum sicut supra dixi defrutum uocatur quod cum defrixit transfertur in uasa et reponitur ut post annum sit in usu potest tamen et post dies nouem quam refrixerit adici in uinum et melius est si anno requieuerit eius defruti sextarius in duas urnas musti adicitur si mustum ex uineis collinis est sed si ex campestribus tres heminae adiciuntur patimur autem cum de lacu mustum sublatum est biduo deferuescere et purgari tertio die defrutum adicimus deinde interposito biduo cum id mustum pariter cum defruto deferbuerit purgatur et ita eo adicitur in binas urnas ligula cumulata uel mensura semunciae bene plenae salis cocti et triti sal autem quam candidissimus coicitur in urceo fictili sine pice qui urceus cum recipit salem diligenter totus oblinitur luto paleato et ita igni admouetur ac tamdiu torretur quamdiu strepitum edit cum silere coepit finem habet cocturae praeterea faenum graecum maceratur in uino uetere per triduum deinde eximitur et in furno siccatur uel in sole idque cum est aridum factum molitur ex eo molito post sallituram musti cochlear cumulatum uel simile genus poculi huius quod est quarta pars cyathi adicitur in binas urnas deinde cum iam perfecte mustum deferbuit et constitit tantundem gypsi floris miscemus quantum salis adieceramus atque ita postero die purgamus dolium et nutritum uinum operimus atque oblinimus hac conditura columella patruus meus inlustris agricola uti solitus est in his fundis in quibus palustres uineas habebat sed idem cum collina uina condiebat aquam salsam decoctam ad tertias pro sale adiciebat ea porro facit sine dubio maiorem mensuram et odoris melioris sed periculum habet ne uitietur uinum si male cocta sit aqua sumitur autem haec ut iam dixeram quam longissime ab litore nam liquidior et purior est quantum altiore mari hausta est eam si quis ut columella faciebat reponat et post triennium in alia uasa eliquatam transfundat deinde post alterum triennium decoquat usque ad partem tertiam longe meliorem habebit condituram uini nec ullum periculum erit ne uina uitientur satis est autem sextarios singulos adicere salsae aquae in binas musti urnas quamuis multi etiam binos inmisceant nonnulli etiam ternos sextarios idque facere non recusem si genus uini tantum ualeat ut aquae salsae non intellegatur sapor itaque diligens pater familiae cum parauerit fundum statim prima uindemia tres aut quattuor notas conditurae totidem amphoris musti experietur ut exploratum habeat quantum plurimum salsae uinum quod fecerit sine offensa gustus pati possit xxii alterum medicamen quo mustum condias picis liquidae nemeturicae metretam adde in labrum aut in alueum et in eodem infundito cineri s lixiuae congios duos deinde permisceto spatha lignea cum requieuerit eliquato lixiuam deinde iterum tantundem lixiuae addito eodem pacto permisceto et eliquato tertio quoque idem facito cinis autem odorem picis aufert et eluit spurcitiam post eodem addito picis bruttiae si minus alterius notae quam purissimae et quam optimae x pondo et resinae durae quam purissimae quinque libras haec minute concidito et admisceto pici nemeturicae tum aquae marinae quam uetustissimae si erit si minus ad tertiam partem recentis aquae marinae decoctae congios duos inicito apertum labrum sinito in sole per caniculae ortum et spatha lignea permisceto quam saepissime usque eo dum ea quae addideris in pice conliquescant et unitas fiat noctibus autem labrum operire conueniet ne inroretur deinde cum aqua marina quam addideris sole consumpta uidebitur sub tectum uas totum ferre curabis huius medicaminis quidam pondo quadrantem in sextarios quadraginta octo miscere soliti sunt et hac conditura contenti esse alii cyathos tres eius medicamenti adiciunt in totidem sextarios quot supra diximus xxiii conditura uini picati pix corticata appellatur qua utuntur ad condituras allobroges ea sic conficitur ut dura sit et quanto facta est uetustior eo melior in usu est nam omni lentore misso facilius in puluerem resoluitur atque cribratur hanc ergo conteri et cribrari oportet deinde cum bis mustum deferbuerit quod plerumque est intra quartum diem quam de lacu sublatum est diligenter manibus expurgatur et tum demum praedictae picis sextans et semuncia in sextarios quinque et quinquaginta adicitur et rutabulo ligneo permiscetur nec postea tangitur dum conferuescat quod tamen non amplius diebus quattuordecim a conditura patiendum est nam oportebit post hunc numerum dierum confestim uinum emundare et si quid faecis aut labris uasorum aut lateribus inhaesit eradi ac suffricari et protinus operculis inpositis oblini at si ex eadem pice totam uindemiam condire uolueris ita ne gustus picati uini possit intellegi sat erit eiusdem picis sex scripula in sextarios quinque et quadraginta tum demum miscere cum mustum deferbuerit et faeces expurgatae fuerint oportebit autem salis decocti contritique semunciam in eundem modum musti adicere nec solum huic notae uini sal adhibendus est uerum si fieri possit in omnibus regionibus omne genus uindemiae hoc ipso pondere salliendum est nam ea res mucorem uino inesse non patitur xxiu aliter uinum condire pix nemeturica in liguria conficitur ea deinde ut fiat condituris idonea aqua marina quam longissime a litore de pelago sumenda est atque in dimidiam partem decoquenda quae cum in tantum refrixerit quantum ne contacta corpus urat partem aliquam eius quae satis uidebitur praedictae pici inmiscebimus et diligenter lignea spatha uel etiam manu peragitabimus ut si quid inest uitii eluatur dein patiemur picem considere et cum consederit aquam eliquabimus postea bis aut ter ex reliqua parte aquae decoctae tamdiu lauabimus et subigemus eam donec rutila fiat tum eliquatam in sole xiiii diebus patiemur esse ut quisquis ex aqua umor remansit adsiccetur noctibus autem uas tegendum erit ne inroretur cum hoc modo picem praeparauerimus et uina cum iam bis deferbuerint condire uoluerimus in musti sextarios octo et quadraginta cyathos duos picis praedictae sic adiciemus ex ea mensura quam condituri sumus sextarios duos musti sumere oportebit deinde ex his sextariis in picis sextantem paulatim mustum infundere et manu tamquam mulsum subigere quo facilius coeat sed ubi toti duo sextarii cum pice coierint et quasi unitatem fecerint tum eosdem in i d uas unde sumpseramus perfundere et ut permisceatur medicamen rutabulo ligneo peragitare conueniet xxu aquam dulcem ad condituram uini salsam facere quoniam quidam immo enim fere omnes graeci aqua salsa uel marina mustum condiunt eam quoque partem curae non omittendam putaui in mediterraneo quo non est facilis aquae marinae inuectio sic erit ad condituras conficienda muria huic rei maxime est idonea caelestis aqua si minus ex fonte liquidissimo profluens harum ergo alterutram curabis quam plurimam et quam optimis uasis conditam ante quinquennium in sole ponere deinde cum conputruerit tamdiu pati donec ad pristinum modum perueniat quod cum factum fuerit alia uasa habeto et in ea sensim aquam eliquato donec ad faecem peruenias semper enim in requieta aqua crassamen aliquod in imo reperitur sic curata cum fuerit in modum defruti ad tertias decoquenda est adiciuntur autem in aquae dulcis sextarios quinquaginta salis candidi sextarii sex et mellis optimi unus sextarius haec pariter decoqui et omnem spurcitiam expurgari oportet deinde cum refrixerit tum quantumcumque umoris est tantum in amphoram musti portionem adici de aqua marina decoquenda quod si ager maritimus est silentibus uentis de alto quam quietissimo mari sumenda est aqua et in tertiam partem decoquenda adiectis si uidebitur aliquibus aromatis ex is quae supra rettuli ut sit odoratior uini curatio mustum autem antequam de lacu tollas uasa rore marino uel lauro uel myrto subfumigato et large repleto ut in efferuescendo uinum se bene purget postea uasa nucibus pineis suffricato quod uinum uolueris dulcius esse postero die quod austerius quinto die quam sustuleris condire oportebit et ita supplere et oblinire uasa nonnulli etiam suffumigatis seriis prius condituram addunt et ita mustum infundunt xxui ne uinum acescat in quo agro uinum acescere solet curandum est ut cum uuam legeris et calcaueris priusquam uinacea torculis exprimantur mustum in cor ti nam defundas et aquae dulcis puteanae ex eodem agro partem decimam adicias et coquas donec ea aqua quam adieceris decocta sit postea cum refrixerit in uasa defundas et operias et oblinas ita diutius durabit et detrimenti nihil fiet melius est si ueterem seruatam compluribus annis aquam addideris longeque melius si aquae nihil addideris et decimam musti decoxeris frigidumque in uasa transtuleris et si in sextarios l musti heminam gypsi miscueris posteaquam decoctum refrixerit reliquum mustum quod e uinaceis fuerit expressum primo quoque tempore absumito aut aere commutato xxuii de uino dulci faciendo uinum dulce sic facere oportet uuas legito in sole per triduum expandito quarto die meridiano tempore calidas uuas proculcato mustum lixiuum hoc est antequam prelo pressum sit quod in lacum musti fluxerit tollito cum deferbuerit in sextarios quinquaginta irim bene pinsitam ne plus unciae pondere addito uinum a faecibus eliquatum diffundito hoc uinum erit suaue firmum corpori salubre xxuiii aliter uinum dulce condire alia medicaminum genera uini condituris et firmitati aptissima sic facito irim quam candidissimam pinsito faenum graecum uetere uino macerato deinde in sole exponito aut in furno ut siccescat tum commolito minutissime item odoramenta trita id est irim cribratam quae sit instar pondo quincun cem et trientem faeni graeci pondo quincuncem et trientem schoeni pondo quincuncem in unum permisceto tum in serias singulas quae sint amphorum septenum addito medicaminis pondo unciam scripula octo gypsi cum ex locis palustribus mustum erit in serias singulas ternas heminas cum de nouellis uineis erit sextarium cum de ueteribus et locis siccis heminas singulas adicito tertio die quam calcaueris condituram infundito sed antequam condias musti aliquantum in seriam de seria transferto ne in condiendo cum medicamento efferuescat effluat sic autem curato gypsum et medicamentum in labello permisceto quantum seriis singulis fuerit necessarium idque medicamentum musto diluito et ipsa ad serias addito et permisceto cum deferbuerit statim repleto et oblinito omne uinum cum condieris nolito statim diffundere sed sinito in dolis liquescere postea cum de doliis aut de seriis diffundere uoles per uer florente rosa defaecatum quam liquidissimum in uasa bene picata et pura transferto si in uetustatem seruare uoles in cado duarum urnarum quam optimi uini sextarium aut faecis generosae recentis sextarios tres addito aut si uasa recentia ex quibus uinum exemptum sit habebis in ea confundito si horum quid feceris multo melius et firmius erit uinum etiam si bonos odores addideris omnem malum odorem et saporem prohibueris nam nulla res alienum odorem celerius ad se ducit quam uinum xxix mustum dulce seruare ne mutet saporem mustum ut semper dulce tamquam recens permaneat sic facito antequam prelo uinacea subiciantur de lacu quam recentissimum addito mustum in amphoram nouam eamque oblinito et inpicato diligenter ne quicquam aquae introire possit tunc in piscinam frigidae et dulcis aquae totam amphoram mergito ita ne qua pars exstet deinde post dies quadraginta eximito sic usque in annum dulce permanebit xxx uini curatio ab eo tempore quo primum dolia operculaueris usque ad aequinoctium uernum semel in diebus xxxui uinum curare satis est post aequinoctium uernum bis aut si uinum florere incipiet saepius curare oportebit ne flos eius pessum eat et saporem uitiet quanto maior aestus erit eo saepius conuenit uinum nutriri refrigerarique et uentilari nam quamdiu bene frigidum erit tamdiu recte manebit labra uel fauces doliorum semper suffricari nucibus pineis oportebit quotiens uinum curabitur remedium languentis uini si qua uina erunt duriora aut minus bona quod agri uitio aut tempestate sit factum sumito faecem uini boni et panes facito et in sole arefacito et coquito in igne postea terito et pondo quadrantem amphoris singulis infricato et oblinito bonum fiet xxxi si quod animal in mustum ceciderit et interierit si serpens aut mus sorexue in mustum ceciderit ne mali odoris uinum faciat ita ut repertum corpus fuerit id igne adoleatur cinisque eius in uas quo deciderat frigidus infundatur atque rutabulo ligneo permisceatur ea res erit remedio xxxii uinum ex marruuio uinum marruuii multi utile putant ad omnia intestina uitia et maxime ad tussim cum uindemiam facies marruuii caules teneros maxime de locis incultis et macris legito eosque in sole siccato deinde fasciculos facito et tomice palmea aut iuncea ligato et in seriam mittito ita ut uinculum exstet in musti dulcis sextarios cc marruuii libras octo adicito ut simul cum musto deferuescat postea eximito marruuium et purgatum uinum diligenter oblinito xxxiii uinum scilliten uinum scilliten ad con coquendum et ad corpus reficiendum itemque ad ueterem tussim et ad stomachum hoc modo condire oportet primum ante dies quadraginta quam uoles uinum uindemiare scillam legito eamque secato quam tenuissime sicut raphani radicem taleolasque sectas suspendere in umbra ut adsiccentur deinde cum aridae erunt in musti aminei sextarios quadraginta octo scillae aridae adde pondo libram eamque inesse patere diebus xxx postea eximito et defaecatum uinum in amphoras bonas adicito alii scribunt in musti sextarios xluiii scillae aridae pondo libram et quadrantem adici oportere quod et ipsum non im probo xxxiu acetum scilliten hoc ipsum scillae pondus quod supra in aceti duas urnas adiciunt et per quadraginta dies inesse patiuntur qui scilliticum acetum facere uolunt de embammate in tres amphoras musti mittis aceti acris congium aut duplum si non est acre et in olla quae fert amphoras tres decoquis ad palmum id est ad quartas aut si non est dulce mustum ad tertias despumatur sed mustum desub massa et limpidum sit xxxu uinum absenthiten et reliquas notas facere uinum absinthiten et hyssopiten et abrotoniten et thymiten et marathriten et glechoniten sic condire oportet pontici absinthii pondo libram cum musti sextariis quattuor decoque usque ad quartam reliquum quod erit id frigidum adde in musti aminei urnam idem ex reliquis rebus quae supra scripta sunt facito possint etiam pulei aridi tres librae cum congio musti ad tertias decoqui et cum refrixerit liquor exempto puleio in urnam musti adici idque mox tussientibus per hiemem recte datur uocaturque uini nota glechonites xxxui ad tormina et omnem alui proluuiem uinum roratum sic facies mustum tortiuum est quod post primam pressuram uinaceorum circumciso pede exprimitur idque mustum coicies in amphoram nouam et inplebis ad summum tum adicies ramulos roris marini aridi lino colligatos sed patieris una deferuescere per dies septem deinde eximes ramulorum fasciculum et purgatum diligenter uinum gypsabis sat erit autem roris marini sesquilibram in duas urnas musti adicere hoc uino post duos menses possis pro remedio uti xxxuii uinum graeco simile facere ad aluum molliendum uuas praecoques quam maturissimas legito easque per triduum in sole siccato quarto die calcato et mustum quod nihil habeat ex tortiuo coicito in seriam diligenterque curato ut cum deferbuerit faeces expurgentur deinde quinto die cum purgaueris mustum salis cocti et cribrati duos sextarios uel quod est minimum adicito unum sextarium in sextarios musti xluiii quidam etiam defruti sextarium miscent nonnulli etiam duos adiciunt si existimant uini notam parum esse firmam xxxuiii uinum myrtitem uinum myrtitem ad tormina et ad alui proluuiem et ad inbecillum stomachum sic facito duo genera sunt myrti quorum alterum est nigrum alterum album nigri generis bacae cum sunt maturae leguntur et semina earum eximuntur atque ipsae sine seminibus in sole siccantur et in fictili fidelia sicco loco reponuntur deinde per uindemiam ex uetere arbusto uel si id non est ex uetustissimis uineis amineae bene maturae uuae sole calido leguntur et ex is mustum adicitur in seriam et statim primo die antequam id ferueat bacae myrti quae fuerant repositae diligenter conteruntur et totidem earum librae contusarum appenduntur quot amphorae condiri debent tum exiguum musti sumitur ex ea seria quam medicaturi sumus et tamquam farina conspargitur quicquid contusum et appensum est post hoc complures ex ea massulae fiunt et ita per latera seriae in mustum demittuntur ne altera offa super alteram perueniat cum deinde bis mustum deferbuerit et bis curatum est rursus eodem modo et tantundem ponderis bacae sicut supra contunditur nec iam ut prius massulae fiunt sed in labello mustum de eadem seria sumitur praedicto ponderi permiscetur sicut sit instar iuris crassi quod cum est permixtum in eandem seriam confunditur et rutabulo ligneo peragitatur deinde post nonum diem quam id factum est uinum purgatur et scopulis aridae myrti seria suffricatur operculumque superponitur ne quid eo decidat hoc facto post septimum diem rursus uinum purgatur et in amphoras bene picatas et bene olidas diffunditur sed curandum est ut cum diffundis liquidum et sine faece diffundas uinum aliud myrtiten sic temperato mel atticum ter inferuere facito et totiens despumato uel si atticum non habueris quam optimum mel eligito et quater uel quinquies despumato quoniam quanto est deterius tanto plus habet spurcitiae cum deinde mel refrixerit bacas albi generis myrti quam maturissimas legito et perfricato ita ne interiora semina conteras mox fiscello ligneo inclusas exprimito sucumque earum qui sit sextariorum sex cum mellis decocti sextario misceto et in lagunculam diffusum oblinito sed hoc mense decembri fieri debebit quo fere tempore matura sunt myrti semina custodiendumque erit ut antequam bacae legantur si fieri potest uii diebus sin autem ne minus triduum serenum fuerit aut certe non pluerit et ne rorulentae legantur cauendum aliter multi nigram uel albam myrti bacam cum iam maturuit destringunt et duabus horis eam cum paululum in umbra expositam siccauerunt proterunt ita ut quantum fieri potest interiora semina integra permaneant tum per lineum fiscum quod protriuerant exprimunt et per colum iunceum liquatum sucum lagunculis bene picatis condunt neque melle neque alia re ulla inmixta hic liquor non tam est durabilis sed quamdiu sine nox a manet utilior est ad ualitudinem quam alterius myrtitis notae compositio aliter sunt qui hunc ipsum expressum sucum si sit eius copiosior facultas in tertiam partem decoquant et refrigeratum picatis lagunculis condant sic confectum diutius permanet sed et quod non decoxeris possit innoxium durare biennio si modo munde et diligenter id feceris xxxix passum quemadmodum fiat passum optimum sic fieri mago praecipit ut et ipse feci uuam praecoquem bene maturam legere acina mucida aut uitiosa reicere furcas uel palos qui cannas sustineant inter quaternos pedes figere et perticis iugare tum insuper cannas ponere et in sole pandere uuas et noctibus tegere ne inrorentur cum deinde exaruerint acina decerpere et in dolium aut in seriam coicere eodem mustum quam optimum sicut grana summersa sint adicere ubi conbiberit uua seque impleuerit sexto die in fiscellam conferre et prelo premere passumque tollere postea uinaceos calcare adiecto recentissimo musto quod ex aliis uuis factum fuerit quas per triduum insolaueris tum permiscere et subactam brisam prelo subicere passumque secundarium statim uasis oblitis includere ne fiat austerius deinde post xx dies cum deferbuerit in alia uasa deliquare et confestim opercula gypsare et pelliculare passum si ex uua apiana facere uolueris uuam apianam integram legito acina corrupta purgato et secernito postea in perticis suspendito perticae uti semper in sole sint facito ubi satis conrugata erunt acina demito et sine scopionibus in dolium coicito pedibusque bene calcato ubi unum tabulatum feceris uinum uetus inspargito postea alterum supercalcato item uinum conspargito eodem modo tertium calcato et infuso uino ita ut supernatet sinito dies u postea pedibus proculcato et in fiscina noua uuas premito alio modo quidam aquam caelestem ueterem ad hunc usum praeparant et ad tertias decoquunt deinde cum uuas sicut supra scriptum est passas fecerunt decoctam aquam pro uino adiciunt et cetera similiter administrant hoc ubi lignorum copia est u ilissime constat et est in usu uel dulcius quam superiores notae passi xl lora optima sic fieri oportet quantum uini uno die feceris eius partem decimam quot metretas efficiat considerato et totidem metretas aquae dulcis in uinaceos ex quibus unius diei uinum expressum erit addito eodem spumas defruti siue sapae et faecem ex lacu confundito et permisceto eamque intritam macerari una nocte sinito postero die pedibus proculcato et sic permixtam prelo subicito quod deinde fluxerit aut dolis aut amphoris condito et cum deferbuerit opturato commodius autem seruatur in amphoris hanc ipsam loram marcus columella ex aqua uetere faciebat et nonnumquam plus biennio innoxiam seruabat xli mulsum optimum sic facies mustum lixiuum de lacu statim tollito hoc autem erit quod destillauerit antequam nimium calcetur uua sed de arbustiuo genere quod sicco die legeris id facito conicies in urnam musti mellis optimi pondo x et diligenter permixtum recondes in lagonam eamque protinus gypsabis iubebisque in tabulatum poni si plus uolueris facere pro portione qua supra mel adicies post uicensimum et alterum diem lagonam aperire oportebit et in aliud uas mustum eliquatum oblinire atque in fumum reponere xlii compositio medicamenti ad tormina quod uocatur dia oporas in caccabo fictili nouo uel in stagneo coquitur musti arbustiui aminei urna et mala cydonea grandia expurgata xx et integra mala dulcia granata quae punica uocantur et sorba non permitia diuisa exemptis seminibus quae sit instar sextariorum trium haec ita coquuntur ut omnia poma deliquescant cum musto et sit puer qui spatha lignea uel harundine permisceat poma ne possint aduri deinde cum fuerint decocta ut non multum iuris supersit refrigerantur et percolantur eaque quae in colo subsederunt diligenter contrita leuigantur et iterum in suo sibi iure lento igni ne adurantur carbonibus decoquuntur donec crassamen in modum faecis existat prius tamen quam de igne medicamentum tollatur iii heminae roris syriaci contriti et cribrati super omnia adiciuntur et spatha permiscentur ut coeant cum ceteris tum refrigeratum medicamentum adicitur in uas fictile nouum picatum idque gypsatum alte suspenditur ne pallorem trahat xliii caseum sic condiemus caesi aridi ouil l i proximi anni frusta ampla facito et picato uase componito tum optimi generis mustum adimpleto ita ut superueniat et sit ius aliquanto copiosius quoniam caseus combibit et fit uitiosus nisi mustum semper supernatet eum uas autem cum impleueris statim gypsabis deinde post dies xx licet aperias et utaris qua uoles adhibita conditura est etiam per se non iniucundus xliu uuas ut sint uirides usque ad annum sic custodies uuas bumastos uel duracinas uel purpureas cum desecueris a uite continuo pediculos earum inpicato dura pice deinde labellum fictile nouum inpleto paleis quam siccissimis cribratis ut sine puluere sint et ita uuas superponito tum labello altero adoperito et circumlinito luto paleato atque ita in tabulato siccissimo composita labra paleis siccis obruito omnis autem uua sine noxa seruari potest si luna decrescente et sereno caelo post horam quartam cum iam insolata est nec roris quicquam habet uiti detrahatur sed ignis in proximo decumano fiat ut pix ferueat in qua pediculi uuarum statim demittantur aliter in dolium bene picatum defruti amphoram coicito deinde transuersos fustes spisse artato ita ut defrutum non contingant tum superponito fictiles nouas patinas et his sic uuam disponito ut altera alteram non contingat tum opercula patinis inponito et linito deinde alterum tabulatum et tertium et quamdiu magnitudo patitur dolii similiter super instruito et eadem ratione uuas componito deinde picatum operculum dolii defruto large linito et ita inpositum cinere opturato nonnulli adiecto defruto contenti sunt transuersas perticas artare et ex his uuas ita suspendere ne defrutum contingant deinde operculum inpositum oblinire aliter quidam uuas cum ita ut supra dixi legerunt doliola noua sine pice in sole siccant deinde cum ea in umbra refrigerauerunt furfures hordeaceos adiciunt et uuas ita superponunt ut altera alteram non comprimat tum generis eiusdem furfures infundunt et alterum tabulatum uuarum eodem modo collocant idque faciunt usque dum dolium alternis furfuribus et uuis compleant mox opercula inposita linunt et uuas siccissimo frigidissimoque tabulato reponunt aliter quidam eadem ratione arida populnea uel abiegnea scobe et uirides uuas custodiunt nonnulli sicco flore gypsi obruunt uuas quas non nimium maturas uitibus detraxerunt alii cum legerunt uuam si qua sunt in ea uitiosa grana forficibus amputant atque ita in horreo suspendunt in quo triticum positum est sed haec ratio rugosa facit acina et paene tam dulcia quam est uua passa alio modo marcus columella patruus meus ex ea creta qua fiunt amphorae lata uasa in modum patinarum fieri iubebat eaque intrinsecus et exterius crasse picari quae cum praeparauerat tum demum purpureas et bumastos et numisianas et duracinas uuas legi praecipiebat pediculosque earum sine mora in feruentem picem demitti et in praedictis patinis separatim sui cuiusque generis ita componi ne uuae inter se contingerent post hoc opercula superponi et oblini crasso gypso tum demum pice dura quae igni liquata esset sic picari ne quis umor transire possit tota deinde uasa in aqua fontana uel cisternina ponderibus inpositis mergi nec ullam partem eorum pati extare sic optime seruatur uua sed cum est exempta nisi eo die consumitur acescit aliter nihil est tamen certius quam uasa fictilia facere quae singulas uuas laxe recipiant ea debent quattuor ansas habere quibus inligata uiti dependea n t itemque opercula eorum sic formari ut media diuisa sint ut cum suspensa uasa singulas uuas receperint ex utroque latere adpositae operculi duae partes coeant et contegant uuas et haec uasa et opercula extrinsecus et intra diligenter picata esse debebunt deinde cum contexerunt uuas luto paleato multo adoperiri sed uuae dependentes a matre sic in pultarios condi debebunt ne qua parte uasa contingant tempus autem quo includi debent id fere est quo adhuc siccitatibus et sereno caelo grossa uariaque sunt acina illud in totum maxime praecipimus ne in eodem loco mala et uuae conponantur neue in uicino unde odor malorum possit ad eas peruenire nam huiusmodi halitus celeriter acina corrumpunt eae tamen custodiendorum pomorum rationes quas rettulimus non omnes omnibus regionibus aptae sunt sed pro conditione locorum et natura uuarum aliae aliis conueniunt xlu de ollaribus uuis antiqui plerumque scirpiculas et uen n uculas et maiores amineas et gallicas quaeque maiores et duri et rari acini erant uasis condebant nunc autem circa urbem maxime ad hunc usum numisianae probantur hae sereno caelo cum iam sol rorem sustulit iiii uel u hora si modo luna decrescit et sub terris est modice maturae rectissime leguntur statim pediculi earum picantur deinde in cratibus ita ponuntur ne alter a alteram collidat tum demum sub tectum referuntur et m ucida uel uitiosa grana forpicibus amputantur et cum paululum sub umbra refrixerint ternae aut etiam quaternae pro capacitate uasorum in ollas demittuntur et opercula diligenter pice opturantur ne umorem transmittant tum uinaceorum pes bene prelo expressus proruitur et modice separatis scopionibus resoluta intrita folliculorum in dolio substernitur et deorsum uersus spectantes ollae componuntur ita distantes ut intercalcari possint uinacea quae cum diligenter conspissata primum tabulatum fecerunt aliae ollae eodem modo componuntur exple turque secundum tabulatum deinde similiter doliis exstruuntur ollae et spisse incalcantur mox usque ad summum labrum uinacea condensantur et statim operculo superposito cinere in modum gypsi temperato dolium linitur monendus autem erit qui uasa empturus est ne bibulas aut male coctas ollas emat nam utraque res transmisso umore uitiat uuam quin etiam oportebit cum ad usum promuntur ollae tota singula tabulata detrahi nam conspissata uinacea si semel mota sunt celeriter acescunt et uuas corrumpunt xlui conditura mense octobri et nouembri sequuntur uindemiam rerum autumnalium compositiones quae et ipsae curam uilicae distendunt nec ignoro plurima in hunc librum non esse conlata quae gaius matius diligentissime persecutus illi enim propositum fuit urbanas mensas et lauta conuiuia instruere libros tres edidit quos inscripsit nominibus pistoris coci et salgamari nobis tamen abunde sunt ea quae ex facili rusticae simplicitati non magna inpensa possunt contingere uti sunt in primis omnium generum mala mala granata punica seruare uiridia quidam ut a granatis incipiam pediculos punicorum sicuti sunt in arbore intorquent ne pluuiis mala rumpantur et hiantia dispereant eaque ad maiores ramos religant ut inmota permaneant deinde sparteis re tibus arborem cludunt ne aut coruis aut cornicibus aliisue auibus pomum laceretur nonnulli uascula fictilia dependentibus mali s aptant et inlita luto paleato arboribus haerere patiuntur alii faeno uel culmo singula inuoluunt et insuper luto paleato crasse linunt atque ita maioribus ramis inligant ne ut dixi uento commoueantur sed haec omnia ut dixi sereno caelo administrari sine rore debent quae tamen aut facienda non sunt quia laeduntur arbusculae aut certe non continuis annis usurpanda praesertim cum liceat etiam detracta arboribus eadem innoxia custodire nam et sub tecto fossulae tripedaneae siccissimo loco fiunt eoque cum aliquantulum terrae minutae repositum est infiguntur sabuci ramuli deinde sereno caelo granata leguntur cum suis pediculis et ramulis inseruntur sed cauere oportebit ne minus quattuor digitis a terra absint et ne inter se poma contingant tum factae scrobi operculum inponitur et paleato luto circumlinitur eaque humus quae fuerat egesta superaggeratur hoc idem etiam in dolio fieri potest siue quis uolet resolutam terram usque ad dimidium uas adicere seu quod quidam malunt fluuiatilem harenam ceteraque eadem ratione peragere aliter poenus quidem mago praecipit aquam marinam uehementer calefieri et in ea mala granata lino uel sparto ligata paululum demitti dum decolorentur et exempta per triduum in sole siccari postea loco frigido suspendi et cum res exegerit una nocte et postero die usque in eam horam qua fuerit utendum aqua frigida dulci macerari sed et idem auctor est creta figulari bene subacta recentia mala crasse inlinire et cum argilla exaruit frigido loco suspendere mox cum exegerit usus in aqua demittere et cretam resoluere haec ratio tamquam recentissimum pomum custodit idem iubet mago in urceo nouo fictili substernere scobem populneam uel ilignea m et ita disponere ut scobis inter se calcari possit deinde facto primo tabulato rursus scobem substernere et similiter mala disponere itaque sic facere donec urceus inpleatur qui cum fuerit repletus operculum inponere et crasso luto diligenter oblinire omne autem pomum quod in uetustatem reponitur cum pediculis suis legendum est sed si sine arboris noxa fieri possit etiam cum ramulis nam ea res plurimum ad perennitatem confert mala cydonea quemadmodum seruentur multi cum ramulis suis arbori detrahunt et creta figulari cum diligenter mala obruerunt in sole siccant deinde si qua rimam creta fecit luto linunt et adsiccata frigido loco suspendunt xluii aliter multi eadem ratione qua granata in scrobibus uel dolis seruant cydonea nonnulli foliis ficulneis inligant deinde cretam figularem cum amurca subigunt et ea linunt mala quae cum siccata sunt in tabulato frigido loco et sicco reponunt nonnulli haec eadem in patinas nouas sicco gypso ita obruunt ut altera alteram non contingat aliter nihil tamen certius aut melius experti sumus quam ut cydonea maturissima integra sine macula et sereno caelo decrescente luna legantur et in lagona noua quae sit patentissimi oris detersa lanugine quae malis inest conponantur leuiter et laxe ne collidi possint deinde cum ad fauces usque fuerint composita uimineis surculis sic transuersi s artentur ut modice mala comprimant nec patiantur ea cum acceperunt liquorem subleuari tum quam optimo et liquidissimo melle uas usque ad summum ita repleatur ut pomum summersum sit haec ratio non solum ipsa mala custodit sed etiam liquorem mulsi saporis praebet qui sine noxa possit inter cib um dari febricitantibus isque uocatur melomeli sed cauendum est ne quae in melle custodire uolueris inmatura mala condantur quoniam grossa si lecta sunt ita indurescunt ut usui non sint illud uero quod multi faciunt ut ea diuidant osseo cultro et semina eximant quod putent ex eis pomum uitiari superuacuum esse nun c docui adeo quidem ut etiam si uermiculus inest non amplius tamen corrumpantur mala cum praedictum liquorem acceperint nam ea mellis est natura ut coerceat uitia nec serpere ea patiatur qua ex causa etiam exanimum corpus hominis per annos plurimos innoxium conseruat de malis ces t ianis orbiculatis melimelis matianis itaque possunt etiam alia genera malorum sicuti orbiculata ces t iana melimela matiana hoc liquore custodiri sed quia uidentur in melle dulciora fieri sic condita nec proprium saporem conseruare arculae fagineae uel etiam tiliagineae quales sunt in quibus uestimenta forensia conduntur huic rei paulo ampliores praeparari debent e aeque tabulato frigidissimo et siccissimo quo neque fumus neque taeter perueniat odor conlocantur deinde carta substrata praedicta poma sic conponi ut flosculi susum pediculi deorsum spectent quemadmodum etiam in arbore nata sunt et ne inter se alterum ab altero contingantur item obseruandum est ut unumquodque genus separatim propriis arculis repona tur nam cum una clausa sunt diuersa genera inter se discordant et celerius uitiantur propter quod etiam conseminalium uinearum non tam est firmum uinum quam si per se sincerum amineum uel apianum aut etiam faecin i um condideris uerum sicut supra dixi cum diligenter mala fuerint composita operculis arcularum contegantur et luto paleato linantur opercula ne introire spiritus possit aliter atque ea ipsa nonnulli sicut in aliis generibus supra iam diximus populnea quidam etiam abiegnea scobe interposita mala custodiunt haec tamen poma non matura sed acerbissima legi debent xluiii inulae curatio cum eius radicem mense octobri quo maxime matura est e terra erueris aspero linteolo uel etiam cilicio detergeto quidquid harenae inhaerebit deinde acutissimo cultello summatim eradito et quae plenior radicula fuerit pro modo crassitudinis in duas uel plures partes digiti longitudine diffindito deinde ex aceto modice in caccabulo aeneo coquito ita ne taleolae semicrudae sint post hoc in umbra triduo siccentur et ita in fideliam picatam recondantur adiecto passo uel defruto quod supernatet spissamentoque cunelae inposito contectum uas pelliculetur aliter crudam inulam condire cum radices eius eraseris taleolas ut supra facito et in umbra triduo uel etiam quatriduo siccato deinde siccatas in uasis sine pice interiecta cunela coicito ius infundito quod eam compositionem habeat ut sex partibus aceti una pars sapae misceatur cum hemina salis cocti eo iure macerentur taleolae donec quam minimum amaritudinis resipiant postea exempta e iterum siccentur per dies quinque in umbra tum crassamen uini faeculenti nec minus si sit mulsi et utriusque eorum quartam partem boni defruti confundito in ollam quae cum inferbuerit taleolas inulae adicito et statim ab igne remoueto ac rudicula lignea peragitato donec perfecte refrigescant postea transfundito in fideliam picatam operculo tegito tumque pelliculato aliter inulam condire cum radiculas diligenter eraseris minute concisas in muria dura macerato donec amaritudinem dimittant deinde effusa muria sorba quam optima et maturissima semine detracto contere et cum inula misce tum siue passum seu quam optimum defrutum adicito et uas opturato aliter quidam cum condiuerunt inulam muriaque macerauerunt exsiccant et malis cydoneis tritis quae in defruto uel melle decoxerant miscent atque ita superfundunt passum uel defrutum et uas operculatum pelliculant xlix oliuarum conditurae acerbam pauseam mense septembri uel octobri dum adhuc uindemia est contundere et aqua calida paululum maceratam exprime faeniculique seminibus et lentisci cum cocto sale modice permixta m reconde in fideliam et mustum quam recentissimum infunde tum fasciculum uiridis faeniculi superpositum merge ut oliuae premantur et ius superemineat sic curata oliua tertio die possis uti aliter albam pauseam uel orchitem uel radiolum uel regiam dum contundes primam quamque ne decoloretur in frigidam muriam demerge cuius cum tantum paratae habueris quantum satis fuerit implendae amphorae faeniculi aridi fasciculum substerne in imo deinde uiridis faeniculi semina et lentisci destricta et purgata in urceolo habeto tum exempta m de muria oliuam exprimito et permixta m praedictis seminibus in uas adicito deinde cum ad fauces peruenerit eius faeniculi aridi fasciculos superponito et ita recentis musti duas partes et unam durae muriae permixtas adicito hac conditura compositis oliuis toto anno commode uteris aliter quidam oliuam non contundunt sed acuta harundine insecant idque operosius quidem sed melius est quia haec candidior est oliua quam ea quae ex contusione liuorem contrahit aliter alii siue contuderunt siue inliserunt oliuas modico sale cocto et praedictis seminibus inmiscent deinde sapam uel passum uel si est facultas mella m infundunt mella autem quomodo fiat paulo ante hoc ipso libro praecepimus cetera omnia similiter administrant oliua alba ex muria posias oliuas uel regias sine macula quam candidissimas manu s tringito et eligito deinde substrato faeniculo in amphoram coicito intermixti s seminibus lentisci nec minus faeniculi et cum ad fauces uas repleueris adicito muriam duram tum spissamento facto de harundinum foliis oliuam premito ut infra ius mersa sit et iterum infundito muriam duram dum ad summum amphorae labrum perueniat at haec oliua per se parum iucunda est sed ad eas condituras quae lautioribus mensis adhibentur idonea maxime est nam cum res exegit de amphora promitur et contusa recipit quamcumque uolueris condituram plerumque tamen sectiuum porrum et rutam cum apio tenero et mentam minute concidunt et contusis oliuis miscent deinde exiguum aceti piperati et plusculum mellis aut mulsi adiciunt oleumque uiride inrorant atque ita fasciculo apii uiridis contegitur aliter ex dulci quidam si c lectae oliuae in modios singulos ternas heminas salis permiscent et adiectis seminibus lentisci faeniculoque substrato amphoram usque ad fauces replent oliuis deinde aceto non acerrimo infundunt et cum iam paene amphoram inpleuerunt faeniculi spissamento deprimunt bacam et rursus acetum usque ad summum labrum adiciunt postea quadragesimo die omne ius defundunt et sapae uel defruti tres partes cum aceti una permiscent et amphoram replent de oliuis ex dulci condiendis est et illa probata compositio ut cum in muria dura pausea alba uti que conmaturuerit omne ius defundatur et mixtis duabus partibus defruti cum aceti una repleatur amphora eadem conditura possit etiam regia conponi uel orchita aliter albae colymbades sine dulci quidam unam partem muriae et duas aceti miscent eoque iure oliuas poseas colymbadas faciunt quibus si per se quis uti uelit satis iucundas experietur quamuis et hae cu m exeun t de muria condituram qualemcumque recipere possi n t de oliuis fuscis oliuae poseae cum iam decolorantur antequam mitescant cum petiolis leguntur et in oleo quam optimo seruantur haec maxime nota etiam post annum repraesentat uiridem saporem oliuarum nonnulli etiam cum de oleo exemerunt eas trito sale aspersas pro nouis adponunt de epityris faciendis est et illud conditurae genus quod in ciuitatibus graecis plerumque usurpatur idque uocant epityrum oliua pausea uel orchi t a cum primum ex albo decolora tur fitque luteola sereno caelo manu destringitur et in cannis uno die sub umbra expanditur et si qui adhaerent pediculi foliaque aut surculi leguntur postero die cribratur et nouo fisco inclusa prelo supponitur uehementerque premitur ut exsudet quantulumcumque habet amurcae patimur autem nonnumquam tota nocte et postero die pondere pressam bacam uelut exsaniari tum resolutis corticulis eximimus eam et in singulos modios oliuae triti salis cocti singulos sextarios infundimus itemque lentisci semen rutaeque et faeniculi folia sub umbra siccata quanta satis uidentur concisa minute admiscemus patimurque horis tribus dum aliquatenus baca salem conbibat tum superfundimus boni saporis oleum ita ut obruat oliuam et faeniculi aridi fasciculum deprimimus ut ius supernatet huic autem conditurae uasa noua fictilia sine pice praeparantur quae ne possi n t oleum sorbere tamquam oliuariae metretae imbuuntur liquida gum mi et adsicca n tur l nigrarum oliuarum conditura sequitur autem frigus hiemis per quod oliuitas sicut uindemia curam uilicae repetit prius itaque quia iam inchoauimus de condituris oliuarum praecipiemus ac statim conficiendi olei rationem subiciemus nigrarum oliuarum compositio paus e ae bacae uel orchitae nonnullis regionibus etiam naeuiae conuiuiorum epulis praeparantur has igitur cum iam nigruerint nec adhuc tamen permaturae fuerint sereno caelo destringere manu conuenit lectasque cribrare et secernere quaecumque maculosae uitiosae minorisue incrementi uidebuntur deinde in singulos modios oliuae salis integri ternas heminas adicere et in uimineos qualos confundere et superposito copioso sale ita uti oliuam contegat xl dies pati consudescere atque omnem amurcam exstillare postea in alueum diffundere mundaque spongea salem ne perueniat detergere tum in uas adicere e t sapa uel defruto amphoram replere superposito spissamento aridi faeniculi quod oliuam deprimat plerique tamen tres partes defruti aut mellis et unam miscent aceti aliqui duas partes et unam aceti et eo condiunt iure aliter quidam cum oliuam nigram legerunt eadem portione qua supra salliunt et sic collocant in qualis ut inmixtis seminibus lentisci alterna tabulata oliuarum et similiter deinde salis tum iterum oliuarum et similiter supra salis usque in summum componant deinde post xl dies cum oliua quicquid habuit amurca e exsudauit in alueum defundunt et iam cribratam separant ab seminibus lentisci spongia que detergent ne quid adhaereat salis tum in amphoram confundunt adiecto defruto uel sapa uel etiam mella si est copiosa ceteraque similiter faciunt oliua nigra sine dulci in singulos modios oliuae singulos sextarios maturi seminis lentisci et ternos cyathos seminis faeniculi si id non est ipsum faeniculum concisum quantum satis uidebitur adici oportet deinde in singulis modis oliuarum salis cocti sed non moliti ternas heminas admisceri et ita in amphoris condi easque fasciculis faeniculi obturari et cottidie per terram uolutari deinde tertio quoque aut quarto die quidquid amurcae inest emitti post xl dies in alueum diffundi et a sale tantummodo separari sicut non spongea deterga n tur oliuae sed ita ut erunt exempta e maximi s salis micis in amphoram condantur et spissamentis inpositis ad usus in cellam reponantur oliuam ciliciensem sic condito maturam oliuam in muria factam colymbadem de muria tollito spongea tergeto dein canna uiridi scindito duobus uel tribus locis et triduo in aceto habeto quarto die spongia extergeto in uas id est in urceum aut caccabum nouum mittito substrato apio et modica ruta concis deinde pleno uase oliuis inmitte defrutum usque ad os lauri turiones in hoc uas mittito ut oliuas deprimant post dies xx utere li samsa quemadmodum fia t oliua nigra maturissima sereno caelo legitur eaque sub umbra uno die in cannis porrigitur et quaecumque est uitiosa baca separatur item si qui adhaeserunt pediculi adimuntur foliaque et surculi quicumque sunt intermixti eliguntur postero die diligenter cribratur ut si quid inest stercoris separetur deinde int eg ra oliua nouo fisco includitur et prelo subicitur ut tota nocte exprimatur postero die inicitur quam mundissimis molis suspensis ne nucleus frangatur et cum est in samsam redacta tunc sal coctus tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis condimentis haec sunt autem careum cyminum semen faeniculi anesum aegyptium sat erit autem totidem heminas salis adicere quot sunt modi oliuarum et oleum superfundere ne exarescat idque fieri debebit quotiensque uidebitur adsiccari nec dubium est quin optimi saporis sit quae ex oliua posia facta est ceterum supra duos menses sapor eius non permanet integer uidentur autem alia genera huic rei magis esse idonea sicut liciniae et culminiae uerumtamen habetur praecipua in hos usus olea calabrica quam quidam propter similitudinem oleastellum uocant lii de oleo conficiendo media est oliuitas plerumque initium mensis decembris nam et ante hoc tempus acerbum oleum conficitur quod uocatur aestiuum et circa hunc mensem uiride premitur deinde postea maturum sed acerbum oleum facere patris familiae rationibus non conducit quoniam exiguum fluit nisi si baca tempestatibus in terram decidit et necesse est eam sublegere ne a domesticis pecudibus ferisue consumatur uiridis autem notae conficere uel maxime expedit quoniam et satis fluit et pretio paene duplicat domini reditum sed si uasta sunt oliueta necesse est aliqua pars eorum maturo fructui reseruetur locus autem in quo confici oleum debet etiam descriptus est priore uolumine pauca tamen ad rem pertinentia commemoranda sunt quae prius omiseram tabulatum quo inferatur olea necessarium est quamuis praeceptum habeamus uniuscuiusque diei fructus molis et prelo statim subiciatur uerumtamen quia interdum multitudo bacae torculariorum uincit laborem sit oportet pensile horreum quo inportentur fructus idque tabulatum simile esse debet granario et habere lacusculos tam multos quam postulabit modus oliuae ut separetur et seorsum reponatur uniuscuiusque die i coactura horum lacusculorum solum lapide uel tegulis oportet consterni et ita decliue fieri ut celeriter omnis umor per canales aut fistulas defluat nam est inimicissima oleo amurca quae si remansit in baca saporem olei corrumpit itaque cum lacus quemadmodum diximus exstruxeris asserculos inter se distantes semipedalibus spatiis supra solum ponito et cannas diligenter spisse textas inicito ita ut ne bacam transmittere queant et oliuae pondus possint sustinere iuxta omnis autem lacusculos ea parte qua defluet amurca sub ipsis fistulis in modum fossularum concauum pauimentum uel canalem lapideum esse oportebit in quo consista t et unde exhauriri possit quidquid defluxerit praeterea lacus uel dolia praeparata sub tecto haberi oportebit quae seorsum recipiant sui cuiusque generis amurcam siue quae sincera fluxerit siue etiam quae salem receperit nam utraque usibus plurimis idonea est oleo autem conficiendo molae utiliores sunt quam trapetum trapetum quam canalis et solea molae quam facillimam patiuntur administrationem cum pro magnitudine bacarum uel summitti uel etiam eleuari possint ne nucleus qui saporem olei uitiat confringatur rursus trapetum plus operis faciliusque quam solea et canalis efficit est et organum erectae tribulae simile quod tudicula uocatur idque non incommode opus efficit nisi quod frequenter uitiatur et si bacae plusculum ingesseris inpeditur pro conditione tamen et regionum consuetudine praedictae machinae exercentur sed est optima molarum tum etiam trapeti haec antequam de oleo conficiendo dissererem praefari necesse habui nunc ad ipsam rem ueniendum est quamquam multa omissa sint quae sicut ante uindemiam sic et ante oliuitatem praeparanda sunt tamquam lignorum copia quae multo ante apportanda est ne cum res desiderauerit opere auocentur tum scalae corbulae decemmodiae trimodiae satoriae quibus destricta baca suscipitur fisci funes cannabini uel spartei conchae ferreae quibus depletur oleum opercula quibus uasa olearia conteguntur spongeae maiores et minores urcei quibus oleum progeritur cannae tegetes quibus oliua excipitur et si qua sunt alia quae nunc memoriam meam fugiunt haec omnia multo plura esse debent quoniam in usu depereunt et pauciora fiunt quorum si quid suo tempore defueri t opus intermittetur sed iam quod pollicitus sum exsequar de oleo uiridi conficiendo cum primum bacae uariare coeperint et iam quaedam nigrae fuerint plures tamen albae sereno caelo manibus destringi oliuam oportebit et substratis tegetibus aut cannis cribrari et purgari tum diligenter emundatam protinus in torcular deferri et integram in fiscis nouis includi prelisque subici ut quantum possit paulisper exprimatur postea resolutis torculis emoli debebunt adiectis binis sextariis integri salis in singulos modios et aut regulis si consuetudo erit regionis aut certe nouis fiscis samsae exprimi quod deinde primum defluxerit in rotundum labrum nam id melius est quam plumbeum quadratum uel structile gemellar protinus capulator depleat et in fictilia labra huic usui praeparata defundat sin t autem in cella olearia tres labrorum ordines ut unus primae notae id est primae pressurae oleum recipiat alter secundae tertius tertiae nam plurimum refert non miscere iterationem multoque minus tertiationem cum prima pressura quoniam longe melioris saporis est quod minore ui preli quasi lixiuum defluxerit cum deinde paulum in labris primis constiterit oleum eliquare id capulator in secunda labra debebit et deinde in sequentia usque ad ultima nam quanto saepius translatione ipsa uentilatur et quasi exercetur tanto fit liquidius et amurca liberatur sat erit autem in singulis ordinibus tricena componi labra nisi si uasta fuerint oliueta et maiorem numerum desiderauerint quod si frigoribus oleum cum amurca congelabitur plusculo sale cocto utique utendum erit ea res resoluit oleum et separat ab omni uitio neque ue rendum est ne salsum fiat nam quantumcumque adieceris salis nihilominus saporem non recipit oleum solet autem ne si c quidem resolui cum maiora frigora incesserunt itaque nitrum torretur et contritum inspargitur et conmiscetur ea res eliquat amurcam quidam quamuis diligentes olearii bacam integram prelo non subiciunt quod existimant aliquid olei deperire nam cum preli pondus accepit non sola exprimitur amurca sed et aliquid secum pinguedinis attrahit illud autem in totum praecipiendum habeo ut neque fumus neque fuligo quamdiu uiride oleum conficitur in torcular admittatur aut in cellam oleariam nam est utraque res inimica huic rei peritissimique olearii uix patiuntur ad unam lucernam opus fieri quapropter ad eum statum caeli et torcular et cella olearia constituenda est qui maxime a frigidis uentis auersus est ut quam minime uapor ignis desideretur dolia autem et seriae in quibus oleum reponitur non tantum eo tempore curanda sunt cum fructus necessitas cogit sed ubi fuerint a mercatore uacuata confestim uilica debet adhibere curam ut si quae faeces aut amurcae in fundis uasorum subsederint statim emundentur et non calidissima lixiua ne uasa ceram remittant semel atque iterum eluantur deinde aqua tepida leuiter manibus defricentur et saepius eluantur atque ita spongia omnis umor adsiccetur sunt qui cretam figularem in modum liquidae faecis aqua resoluant et cum uasa lauerint hoc quasi iure intrinsecus oblinant et patiantur arescere postea cum res exigat ali i pura aqua nonnulli prius amurca deinde aqua uasa perluunt et adsiccant tum considerant numquid ceram nouam dolia desiderent nam fere sexta quaque oliuitate cerari oportere antiqui dixerunt quod fieri posse non intellego nam quemadmodum noua uasa si calefiant liquidam ceram facile recipiant sic uetera non crediderim propter olei sucum ceraturam pati quam tamen et ipsam ceraturam nostrorum temporum agricolae repudiauerunt existimaueruntque satius esse noua dolia liquida gummi perluere siccataque subfumigare alba cera ne pallorem aut malum odorem capiant eamque suffitionem semper faciendam iudicant quotiensque uel noua uel uetera uasa curantur et oleo nouo praeparantur multi cum semel noua dolia uel serias crasse gummi liuerunt una in perpetuum gummitione contenti sunt et sane quae semel oleum testa conbibit i am alteram gummitionem non recipit respuit enim olei pinguitudo talem materiam qualis est gummis oleum maturum quemadmodum boni fiat saporis post mensem decembrem circa kalendas ianuarias eadem ratione qua superius destringenda erit olea et statim exprimenda nam si reposita in tabulatum fuerit celeriter concalescet quoniam hiemalibus pluuiis amurcae plus concipit quae est contraria huic rei cauendum est itaque ne fiat oleum cibarium quod uno modo uitari poterit si protinus inlata de agro baca conmolita et expressa ce te raque sic administrata fueri n t ut supra diximus plerique agricolarum crediderunt si sub tecto baca deponatur oleum in tabulato crescere quod tam falsum est quam in area frumenta grandescere idque mendacium uetus ille porcius cato sic refellit ait enim in tabulato conrugari oliuam minoremque fieri propter quo d cum facti unius mensuram rusticus sub tecto reposuerit et post multos dies eam molere uoluerit oblitus prioris mensurae quam intulerat ex alio aceruo similiter seposito quantum attamen ut maxime id uerum esse t nihil o minus ex pretio uiridis olei plus quam multitudine mali nummorum contrahitur sed et cato dicit n ec sic quidem quidquam ponderis aut mensurae oleo accedit si portionem uelis in factum adiectae bacae conputare quapropter dubitare non debemus lectam oliuam primo quoque tempore conmolere preloque subicere de cibario oleo conficiendo nec ignoro etiam cibarium oleum esse faciendum nam ubi uel exesa uermiculis oliua decidit uel tempestatibus et pluuiis in lutum defluxit ad praesidium aquae calidae decurritur aenumque calefieri debet ut inmundae bacae eluantur sed id non feruentissima fieri oportet uerum modice calida quo commodior gustus olei fiat nam si excoctus est etiam uermiculorum ceterarumque immunditiarum saporem trahit sed cum fuerit oliua elota reliqua sicut supra praecepimus fieri debebunt fiscis autem non isdem probum et cibarium oleum premi oportebit nam ueteres ad caducam oliuam noui autem ordinario aptari oleo semperque cum expresserint facta statim feruentissima debent aqua bis aut ter elui deinde si sit profluens inpositis lapidibus ut pondere pressi detineantur inmergi uel si nec flumen est in lacu aut in piscina quam purissimae aquae macerari et postea uirgis uerberari ut sordes faecesque dedicant et iterum elui siccarique liii olei gleucini compositio quamuis non erat huius temporis olei gleucini compositio tamen huic parti uoluminis reseruata est ne parum opportune uini conditionibus interponeretur hac autem ratione confici debet uas oleare quam maximum et aut nouum aut certe bene solidum praeparari oportet deinde per uindemiam musti quam optimi generis et quam recentissimi sextarios lx cum olei pondo lxxx in id confundi tum aromata non cribrata sed ne minute quidem contusa uerum leuiter confracta in reticulum iunceum aut linteum adici et ita in olei atque musti prae dictum modum demitti sin t autem his portionibus pensata ea quae infra subicimus calami schoeni cardamomi xylobalsami corticis de palma faeni graeci uetere uino macerati et postea siccati atque etiam torrefacti iunci radicis tum etiam iridis graecae nec minus anesi aegyptii pari pondere id est uniuscuiusque libram et quadrantem ut supra diximus reticulo inclusa demittito et metretam linito post septimum diem aut nonum apertae metretae si quid faecis aut spurcitiae faucibus inhaerebit manu eximito et detergito deinde oleum eliquato nouisque uasis recondito mox reticulum eximito et aromata in pila quam mundissime contundito tritaque in eandem metretam reponito et tantundem olei quantum prius infundito et opturato in sole ponito post septimum diem oleum depleto et quod est reliquum musti picato cado recondito nam id si non exacuerit medicamentum dabitur potandum inbecillis bubus et cetero pecori oleum autem secundarium non insuauis odoris cotidianam unctionem praebere poterit dolore neruorum laborantibus liu oleum ad unguenta sic facito antequam oliua nigrescat cum primum decolorari coep er it nec tamen adhuc uaria fuerit maxime liciniam si erit si minus sergiam si nec haec fuerit tunc culminiam bacam manu stringito et statim purgatam prelo integram subicito et amurcam exprimito deinde suspensa mola oliuam frangito eamque uel in regulas uel in nouo fisco adicito subiectamque prelo sic premito ne uasa intorqueas sed tantum ipsius preli pondere quantulumcumque exprimi patiaris deinde cum sic fluxerit protinus capulator amurca separet et diligenter seorsum in noua labra transferat atque eliquet reliquum olei quod postea fuerit expressum poterit ad escam uel cum alia nota mixtum uel per se adprobari lu hactenus de oleo dixisse abunde est nunc ad minora redeamus de sucidia et salsura facienda omne pecus et praecipue suem pridie quam occidatur potione prohiberi oportet quo sit caro siccior nam si biberit plus umoris salsura habebit ergo sitientem cum occideris bene exossato nam ea res minus cariosam et magis durabilem salsuram facit deinde cum exossaueris cocto sale nec nimium minuto sed suspensa mola infracto diligenter sallito et maxime in eas partes quibus ossa relicta sunt largum salem infarcito conpositisque supra tabulatum tergoribus aut frustis uasta pondera inponito ut exsanietur tertio die pondera remoueto et manibus diligenter salsuram fricato eamque cum uoles reponere minuto et trito sale aspergito atque ita reponito nec desieris cottidie salsuram fricare donec matura sit quod si serenitas fuerit his diebus quibus perfricatur caro patieris eam sale consparsam esse uiiii diebus a t si nubilum aut pluuiae xi uel duodecima die ad lacum salsuram deferri oportebit et salem prius excuti deinde aqua dulci diligenter elui necubi sal inhaereat et paulum adsiccatam in carnario suspendi quo modicus fumus perueniat qui si quid umoris adhuc continetur siccare eum possit haec salsura luna decrescente maxime per brumam sed etiam mense februario ante idus commode fiet aliter est et alia salsura quae etiam locis calidis omni tempore anni potest usurpari cum ab aqua pridie sues prohibitae sunt postero die mactantur et uel aqua candente uel ex tenuibus lignis flammula facta glabra n tu r nam utroque modo pili detrahuntur caro in libraria frusta conciditur deinde in seria substernitur sal coctus et modice ut supra diximus infractus deinde offulae carnis spisse conponuntur et alternus sal ingeritur sed cum ad fauces seriae peruentum est sale reliqua pars repletur et inpositis ponderibus uas contegitur eaque caro semper consumatur tamquam salsamentum in muria sua permanet lui raporum conditura rapa quam rotundissima sumito eaque si sunt lutosa detergito et summam cutem nouacula decerpito deinde sicut consueuerunt salgamarii decusatim ferramento lunato incidito sed caueto ne usque ad imum praecidas rapa tum sale m inter incisuras raporum non nimium minutum adspergito et rapa in alueo aut seria conponito et sale plusculo inspersa triduo sinito dum exsudent post tertium diem mediam fibram rapi gust at o si receperit salem deinde cum uidebitur satis recepisse exemptis omnibus singula suo sibi iure eluito uel si non multum liquoris fuerit muriam duram adicito et ita eluito et postea in quadratam cistam uimineam quae neque spisse solide tamen et crassis uiminibus contexta sit rapa conponito deinde sic aptatam tabula m superponito ut usque ad fundum si res exigat intra cistam deprimi possit cum eam tabula m sic aptaueris grauia pondera superponito et sinito nocte tota et uno die siccari tum in dolio picato fictili uel in uitreo conponito et sic infundito sinapi ut a iure contegantur naporum conditura napi quoque sed integri si minuti sunt maiores autem insecti eodem iure quo rapa condiri possunt sed curandum est ut haec utraque antequam caulem agant et cymam faciant dum sunt tenera conponantur aliter napos minutos integros aut rursus amplos in tres aut quattuor partes diuisos in uas coicito et aceto infundito salis quoque cocti unum sextarium in congium aceti adicito post tricensimum diem uti poteris luii quemadmodum sinapem facias semen sinapis diligenter purgato et cribrato deinde aqua frigida eluito et cum fuerit bene lotum duabus horis in aqua sinito postea tollito et manibus expressum in mortarium nouum aut bene emundatum adicito et pistillis conterito cum contritum fuerit totam intritam ad medium mortarium contrahito et comprimito manu plana deinde cum compresseris scarifato et inpositis paucis carbonibus uiuis aquam nitratam suffundito ut omnem amaritudinem eius et pallorem exsaniet deinde statim mortarium erigito ut omnis umor eliquetur post hoc album acre acetum adicito et pistillo permisceto colatoque hoc ius ad rapa condienda optime facit ceterum si uelis ad usum conuiuiorum praeparare cum exsaniaueris sinape nucleos pineos quam recentissimos et amylum adicito diligenterque conterito infuso aceto cetera ut supra dixi facito hoc sinapi ad embamma non solum idoneo sed etiam specioso uteris nam est candoris eximii si sit curiose factum luiii holeris atri radicem quemadmodum conponas ianuario uel februario mense priusquam holus atrum coliculum agat radicem eius eruito mense ianuario uel etiam februario et diligenter defrictam ne quid terreni habeat in aceto et sale conponito deinde post diem xxx eximito et corticem eius delibratum abicito ceterum medullam eius concisam in fideliam uitream uel nouam fictilem coicito et adicito ius quod sicut infra scriptum est fieri debebit sumito mentam et uuam passam et exiguam cepam aridam eamque cum torrido farre exiguo melle subterito quae cum fuerit bene trita sapae uel defruti duas partes et aceti unam permisceto atque ita in eandem fideliam confundito eamque operculo contectam pellic u lato cum deinde uti uoles cum suo iure concisas radiculas promito et oleum adicito siseris radicem quemadmodum componas hoc ipso tempore siseris radicem poteris eadem ratione qua supra condire sed cum exegerit usus eximes de fidelia et oxymeli cum exiguo oleo superfunde lix quemadmodum moretum facias addito in mortarium satureiam mentam rutam coriandrum apium porrum sectiuum aut si id non erit uiridem cepam folia lactucae folia erucae thymum uiride nepetam tum etiam uiride puleium et caseum recent em et salsum ea omnia pariter conterito acetique piperati exiguum permisceto hanc mixturam cum in catillo composueris oleum superfundito aliter cum uiridia quae supra dicta sunt contriueris nuces iu glandes purgatas quantum satis uidebitur interito acetique piperati exiguum permisceto et oleum infundito aliter sesamum leuiter torrefactam cum his uiridibus quae supra dicta sunt conterito item aceti piperati exiguum permisceto tum supra oleum superfundito aliter caseum gallicum uel cuiuscumque notae uolueris minutatim concidito et conterito nucleosque pineos si eorum copia fuerit si minus nuces auellanas torrefactas adempta cute uel amygdalas e a que quae supra condimenta pariter misceto acetique piperati exiguum adicito et permisceto compositumque oleo superfundito aliter si condimenta uiridia non erunt puleium aridum uel thymum uel origanum uel aridam satureiam cum caseo conterito acetumque piperatum et oleum adicito possunt tamen haec arida si reliquorum non sit potestas etiam singula caseo misceri oxypori compositio piperis albi si sit si minus nigri unciae tres apii seminis unciae duae laseris radicis quod silphion graeci uocant sescunciam casei sextantem haec contusa et cribrata melli permisceto et in olla noua seruato deinde cum exegerit usus quantulumcumque ex eo uidebitur aceto et garo diluito aliter ligustici unciam passae uuae detractis uinaceis sextantem mentae aridae sextantem piperis albi uel nigri quadrantem haec si maiorem inpensam uitabis possunt melli admisceri et ita seruari at si pretiosius oxyporum facere uoles haec eadem cum superiore compositione miscebis et ita in usum repones quod si etiam syriacum lasar habueris pro silphio melius adicies pondo semunciam clausulam peracti operis mei publi siluine non alienum puto indicem lecturis si modo fuerint qui dignentur ista cognoscere nihil dubitasse me paene infinita esse quae potuerint huic inseri materiae uerum ea quae maxime uidebantur necessaria memoriae tradenda censuisse nec tamen ca pit homi nis natura cunctarum rerum prudentiam nam etiam quicumque sunt habiti mortalium sapientissimi multa scisse dicuntur non omnia columella the miscellany the latin library the classics page