pliny the elder c plinii naturalis historiae liber secundus mundum et hoc quodcumque nomine alio caelum appellare libuit cuius circumflexu degunt cuncta numen esse credi par est aeternum inmensum neque genitum neque interiturum umquam huius extera indagare nec interest hominum nec capit humane coniectura mentis sacer est aeternus immensus totus in toto immo uero ipse totum infinitus ac finito similis omnium rerum certus et similis incerto extra intra cuncta conplexus in se idemque rerum naturae opus et rerum ipsa natura furor est mensuram eius animo quosdam agitasse atque prodere ausos alios rursus occasione hinc consumpta aut hic data innumerabiles tradidisse mundos ut totidem rerum naturas credi oporteret aut si una omnes incubaret totidem tamen soles totidemque lunas et cetera etiam in uno et inmensa et innumerabilia sidera quasi non eaedem quaestiones semper in termino cogitationi sint occursurae desiderio finis alicuius aut si haec infinitas naturae omnium artifici possit adsignari non idem illud in uno facilius sit intellegi tanto praesertim opere furor est profecto furor egredi ex eo et tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint ita scrutari extera quasi uero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat aut mens hominis uidere quae mundus ipse non capiat furor est profecto furor egredi ex eo et tamquam interna eius cuncta plane iam nota sint ita scrutari extera quasi uero mensuram ullius rei possit agere qui sui nesciat aut mens hominis uidere quae mundus ipse non capiat formam eius in speciem orbis absoluti globatam esse nomen in primis et consensus in eo mortalium orbem appellantium sed et argumenta rerum docent non solum quia talis figura omnibus sui partibus uergit in sese ac sibi ipsa toleranda est seque includit et continet nullarum egens compagium nec finem aut initium ullis sui partibus sentiens nec quia ad motum quo subinde uerti mox adparebit talis aptissima est sed oculorum quoque probatione quod conuexu mediusque quacumque cernatur cum id accidere in alia non possit figura hanc ergo formam eius aeterno et inrequieto ambitu inenarrabili celeritate uiginti quattuor horarum spatio circumagi solis exortus et occasus haut dubium reliquere an sit inmensus et ideo sensum aurium excedens tantae molis rotatae uertigine adsidua sonitus non equidem facile dixerim non hercule magis quam circumactorum simul tinnitus siderum suosque uoluentium orbes an dulcis quidam et incredibili suauitate concentus nobis qui intus agimus iuxta diebus noctibusque tacitus labitur mundus esse innumeras ei effigies animalium rerumque cunctarum inpressas nec ut in uolucrum notamus ouis leuitate continua lubricum corpus quod clarissimi auctores dixere terrenorum argumentis indicatur quoniam inde deciduis rerum omnium seminibus innumerae in mari praecipue ac plerumque confusis monstrificae gignantur effigies praeterea uisus probatione alibi ursi tauri alibi alibi litterae figura candidiore medio per uerticem circulo equidem et consensu gentium moueor namque et graeci nomine ornamenti appellauere eum et nos a perfecta absolutaque elegantia mundum caelum quidem haut dubie caelati argumento diximus ut interpretatur m uarro adiuuat rerum ordo discripto circulo qui signifer uocatur in duodecim animalium effigies et per illas solis cursus congruens tot saeculis ratio nec de elementis uideo dubitari quattuor esse ea ignium summum inde tot stellarum illos conlucentium oculos proximum spiritus quem graeci nostrique eodem uocabulo aera appellant uitalem hunc et per cuncta rerum meabilem totoque consertum huius ui suspensam rum quarto aquarum elemento librari medio spatii tellurem ita mutuo conplexu diuersitatis effici nexum et leuia ponderibus inhiberi quo minus euolent contraque grauia ne ruant suspendi leuibus in sublime tendentibus sic pari in diuersa nisu in suo quaeque consistere inrequieto mundi ipsius constricta circuitu quo semper in se recurrente imam atque mediam in toto esse terram eandemque uniuerso cardine stare pendentem librantem per quae pendeat ita solam inmobilem circa eam uolubili uniuersitate eandem ex omnibus necti eidemque omnia inniti inter hanc caleumque eodem spiritu pendent certis discreta spatiis septem sidera quae ab incessu uocamus errantia cum errent nulla minus illis eorum medius sol fertur amplissima magnitudine ac potestate nec temporum modo terrarumque sed siderum etiam ipsorum caelique rector hunc esse mundi totius animum ac planius mentem hunc principale naturae regimen ac numen credere decet opera eius aestimantes hic lucem rebus ministrat aufertque tenebras hic reliqua sidera occultat inlustrat hic uices temporum annumque semper renascentem ex usu naturae temperat hic caeli tristitiam discutit atque etiam humani nubila animi serenat hic suum lumen ceteris quoque sideribus fenerat praeclarus eximius omnia intuens omnia etiam exaudiens ut principi litterarum homero placuisse in uno eo uideo quapropter effigiem dei formamque quaerer inbecillitatis humanae reor quisquis est deus si modo est alius et quacumque in parte totus est sensus totus uisus totus auditus totus animae totus animi totus sui innumeros quidem credere atque etiam ex uitiis hominum ut pudicitiam concordiam mentem spem honorem clementiam fidem aut ut democrito placuit duos omnino poenam et beneficium maiorem ad socordiam accedit fragilis et laboriosa mortalitas in partes ita digessit infirmitatis suae memor ut portionibus coleret quisque quo maxime indigeret itaque nomina alia aliis gentibus et numina in iisdem innumerabilia inuenimus inferis quoque in genera discriptis morbisque et multis etiam pestibus dum esse placatas trepido metu cupimus ideoque etiam publice febris fanum in palatio dicatum est orbonae ad aedem larum ara et malae fortunae esquiliis quam ob rem maior caelitum populus etiam quam hominum intellegi potest cum singuli quoque ex semet ipsis totidem deos faciant iunones geniosque adoptando sibi gentes uero quaedam animalia et aliqua etiam obscena pro dis habeant ac multa dictu magis pudenda per fetidos cibos alia et similia iurantes matrimonia quidem inter deos credi tantoque aeuo ex iis neminem nasci et alios esse grandaeuos semper canosque alios iuuenes atque pueros atri coloris aligeros claudos ouo editos et alternis diebus uiuentes morientesque puerilium prope deliramentorum est sed super omnem inpudentiam adulteria inter ipsos fingi mox iurgia et odia atque etiam furtorum esse et scelerum numina deus est mortali iuuare mortalem et haec ad aeternam gloriam uia hac proceres iere romani hac nunc caelesti passu cum liberis suis uadit maximus omnis aeui rector uespasianus augustus fessi rebus subueniens hic est uetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos ut tales numinibus adscribant quippe et aliorum nomina deorum et quae supra retuli siderum ex hominum nata sunt meritis iouem quidem aut mercurium aliterue alios inter se uocari et esse caelestem nomenclaturam quis non interpretatione naturae fateatur inridendum agere curam rerum humanarum illud quicquid est summum ac uel tam tristi atque multiplici ministerio non pollui credamus dubitemusne uix prodest iudicare utrum magis conducat generi humano quando aliis nullus est deorum respectus aliis pudendus externis famulantur sacris ac digitis deos gestant monstra quoque colunt damnant et excogitant cibos imperia dira in ipsos ne somno quidem quieto inrogant non matrimonia non liberos non denique quicquam aliud nisi iuuantibus sacris deligunt alii in capitolio fallunt ac fulminantem periurant iouem et hos iuuant sacra illos sacra sua poenis agunt inuenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen quo minus etiam plana de deo coniectatio esset toto quippe mundo et omnibus locis omnibusque horis omnium uocibus fortuna sola inuocatur ac nominatur una accusatur res una agitur una cogitatur sola laudatur sola arguitur et cum conuiciis colitur uolubilis que a plerisque uero et caeca existimata uaga inconstans incerta uaria indignorumque fautrix huic omnia expensa huic feruntur accepta et in toto ratione mortalium sola utramque paginam facit adeoque obnoxiae sumus sortis ut prorsus ipsa pro deo sit qua deus probatur incertus pars alia et hanc pellit astroque suo euentus adsignat et nascendi legibus semelque in omnes futuros umquam deo decretum in reliquum uero otium datum sedere coepit sententia haec pariterque et eruditum uulgus et rude in eam cursus uadit ecce fulgurum monitus oraculorum praescita haruspicum praedicta atque etiam parua dictu in auguriis sternumenta et offensiones pedum diuus augustus prodidit laeuum sibi calceum praepostere inductum quo die seditione militari prope adflictus est quae singula inprouidam mortalitatem inuoluunt solum ut inter ista uel certu sit nihil esse certi nec quicquam miserius homine aut superbius ceteris quippe animantium sola uictus cura est in quo sponte naturae benignitas sufficit uno quidem uel praeferendo cunctis bonis quod de gloria de pecunia ambitione superque de morte non cogitant uerum in his deos agere curam rerum humanarum credi ex usu uitae est poenasque maleficiis aliquando seras occupato deo in toto mole numquam autem inritas esse nec ideo proximum illi genitum nominem ut uilitate iuxta beluas esset inperfectae uero in homine naturae praecipua solatia ne deum quidem posse omnia namque nec sibi potest motem consciscere si uelit quod homini dedit optimum in tantis uitae poenis nec mortalies aeternitate donare aut reuocare defunctos nec facere ut qui uixit non uixerit qui honores gessit non gesserit nullumque habere in praeterita ius praeterquem obliuionis atque ut facetis quoque argumentis societas haec cum deo copuletur ut bis dena uiginti non sunt aut multa similiter efficere non posse per quae declaratur haut dubie naturae potentia idque esse quod deum uocemus in haec diuertisse non fuerit alienum uulgata iam propter adsiduam quaestionem de deo hinc redeamus ad reliqua naturae sidera quae adfixa diximus mundo non illa ut existimat uolgus singulis attributa nobis et clara diuitibus minora pauperibus obscura defectis ac pro sorte cuiusque lucentia adnumerata mortalibus cum suo quaeque homine orta moriuntur nec aliquem exstingui decidua significant non tanta caelo societas nobiscum est ut nostro fato mortalis sit ibi quoque siderum fulgor illa nimio alimento tracti umoris ignea ui abundantiam reddunt cum deicdere creduntur ut apud nos quoque luminibus accensis liquore olei notamus accidere ceterum aeterna caelestibus est natura intexentibus mundum intextuque concretis potentia autem ad terram magnopere eorum pertinens quae propter effectus claritatemque et magnitudinem in tanta subtilitate nosci potuerunt sicut suo demonstrabimus loco circulorum quoque caeli ratio in terrae mentione aptus dicetur quando ad eam tota pertinet signiferi modo inuentoribus non dilatis obliquiatem eius intellexisse hoc est rerum fores aperuisse anaximander miletus traditur primus olympiade quinquagesima octaua signa deinde in eo cleostratus et prima arietis ac sagittarii sphaeram ipsam ante multo atlas nunc relicto mundi ipsius corpore reliqua inter caelum terrasque tractentur summum esse quod uocant saturni sidus ideoque minimum uideri et maximo ambire circulo ac tricesimo anno ad breuissima sedis suae principia regredi crtum est omnium autem errantium siderum meatus interque ea solis et lunae contrarium mundo agere cursum id est laeuum ilo semper in dextra praecipiti et quamuis adsidua conuersione immensae celeritatis attollantur ab eo rapianturque in occasum aduerso tamen ire motu per suos quaeque passus ita fieri ne conuolutus aer eandem in partem aeterna mundi uertigine ignauo globo torpeat sed fundatur aduerso siderum uerbere discretus et digestus saturni autem sidus gelidae ac rigentis esse naturae multumque ex eo inferiorem iouis circulum et ideo motu celeriore duodenis circumagi annis tertium martis quod quidam herculis uocant igne ardens solis uicinitate binis fere annis conuerti ideoque huius ardore nimio et rigore saturni interiectum ambobus ex utroque temperari iouem salutaremque fieri deinde solis meatum esse partem quidem trecentarum sexaginta sed ut obseruatio umbrarum eius redeat ad notas quinos annis dies adici superque quartam partem diei quam ob causam quinto anno unus intercalarius dies additur ut temporum ratio solis itineri congruat infra solem ambit ingens sidus appellatum ueneris alterno meatu uagum ipsisque congominibus aemulum solis ac lunae praeueniens quippe et ante matutinum exoriens luciferi nomen accepit ut sol atler diemque maturans contra ab occasu refulgens nuncupatur uesper ut prorogans lucem uicemue lunae reddens quam naturam eius pythagoras samius primus deprehendit olympiade circiter xlii qui fuit urbis romae annus xclii iam magnitudine extra cuncta alia sidera est claritatis quidem tantae ut unius huius stellae radiis umbrae reddantur itaque et in magno nominum ambitu est alii enim iunonis alii isidis alii matris deum appellauere huius natura cuncta generantur in terris namque in alterutro exortu genitali rore conspergens non terrae modo conceptus inplet uerum animantium quoque omnium stimulat signiferi autem ambitum peragit trecenis et duodequinquagenis diebus a sole numquam abstinens partibus sex atque quadraginta longius ut timaeo placet simili ratione sed nequaquam magnitudine aut ui proximum illi mercurii sidus a quibusdam appellatum apollinis inferiore circulo fertur uiiii diebus ociore ambitu modo ante solis exortum modo post occasum splendens numquam ab eo xii partibus remotior ut cidenas et sosigenes docent ideo et peculiaris horum siderum ratio est neque communis cum supra dictis nam ea et quarta parte caeli a sole abesse et tertia et aduersa soli saepe cernuntur maioresque alios habent cuncta plenae conuersionis ambitus in magni anni ratione dicendos sed omnium admirationem uincit nouissimum sidus terris familiarissimum et in tenebrarum remdium ab natura apertum lunae multiformis haec ambigua torsit ingenia contemplantium et proximum ignorare sidus maxime indignantium crescens semper aut senescens et modo curuata in cornua facie modo aequa portione diuisa modo sinuata in orbem maculosa eademque subito praenitens inmensa orbe pleno ac repente nulla alias pernox alias sera et parte diei solis lucem adiuuans deficiens et in defectu tamen conspicua quae mensis exitu latet tum laborare non creditur iam uero humilis et excelsa et ne id quidem uno modo sed alias admota caelo alias contigua montibus nunc in aquilonem elata nunc in austros deiecta quae singula in ea deprehendit hominum primus endymion ob id amor eius fama traditur non sumus profecto grati erga eos qui labore curaque lucem nobis aperuere in hac luce miraque humani ingeni peste sanguinem et caedes condere annalibus iuuat ut scelera hominum noscantur mundi ipsius ignaris proxima ergo cardini ideoque minimo ambitu uicenis diebus septenisque et tertia diei parte peragit spatia eadem quae saturni sidus altissimum xxx ut dictum et annis dein morata in coitu solis biduo cum tardissime a tricesima luce rursum ad easdem uices exit haut scio an omnium quae in caelo pernosci potuerunt magistra in xii mensium spatia oportere diuidi annum quando ipsa totiens solem redeuntem ad principia consequitur solis fulgore ut reliqua siderum regi siquidem in totum mutuata ab eo luce fulgere qualem in repercussu aquae uolitare conspicimus ideo molliore et inperfecta ui soluere tantum umorem atque etiam augere quem solis radii absumant ideo inaequali lumine adspici quia ex aduerso demum plena reliquis diebus tantum ex se terris ostendat quantum a sole ipsa concipiat in coitu quidem non cerni quoniam haustum omnem lucis auersa illo regerat unde acceperit sidera uero haut dubie umore terreno pasci quia dimidio orbe numquam maculoso cernatur scilicet nondum suppetente ad hauriendum ultra iusta ui masculas enim non aliud esse quam terrae raptas cum umore sordes defectus autem suos et solis rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem magnitudinem umbraeque indices exsistere quippe manifestum est solem interuentu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac uices reddi eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari neque aliud esse noctem quam terrae umbram figuram autem umbrae similem metae ac turbini inuerso quando mucrone tantum ingruat neque lunae excedat altitudinem quoniam nullum aliud sidus eodem modo obscuretur et talis figura semper mucrone deficiat spatio quidem consumi umbras indicio sunt uolucrum praealti uolatus ergo confinium illis est aeris terminus initiumque aetheris supra lunam pura omnia ac diurnae lucis plena a nobis autem per noctem cernuntur sidera ut reliqua lumina est tenebris et propter has causas nocturno tempore deficit luna stati autem atque menstrui non sunt utrique defectus propter obliquitatem signiferi lunaeque multiuagos ut dictum est flexus non semper in scripulis partium congruente siderum motu haec ratio mortales animos subducti in caelum ac uelut inde contemplantibus trium maximarum rerum naturae partium magnitudinem detegit non posset quippe totus sol adimi terris intercedente luna si terra maior esset quam luna tertia ex utroque uastitas solis aperietur ut non sit necesse amplitudinem eius oculorum argumentis atque coniectura animi scrutari inmensum esse quia arborum in limitibus porrectarum in quotlibet passuum milia umbras paribus iaciat interuallis tamquam toto spatio medius et quia per aequinoctium omnibus in meridiana plaga habitantibus simul fiat a uertice item quia circa solstitialem circulum habitantium meridie ad septentrionem umbrae cadant ortu uero ad occasum quae fieri nullo modo possent nisi multo quam terra maior esset nec non quod montem idam exoriens latitudine exsuperet dextra laeuaque large amplectens praesertim tanto discretus interuallo defectus lunae magnitudinem eius haut dubia ratione declarat sicut terrae paruitatem ipse deficiens namque cum sint tres umbrarum figurae constetque si par lumini sit materia quae iaciat umbram columnae effigie iaci nec habere finem si uero maior materia quam lumen turbinis recti ut sit imum eius angustissimum et simili modo infinita longitudo si minor materia quam lux metae existere effigiem in cacuminis finem desinentem talemque cerni umbram deficiente luna palam fit ut nula amplius relinquatur dubitatio superari magnitudinem terrae id quidem et tacitis naturae ipsius indiciis cur enim partitis uicibus anni brumalis abscedit aut noctium opacitate terras reficit exusturus haut dubie et sic quoque exurens quadam in parte tanta magnitudo est et rationem quidem defectus utriusque primus romani generis in uulgum extulit sulpicius gallus qui consul cum m marcello fuit sed tum tribunus militum sollicitudine exercitu liberato pridie quam perses rex superatus a paulo est in concionem ab imperatore productus ad praedicendam eclipsim mos et composito uolumine apud graecos autem inuestigauit primus omnium thales milesius olympiadis xluiii anno quarto praedicto solis defectu qui alyatte rege factus est urbis dconditae anno clxx post eos utriusque sideris cursum in sexcentos annos praececinit hipparchus menses gentium diesque et horas ac situs locorum et uisus populorum complexus aeuo teste haut alio modo quam consiliorum naturae particeps uiri ingentes supraque mortalia tantorum numinum lege deprehensa et misera hominum mente iam soluta in defectibus scelera aut mortem aliquam siderum pauente quo in metu fuisse stesichori et pindari uatum sublimia ora palam est deliquio solis aut in luna ueneficia arguente mortalitate et ob id crepitu dissono auxiliante quo pauore ignarus causae nicias atheniensium imperator ueritus classem portu educere opes eorum adflixit macte ingenio este caeli interpretes rerumque naturae capaces argumenti repertores quo deos hominesque uicistis quis enim haec cernens et statos siderum quoniam ita appellare placuit labores non suae necessitati mortales genitos ignoscat nunc confessa de iisdem breuiter atque capitulatim attingam ratione admodum necessariis locis strictimque reddita nam neque instituti operis talis argumentatio est neque omnium rerum afferri posse causas minus mirum est quam constare in aliquis defectus ccxxiii mensibus redire in suos orbes certum est solis defectus non nisi nouissima primare fieri luna quod uocant coitum lunae autem non nisi plena semperque citra quam proxime fuerint omnibus autem annis fieri utriusque sideris defectus statis diebus horisque sub terra nec tamen cum superne fiant ubique cerni aliquando propter nubila saepius globo terrae obstante conuexitatibus mundi intra ducentos annos hipparchi sagacitate compertum est et lunae defectum aliquando quinto mesne a priore fieri solis uero septimo eundem bis in xxx diebus super terras occultari sed ab aliis hoc cerni quaeque sunt in hoc miraculo maxime mira cum conueniat umbra terrae lunam heetari nunc ab occasus parte hoc ei accidere nunc ab exortus quanam ratione cum solis exortu umbrae illa hebetatrix sub terra esse debeat semel iam acciderit ut in occasu lunae deficeret utroque super terram conspicuo sidere nam ut xu diebus utrumque sidus quaereretur et nostro aeuo accidit imperatoribus uespasianis patre iii filio consulibus lunam semper auersis a sole cornibus si crescat ortus spectare si minuatur occasus haut dubium est lucere dodrantes semunicas horarum ab secunda adicientem usque ad plenum orbem detrahentemque in deminutionem intra xiiii autem partes solis semper occultam esse qui argumento amplior errantium stellarum qui lunae magnitudo colligitur quando illae et a septenis interdum partibus emergant sed altitudo cogit minores uideri sicut adfixas caelo solis fulgor interdiu non cerni cum aeque ac noctu luceant idque manifestum fiat defectu solis et praealtis puteis errantium autem tres quas supra solem diximus sitas occultantur meantes cum eo exoriuntur uero matutino discedentes partibus numquam amplius undenis postea radiorum eius contactu reguntur et in triquetro a partibus cxx stationes matutinas faciunt quae est primae uocantur mox in aduerso a partibus clxxx exortus uespertinos iterumque in cxx ab alio latere appropinquantes stationes uespertinas quas est secundas uocant donec assecutus in partibus duodenis occultet illas qui uespertini occasus appellantur martis stella ut propior etiam ex quadrato sentit radios a xc partibus unde et nomen accepit motus primus et secundus nonagenarius dictus ab utroque exortu eadem stationalis senis mensibus commoratur in signis alioqui bimestris cum cetera utraque statione quaternos menses non inpleant inferiores autem duae occultantur in coitu uespertino simili modo relictaeque a sole totidem in partibus faciunt exortus matutinos ad quos longissimis distantiae suae metis solem inequuntur adeptaeque occasu matutino conduntur ac praetereunt mox eodem interuallo uespere exoriuntur usque ad quos diximus terminos ab his retrogradiuntur ad solem et occasu uespertino delitescunt ueneris stella et stationes duas matutinam uerspertinamque ab utroque exortu facit a longissimis distantiae suae finibus mercurii stationum breuiore momento quam ut deprehendi possint haec est luminum occultationum ratio perplexior motu multisque inuoluta miraculis siquidem magnitudines suas et colores mutant et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi uias quaerendi demonstrauerint modo ne quis desperet saecula proficere semper pluribus de causis haec omnia accidunt prima circulorum quos graeci ayidau in stellis uocant etenim graecis utendum erit uocabulis sunt autem hi sui cuique earum aliique quam mundo quoniam terra a uerticibus duobus quos appellauerunt polos centrum caeli nec non et signiferi est oblique inter eos siti omnia autem haec constant ratione circini semper indubitata ergo ab alio cuique centro apsides suae exsurgunt ideoque diuersos habent orbes motusque dissimiles quoniam interiores apsidas necesse est breuiores esse igitur a terrae centro apsides altissimae sunt saturno in scorpione ioui in uirgine marti in leone soli in geminis ueneri in sagittario mercurio in capricorno lunae in tauro mediis omnium partibus et e contrario ad terrae centrum humillimae atque proximae sic fit ut tardius moueri uideantur cum altissimo ambitu feruntur non quia adcelerent tardentue naturales motus qui certi ac singuli sunt illis sed quia deductas ab summa apside lineas coartari ad centrum necesse est sicut in toris radios idemque motus alias maior alias minor centri propinquitate sentitur altera sublimitatium causa quoniam a suo centro apsidas altissimas habent in aliis signis saturnus in librae parte uicesima iuppiter cancri quinta decima mars capricorni xxuiii sol arietis xuiiii uenus piscium xxuii mercurius uirginis xu luna tauri iii tertia altitudinum ratio caeli mensura non circuli intelligitur subire eas aut descendere per profundum aeris oculis aestimantibus huic conexa latitudinum signiferi obliquitatisque causa est per hunc stellae quas diximus feruntur nec aliud habitatur in terris quam quod illi subiacet reliqua a polis squalent ueneris tantum stella excedit eum binis partibus quae causa intellegitur efficere ut quaedam animalia et in desertis mundi nascantur luna quoque per totam latitudinem eius uagatur sed omnino non excedens eum ab his mercurii stella laxissime ut tamen e duodenis partibus tot enim sunt latitudinis non amplius octonas pererret neque has aequaliter sed duas in medio eius et supra quattuor infra duas sol deinde medio fertur inter duas partes flexuoso draconum meatu inaequalis martis stella quattuor mediis iouis media et super eam duabus saturni duabus ut sol haec erit latitudinum ratio ad austrum descendentium aut ad aquilonem subeuntium hac constare et tertiam illam a terra subeuntium in caelum et pariter scandi eam quoque existimauere inmensa et omnes eas conplexa causas conuenit stellas in occasu uespertino proximas esse terrae et altitudine et latitudine exortusque matutinos ne initio cuiusque fieri stationes in mediis latitudinum articulis quae uocant ecliptica perinde confessum est motum augeri quamdiu in uicino sint terrae cum abscedant in altitudinem minui quae ratio lunae maxime sublimitatibus adprobatur aeque non est dubium in exortibus matutinis etiamnum augeri atque a stationibus primis tris superiores deminuere se usque ad stationes secundas quae cum ita sint manifestum erit ab exortu matutino latitudines scandi quoniam in eo primum habitu incipiat parcius adici motus in stationibus uero primis et altitudinem subiri quoniam tum primum incipiant detrahi numeri stellaeque retroire cuius rei ratio priuatim reddenda est percussae in qua diximus parte et triangulo solis radio inhibentur rectum agere cursum et ignea ui leuantur in sublime hoc non protinus intellegi potest uisu nostro ideoque existimantur stare unde et nomen accepit statio progreditur deinde eiusdem radii uiolentia et retroire cogit uapore percussas multo id magis in uespertino earum exortu toto sole aduerso cum in summas apsidas expelluntur minimaeque cernuntur quoniam altissime absunt et minimo feruntur motu tanto minore cum hoc in altissimis apsidum euenit signis ab exortu uespertino latitudo descenditur superueniente ab alio latere radio eademque ui rursus ad terras deprimente qua sustulerat in caelum e priore triquetro tantum interest subeant radii an superueniant multoque eadem magis in uespertino occasu accidunt haec est superiorum stellarum ratio difficlior reliquar et a nullo ante nos reddita primum igitur dicatur cur ueneris stella numquam longius xlui partibus mercurii xx ab sole abscedant saepe citra eas ad solem reciprocent conuersas habent utraeque apsidas ut infra solem sitae tantumque circulis earum subter est quantum superne praedictarum et ideo non possunt abesse amplius quoniam curuatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem ergo utrique simili ratione modum statuunt apsidum suarum margines ac spatia longitudinis latitudinum euagatione pensant at enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes uiginti perueniunt immo uero sed ratio canonicos fallit namque apparet apsidas quoque earum moueri quod numquam transeant solem itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere tum et stellae ad longissima sua interualla peruenire intelleguntur cum citra fuere margines totidem partibus et ipsae ocius redire coguntur cum sit illa semper utrique extremitas summa hinc et ratio motuum conuersa intellegitur superiores enim celerrime feruntur in occasu uespertino hae tardissime illae a terra altissime absunt cum tardissime mouentur hae cum ocisime quia sicut in illis propinquitas centri adcelerat ita in his extremitas circuli illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt hae uero augere illae retro cursum agunt a statione matutina usque uespertinam ueneris a uespertina usque ad matutinam incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere altitudinem uero ac solem insequi a statione matutina ocissima in occasu matutino et altissima degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu uespertino retro quidem ire simulque altitudine degredi ab statione uespertina mercurii rursus stella utroque modo scandere ab exortu matutino degredi uero latitudine a uespertino consecutoque sole ad quindecim partium interuallum consistit quadriduo prope inmobilis mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu uespertino usque exortum matutinum tantumque haec et luna totidem diebus quot subiere descendunt ueneris quindecies pluribus subit rursus saturni et iouis duplicato degrediuntur martis etiam quadruplicato tanta est naturae uarietas sed ratio euidens nam quae in uaporem solis nituntur etiam descendunt aegre multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque quibus ipsa seruat exempli gratia in martis sidre cuius est maxime inobseruabilis cursus numquam id stationem facere iouis sidere triquetro raro admodum lx partibus discreto qui numerus sexangulas mundi efficit formas nec exortus nisi in duobus signis tantum cancri et leonis simul edere mercurii uero sidus exortus uespertinos in piscibus raros facere creberrimos in uirgine in libra matutinos item matutinos in aquario rarissimos in leone retrogradum in tauro et geminis non fieri in cancro uero non citra uicesimam quintam partem lunam bis coitum cum sole in nullo alio aigno facere quam geminis non coire aliquando in sagittario tantum nouissimam uero primamque eadem die uel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici id quoque paucis mortalium contigit et inde fama cernendi lynceo non conparere in caelo saturni sidus et martis cum plurimum diebus clxx iouis xxxui aut cum minimum lii mercuri xiii aut cum plurimum xuii colores ratio altitudinum temperat siquidem earum similitudinem trahunt in quarum aera uenere subeundo inguitque adpropinquantes utralibet alieni meatus circulus frigidior in pallorem ardentior in ruborem uentosus in horrem sol atque commissurae apsidum extremaeque orbitae atram in obscuritatem suus quidem cuique color est saturno candidus ioui clarus marti igneus lucifero candens uesperi refulgens mercurio radians lunae blandus soli cum oritur ardens postea radians his causis conexo uisu et earum quae caelo continentur namque modo multitudo conferta inest circa dimidos orbes lunae placida nocte leniter inlustrante eas modo raritas ut fugisse miremur plenilunio abscondente aut cum solis supraue dictarum radii uisus praestrinzere nostros et ipsa autem luna ingruentium solis radiorum haut dubie differentias sentit hebetante cetero inflexus mundi conuexitate eos praeterquam ubi recti angulorum conpetant ictus itaque in quadrato solis diuidua est in triquetro seminani ambitur orbe inpletur autem in aduerso rursusque minuens easdem effigies paribus edit interuallis simili ratione qua super solem tria sidera sol autem ipse quattuor differentias habet bis aequata nocte diei uere et autumno in centrum incidens terrae octauis in partibus arietis ac librae bis permutatis spatiis in auctum diei bruma octaua in parte capricorni noctis uero solstitio totidem in partibus cancri inaequalitatis causa obliquitas est signiferi cum pars aequa mundi super subterque terras omnibus fiat momentis sed quae recta in exortu suo consurgunt signa longiore tractu tenent lucem quae uero obliqua ociore transeunt spatio latet plerosque magna caeli adsectatione conpertum principibus doctrinae uiris superiorem trium siderum ignes esse qui decidui ad terras fulminum nomen habeant sed maxime iouis medio loco siti fortassis quoniam contagium nimii umoris ex superiore circulo atque ardoris ex subiecto per hunc modum egerat ideoque dictum iouem fulmina iaculari ergo ut e flagrante ligno carbo cum crepitu sic a sidere caelestis igni exspuitur praescita secum adferens ne abdicata quidem sui parte in diuinis cessante operibus idque maxime turbato fit aere quia collectus umor abundantium stimulat aut quia turbatur quodam ceu grauidi sideris partu interualla quoque siderum a terra multi indagare temptarunt et solem abesse a luna undeuiginti partes quantam lunam ipsam a terra prodiderunt pythagoras uero uir sagacis animi a terra ad lunam cxxui stadiorum esse collegit ad solem ab ea duplum inde ad duodecim signa triplicatum in qua sententia et gallus sulpicius fuit noster sed pythagoras interdum et musica ratione appellat quantum absit a terra luna ab ea ad mercurium dimidium spatii et ab eo ad ueneris a quo ad solem sescuplum a sole ad martem tonum ab eo ad iouem dimidium et ab eo ad saturni et inde sescuplum ad signiferum ita septem tonis effici quam dia paswn armonian hoc est uniuersitatem concentus in ea saturnum dorio moueri phthongo iouem phrygio et in reliquis similia iucunda magis quam necessaria subtilitate stadium xxu nostros efficit passus hoc est pedes dcxxu posidonius non minus xl stadiorum a terra altitudinem esse in quam nubila ac uenti nubesque perueniant inde purum liquidumque et inperturbatae ucis aera sed a turbido ad lunam uiciens c milia stadiorum inde ad solem quinquiens miliens et spatio fieri ut tam inmensa eius magnitudo non exurat terras plures autem dcccc in altitudinem nubes subire prodiderunt inconperta haec et inextricabilia sed prodenda quia sunt prodita in quis tamen una ratio geometricae collectionis numquam fallacis possit non repudiari si cui libeat altius ita persequi nec ut mensura id enim uelle paene dementis otii est sed ut tantum aestimatio coniectanti donstet animo nam cum ccclx et fere sex partibus orbis solis ex circuitu eius patere appareat circulum per quem meat semperque dimetiens tertiam partem ambitus et tertiae paulo minus septimam colligat apparet dempta eius dimidia quoniam terra centralis interueniat sextam fere partem huius inmensi spatii quod circa terram circuli solaris animo conprehenditur inesse altitudinis spatio lunae uero duodecimam quoniam tanto breuiore quam sol ambitu currit ita fieri eam in medio solis ac terrae miror quo procedat inprobitas cordis humani paruolo aliquo inuitata successu sicut in supra dictis occasionem inpudentiae ratio largitur ausisque diuinare solis ad terram spatia eadem ad caelum agunt quoniam sit medius sol ut protinus mundi quoque ipsius mensura ueniat in digitos quantas enim dimetiens habeat septimas tantas habere circulum duoetuicesimas tamquam plane a perpendiculo mensura caeli constet aegyptia ratio quam petosiris et nechepsos ostendere singulas partes in lunari circulo ut citum est minimo xxxiii stadiis paulo amplius patere colligit in saturni amplissimo duplum in solis quem medium esse diximus utriusque mensurae dimidium quae computatio plurimum habet pudoris quoniam ad saturni circulum addito signiferi ipsius interuallo nec numerabilis multiplicatio efficitur restant pauca de mundo namque et in ipso caelo stellae repente nascuntur plura eodem genera cometas graeci uocant nostri crinitas horrentes crine sanguineo et comarum modo in uertice hsipidas iidem pogonias quibus inferiore ex parte in speciem barbae longae promittitur iuba acontiae iaculi modo uibrantur ocissimo significatu haec fuit de qua quinto consulatu suo titus imperator caesar praeclaro carmine perscripsit ad hunc diem nouissima uisa easdem breuiores et in mucronem fastigata xiphias uocauere quae sunt omnium pallidissimae et quodam gladii nitore ac sine ullis radiis quos et disceus nomini similis colore autem electro raros e margine emittit pitheus doliorum cernitur figura in concauo fumidae lucis ceratias cornus speciem habet qualis fuit cum graecia apud salamina depugnauit lampadias ardentes imitatur faces hippeus equinas iubas celerrimi motus atque in orbem circa se euntes fit et candidus diou cometes argenteo crine ita refulgens ut uix contueri liceat specieque humana dei effigiem in se ostendens fiunt et hirci uillorum specie et nube aliqua circumdati semel adhuc iubae effigies mutata in hastam est olympiade cuiii urbis anno ccccuiii breuissimum quo cernerentur spatium uii dierum adnotatum est longissimum clxxx mouentur autem aliae errantium modo aliae inmobiles haerent omnes ferme sub ipso septentrione aliqua eius parte non certa sed maxime in candida quae lactei circuli nomem accepit aristoteles tradit et simul plures cerni nemini compertum alteri quod equidem sciam uentos autem ab iis graues aestusue significari fiunt et hibernis mensibus et in austrino polo sed ibi citra ullum iubar diraque conperta aethiopum et aegypti populis spirae modo intorta uisu quoque toruo nec stella uerius quam quidam igneus modus sparguntur aliquando et errantibus stellis ceterisque crines sed cometes numquam in occasura parte caeli est terrificum magna ex parte sidus atque non leuiter piatum ut ciuili motu octauio consule iterumque pompei et caesaris bello in nostro uero aeuo circa ueneficium quo claudius caesar imperium reliquit domitio neroni ac deinde principatu eius adsiduum prope ac saeuum referre arbitrantur in quas partes sese iaculetur aut cuius stellae uires accipiat quasque similitudines reddat et quibus in locis emicet tibiarum specie musicae arte portendere obscenis autem moribus in uerendis partibus signorum ingeniis et eruditioni si triquetram stellarum situs edat uenena fundere in capite septentrionalis austrinaue serpentis cometes in uno totius orbis loco colitur in templo romae admodum faustus diuo augusto iudicatus ab ipso qui incipiente eo apparuit ludis quos faciebat ueneri genetrici non multo post obitum patris caesaris in collegio ab eo instituto namque his uerbis in gaudium prodit is ipsis ludorum meorum diebus sidus crinitum per septem dies in regione caeli sub septemtrionibus est conspectum id oriebatur circa undecimam horam diei clarumque et omnibus e terris conspicuum fuit eo sidere significari uulgus credidit caesaris animam inter deorum inmortalium numina receptam quo nomine id insigne simulacro capitis eius quod mox in foro consecrauimus adiectum est haec ille in publicum interiore gaudio sibi illum natum seque in eo nasci interpretatus est et si uerum fatemur salutare id terris fuit sunt qui et haec sidera perpetua esse credant suoque ambitu ire sed non nisi relicta ab sole cerni alii uero qui nasci umore fortuito et ignea ui ideoque solui idem hipparchus numquam satis laudatus ut quo nemo magis adprobauerit cognationem cum homine siderum animasque nostras partem esse caeli nouam stellam et aliam in aeuo suo genitam deprehendit eiusque motu qua fulsit ad dubitationem est adductus anne hoc saepius fieret mouerenturque et eae quas putamus adfixas ideoque ausus rem etiam deo inprobam adnumerare posteris stellas ac sidera ad nomen expungere organis excogitatis per quae singularum loca atque magnitudines signaret ut facile discerni posset ex eo non modo an obirent ac nascerentur sed an omnino aliquae transirent mouerenturque item an crescerent minuerenturque caelo in hereditate cunctis relicto si quisquam qui cretionem eam caperete inuentus esset emicant et faces non nisi cum decidunt uisae qualis germanico caesare gladiatorum spectaculum edente praeter ora populi meridiano transcucurrit duo genera earum lampadas uocant plane faces alterum bolidas quale mutinensibus malis uisum est distant quod faces uestigia longa faciunt priore ardente parte bolis uero perpetua ardens longiorem trahit limitem emicant et trabes simili modo quas dokouu uocant qualis cum lacedaemonii classe uicti imperium graeci amisere fit et caeli ipsius hiatus quod uocant chasma fit et sanguinea species et quo nihil terribilius mortalium timori est incendium ad terras cadens inde sicut olympiadis cuii anno tertio cum rex philippus graeciam quateret atque ego haec statis temporibus naturae ui ut cetera arbitror existere non ut plerique uariis de causis quas ingeniorum acumen excogitat quippe ingentium malorum fuere praenuntia sed ea accidisse non quia haec facta sunt arbitror uerum haec ideo facta quia incasura erant illa raritate autem occultam eorum esse rationem ideoque non sicut exortus supra dictos defectusque et multa alia nosci cernuntur et stellae cum sole totis diebus plerumque et circa solis orbem ceu speiceae coronae et uersicolores circuli qualiter augusto caesare in prima iuuenta urbem intrante post obitum patris ad nomen ingens capessendum existunt eaedem coronae circa lunam et circa nobilia astra caeloque inhaerentia circa solem arcus adparuit l opimio q fabio cos orbis c porcio m acilio circulus rubri coloris l iulio p rutilio cos fiunt prodigiosi et longiores solis defectus qualis occiso dictatore caesare et antoniano bello totius paene anni pallore continuo et rursus soles plures simul cernuntur nec supra ipsum nec infra sed ex obliquo numquam iuxta nec contra terram nec noctu sed aut oriente aut occidente semel et meridie conspecti in bosporo produntur qui ab matutino tempore durauerunt in occasum trinos soles et antiqui saepius uidere sicut sp postumio q mucio et q marcio m porcio et m antonio p dolabella et m lepido l planco cos et nostra aetas uidit diuo caludio principe consulatu eius cornelio orfito collega plures quam tres simul uisi ad hoc aeui numquam produntur lunae quoque trinae ut cn domitio c fannio consulibus apparuere quod plerisque appellauerunt soles nocturnos lumen de caelo noctu uisum est c caecilio cn papirio consulibus et saepe alias ut diei species nocte luceret clipeus ardens ab occasu ad ortum scintillans transcucurrit solis occasu l ualerio c mario consulibus scintillam uisam e stella cadere et augeri terrae adpropinquantem ac postquam lunae magnitudine facta sit inluxisse ceu nubilo die dein cum in caelum se reciperet lampadem factam semel umquam proditur cn octauio c scribonio consulibus uidit id silanus proconsul cum comitatu suo fieri uidentur et discursus stellarum numquam temere ut non ex ea parte truces uenti cooriantur existunt stellae et in mari terrisque uidi nocturnis militum uigiliis inhaerere pilis pro uallo fulgorem effigie ea et antennis nauigantium aliisque nauium partibus ceu uocali quodam sono insistunt ut uolucres sedem ex sede mutantes graues cum solitariae uenere mergentesque nauigia et si in carinae ima deciderint exurentes geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae quarum aduentu fugari diram illam ac minacem appellatamque helenam ferunt et ob id polluci ac castori id numen adsignant eosque in mari inuocant hominum quoque capita uespertinis magno praesagio circumfulgent omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita hactenus de mundo ipso sideribusque nunc reliqua caeli memorabilia namque et hoc caelum appellauere maiores quod alio nomine a ra omne quod inani simile uitalem hunc spiritum fundit infra lunam haec sedes multoque inferior ut animaduerto propemodum constare infinitum ex superiore natura a ris infinitum terreni halitus miscens utraque sorte confunditur hinc nubila tonitrua et alia fulmina hinc grandines pruinae imbres procellae turbines hinc plurima mortalium mala et rerum naturae pugna secum terrena in caelum tendentia deprimit siderum uis eademque quae sponte non subeant ad se trahit decidunt imbres nebulae subeunt siccantur amnes ruunt grandines torrent radii et terram in medium undique inpellunt iidem infracti resiliunt et quae potuere auferunt secum uapor ex alto cadit rursusque in altum redit uenti ingruunt inanes iidemque cum rapina remeant tot animalium haustus spiritum e sublimi trahit at ille contra nititur tellusque ut inani caelo spiritum fundit sic ultro citro commeante natura ut tormento aliquo mundi celeritate discordia accenditur nec stare pugnae licet sed adsidue rapta conuoluitur et circa terram inmenso rerum causas globo ostendit subinde per nubes caelum aliud obtexens uentorum hoc regnum itaque praecipua eorum natura ibi et ferme reliquas complexa eas causas quoniam tonitruum et fulminum iactus horum uiolentiae plerique adsignant quin et ideo lapidibus pluere interim quia uento sint rapti et multa similiter quam ob rem simul plura dicenda sunt tempestatum imbriumque quasdam statas esse causas quasdam uero fortuitas aut adhuc rationis inconpertae manifestum est quis enim aestates et hiemes quaeque in temporibus annua uice intelleguntur siderum motu fieri dubitet ergo ut solis natura temperando intellegitur anno sic reliquorum quoque siderum propria est cuiusque uis et ad suam cuique naturam fertilis alia sunt in liquorem soluti umoris fecunda alia concreti in pruinas aut coacti in niues aut glaciati in grandines alia flatus teporis alia aut uaporis alia roris alia rigoris nec uero haec tanta debent existimari quanta cernuntur cum esse eorum nullum minus luna tam inmensae altitudinis ratio declaret igitur in suo quaeque motu naturam suam exercent quod manifestum saturni maxime transitus imbribus faciunt nec meantium modo siderum haec uis est sed multorum etiam adhaerentium caelo quotiens errantium accessu inpulsa aut coneiectu radiorum exstimulata sunt qualiter in suculus sentimus accidere quas graeci ob id pluuio nomine appellant quin et sua sponte quaedam statisque temporibus ut haedorum exortus arcturi uero sidus non ferme sine procellosa grandine emergit nam caniculae exortu acendi solis uapores quis ignorat cuius sideris effectus amplissimi in terra sentiuntur feruent maria exoriente eo fluctuant in cellis uina mouentur stagna orygem appellat aegyptus feram quam in exortu eius contra stare et contueri tradit ac uelut adorare cum sternuerit canes quidem toto eo spatio maxime in rabiem agi non est dubium quin partibus quoque signorum quorundam sua uis inest ut autumnali aequinoctio brumaeque cum tempestatibus confici sidus intellegimus nec imbribus tantum tempestatibusque sed multis et corporum et ruris experimentis adflantur alii sidere alii commouentur statis temporibus aluo neruis capite mente olea et populus alba et salices solstitio folia circumagunt floret ipso brumali die suspensi in tectis arentis herba pulei rumpuntur intentae spiritu membranae miretur hoc qui non obseruet cotidiano experimento herbam unam quae uocatur heliotropium abeuntem solem intueri semper omnibusque horis cum eo uerti uel nubilo obumbrante iam quidem lunari potestate ostrearum conchyliorumque et concharum omnium corpora augeri ac rursus minui quin et soricum fibras respondere numero lunae exquisiuere diligentiores minimumque animal formicam sentire uires sideris interlunio semper cessantem quo turpior homini inscitia est fatenti praecipue iumentorum quorundam in oculis morbos cum luna increscere ac minui patrocinatur uastitas rei inmensa discreta altitudine in duo atque septuaginta signa hoc est rerum aut animantium effigies in quas digessere caelum periti in iis quidem mdc adnotauere stellas insignes scilicet effectu uisuue exempli gratia in cauda tauri septem quas appellauere uergilias in fronte suculas booten quae sequitur septem triones extra has causas non negauerim exsistere imbres uentosque quoniam umidam a terra alias uero propter uaporem fumidam exhalari caliginem certum est nubesque liquore egresso in sublime aut a re coacto in liquorem gigni densitas earum corpusque haut dubio coniectatur argumento cum solem obumbrent perspicuum alias etiam urinantibus in quamlibet profundam aquarum altitudinem igitur non eam infitias posse in has et ignes superne stellarum decidere quales sereno saepe cernimus quorum ictu concuti a ra uerum est quando et tela uibrata stridunt cum uero in nubem perueniunt uaporem dissonum gigni ut candente ferro in aquam demerso et fumidum uerticem uolui hinc nasci procellas et si in nube luctetur flatus aut uapor tonitrua edi si erumpat ardens fulmina si longiore tractu nitatur fulgetras his findi nubem illis perrumpi et esse tonitrua inpactorum ignium plagas ideoque protinus coruscare igneas nubium rimas posse et repulsu siderum depressum qui a terra meauerit spiritum nube cohibitum tonare natura strangulante sonitum dux rixetur edito fragore cum erumpat ut in membrana spiritu intenta posse et attritu dum praeceps feratur illum quisquis est spiritum accendi posse et conflictu nubium elidi ut duorum lapidum hinc bruta fulmina et uana ut quae nullam habeant rationem naturae his percuti montes his maria omnesque alios inritos iactus illa uero fatidica ex alto statisque de causis et ex suis uenire sideribus simili modo uentos uel potius flatus posse et arido siccoque anhelitu terrae gigni non negauerim posse et aquis a ra exspirantibus qui neque in nebulam densetur nec crassescat in nubes posse et solis inpulsu agi quoniam uentus haut aliud intellegatur quam fluctus a ris pluribusque etiam modis namque et e fluminibus ac niuibus et e mari uidemus et quidem tranquillo et alios quos uocant altanos e terra consurgere qui cum e mari redeunt tropaei uocantur si pergunt apogei montium uero flexus crebrique uertices et conflexa cubito aut confracta in umeros iuga concaui uallium sinus scindentes inaequalitate ideo resultantem a ra quae causa etiam uoces multis in locis reciprocas facit sine fine uentos generant iam quidem et specus qualis in dalmatia ore uasto praeceps hiatu in quem deiecto leui pondere quamuis tranquillo die turbini similis emicat procella nomen loco est senta quin et in cyrenaica prouincia rupes quaedam austro traditur sacra quam profanum sit attrectari hominis manu confestim austro uoluente harenas in domibus etiam multis madefacta inclusa opacitate conceptacula auras suas habent adeo causa non deest sed plurimum interest flatus sit an uentus illos statos atque perspirantes quos non tractus aliquis uerum terrae sentiunt qui non aura non procella sed mares appellatione quoque ipsa uenti sunt siue adsiduo mundi motu et contrario siderum occursu nascuntur siue hic est ille generabilis rerum naturae spiritus huc illuc tamquam in utero aliquo uagus siue disparili errantium siderum ictu radiorumque multiformi iactu flagellatus a r siue a suis sideribus exeunt his propioribus siue ab illis caelo adfixis cadunt palam est illos quoque legem habere naturae non ignotam etiamsi nondum percognitam uiginti amplius auctores graeci ueteres prodidere de his obseruationes quo magis miror orbe discordi et in regna hoc est in membra diuiso tot uiris curae fuisse tam ardua inuentu inter bella praesertim et infida hospitia piratis etiam omnium mortalium hostibus transituros fama terrentibus ut hodie quaedam in suo quisque tractu ex eorum commentariis qui numquam eo accessere uerius noscat quam indifgenarum scientia nunc uero pace tam festa tam gaudente prouentu rerum artiumque principe omnino nihil addisci noua inquisitione immo ne ueterum quidem inuenta perdisci non erant maiora praemia in multos dispersa fortunae magnitudine et ista plures sine praemio alio quam posteros iuuandi eruerunt namque mores hominum senuere non fructus et inmensa multitudo aperto quodcumque est mari hospitalique litorum omnium adpulsu nauigat sed lucri non scientiae gratia nec reputat caeca mens et tantum auaritiae intenta id ipsum scientia posse tutius fieri quapropter scrupulosius quam instituto fortassis conueniat operi tractabo uentos tot milia nauigantium cernens ueters quattuor omnino seruauere per totidem mundi partes ideo nec homerus plures nominat hebeti ut mox iudicatum est ratione secuta aetas octo addidit nimis subtili atque concisa proximis inter utramque media placuit ad breuem ex numerosa additis quattuor sunt ergo bini in quattuor caeli partibus ab oriente aequinoctiali subsolanus ab oriente brumali uulturnus illum apelioten hunc graeci eurum appellant a meridie auster et ab occasu brumali africus notum et liba nominant ab occasu aequinoctiali fauonius ab occasu solstitiali corus zephyrum et argesten uocant a septentrionibus septentrio interque eum et exortum solstitialem quilo aparctias et boreas dicti numerosior ratio quattuor his interiecerat thrascian media regione inter septentrionem et occasum solstitialem itemque caecian media inter aquilonem et exortum aequinoctialem ab ortu solstitiali phoenica media regione inter ortum brumalem et meridiem item inter liba et notum conpositum ex utroque medium inter meridiem et hibernum occidentem libonotum nec finis alii quippe mesen nomie etiamnum addidere inter borean et caecian et inter eurum notumque euronotum sunt etiam quidam peculiares quibusque gentibus uenti non ultra certum procedentes tractum ut atheniensibus sciron paulo ab argeste deflexus reliquae graeciae ignotus aliubi flatus idem olympias uocatur consuetudo omnibus his nominibus argesten intellegit caecian aliqui uocant hellespontian et eosdem alii aliter item in narbonensi prouincia clarissimus uentorum est circius nec ullo omnium uiolentia inferior ostiam plerumque secto ligustico mari perferens idem idem non modo in reliquis partibus caeli ignotus est sed ne uiennam quidem eiusdem prouinciae urbem attingens paucis ante milibus iugi modici occursu tantus ille uentorum coercitus et austros in aegyptum penetrare negat fabianus quo fit manifesta lex naturae uentis etiam et tempore et fine dicto uer ergo aperit nauigantibus maria cuius in principio fauonii hibernum molliunt caelum sole aquarii xxu obtinente partem is dies sextus februarias ante idus competit ferme et hoc omnibus quos deinde ponam per singulas intercalationes uno die anticipantibus rursusque lustro sequenti ordinem seruantibus fauonium quidam a d uiii kalendas martias chelidonian uocant ab hirundinis uisu nonnulli uero ornithian uno et lxx die post brumam ab aduentu auium flantem per dies uiiii fauonio contrarius est quem subsolanum appellauimus dat aestatem exortus uergiliarum in totidem partibus tauri ui diebus ante maias idus quod tempus austrinum est huic uento septentrione contrario ardentissimo autem aestatis tempore exoritur caniculae sidus sole primam partem leonis ingrediente qui dies xu ante augustas kalendas est huius exortum diebus uiii ferme aquilones antecedunt quos prodromos appellant post biduum autem exortus iidem aquilones constantius perflant diebus xl quos etesias appellant mollire eos creditur solis uapor geminatus ardore sideris nec ulli uentorum magis stati sunt post eos rursus austri frequentes usque ad sidus arcturi quod exoritur xi diebus ante aequinoctium autumni cum hoc corus incipit corus autumnat huic est contrarius uulturnus post id aequinoctium diebus fere iiii et xl uergiliarum occasus hiemem inchoat quod tempus in iii idus nouembres incidere consueuit hoc est aquilonis hiberni multumque aestiuo illi dissimilis cuius ex aduerso est africus ante brumam autem uii diebus totidemque post eam sternitur mare alcyonum feturae unde nomen ii dies traxere reliquum tempus hiemat nec tamen saeuitia tempestatum concludit mare piratae primum coegere mortis periculo in mortem ruere et hiberna experiri maria nunc idem auaritia cogit uentorum frigidissimi sunt quos a septentrione diximus spirare et uicinus iis corus hi et reliquos conpescunt et nubes abigunt umidi africus et praecipue auster italiae narrant et in ponto caecian in se trahere nubes sicci corus et uulturnus praeterqueam desinentes niuales aquilo et septentrio grandines septentrio inportat et corus aestuosus auster tepidi uulturnus et fauonius iidem subsolano sicciores et in totum omnes a septentrione et occidente sicciores quam a meridie et oriente saluberrimus autem omnium aquilo noxius auster et magis siccus fortassis quia umidus frigidior est minus esurire eo spirante creduntur animantes etesiae noctu desinunt fere et a tertia diei oriuntur in hispania et asia ab oriente flatus est eorum in ponto ab aquilone reliquis in partibus a meridie spirant autem et a bruma cum uocantur ornithiae sed leniores et paucis diebus permutant et duo naturam cum situ auster africae serenus aquilo nubilus omnes uenti uicibus suis spirant maiore ext parte autem ut contrarius desinenti incipiat cum proximi cadentibus surgunt a laeuo latere in dextrum ut sol ambiunt de ratione eorum menstrua quarta maxime luna decernit isdem autem uentis in contrarium nauigatur prolatis pedibus ut noctu plerumque aduersa uela concurrant austro maiores fluctus eduntur quam aquilone quoniam ille inferus ex imo mari spirat hic summo ideoque post austros noxii praecipue terrae motus noctu auster interdiu aquilo uehementior et ab ortu flantes diuturniores sunt ab occasu flantibus septentriones inpari fere desinunt numero quae obseruatio et in aliis multis rerum naturae partibus ualet mares itaque existimantur inpares numeri sol et auget et conprimit flatus auget exoriens occidens conprimit meridianus aestiuis temporibus itaque medio diei aut noctis plerumque sopiuntur quia aut nimio frigore aut aestu soluuntur et imbribus uenti sopiuntur exspectantur autem maxime unde nubes discussae adperuuere caelum omnium quidem si libeat obseruare minimos ambitus redire easdem uices quadriennio exacto eudoxus putat non uentorum modo uerum et reliquarum tempestatum magna ex parte et est principium lustri eius semper intercalario anno caniculae ortu de generalibus uentis haec nunc de repentinis flatibus qui exhalante terra ut dictum est coorti rursusque deiecti interim obducta nubium cute multiformes exsistunt uagi quippe et ruentes torrentium modo ut aliquis placere ostendimus tonitrua et fulgura edunt maiore uero inlati pondere incursusque si late siccam rupere nubem procellam gignunt quae uocatur a graecis ecnephias sin uero depresso sinu artius rotati effregerunt sine igni hoc est sine fulmine uerticem faciunt qui typon uocatur id est uibratus ecnephias defert hic secum aliquid abruptum e nube gelidia conuoluens uersansque et ruinam suam illo pondere adgrauans ac locum ex loco mutans rapida uertiigne praecipua nauigantium pestis non antemnas modo uerum ipsa nauigia contorta franges tenui remedio aceti in aduenientem effusi cui frigidissima est natura idem inlisu ipso repercussus correpta secum in caelum refert sorbetque in excelsum quod si maiore depressae nubis eruperit specu sed minus lato quam procella nec sine fragore turbinem uocant proxima quaeque prosternentem idem ardentior accensusque dum furit prester uocatur amburens contacta pariter et proterens non fit autem aquilonius typhon nec niualis aut niue iacente ecnephias quod si simul rupit nubem exarsitque et ignem habuit non postea concepit fulmen est distat a prestere quo flamma ab igni hic late funditur flatu illud conglobatur impetu uertex autem remeando distat a turbine et quo stridor a fragore procella latitudine ab utroque disiecta nube uerius quam rupta fit et caligo beluae similis in nube dira nauigantibus uocatur et columna cum spissatus umor rigensque ipse se sustinet ex eodem genere et aulon cum ueluti fistula nubes aquam trahit hieme et aestate rara fulmina contrariis de causis quoniam hieme densatus a r nubium crassiore corio spissatur omnisque terrarum exhalatio rigens ac gelida quicquid accipit ignei uaporis exstinguit quae ratio inmunem scythiam et circa rigentia a fulminum casu praestat e diuerso nimius ardor aegyptium siquidem calidi siccique halitus terrae raro admodum tenuesque et infirmas densantur in nubes uere autem et autumno crebriora fulmina corruptis in utroque tempore aestatis hiemisque causis qua ratione crebra in italia quia mobilior aer mitiore hieme et aestate nimbosa semper quodammodo uernat uel autumnat italiaeque partibus iis quae a septentrione descendunt ad teporem qualis est urbis et campaniae tractus iuxta hieme et aestate fulgurat quod non in alio situ fulminum ipsorum plura genera traduntur quae sicca ueniunt non adurunt sed dissipant quae umida non urunt sed infuscant tertium est quod clarum uocant mirificae maximae naturae quo dolia exhauriuntur intactis operimentis nulloque alio uestigio relicto aurum et aes et argentum liquatur intus sacculis ipsis nullo modo ambustis ac ne confuso quidem signo cerae marcia princeps romanorum icta grauida partu exanimatio ipsa citra ullum aliud incommodum uixit in catilinanis prodigiis pompeiano ex municipio m herennius decurio sereno die fulmine ictus est tuscorum litterae nouem deos emittere existimant eaque esse undecim generum iouem enim trina iaculari romani duo tantum ex iis seruauere diurna attribuentes ioui nocturna summano rariora sane eadem de causa frigidioris caeli etruria erumpere terra quoque arbitratur quae infera appellat brumali tempore facta saeua maxime et exsecrabilia cum sint omnia quae terrena existimant non illa generalia nec a sideribus uenientia sed ex proxima atque turbidiore natura argumentum euidens quod omnia superiora e caelo decidentis obliquos habent ictus haec autem quae uocant terrena rectos et quae ex propiore materia cadunt ideo creduntur e terra exire quoniam ex repulsu nulla uestigia edunt cum sit illa ratio non inferi ictus sed aduersi a saturni ea sidere proficisci subtilius ista consectati putant sicut cremantia a martis qualiter cum ulsinii oppidum tuscorum opulentissimum totum concrematum est fulmine uocant et familiaria in totam uitam fatidica quae prima fiunt familiam suam cuique indepto ceterum existimant non ultra decem annos portendere priuata praeterquam aut primo patrimonio facta aut natali die publica non ultra tricesimum annum praeterquam in deductione oppidi exstat annalium memoria sacris quibusdam et precationibus uel cogi fulmina uel impetrari uetus fama etruriae est impetratum uolsinios urbem depopulatis agris subeunte monstro quod uocauere oltam euocatum a porsina suo rege et ante eum a numa saepius hoc factitatum in primo annalium suorum tradit l piso grauis auctor quod imitatum parum rite tullum hostilium ictum fulmine lucosque et aras et sdacra habemus interque statores ac tonantes et feretrios elicium quoque accepimus iouem uaria in hoc uitae sententia et pro cuiusque animo imperare naturae sacra audacis est credere nec minus hebetis beneficiis abrogare uires quando in fulgurum quoque interpretatione eo profecit scientia ut uentura alia finito die praecinat et an peremptura sint factum aut prius alia facta quae lateant innumerabilibus in utroque publicis priuatisque experimentis quam ob rem sint ista ut rerum naturae libuit alias certa alias dubia aliis probata aliis damnanda nos de cetero quae sunt in his memorabilia non omittemus fulgetrum prius cerni quam tonitrua audiri cum simul fiant certum est nec mirum quoniam lux sonitu uelocior ictum autem et sonitum congruere ita modulante natura sed sonitum profecti esse fulminis non iinlati etiamnum spiritum ociorem fulmine ideo quati prius omne et adflari quam percuti nec quemquam tangi qui prior uiderit fulmen aut tonitrua audierit laeua prospera existimantur quoniam laeua parte mundi ortus est nec tamen aduentus spectatur quam reditus siue ab ictu resilit ignis siue opere confecto aut igne consumpto spiritus remeat in sedecim partes caelum in eo spectu diuisere tusci prima est a septemtrionibus ad aequinocatialem exortum secunda ad meridiem tertia ad aequinoctialem occasum quarta obtinet quod est reliquum ab occasu ad septemtriones has iterum in quaternas diuisere partes ex quibus octo ab exortu sinistras totidem e contrario appellauere dextras ex iis maxime dirae quae septemtriones ab occasu attingunt itaque plurimum refert unde uenerint fulmina et quo concesserint optimum est in exortiuas redire partes ideo cum a prima caeli parte uenerint et in eandem concesserint summa felicitas portendetur quale sullae dictori ostentum datum accepimus cetera ad ipsius mundi portionem minus prospera aut dira quaedam fulgura enuntiare non putant fas nec audire praeterquam si hospiti indicentur aut parenti magna huius obseruationis uanitas tacta iunonis aede romae deprehensa est scauro consule qui mox princeps fuit noctu magis quam interdiu sine tonitribus fulgurat unum animal hominem non semper exstinguit cetera ilico hunc uidelicet natura tribuente honorem cum tot beluae uiribus praestent omnia contrarias incubant partes homo nisi conuertatur in percussas non respirat superne icti considunt uigilans ictus conuenientibus oculis dormiens patentibus reperitur hominem ita exanimatum cremari fas non est condi terra religio tradidit nullum animal nisi exanimatum fulmine accenditur uulnera fulminatorum frigidiora sunt reliquo corpore ex iis quae terra gignuntur lauri fruticem non icit nec umquam quinque altius pedibus descendit in terram ideo pauidi altiores specus tutissimos putant aut tabernacula pellibus beluarum quas uitulos appellant quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiat sicut nec e uolucribus aquilam quae ob hoc armigera huius teli fingitur in italia inter tarracinam et aedem feroniae turres belli ciuilis temporibus desiere fieri nulla non earum fulmine diruta praeter haec inferiore caelo relatum in monumenta est lacte et sanguine pluisse m acilio c porcio cos et saepe alias sicut carne p uolumnio seruio sulpicio cos exque ea non perputruisse quod non diripuissent aues item ferro in lucanis anno ante quam m crassus a parthis interemptus est omnesque cum eo lucani milites quorum magnus numerus in exercitu erat effigies quo pluit ferri spongiarum similis fuit haruspices praemonuerunt superna uolnera l autem paulo c marcello cos lana pluit circa castellum carissanum iuxta quod post annum t annius milo occisus est eodem causam dicente lateribus coctis pluisse in acta eius anni relatum est armorum crepitus et tubae sonitus auditos e caelo cimbricis bellis accepimus crebroque et prius et postea tertio uero consulatu mari ab amerinis et tudertibus spectata arma caelestia ab ortu occasuque inter se concurrentia pulsis quae ab occasu erant ipsum ardere caelum minime mirum est et saepius uisum maiore igni nubibus correptis celebrant graeci anaxagoran clazomenium olympiadis lxxuiii secundo anno praedixisse caelestium litterarum scientia quibus diebus saxum casurum esset e sole idque factum interdiu in thraciae parte ad aegos flumen qui lapis etiam nunc ostenditur magnitudine uehis colore adusto comete quoque illis noctibus flagrante quod si quis praedictum credat simul fateatur necesse est maioris miraculi diuinitatem anaxagorae fuisse soluique rerum naturae intellectum et confundi omnia si aut ipse sol lapis esse aut umquam lapidem in eo fuisse credatur decidere tamen crebro non erit dubium in abydi gymnasio ex ea causa colitur hodieque modicus quidem sed quem in media terrarum casurum idem anaxagoras praedixisse narretur colitur et cassandriae quae potidaea quondam uocitata est ob id deducta ego ipse uidi in uocontiorum agro paulo ante delatum arcus uocamus extra miraculum frequentes et extra ostentum nam ne pluuios quidem aut serenos dies cum fide portendunt manifestum est radium solis inmissum cauae nubi repulsa acie in solem refringi colorumque uarietatem mixtura nubium ignium a ris fieri certe nisi sole aduerso non fiunt nec umquam nisi dimidia circuli forma nec noctu quamuis aristoteles prodat aliquando uisum quod tamen fatetur idem non nisi xxx luna posse fieri frequenter iidem sublimes humili sole humilesque sublimi et minores oriente aut occidente sed in latitudinem dimissi meridie exiles uerum ambitus maioris aestate autem per meridiem non cernuntur post autumni aequinoctium quacumque hora nec umquam plures simul quam duo cetera eiusdem naturae non multis dubia esse uideo grandinem conglaciato imbre gigni et niuem eodem umore mollius coacto pruinam autem ex rore gelido per hiemem niues cadere non grandines ipsaque grandines interdiu saepius quam noctu et multo celerius resolui quam niues nebulas nec aestate nec maximo frigore exsistere rores neque gelu neque ardoribus neque uentis nec nisi serena nocte gelando liquorem minui resolutaque glacie non eundem inueniri modum uarietates colorum figurarumque in nubibus cerni prout admixtus ignis superet aut uincatur praeterea quasdam proprietates quibusdam locis esse roscidas aestate africae noctes in italia locris et in lacu uelino nullo non die apparere arcus rhodi et syracusis numquam tanta nubila obduci ut non aliqua hora sol cernatur qualia aptius suis referentur locis haec sint dicta de a re sequitur terra cui uni rerum naturae partium eximia propter merita cognomen indidimus maternae nascentes excipit natos alit semelque editos et sustinet semper nouissime conplexa gremio iam a reliqua natura abdicatos tum maxime ut mater operiens nullo magis sacra merito quam quo nos quoque sacros facit etiam monimenta ac titulos gerens nomenque prorogans nostrum et memoriam extendens contra breuitatem aeui cuius numen ultimum iam nullis precamur irati graue tamquam nesciamus hanc esse solam quae numquam irascatur homini aquae subeunt in imbres rigescunt in grandines tumescunt in fluctus praecipitantur in torrentes aer densatur nubibus furit procellis at haec benigna mitis indulgens ususque mortalium semper ancilla quae coacta generat quae sponte fundit quos odores saporesque quos sucos quos tactos quos colores quam bona fide creditum faenus reddit quae nostra causa alit pestifera enim animantia uitali spiritu hauente culpam illi necesse est semina excipere et genita sustinere sed in malis generantium noxa est illa serpentem homine percusso amplius non recipit poenasque etiam incertum nomine exigit illa medicas fundit herbas et semper homini parturit quin et uenena nostri miseritam instituisse credi potest ne in taedio uitae fames more terrae meritis alienissima lenta nos consumeret tabe ne lacerum corpus abrupta dispergerent ne laquei torqueret poena praepostera incluso spiritu cui quaereretur exitus ne in profundo quaesita morte sepultura pabulo fieret ne ferri cruciatus scinderet corpus ita est miserita genuit id cuius facillimo haustu inlibato corpore et cum toto sanguine exstinguerentur nullo labore sitientibus similes qualiter defunctos non uolucres non ferae attingerent terraeque seruaretur qui sibi ipsi periisset uerum fateamur terra nobis malorum remedium genuit nos illud uitae facimus uenenum non enim et ferro quo carere non possumus simili modo utimur nec tamen quereremur merito etiamsi maleficii causa tulisset aduersus unam quippe naturae partem ingrati sumus quas non ad delicias quasque non ad contumelias seruit homini in maria iacitur aut ut freta admittamus eroditur aquis ferro igni ligno lapide fruge omnibus cruciatur horis multoque plus ut deliciis quam ut alimentis famuletur nostris et tamen quae summa patitur atque extrema cute tolerabilia uideantur penetramus in uiscera auri argentique uenas et aeris ac plumbi metalla fodientes gemmas etiam et quosdam paruulos quaerimus lapides scrobibus in profundum actis uiscera eius extrahimus ut digito gestetur gemma quo petitur quot manus atteruntur ut unus niteat articulus si ulli essent inferi iam profecto illos auaritiae atque luxuriae cuniculi refodissent et miramur si eadem ad noxam genuit aliqua ferae enim credo custodiunt illam arcentque sacrilegas manus non inter serpentes fodimus et uenas auri tractamus cum ueneni radicibus placatiore tamen dea ob haec quod omnes hi opulentiae exitus ad scelera caedesque et bella tendunt quodque sanguine nostro rigamus insepultisque ossibus tegimus quibus tamen uelut exprobato furore tandem ipsa se obducit et scelera quoque mortalium occultat inter crimina ingrati animi et hoc duxerim quod naturam eius ignoramus est autem figura prima de qua consensus iudicat orbem certe dicimus terrae globumque uerticibus includi fatemur neque enim absoluti orbis est forma in tanta montium excelsitate tanta camporum planitie sed cuius amplexus si cuncta liniarum comprehendantur ambitu figuram absoluti orbis efficiat id quod ipsa rerum natura cogit non isdem causis quas attulimus in caelo namque in illo caua in se conuexitas uergit et cardini suo hoc est terrae undique incumbit haec ut solida ac conferta adsurgit intumescenti similis extraque protenditur mundus in centrum uergit at terra exit a centro inmensum eius globum in formam orbis adsidua circa eam mundi uolubilitate cogente ingens hic pugna litterarum contraque uulgi circumfundi terrae undique homines conuersisque inter se pedibus stare et cunctis similem esse uerticem simili modo et quacumque parte media calcari illo quaerente cur non decidant contra siti tamquam non ratio praesto sit ut nos non decidere mirentur illi interuenit sententia quamuis indocili probabilis turbae inaequali globo ut si sit figura pineae nucis nihilo minus terram undique incoli sed quid hoc refert alio miraculo exoriente pendere ipsam ac non cadere nobiscum ceu spiritus uis mundo praesertim inclusi dubia sit aut possit cadere natura repugnante et quo cadat negante nam sicut ignium sedes non est nisi in ignibus aquarum nisi in aquis spiritus nisi in spiritu sic terrae arcentibus cunctis nisi in se locus non est globum tamen effici mirum est in tanta planitie maris camporumque cui sententiae adest dicaearchus uir in primis eruditus regum cura permensus montes ex quibus altissimum proditi pelium mccl passuum ratione perpendiculi nullam esse eam proportionem uniuersae rotunditatis colligens mihi incerta haec uidetur coniectatio haud ignaro quosdam alpium uertices longo tractu nec breuiore quinquaginta milium passuum adsurgere sed uulgo maxime haec pugna est si coactam in uerticem aquarum quoque figuram credere cogatur atqui non aliud in rerum natura adspectu manifestius namque et dependentes ubique guttae paruis globantur orbibus et pulueri inlatae frondiumque lanugini inpositae absoluta rotunditate cernuntur et in poculis repletis media maxime tument quae propter subtilitatem umoris mollitiamque in se residentem ratione facilius quam uisu deprehenduntur idque etiam magis mirum in poculis repletis addito umore minimo circumfluere quod supersit contra euenire ponderibus aditis ad uicenos saepe denarios scilicet quia intus recepta liquorem in uerticem attollant at cumulo eminenti infusa delabantur eadem est causa propter quam e nauibus terra non cernatur e nauium malis conspicua ac procul recedente nauigio si quid quod fulgeat religetur in mali cacumine paulatim descendere uideatur et postremo occultetur denique oceanus quem fatemur ultimum quanam alia figura cohaereret atque non decideret nullo ultra margine includente id ipsum ad miraculum redit quonam modo etiamsi globatur extremum non decidat mare contra quod ut sint plana maria et qua uidentur figura non posse id accidere magno suo gaudio magnaque gloria inuentores graeci subtilitate geometrica docent namque cum e sublimi in inferiora aquae ferantur et sit haec natura earum confessa nec quisquam dubitet in litore ullo accessisse eas quo longissime deuexitas passa sit procul dubio apparere quo quid humilius sit propius a centro esse terrae omnesque linias quae emittantur ex eo ad proximas aquas breuiores fieri quam quae ad extremum mare a primis aquis ergo totas omnique ex parte aquas uergere in centrum ideoque non decidere quoniam in interiora nitantur quod ita formasse artifex natura credi debet ut cum terra arida et sicca constare per se ac sine umore non posset nec rursus stare aqua nisi sustinente terra mutuo inplexu iungerentur hac sinus pandente illa uero permeante totam intra extra supra infra uenis ut uinculis discurrentibus atque etiam in summis iugis erumpente quo spiritu acta et terrae pondere expressa siphonum modo emicat tantumque a periculo decidendi abest ut in summa quaeque et altissima exsiliat qua ratione manifestum est quare tot fluminum cotidiano accessu maria non crescant est igitur in toto suo globo tellus medio ambitu praecincta circumfluo mari nec argumentis hoc inuestigandum sed iam experimentis cognitum a gadibus columnisque herculis hispaniae et galliarum circuitu totus hodie nauigatur occidens septentrionalis uero oceanus maiore ex parte nauigatus est auspiciis diui augusti germaniam classe circumuecta ad cimbrorum promunturium et inde inmenso mari prospecto aut fama cognito scythicam ad plagam et umore nimio rigentia propter quod minime uerisimile est illic maria deficere ubi umoris uis superet iuxta uero ab ortu ex indico mari sub eodem sidere pars tota uergens in caspium mare pernauigata est macedonum armis seleuco atque antiocho regnantibus qui et seleucida et antiochida ab ipsis appellari uoluere et circa caspium multa oceani litora explorata paruoque breuius quam totus hinc aut illinc septentrio ermeigatus ut iam coniecturae locum sic quoque non relinquat ingens argumentum paludis maeoticae siue ea illius oceani sinus est ut multos aduerto credidisse siue angusto discreti situ restagnatio alio latere gadium ab eodem occidente magna pars meridiani sinus ambitu mauretaniae nauigatur hodie maiorem quidem eius partem et orientis uictoriae magni alexandri lustrauere usque in arabicum sinum in quo res gerente c caesare augusti filio signa nauium ex hispaniensibus naufragiis feruntur agnita et hanno carthaginis potentia florente circumuectus a gadibus ad finem arabiae nauigationem eam prodidit scripto sicut ad exterea europae noscenda missus eodem tempore himilco praeterea nepos cornelius auctor est eudoxum quendam sua aetate cum lathyrum regum fugeret arabico sinu egressum gades usque peruectum multoque ante eum caelius antipater uidisse se qui nauigasset ex hispania in aethiopiam commercii gratia idem nepos de septentrionali circuitu tradit quinto metello celeri afrani in consulatu collegae sed tum galliae proconsuli indos a rege sueborum dono datos qui ex india commercii causa nauigantes tempestatibus essent in germaniam abrepti sic maria circumfusa undique diuiduo globo partem orbis auferunt nobis nec inde huc ne hinc illo peruio tractu quae contemplatio apta detegendae mortalium uanitati poscere uidetur ut totum hoc quicquid est in quo singulis nihil satis est ceu subiectum oculis quantum sit ostendam iam primum in dimidio conputari uidetur tamquam nulla portio ipsi decedat oceano qui toto circumdatus medio et omnes ceteras fundens recipiensque aquas et quicquid exit in nubes ac sidera ipsa tot ac tantae magnitudinis pascens quo tandem aplitudinis spatio credetur habitare inproba et infinita debet esse tam bastae molis possessio adde quod ex relicto plus abstulit caelum nam cum sint eius quinque partes quas uocant zonas infesto rigore et aeterno gelu premitur omne quicquid est subiectum duabus extremis utrimque circa uertices hunc qui trionum septem uocatur eumque qui aduersus illi austrinus appellatur perpetua caligo utrobique et alieno molliorum siderum adspectu maligna ac pruina tantum albicans lux uerum media terrarum qua solis orbita est exusta flammis et cremata comminus uapore torretur circa duae tantum inter exustam et rigentes temperantur eaeque ipsae inter se non peruiae propter incendium siderum ita terrae tres partes abstulit caelum oceani rapina in incerto est sed et relicta nobis una portio haud scio an etiam in maiore damno sit idem siquidem oceanus infusus in multos ut dicemus sinus adeo uiciono accessu interna maria adlatrat ut centum quindecim milibus passuum arabicus sinus distet ab aegyptio mari caspius uero ccclxxu a pontico idem interfusus intrat per tot maria quibus africam europam asiam dispescit ut quantum terrarum occupet conputetur etiamnum mensura tot fluminum tantarum paludium addantur et lacus stagna iam elata in caelum et ardua aspectu quoque iuga iam siluae uallesque praeruptae et solitudines ac mille causis deserta detrahantur hae tot portiones terrae immo uero ut plures tradidere mundi puncto neque enim aliud est terra in uniuerso haec est materia gloria nostrae haec sedes hic honores gerimus hic exercimus imperia hic opes cupimus hic tumultuamur humanum genus hic instauramus bella etiam ciuilia mutuisque caedibus laxiorem facimus terram et ut publicos gentium furores transeam haec in qua conterminos pellimus furtoque uicini caespitem nostro solo adfodimus ut qui latissime rura metatus fuerit ultraque famam exegerit adcolas quota terrarum parte gaudeat uel cum ad mensuram auaritiae suae propagauerit quam tandem portionem eius defunctus obtineat mediam esse mundi totius haut dubiis constat argumentis sed clarissimo aequinocti paribus horis nam nisi in medio esset aequales dies noctesque habere non posse deprehendere est dioptraeque uel maxime confirmant cum aequinoctiali tempore ex eadem linia ortus occasusque cernatur solstitiali exortus per suam liniam brumali occasus quae accidere nullo modo possent hisi in centro sita tres autem circuli supra dictis zonis inplexi inaequalitates temporum distingunt solstitialis a parte signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam uersus contraque ad alium polum brumalis item medio ambitu signiferi orbis incedens aequinoctialis reliquorum quae miramur causa in ipsius terrae figura est quam globo similem et cum ea aquas isdem intellegitur argumentis sic enim fit haut dubie ut nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant contra meridianae numquam oriantur rursusque haec illis non cernantur attollente se contra medios uisus terrarum globo septentriones non cernit trogodytice et confinis aegyptus nec canopum italia et quem uocant berneics crinem item quem sub diuo augusto cognominauere caesaris thronon insignes ibi stellas adeoque manifesto adsurgens fastigium curuatur ut canopus quartam fere partem signi unius supra terram eminere alexandriae intuentibus uideatur eadem a rhodo terram quodammodo ipsam stringere in ponto omnino non cernatur ubi maxime sublimis septentrio idem a rhodo absconditur uigilia occultus secunda se ostendit in mero solstitio uesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi diebus pariter cum die cernitur nauigantium haec maxime cursus deprehendunt in alia aduerso in alia prono mari subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus quae in anfractu pilae latuere sideribus neque enim ut dixere aliqui mundus hoc polo excelsiore se attollit aut undique cernerentur haec sidera uerum haec eadem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque demersa longinquis utque nunc sublimis in deiectu positis uidetur hic uertex sic in illam terrae deuexitatem transgressis illa se attollunt residentibus quae hic excelsa fuerant quod nisi in figura pilae accidere non posset ideo defectus solis ac lunae uespertinos orientis incolae non sentiunt nec matutinos ad occasum habitantes meridianos uero serius nobis illi apud arbilam magni alexandri uictoria luna defecisse noctis secunda hora est prodita eademque in sicilia exoriens solis defectum uipsano et fonteio cos qui fuere ante paucos annos factum pridie kalendas maias campania hora diei inter septimam et octauam sensit corbulo dux in armenia inter horam diei decimam et undecimam prodidit uisum circuiti globi alia aliis detegente et occultante quod si plana esset terra simul omnia apparerent cunctis noctesque non fierent inaequales nam aeque aliis quam in medio sitis paria duodeciim horarum interualla cernerentur quae nunc non in omni parte simili modo congruunt ideo nec nox diesque quamuis eadem toto orbe simul est oppositu globi noctem aut ambitu diem adferente multis hoc cognitum experimentis in africa hisaniaque turrium hannibalis in asia uero propter piraticos terrores simili specularum praesidio excitato in quis praenuntios ignes sexta hora diei accensos saepe conpertum est tertia noctis a tergo ultimis uisos eiusdem alexandri cursor philonides ex sicyone elin mille et ducenta stadia nouem diei confecit horis indeque quamuis decliui itinere tertia noctis hora remensus est saepius causa quod eunti cum sole iter erat eundem remeans obuium contrario praeteruertebat occursu qua de causa ad occasum nauigantes quamuis breuissimo die uincunt spatia nocturnae nauigationis ut solem ipsum comitantes uasaque horoscopa non ubique eadem sunt usui in trecenis stadiis aut ut longissime in quingenis utantibus semet umbris solis itaque umbilici quem gnomonem appellant umbra in aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit in urbe roma nona pars gnomonis deest umbrae in oppido ancona superest quinta tricesima in parte italiae quae uenetia appellatur isdem horis umbra gnomoni par fit simili modo tradunt in syene oppido quod est supra alexandriam quinque milibus stadium solstiti die medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti gratia factum totum inluminari ex quo apparere tum solem illi loco supra uerticem esse quod et in india super flumen hypasim fieri tempore eodem onesicritus scribit constatque in berenice urbe trogodytarum et inde stadiis iiii dcccxx in eadem gente ptolemaide oppido quod in margine rubri maris ad primos elephantorum uenatus conditum est hoc idem ante solstitum quadragenis quinis diebus totidemque postea fieri et per eos xc dies in meridiem umbras iaci rursus in mero insula haec caputque gentis aethipum u milibus stadium a syene in amne nilo habitatur bis anno absumi umbras sole duodeuicesimam tauri partem et quartam decimam leonis tunc obtinente in indiae gente oretum mons est maleus nomine iuxta quem umbrae aestate in austrum hieme in septentrionem iaciuntur quindecim tantum noctibus ibi apparet septentrio in eadem india patalis celeberrimo portu sol dexter oritur umbrae in meridiem cadunt septentrionem ibi alexandro morante adnotantum prima tantum parte noctis aspici onesiciritus dux eius scripsit quibus in locis indiae umbrae non sint septentrionem non conspici et ea loca appellari ascia nec horas dinumerari ibi et tota trogodytice umbras bis quadragenis quinis diebus in anno eratosthenes in contrarium cadere prodidit sic fit ut uario lucis incremento in mero longissimus dies xii horas aequinoctiales et octo partes unius horae colligat alexandriae uero xiiii horas in italia xu in britannia xuii ubi aestate lucidae noctes haut dubie se promittunt id quod cogit ratio credi solstiti diebus accedente sole propius uerticem mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies habere senis mensibus noctesque e diuerso ad brumam remoto quod fieri in insula thyle pytheas massiliensis scribit sex dierum nauigatione in septentrionem a britannia distante quidam uero et in mona quae distat a camaloduno britannia oppido circiter cc adfirmant umbrarum hanc rationem et quam uocant gnomonicen inuenit anaximenes milesius anaximandri de quo diximius discipulus primusque horologium quod appellant sciothericon lacedaemone ostendit ipsum diem alii aliter obseruauere babylonii inter duos solis exortus athenienses inter duos occasus umbri a meridie ad meridiem uulgus omne a luce ad tenebras sacerdotes romani et qui diem finiere ciuilem item aegyptii et hipparchus a media nocte in mediam minora autem interualla esse lucis inter ortus solis iuxta solstitia quam aequinoctia apparet quia positio signiferi circa media sui obliquior est iuxta solstitium autem rectior contexenda sunt his caelestibus nexa causis namque et aethiopas uicini sideris uapore torreri adustisque similes gigni barba et capillo uibrato non est dubium et aduersa plaga mundi candida atque glaciali cute esse gentes flauis promissas crinibus truces uero ex caeli rigore has illas mobilitate sapientes ipsoque crurum argumento illis in supera sucum reuocari natura uaporis his in inferas partes depelli umore deciduo hic graues feras illic uarias effigies animalium prouenire et maxime alitum multas figuras igni uolucres corporum autem proceritatem utrobique illic ignium nisu hic umoris alimento medio uero terrae salubri utrimque mixtura fertiles ad omnia tractus modicos corporum habitus magna et in colore temperie ritus molles sensus liquidos ingenia fecunda totiusque naturae capacia isdem imperia quae numquam extimis gentibus fuerint sicut ne illae quidem his paruerint auolsae ac pro numine naturae urguentis illas solitariae babyloniorum placita et motus terrae hiatusque qua cetera omnia siderum ui existimant fieri sed illorum trium quibus fulmina adsignant fieri autem meantium cum sole aut congruentium et maxime circa quadrata mundi praeclara quaedam et inmortalis in eo si credimus diuinitas perhibetur anaximandro milesio physico quem ferunt lacedaemoniis praedixisse ut urbem ac tecta custodirent instare enim motum terrae cum et urbs tota eorum corruit et taygeti montis magna pars ad formam puppis eminens abrupta cladem eam insuper ruina pressit perhibetur et pherecydi pythagorae doctori alia coniectatio sed et illa diuina haustu aquae e puteo praesensisse ac praedixisse ciuibus terrae motum quae si uera sunt quantum a deo tandem uideri possunt tales distare dum uiuant et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur uentos in causa esse non dubium reor neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito mari caeloque adeo tranquillo ut uolatus auium non pendeant subtracto omni spiritu qui uehit nec umquam nisi post uentos condito scilicet in uenas et caua eius occulta flatu neque aliud est in terra tremor quam in nube tonitruum nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatem exire nitente uarie itaque quatitur et mira eduntur opera alibi prostratis moenibus alibi hiatu profundo haustis alibi egestus molibus alibi emissis amnibus nonnumquam etiam ignibus calidisue fontibus alibi auerso fluminum curu praecedit uero comitaturqe terribilis sonus alias murmuri similis alias mugitibus aut clamori humano armorumue pulsantium fragori pro qualitate materiae excipientis formaque uel cauernarum uel cuniculi per quem meet exilius grassante in angusto eodem rauco in recuruis resultante in duris fereuente in umidis fluctuante in stagnantibus furente contra solida itaque et sine motu saepe editur sonus nec simplici modo quatitur umq sed tremit uibratque hiatus uero alias remanet ostendens quae sorbuit alias occultat ore conpresso rursusque ita inducto solo ut nulla uestigia exstent urbibus plerumque deuoratis agrorumque tractu hausto maritima autem maxime quatiuntur nec montuosa tali malo carent exploratum mihi est alpes apenninumque saepius tremuisse et autumno ac uere terrae crebrius mouentur sicut fulmina ideo galliae et aegyptus minime quatiuntur quoniam hic aestatis causa obstat illic hiemis item noctu saepius quam interdiu maximi autem motus existunt matutini uespertinique sed propinqua luce crebri interdiu autem circa meridiem fiunt et solis lunaeque defectu quoniam tempestates tunc sopiuntur praecipue uero cum sequitur imbres aestus imbresue aestum nauigantes quoque sentiunt non dubia coniectura sine flatu intumescente fluctu subito aut quatiente ictu intremunt uero et in nauibus postes aeque quam in aedificiis crepituque praenuntiant quin et uolucres non inpauidae sedent est et in caelo signum praeceditque motu futuro aut interdiu aut paulo post occasum sereno tenuis ceu lineae nube in longum porrecta spatium est et in puteis turbidior aqua nec sine odoris taedio sicut in isdem et remedium quale et crebri specus praebent conceptum enim spiritum exhalant quod in totis notatur oppidis minus quatiuntur crebris ad eluuiem cuniculis cauata multoque sunt tutiora in isdem illis quae pendent sicuti neapoli in italia intellegitur parte eius quae solida est ad tales casus obnoxia tutissimi sunt aedificiorum fornices anguli quoque parietum postesque alterno pulsu renitente et latere terreno facti parietes minore noxa quatiuntur magna differentia est et in ipso genere motus pluribus siquidem modis quatitur tutissimum est cum uibrat crispante aedificiorum crepitu et cum intumescit adsurgens alternoque motu residit innoxium et cum concurrentia tecta contrario ictu arietant quoniam alter motus alteri renititur undantis inclinatio et fluctus more quaedam uolutatio infesta est aut cum in unam partem totus se motus inpellit desinunt autem tremores cum uentus emersit sin uero durauere non ante xl dies sistuntur plerumque et tardius utpote cum quidam annuo et bienni spatio durauerint factum est semel quod equidem in etruscae disciplinae uoluminibus inuenio ingens terrarum portentum l marcio sexto iulio cos in agro mutinensi namque montes duo inter se concurrerunt crepito maxo adsultantes recedentesque inter eos flamma fumoque in caelum exeunte interdiu spectante e uia aemilia magna equitum romanorum familiarumque et uiatorum multitudine eo concursu uillae omnes elisae animalia permulta quae intra fuerant exanimata sunt anno ante sociale bellum quod haud scio an funestius terrae ipsi italiae fuerit quam ciuilia non minus mirum ostentum et nostra cognouit aetas anno neronis principis supremo sicut in rebus eius exposuimus pratis oleis intercedente publica uia in contrarias sedes transgressis in agro marrucino praediis uetti marcelli equitis romani res neronis procurantis fiunt simul cum terrae motu et inundationes mareis eodem uidelicet spiritu infusi aut terrae sidentis sinu recepti maximus terrae memoria mortalium exstitit motus tiberii caesaris principatu xii urbibus asiae una nocte prostratis creberrimus punico bello intra eundem annum septies ac quainquagies nuntiatus romam quo quidem anno ad trasimenum lacum dimicantes maximum motum neque poeni sensere nec romani nec uero simplex malum aut in ipso tantum motu periculum est sed par aut maius ostento numquam urbs romas tremuit ut non futuri euentus alicuius id praenuntium esset eadem nascentium causa terrarum est cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non ualuit erumpere nascuntur enim nec fluminum tantum inuectu sicut echinades insulae ab acheloo amne congestae maiorque pars aegypti a nilo in quam a pharo insula noctis et diei cursum fuisse homero credimus nec recessu maris sicuti olim cerceis quod accidisse et in ambraciae portu decem milium passuum interuallo et atheniensium quinque milium ad piraeeum memoratur et ephesius quondam aedem dianae adluebat herodoto quidem si credimus mare fuit supra memphim usque ad aethiopum montes itemque a planis arabiae mare circa ilium et tota teuthraniae quaque campos intulerit maeander nascuntur et alio modo terrae ac repente in aliquo mari emergunt uelut paria secum faciente natura quaeque hauserit hiatus alio loco reddente clarae iam pridem insulae delos et rhodos memoriae produntur et natae postea minores ultra melon anaphe inter lemnum et hellespontum neae inter lebedum et teon halone inter cycladas thera et therasia inter easdem olympiadis cxlu anno quarto hiera eademque automate et ab ea duobus stadiis post annox ccxlii nostro aeuo iunio silano ualerio cos a d uiii idus iulias thia ante nos et iuxta italiam inter aeolias insulas item iuxta cretam emersit mm d passuum una cum calidis fontibus altera olympiadis clxiii anno tertio in tusco sinu flagrans haec uiolento cum flatu proditurque memoriae magna circa eam multitudine piscium fluitante confestim expirasse quibus ex his cibus fuisset sic et pithecussas in campano sinu ferunt ortas mox in his montem epopon cum repente flamma ex eo emicuisset campestri aequatum planitiei in eadem et oppidum haustum profundo alioque motu terrae stagnum emersisse et alio prouolutis montibus insulam extitisse prochytam namque et hoc modo insulas rerum natura fecit auellit siciliam italiae cyrpum syriae euboeam boeotiae euboeae atalanten et macrian besbicum bithyniae leucosian sirenum promunturio rursus abstulit insulas mari iunxitque terris antissam lesbo zephyrium halicarnaso aehtusan myndo dromiscon et pernen mileto narthecusam parthenio promunturio hybanda quondam insula ioniae ducentis nunc a mari abest stadiis syrien ephesus in mediterraneo habet derasidas et sapphoniam uicina either magnesia epidaurus et oridum insulae esse desierunt in totum abstulit terras primum omnium ubi atlanticum mare est si platoni credimus inmenso spatio mox interno quoque uidemus hodie mersam acarnaniam ambracio sinu achaiam corinthio europam asiamque propontide et ponto ad hoc perrupit mare leucada antirrhium hellespontum bosporos duos atque ut sinus et stagna praeteream ipsa se comest terra deuorauit cibotum altissimum montem cum oppido cariae sipylum in magnesia et prius in eodem loco clarissimam urbem quae tantalis uocabatur galenes et gamales urbium in phoenice agros cum ipsis phegium aethiopiae iugum excelsissimum tamquam non infida grassarentur et litora pyrram et antissam circa maeotim pontus abstulit helicen et buram sinus corinthius quarum in alto uestigia apparent ex insula ceca amplius triginta milia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit et in sicilia dimidiam tyndarida urbem ac quicquid ab italia deest similiter in boeotia eleusina motus enim terrae sileantur et quicquid est ubi saltem busta urbium exstant simul ut terrae miracula potius dicamus quam scelera naturae et hercules non caelestia enarratu difficiliora fuerint metallorum opulentia tam uaria tam diues tam fecunda tot saeculis suboriens cum tantum cotidie orbe toto populentur ignes ruinae naufragia bella fraudes tantum uero luxuria et tot mortales conterant gemmarum pictura tam multiplex lapidum tam discolores maculae interque eos candor alicuius praeter lucem omnia excludens medicatorum fontium uis ignium tot locis emicantium perpetua tot saeculis incendia spiritus letales aliubi aut scrobibus emissi aut ipso loci situ mortiferi aliubi uolucribus tantum ut soracte uicino urbe tractu aliubi praeter hominem ceteris animantibus nonnumquam et homini ut in sinuessano agro et puteolano spiracula uocant alii chaeronea scrobes mortiferum spiritum exhalantes item in hirpinis ampsancti ad mephitis aedem locum quem qui intrauere moriuntur simili modo hierapoli in asia matris tantum magnae sacerdoti innoxium aliubi fatidici specus quorum exhalatione temulenti futura praecinant ut delphis nobilissimo oraculo quibus in rebus quid possit aliud causae adferre mortalium quispiam quam diffusae per omne naturae subinde aliter atque aliter numen erumpens quaedam uero terrae ad ingressus tremunt sicut in gabiensi agro non procul urbe roma iugera ferme ducenta equitantium cursu similiter in reatino quaedam insulae semper fluctuantur sicut in agro caecubo et eodem reatino mutinensi statoniensi in uadimonis lacu ad cutilias aquas opaca silua quae numquam die ac nocte eodem loco uisitur in lydia quae uocantur calaminae non uentis solum sed etiam contis quo libeat inpulsae multorum ciuium mithridatico bello salus sunt et in nymphaeo paruae saliares dictae quoniam in symphoniae cantu ad ictus modulantium pedum mouentur in tarquiniensi lacu magno italiae duae nomora circumferunt nunc triquetram figuram edentes nunc rotundam conplexu uentis inpellentibus quadratam numquam celebre fanum habet ueneris paphos in cuius quandam aream non inpluit item in nea oppido troadis circa simulacrum mineruae in eodem et relicta sacrificia non putrescunt iuxta harpasa oppidum asiae cautes stat horrenda uno digito mobilis eadem si toto corpore inpellatur resistens in taurorum paeninsula in ciuitate parasino terra est qua sanantur omnia uulnera at circa asson troadis lapis nascitur quo consumuntur omnia corpora sarcophagus uocatur duo sunt montes iuxta flumen indum alteri natura ut ferrum omne teneat alteri ut respuat itaque si sint claui incalciamento uestigia euelli in altero non possint in altero sisti locris et crotone pestilentiam numquam fuisse nec in ilio terrae motum adnotatum est in lycia uero semper a terrae motu quadraginta dies serenos esse in agro arpano frumentum satum non nascitur ad aras mucias in ueiente et apud tusculanum et in silua ciminia loca sunt in quibus in terram depacta non extrahuntur in crustumino natum faenum ibi noxium extra salubre est et de aquarum natura complura dicta sunt sed aestus mari accedere ac reciprocare maxime mirum pluribus quidem modis uerum causa in sole lunaque bis inter duos exortus lunae adfluunt bisque remeant uicenis quaternisque semper horis et primum attollente se cum ea mundo intumescentes mox a meridiano caeli fastigio uergente in occasum residentes rursusque ab occasu subter ad caeli ima et meridiano contraria accedente inundantes hinc donec iterum exoriatur se resorbentes nec umquam eodem tempore quo pridie reflui uelut anhelantes sidere auido trahente secum haustu maria et adsidue aliunde quam pridie exoriente paribus tamen interuallis reciproci senisque semper horis non cuiusque diei aut noctis aut loci sed aequinoctialibus ideoque inaequales uulgarium horarum spatio utcumque plures in eos aut diei aut noctis illarum mensurae cadant et aequinoctio tantum pares ubique ingens argumentum plenumque lucis ac uocis etiam diurnae hebetes esse qui negent subtermeare sidera ac rursus eadem exsurgere similemque terris immo uero naturae uniuersae et inde faciem in isdem ortus occasusque operibus non aliter sub terra manifesto sideris cursu alioue effectu quam cum praeter oculos nostros feratur multiplex etiamnum lunaris differentia primumque septenis diebus quippe modici a noua ad diuiduam aestus pleniores ab ea exundant plenaque maxime feruent inde mitescunt pares ad septimam primis iterumque alio latere diuidua augentur in coitu solis pares plenae eadem in aquilonia et a terris oongius recedente mitiores quam cum in austros digressa propiore nisu uim suam exercet per octonos quosque annos ad principia motus et paria incrementa centesimo lunae reuocantur ambitu augent ea cuncta solis annuis causis duobus aequinoctiis maxime tumentes et autumnali amplius quam uerno inanes uero bruma et magis solstitio nec tamen in ipsis quos dixi temporum articulis sed paucis post diebus sicuti neque in plena aut nouissima sed postea nec statim ut lunam mdus ostendat occultetue aut media plaga declinet uerum fere duabus horis aequinoctialibus serius tardiore semper ad terras omnium quae geruntur in caelo effectu cadente quam uisu sicuti fulguris et tonitrus et fulminum omnes autem aestus in oceano maiora integunt spatia nudantque quam in reliquo mari siue quia in totum uniuersitate animosius quam parte est siue quia magnitudo aperta sideris uim laxe grassantis efficacius sentit eandem angustiis arcentibus qua de causa nec lacus nec amnes similiter mouentur octogenis cubitis supra britanniam intumescere aestus pytheas massiliensis auctor est et interiora autem maria terris cluaduntur ut portu quibusdam tamen in locis spatiosior laxitas dicioni paret utpote cum plura exempla sint in tranquillo mari nulloque uelorum pulsu tertio die ex italia peruectorum uticam aestu feruente circa litora autem magis quam in alto deprehenduntur hi motus quoniam et in corpore extrema pulsum uenarum id est spiritus magis sentiunt in plerisque tractu exortus aestuariis propter dispares siderum in quoque tractu exortus diuersi existunt aestus tempore non ratione discordes sicut in syrtibus et quorundam tamen priuata natura est uelut tauromenitani euripi saepius et in euboea septies die ac nocte reciprocantis idem aestus triduo in mense consistit septima octaua nonaque luna gadibus qui est delubro herculis proximus fons inclusus as putei modum alias simul cum oceano augetur minuiturque alias utrumque contrariis temporibus eodem in loco alter oceani motibus consentit in ripa baetis oppidum est cuius putei crescente aestu minuuntur augescunt decedente mediis temporum inmobiles eadem natura hispali oppido uni puteo ceteris uulgaris et pontus semper extra meat in propontidem introrsus in pontum numquam refluo mari omnia plenilunio maria purgantur quaedam et stato tempore circa messanam et mylas fimo similia expuuntur in litus purgamenta unde fabula est solis boues ibi stabulari his addit ut nihil quod equidem nouerim praeteream aristoteles nullum animal nisi aestu recedente expirare obseruatum id multis in gallico oceano et dumtaxat in homine compertum quo uera coniectatio existit haut frustra spiritus sidus lunam existimari hoc esse quod terras saturet accedensque corpora impleat abscedens inaniat ideo cum incremento eius augeri conchylia et maxime spiritum sentire quibus sanguis non sit sed et sanguinem hominum etiam cum lumine eius augeri ac minui frondes quoque et pabula ut solo loco dicetur sentire in omnia eadem penetrante ui itaque solis ardore siccatur liquor et hoc esse masculum sidus accepimus torrens cuncta sorbensque sic mari late patenti saporem incoqui salis aut quia exhausto inde dulci tenuique quod facillime trahat uis ignea omne asperius crassiusque linquatur ideo summam aequorum aquam dulciorem profunda hanc esse ueriorem causam asperi saporis quam quod mare terrae sudor sit aeternus aut quia plurimus ex arido misceatur illi uapor aut qui terrae natura sicut medicatas aquas inficiat est in exemplis dionysio siciliae tyranno cum pulsus est ea potentia accidisse prodigium ut uno die in portu dulcesceret mare e contrario ferunt lunae femineum ac molle sidus atque nocturnum soluere umorem et trahere non auferre id manifestum esse quod ferarum occisa corpora in tabem uisu suo resoluat somnoque sopitis torporem contractum in caput reuocet glaciem refundat cunctaque umifico spiritu laxet ita pensari naturae uices semperque sufficere aliis siderum elementa cogentibus aliis uero fundentibus sed in dulcibus aqquis lunae alimentum esse sicut in marinis solis altissimum mare xu stadiorum fabianus tradit alii in ponto ex aduerso coraxorum gentis uocant bathea ponti trecentis fere a continente stadiis inmensam altitudinem maris tradunt uadis numquam repertis mirabilius id faciunt aquae dulces iuxta mare ut fistulis emicantes nam nec aquarum natura miraculis cessat culces mari inuehuntur leuiores haut dubie ideo et marinae quarum natura grauior magis inuecta sustinent quaedam uero et dulces inter se supermeant alias ut in fucino lacu inuectus pitonius amnis in lario addua in uerbanno ticinus in benaco mincius in sebinno ollius in lemanno rhodanus his trans alpis superiores in italia multorum milium transitu hospitali suas tantum nec largiores quam intulere aquas euehentes proditum hoc et in oronte amne syriae multisque aliis quidam uero odio maris ipsa subeunt uada sicut arethusa fons syracusanus in quo redduntur iacta in alpheum qui per olympiam fluens peloponnesiaco litori infunditur subeunt terras rursusque redduntur lycus in asia erasinus in argolica tigris in mesopotamia et quae in aesculapi fonte athenis mersa sunt in phlaerico redduntur et in atinate aquileiensi timauus nihil in asphaltite iudeae lacu qui bitumen gignit mergi potest nec in armeniae maioris aretissa is quidem nitrosus pisces alit in sallentino iuxta oppidum manduriam lacus ad margines plenus neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur in ciconum flumine et in piceno lacu uelino lignum deiectum lapideo cortice obducitur et in surio colchidis flumine adeo ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex similiter in flumine silero ultra surrentum non uirgulta modo inmersa uerum et folia lapidescunt alias salubri potu eius aquae in exitu paludis reatinae saxum crescit sed fontium plurimorum natura mira est feruore idque etiam in iugis alpium ipsoque in mari inter italiam et aenariam in baiano sinu et in liri fluuio multisque aliis nam dulcis haustus in mari plurimis locis ut ad chelidonias insulas et aradum et in gaditano oceano patauinorum aquis calidis herbae uirentes innascuntur pisanorum ranae ad uetulonios in etruria non procul a mari pisces in casinate fluuius appellatur scatebra frigidus abundantior aestate in eo ut in arcadia stymphali nascuntur aquatiles musculi in dodone iouis fons cum sit gelidus et inmersas faces extinguat si extinctae admoueantur accendit idem meridie semper deficit qua de causa anapauomenon uocant mox increscens ad medium noctis exuberat ab eo rursus sensim deficit in illyricis supra fontem frigidum expansae uestes accenduntur iouis hammonis stagnum interdiu frigidum noctibus feruet in trogodytis fons solis appellatur dulcis et circa meridiem maxime frigidus mox paulatim tepescens ad noctis media feruore et amaritudine infestatur padi fons mediis diebus aestiuis uelut interquiescens semper aret in tenedo insula fons semper a tertia noctis hora in sextam ab aestiuo solstitio exundat et in delo insula inopus fons eodem quo nilus modo ac pariter cum eo decrescit augeturue contra timauum amnem insula parua in mari est cum fontibus calidis qui pariter cum aestu maris crescunt minuunturque in agro pitinate trans appenninum fluuius nouanus omnibus solstitiis torrens bruma siccatur in falisco omnis aqua pota candidos boues facit in boeotia amnis melas oues nigras cephisus ex eodem lacu profluens albas rursus nigras penius rufasque iuxta ilium xanthus unde et nomen amni in ponto fluuius axiaces rigat campos in quibus pastae nigro lacte equae gentem alunt in reatino fons neminie appellatus alio atque alio loco exoritur annonae mutationem significans brundisi in portu fons incorruptas praestat aquas nauigantibus lyncestis aqua quae uocatur acidula uini modo temulentos facit item in paphlagonia et in agro caleno andro in insula templo liberi patris fontem nonis ianuariis semper uini saporem fundere mucianus ter consul credit dies qeodosia uocatur iuxta nonacrim in arcadia styx nec odore differens nec colore pota ilico necat item in liberoso taurorum colle tres fontes sine remedio sine dolore mortiferi in carrinensi hispaniae agro duo fontes iuxta fluunt alter omnia respuens alter obsorbens in eadem gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces nihil extra illam aquam differentes in comensi iuxta larium lacum fons largus horis singulis semper intumescit ac residit in cydonea insula ante lesbum fons calidus uere tantum fluit lacus sannaus in asia circa nascente absinthio inficitur colophone in apollinis clarii specu lacuna est cuius potu mira redduntur oracula bibentium breuiore uita amnes retro fluere et nostra uidit aetas neronis principis supremis sicut in rebus eius rettulimus iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse quem fallit sicut illa permira naturae opera aes ac plumbum in massa mergi dilatatum fluitare eiusdemque ponderis alia sidere alia inuehi onera in aqua facilius moueri syrium lapidem quamuis grandem innatare eundemque comminutum mergi recentia cadauera ad uadum labi intumescentia attolli inania uasa haud facilius quam plena extrahi pluuias salinis aquas dulciores esse quam reliquas nec fieri salem nisi admixtis dulcibus marinas tardius gelari celerius accendi hieme mare calidius esse autumnale salsius omne oleo tranquillari et ob id urinantes ore spargere quoniam mitiget naturam asperam lucemque deportet niues in alto mari non cadere cum omnis aqua deorsum feratur exilire fontes atque etiam in aetnae radicibus flagrantis in tantum ut quinquagena centena milia passuum harenas flammarum globo eructet namque et ignium quod est naturae quartum elementum reddamus aliqua miracula sed primum ex aquis in urbe commagenes samosata stagnum est emittens limum maltham uocant flagrantem cum quid attigit solidi adhaeret praeterea tactu et sequitur fugientes sic defendere muros oppugnante lucullo flagrabat miles armis suis aquis et accenditur terra tantum restingui docuere experimenta similis est natura naphthae ita appellatur circa babylonem et in austacenis parthiae profluens bituminis liquidi modo huic magna cognatio ignium transiliuntque in eam protinus undecumque uisam ita ferunt a medea paelicem crematam postquam sacrificatura ad aras accesserat corona igne rapto uerum in montium miraculis ardet aetna noctibus semper tantoque aeuo materia ignium sufficit niualis hibernis temporibus egestumque cinerem pruinis operiens nec in illo tantum natura saeuit exustionem terris denuntians flagrat in phaselitis mons chimaera et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma ignem eius accendi aqua extingui uero terra aut fimo cnidius ctesias tradit eadem in lycia hephaesti montes taeda flammante tacti flagrant et adeo ut lapides quoque riuorum et harenae in ipsis aquis ardeant aliturque ignis ille pluuiis baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum riuos ignium sequi narrant flagrat in bactris cophanti noctibus uertex flagrat in medis et in sittacene confinio persidis susis quidem ad turrim albam xu caminis maxo eorum et interdiu campus babylone flagrat e quadam ueluti piscina iugeri magnitudine aethiopum iuxta hesperu montem stellarum modo campi noctu similiter in megalopolitanorum agro nam si intermisit ille iucundus frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta gelidum fontem semper ardens nymphaei crater dira apolloniatis suis portendit ut theopompus tradidit augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo ingustabili et alias omne bitumine dilutius sed quis haec miretur in medio mari hiera et lipara insulae aeoliae iuxta italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali bello donec legatio senatus piauit maxo tamen ardet incendito theon ochema dictum aethiopum iugum torrentesque solis ardoribus flammas egerit tot locis tot incendiis rerum natura terras cremat praeterea cum sit huius unius elementi ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis quid fore putandum est in tot rogis terrae quae est illa natura quae uoracitatem in toto mundo auidissimam sine damno sui pascit addantur his sidera innumera ingensque sol addantur humani ignes et lapidum quoque insiti naturae attritique inter se ligni iam nubium et origines fulminum excedet profecto miracula omnia ullum diem fuisse quo non cuncta conflagrarent cum specula quoque concaua aduersa solis radiis facilius etiam accendant quam ullus alius ignis quid quod innumerabiles parui sed naturales scatent in nymphaeo exit e petra flamma quae pluuiis accenditur exit et ad aquas scantias haec quidem inualida cum transit nec longe in alia durans materia uiret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus exit in mutinensi agro statis uolcano diebus repertiur apud auctores subiectis ariciae aruis si carbo deciderit ardere terram in agro sabino et sidicino unctum flagrare lapidem in sallentino oppido gnatia inposito ligno in saxum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere in laciniae iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse perflantibus undique procellis quin et repentinos existere ignes et in aquis et in corporibus etiam humanis trasimenum lacum arsisse totum seruio tullio dormienti in pueritia ex capite flammam emicuisse l marcio in hispania interemptis scipionibus contionanti et milites ad ultionem exhortanti arsisse simili modo alerius antias narrat plura mox et distinctius nunc enim quadam mixtura rerum omnium exhibentur miracula uerum egressa mens interpretationem naturae festinat legentium animus per totum orbem ueluti manu ducere pars nostra terrarum de qua memoro ambienti ut citum est oceano uelut innatans longissime ab ortu ad occasum patet hoc est ab india ad herculis columnas gadibus sacratas lxxxu lxxx uiii p ut artemidoro auctori placet ut uero isidoro xcuiii xuiii artemidorus adicit amplius a gadibus circuitu sacri promunturii ad promunturium artabrum quo longissime frons procurrat hispaniae dccccxci d mensura currit duplici uia a gange amne ostioque eius quo se in eoum oceanum effundit per indiam parthyenenque ad myrianrum urbem syriae in issico sinu positam xliicuiii xu inde proxima nauigatione cyprum insulam patara lyciae rhodum astyopalaeam in carpathio mari insulam taenarum laconicae lilybaeum siciliae caralim sardiniae xxi xiii deinde gades xii l quae mensura uniuersa ab eoo mari efficit lxxxu lxxxuiii alia uia quae certior et iniri terreno maxime potest a gange ad euphraten amnem li lxix inde cappadociae mazaca ccxliiii inde per phrygiam cariam ephesum ccccxcuiiii ab epheso per aegaeum pelagus delum cc isthmum ccxii d inde terra et corinthiaco sinu patras peloponnesi xc leucadem lxxxuii d romam ccclx alpes usque ad scingomagum uicum dxuiiii per galliam ad pyrenaeos montes illiberim cccclxuiii ad oceanum et hispaniae oram dcccxxxi traiectu gadis uii d quae mensura artemidori ratione lxxxix xlu efficit latitudo autem terrae a meridiano situ ad septentriones dimidio fere minor isidoro colligit liiii lxii quo palam fit quantum et hinc uapor abstulerit et illinc rigor neque enim deesse terris arbitror aut non esse globi formam sed inhabitabilia utrimque inconperta esse haec mensura currit a litore aethiopici oceani qua modo habitatur ad meroen dcxxu inde alexandriam xii l rhodum dlxxxiiii cnidum lxxxuii d coum xxu samum c chium xciiii mytilenen lxu tenedum cxix sigeum promunturium xii d os ponti cccxii d carambin promunturium cccl os maeotis cccxii d ostium tanais cclxxu qui cursus conpendiis maris breuior fieri potest lxxix ab ostio tanais nihil inmodicum diligentissimi auctores fecere artemidorus ulteriora inconperta existimauit cum circa tanain sarmatarum gentes degere fateretur ad septentriones uersus isidorus adiecit xii l usque ad thylen quae coniectura diuinationis est ego non minore quam proxime dicto spatio sarmatarum fines nosci intellego et alioqui quantum esse debet quod innumerabiles gentes subinde sedem mutantes capiat unde ulteriorem mensuram inhabitabilis plagae multo esse maiorem arbitror nam et a germania inmensas insulas non pridem conpertas cognitum habeo de longitudine ac latitudine haec sunt quae digna memoratu putem uniuersum autem circuitum eratosthenes in omnium quidem litterarum subtitlitate set in hac utique praeter ceteros solers quem cunctis probari uideo cclii milium stadiorum prodidit quae mensura romana conputatione efficit trentiens quindeciens centena milia passuum inprobum ausum uerum ita subtili argumentatione conprehensum ut pudeat non credere hipparchus et in coarguendo eo et in reliqua omni diligentia mirus adicit stadiorum paulo minus xxui alia dionysidoro fides neque enim subtraham exemplum scientia nobilis senecta diem obiit in patria funus duxere either propinquae ad quas pertinebat hereditas hae cum secutis diebus iusta peragerent inuenisse dicuntur scriptam peruenisse eum a sepulchro ad infimam terram esse eo stadiorum xlii nec defuere geometrae qui interpretarentur significare epistulam a medio terrarum orbe missam quod deorsum ab summo longissimum esset spatium et idem pilae medium ex quo consecuta conputatio est ut circuitum esse cclii stadiorum pronuntiarent harmonica ratio quae cogit rerum naturam sibi ipsam congruere addit huic mensurae stadiorum xii terramque xcui partem totius mundi facit pliny the elder the latin library the classics page isidore etymologiae xiii isidori hispalensis episcopi etymologiarum siue originum liber xiii de mundo et partibus in hoc uero libello quasi in quadam breui tabella quasdam caeli causas situsque terrarum et maris spatia adnotauimus ut in modico lector ea percurrat et conpendiosa breuitate etymologias eorum causasque cognoscat i de mundo mundus est caelum et terra mare et quae in eis opera dei de quo dicitur ioh et mundus per eum factus est mundus latine a philosophis dictus quod in sempiterno motu sit ut caelum sol luna aer maria nulla enim requies eius elementis concessa est ideoque semper in motu est unde et animalia uarroni uidentur elementa quoniam per semetipsa inquit mouentur graeci uero nomen mundo de ornamento adcommodauerunt propter diuersitatem elementorum et pulchritudinum siderum appellatur enim apud eos kosmos quod significat ornamentum nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus quattuor autem esse climata mundi id est plagas orientem et occidentem septentrionem et meridiem oriens ab exortu solis est nuncupatus occidens quod diem faciat occidere atque interire abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit septentrio autem a septem stellis axis uocatur quae in ipso reuolutae rotantur hic proprie et uertex dicitur eo quod uertitur sicut poeta ait uirg aen uertitur interea caelum meridies uel quia ibi sol faciat medium diem quasi medidies uel quia tunc purius micat aether merum enim purum dicitur ianuae caeli duae sunt oriens et occasus nam una porta sol procedit alia se recipit cardines autem mundi duo septentrio et meridies in ipsis enim uoluitur caelum ii de atomis atomos philosophi uocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec uisui pateant nec tomen id est sectionem recipiant unde et atomoi dicti sunt hi per inane totius mundi inrequietis motibus uolitare et huc atque illuc ferri dicuntur sicut tenuissimi pulueres qui infusi per fenestras radiis solis uidentur ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri ex his ignem et aquam et uniuersa gigni atque constare quidam philosophi gentium putauerunt sunt autem atomi aut in corpore aut in tempore aut in numero in corpore ut lapis diuidis eum in partes et partes ipsas diuidis in grana ueluti sunt harenae rursumque ipsa harenae grana diuide in minutissimum puluerem donec si possis peruenias ad aliquam minutiam quae iam non sit quae diuidi uel secari possit haec est atomus in corporibus in tempore uero sic intellegitur atomus annum uerbi gratia diuidis in menses menses in dies dies in horas adhuc partes horarum admittunt diuisionem quousque uenias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam ut per nullam morulam produci possit et ideo iam diuidi non potest haec est atomus temporis in numeris ut puta octo diuiduntur in quattuor rursus quattuor in duo deinde duo in unum unus autem atomus est quia insecabilis est sic et littera nam orationem diuidis in uerba uerba in syllabas syllabam in litteras littera pars minima atomus est nec diuidi potest atomus ergo est quod diuidi non potest ut in geometria punctus nam tomos diuisio dicitur graece atomos indiuisio iii de elementis ulen graeci rerum quandam primam materiam dicunt nullo prorsus modo formatam sed omnium corporalium formarum capacem ex qua uisibilia haec elementa formata sunt unde et ex eius deriuatione uocabulum acceperunt hanc ulen latini materiam appellauerunt ideo quia omne informe unde aliquid faciendum est semper materia nuncupatur proinde et eam poetae siluam nominauerunt nec incongrue quia materiae siluarum sunt graeci autem elementa stoicheia nuncupant eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conueniant nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur modo originem ab igni repetentes usque ad terram modo a terra usque ad ignem ut ignis quidem in aera desinat aer in aquam densetur aqua in terram crassescat rursusque terra diluatur in aquam aqua rarescat in aera aer in ignem extenuetur quapropter omnia elementa omnibus inesse sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse uocabulum sunt autem diuina prouidentia propriis animantibus distributa nam caelum angelis aerem uolucribus mare piscibus terram hominibus ceterisque animantibus creator ipse inpleuit iu de caelo caelum uocatum eo quod tamquam caelatum uas inpressa lumina habeat stellarum ueluti signa nam caelatum dicitur uas quod signis eminentioribus refulget distinxit enim eum deus claris luminibus et inpleuit sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornauit hic autem graece ouranos dicitur apo tou orasthai id est a uidendo eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior caelum autem in scripturis sanctis ideo firmamentum uocatur quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum interdum et caelum pro aere accipitur ubi uenti et nubes et procellae et turbines fiunt lucretius caelum quod dicitur aer et psalmus uolucres caeli appellat cum manifestum sit aues in aere uolare et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus nam cum de sereno uel nubilo quaerimus aliquando dicimus qualis est aer aliquando quale est caelum u de partibus caeli aether locus est in quo sidera sunt et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est sane aether est ipsud elementum aethra uero splendor aetheris et est sermo graecus sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est sed et quidquid tale est a uolubilitate sphaera a graecis dicitur sicut pilae quibus ludunt infantes nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse conuexum omnibus partibus aequalem concludentem terram in media mundi mole libratam hunc moueri dicunt et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire septentrionibus breuiores gyros iuxta cardinem peragentibus axis est septentrionis linea recta quae per mediam pilam sphaerae tendit et dicta axis quod in ea sphaera ut rota uoluitur uel quia ibi plaustrum est cardines extremae partes sunt axis et dictae cardines eo quod per eos uertitur caelum poli sunt circuli qui currunt per axem horum alter est septentrionalis qui numquam occidit appellaturque boreus alter australis qui numquam uidetur et austronotius dicitur et dicti poli quod sint axium cycli ex usu plaustrorum a poliendo scilicet nominati sed polus boreus semper uidetur austronotius numquam quia dextra caeli altiora sunt pressa austri conuexa extrema caeli sunt a curuitate dicta nam conuexum curuum est et inclinatum et in modum circuli flexum lacteus circulus uia est quae in sphaera uidetur a candore dicta quia alba est quam aliqui dicunt uiam esse qua circuit sol et ex splendoris ipsius transitu ita lucere ui de circulis caeli habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit quasdam negauit enormitate frigoris aut caloris zonae autem ipsae quinque sunt quae ideo zonae uel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt quorum primus circulus ideo arktikos appellatur eo quod intra eum arctorum signa inclusa prospiciuntur quae a nostris in ursarum speciem ficta septentriones appellantur secundus circulus ex eo therinos tropikos dicitur quia in eo circulo sol aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit sed statim reuertitur et inde tropikos appellatur tertius circulus emerinos qui a latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol cum ad eum orbem peruenerit aequinoctium facit emerinos enim latine dies dicitur atque nox quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur quartus circulus antarktikos uocatur eo quod contrarius sit circulo quem arktikon nominamus quintus circulus cheimerinos tropikos qui a latinis hiemalis siue brumalis appellatur ideo quia sol cum ad eum circulum peruenerit hiemem his qui ad aquilonem sunt facit aestatem autem his qui austri partibus commorantur zodiacus circulus est uii de aere et nube aer est inanitas plurimum habens admixtum raritatis quam cetera elementa de quo uergilius aen longum per inane secutus aer dictus apo tou airein ab eo quod ferat terram uel ab eo quod feratur hic autem partim ad terrenam partim ad caelestem materiam pertinet nam ille subtilis ubi uentosi ac procellosi motus non possunt existere ad caelestem pertinet partem iste uero turbulentior qui exhalationibus humidis corporescit terrae deputatur quique ex se multas species reddit nam commotus uentos facit uehementius concitatus ignes et tonitrua contractus nubila conspissatus pluuiam congelantibus nubilis niuem turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem distentus serenum efficit nam aerem densum nubem esse nubem rarefactam et solutam aerem nubes dictae ab obnubendo id est operiendo caelum unde et nuptae quod uultus suos uelent unde et neptunus quod nubat id est mare et terram tegat nubes autem aeris densitas facit uenti enim aerem conglobant nubemque faciunt unde est illud uirg aen atque in nubem cogitur aer uiii de tonitruo tonitruum dictum quod sonus eius terreat nam tonus sonus qui ideo interdum tam grauiter concutit omnia ita ut caelum discississe uideatur quia cum procella uehementissimi uenti nubibus se repente inmiserit turbine inualescente exitumque quaerente nubem quam excauauit impetu magno perscindit ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures quod mirari quis non debeat cum uesicula quamuis parua magnum tamen sonitum displosa emittit cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi sed illud celerius uidetur quia clarum est hoc autem ad aures tardius peruenire lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra uocatur quae ut diximus ideo ante uidetur quia clarum est lumen tonitruum autem ad aures tardius peruenit ix de fulminibus fulgur et fulmen ictus caelestis iaculi a feriendo dicti fulgere enim ferire est atque percutere fulmen autem conlisa nubila faciunt nam omnium rerum conlisio ignem creat ut in lapidibus cernimus uel attritu rotarum uel in siluis arborum simili modo in nubibus ignis unde et prius nubila sunt deinde ignes uento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu uentorum emitti ideo autem fulminis ignem uim habere maiorem ad penetrandum quia subtilioribus elementis factus est quam noster id est qui nobis in usu est tria sunt autem eius nomina fulgus fulgor et fulmen fulgus quia tangit fulgor quia incendit et urit fulmen quia findit ideo et cum ternis radiis finguntur x de arcu et nubium effectibus arcus caelestis dictus a similitudine curuati arcus iris huic nomen proprium est et dicitur iris quasi aeris id est quod per aera ad terras descendat hic autem a sole resplendet dum cauae nubes ex aduerso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt cui uarios colores illa dat res quia aqua tenuis aer lucidus et nubes caligantes inradiata ista uarios creant colores pluuiae dictae quod fluant quasi fluuiae nascuntur enim de terrae et maris anhelitu quae cum altius eleuatae fuerint aut solis calore resolutae aut ui uentorum conpressae stillantur in terris nimbus est densitas nubis intempesta et obscura et inde nimbus a nube sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluuiae nam pluuias uocamus lentas et iuges quasi fluuias quasi fluentes imbres autem et ad nubes et ad pluuias pertinent dictae a graeco uocabulo quod terram inebrient ad germinandum ex his enim cuncta creantur unde et lucretius ex igni terra atque anima nascuntur et imbri est autem nomen graecum grando appellata quod forma eius granorum similitudinem habeat haec autem uentorum rigore durantur in nube ac solidantur in niuem ruptoque aere soluuntur nix a nube unde uenit et glacies a gelu et aqua quasi gelaquies id est gelata aqua gelus autem quod eo stringatur tellus ge quippe terra dicitur tunc autem maiori gelu stringitur terra cum fuerit nox serena pruina est matutini temporis frigus quae inde pruina nomen accepit quia sicut ignis urit pur enim ignis urere enim et ad frigus et ad solem pertinet nam uno sermone duo diuersa significantur pro eo quod unum effectum habent similis enim uis est et caloris et frigoris unde et utraque saxa rumpunt nam calor urit ut est uirg aen uritur infelix dido item frigus urit ut est uirg georg aut boreae penetrabile frigus adurat ros graecum est quod illi drosos dicunt alii putant ros dictum quia rarus est et non spissus ut pluuia nebula inde dicta unde et nubila ab obnubendo scilicet hoc est operiendo terram siue quod nubes uolans faciat exhalant enim ualles humidae nebulas et fiunt nubes inde nubilum inde niues nebulae autem ima petunt cum serenitas est summa cum nubilum caligo umbra est de spissitudine aeris effecta et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur tenebrae dicuntur quod teneant umbras nihil autem sunt tenebrae sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur sicut silentium non aliqua res est sed ubi sonus non est silentium dicitur sic tenebrae non aliquid sunt sed ubi lux non est tenebrae dicuntur umbra est aer carens solem dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis est autem mobilis et incerta et ex solis circuitu et ex motu uentorum namque quotiens mouetur in sole nobiscum mouere uidetur quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus perinde lumen illi auferimus sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros uidetur imitari lux ipsa substantia lumen quod a luce manat id est candor lucis sed hoc confundunt auctores xi de uentis uentus aer commotus et agitatus et pro diuersis partibus caeli nomina diuersa sortitus dictus autem uentus quod sit uehemens et uiolentus uis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores euellat sed etiam caelum terramque conturbet maria commoueat uentorum quattuor principales spiritus sunt quorum primus ab oriente subsolanus a meridie auster ab occidente fauonius a septentrione eiusdem nominis uentus adspirat habentes geminos hinc inde uentorum spiritus subsolanus a latere dextro uulturnum habet a laeuo eurum auster a dextris euroaustrum a sinistris austroafricum fauonius a parte dextra africum a laeua corum porro septentrio a dextris circium a sinistris aquilonem hi duodecim uenti mundi globum flatibus circumagunt quorum nomina propriis causis signata sunt nam subsolanus uocatus eo quod sub ortu solis nascatur eurus eo quod ab eo fluat id est ab oriente est enim coniunctus subsolano uulturnus quod alte tonat de quo lucretius altitonans uulturnus et auster fulmine pollens auster ab auriendo aquas uocatus unde et crassum aerem facit et nubila nutrit hic graece notos appellatur propter quod interdum corrumpat aerem nam pestilentiam quae ex corrupto aere nascitur auster flans in reliquas regiones transmittit sed sicut auster pestilentiam gignit sic aquilo repellit euroauster dictus quod ex una parte habeat eurum ex altera austrum austroafricus quod iunctus sit hinc et inde austro et africo ipse et libonotus quod sit ei libs hinc et inde notus zephyrus graeco nomine appellatus eo quod flores et germina eius flatu uiuificentur hic latine fauonius dicitur propter quod foueat quae nascuntur austro autem flores soluuntur a zephyro fiunt africus a propria regione uocatus in africa enim initium flandi sumit corus est qui ab occidente aestiuo flat et uocatus corus quod ipse uentorum circulum claudat et quasi chorum faciat hic antea caurus dictus quem plerique argesten dicunt non ut inprudens uulgus agrestem septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit quae uertente se mundo resupinato capite ferri uidentur circius dictus eo quod coro sit iunctus hunc hispani gallicum uocant propter quod eis a parte galliciae flat aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet est enim gelidus uentus et siccus idem et boreas quia ab hyperboreis montibus flat inde enim origo eiusdem uenti est unde et frigidus est natura enim omnium septentrionalium uentorum frigida et sicca est australium humida et calida ex omnibus autem uentis duo cardinales sunt septentrio et auster etesiae autem flabra aquilonis sunt quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt eniautos enim graece annus latine dicitur haec autem cursum rectum a borea in aegyptum ferunt quibus auster contrarius est duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam uenti aura et altanus aura ab aere dicta quasi aeria quod lenis sit motus aeris agitatus enim aer auram facit unde et lucretius aerias auras altanus qui in pelago est per deriuationem ab alto id est mari uocatus nam alter est flatus in ripis quem diximus auram nam aura terrae est turbo est uolubilitas uentorum et turbo dictus a terra quotiens uentus consurgit et terram in circuitum mittit tempestas aut pro tempore dicitur sicut ubique historiographi solent dum dicunt ea tempestate aut ab statu caeli quia magnitudine sui multis diebus oritur uerno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates quando nec plena est aestas nec plena hiems unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu quia sicca quaeque et arida facile frangit procella ab eo quod percellat id est percutiat et euellat est enim uis uenti cum pluuia procellae enim aut de fulminibus aut de uentis fiunt nihil autem uelocius uentis unde et propter celeritatem tam uentos quam fulmina alata fingunt poetae ut uirg aen alitis austri xii de aquis aqua dicta quod superficies eius aequalis sit hinc et aequor appellatum quia aequaliter sursum est duo autem ualidissima uitae humanae elementa ignis et aqua unde grauiter damnantur quibus ignis et aqua interdicitur aquarum elementum ceteris omnibus imperat aquae enim caelum temperant terram fecundant aerem exhalationibus suis incorporant scandunt in sublime et caelum sibi uindicant quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus parum sit in tantam peruenisse altitudinem rapiunt et secum piscium examina effusae omnium in terra nascentium causa fiunt fruges gignunt arbores frutices herbasque produnt sordes detergunt peccata abluunt potum cunctis animantibus tribuunt xiii de diuersitate aquarum aquarum naturae diuersitas multa est aliae enim salis aliae nitri aliae aluminis aliae sulphuris aliae bituminis aliae curam morborum adhibentes nam iuxta romam albulae aquae uulneribus medentur in italia fons ciceronis oculorum uulnera curat in aethiopia lacus est quo perfusa corpora uelut oleo nitescunt zamae fons in africa canoras uoces facit ex clitorio lacu italiae qui biberint uini taedium habent in chio insula fontem esse quo hebetes fiant in boeotia duo fontes alter memoriam alter obliuionem adfert cyzici fons amorem ueneris tollit boeotiae lacus furialis est de quo qui biberit ardore libidinis exardescit in campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum et uirorum insaniam abolere dicuntur in aethiopiae fonte rubro qui biberit lymphaticus fit leinus fons arcadiae abortus fieri non patitur in sicilia fontes sunt duo quorum unus sterilem fecundat alter fecundam sterilem facit in thessalia duo sunt flumina ex uno bibentes oues nigras fieri ex altero albas ex utroque uarias clitumnus lacus in umbria maximos boues gignit reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari in asphaltite lacu iudacae nihil mergi potest quidquid animam habet in indis siden uocari stagnum in quo nihil innatat sed omnia merguntur at contra in africae lacu apuscidamo omnia fluitant nihil mergitur marsidae fons in phrygia saxa egerit in achaia aqua profluit e saxis styx appellata quae ilico potata interficit gelonium stagnum siciliae tetro odore abigit proximantes fons est in africa circa templum ammonis qui humoris nexibus humum stringit fauillas etiam in cespitem solidat fons iob in idumaea quater in anno colorem mutare dicitur id est puluerulentum sanguineum uiridem et limpidum ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem in trogodytis lacus est ter die fit amarus et deinde totiens dulcis fons siloa ad radicem montis sion non iugibus aquis sed in certis horis diebusque ebullit in iudaea quondam riuus sabbatis omnibus siccabatur in sardinia fontes calidi oculis medentur fures arguunt nam caecitate detegitur eorum facinus in epiro esse fontem in quo faces extinguntur accensae et accenduntur extinctae apud garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur ita ardentem nocte ut non tangatur iam uero in multis locis aquae manant perpetim feruentes tanta ui ut balnea calefaciant quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent itaque cum per uenas calentes aqua frigida uenit uicino sulphuris calore contacta excandescit nec talis ab origine effluit sed permutatur dum uenit sulphur enim alumenque secum ferunt aquae utramque materiam igne plenam minimisque motibus incalescentem xiu de mari mare est aquarum generalis collectio omnis enim congregatio aquarum siue salsae sint siue dulces abusiue maria nuncupantur iuxta illud genes et congregationes aquarum uocauit maria proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint aequor autem uocatum quia aequaliter sursum est et quamuis aquae fluctuantes uelut montes erigantur sedatis rursus tempestatibus adaequantur altitudo enim maris diuersa est indiscreta tamen dorsi eius aequalitas ideo autem mare incrementum non capere cum omnia flumina omnes fontes recipiat haec causa est partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat deinde quod amara aqua dulce fluentum consumat uel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant siue quod illum partim auferant uenti partim sol exsiccet postremum quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus et ad caput amnium fontesque reuolutus recurrat maris autem certum non esse colorem sed pro qualitate uentorum mutari nam modo flauum est modo lutulentum modo atrum xu de oceano oceanum graeci et latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem item quia ut caelum purpureo colore nitet oceanus quasi kuaneos iste est qui oras terrarum amplectitur alternisque aestibus accedit atque recedit respirantibus enim in profundum uentis aut reuomit maria aut resorbet quique a proximis regionibus diuersa uocabula sumpsit ut gallicus germanicus scythicus caspius hyrcanus athlanticus gaditanus nam gaditanum fretum a gadibus dictum ubi primum ab oceano maris magni limen aperitur unde et hercules cum gadibus peruenisset columnas ibi posuit sperans illic esse orbis terrarum finem xui de mediterraneo mari mare magnum est quod ab occasu ex oceano fluit et in meridiem uergit deinde ad septentrionem tendit quod inde magnum appellatur quia cetera maria in conparatione eius minora sunt iste est et mediterraneus quia per mediam terram usque ad orientem perfunditur europam et africam asiamque disterminans cuius primae partis sinus qui in hispaniis perfunditur ibericus et balearicus appellatur deinde gallicus qui narbonensem prouinciam adluit mox ligusticus qui iuxta genuam urbem est proximus post haec tyrrhenus qui italiam adtingit quem graeci ionium itali inferum uocant inde siculus qui a sicilia usque ad cretam uadit deinde creticus qui in pamphyliam et aegyptum pertendit deinde hellespontus qui in septentrionem retorquens anfractibus magnis iuxta graecias et illyricum in angustias septem stadiorum stringitur quo xerses ponte nauibus facto in graeciam commeauit ibi est abydos inde diffusus aequore patenti rursus stringitur et facit propontidem qui mox in quingentos passus coartatur fitque bosphorus thracius quo darius copias transportauit inde ponticus sinus amplissimus a tergo maeotidis paludibus quod mare ex multitudine fluminum dulcius quam cetera nebulosumque et breuius unde et pontum uocatum quod sit peruius atque eo praeter phocas et thynnos atque delphinos alias beluas maiores non patitur sicut autem terra dum una sit pro diuersis locis uariis appellatur uocabulis ita et pro regionibus hoc mare magnum diuersis nominibus nuncupatur nam ibericum et asiaticum a prouinciis dictum ab insulis balearicum siculum creticum cyprium aegeum carpatium nam inter tenedum et chium saxum est in mare potius quam insula quod uisentibus procul caprae simile creditur quam graeci aiga nuncupant unde et augeum mare est dictum sic et carpatium mare inter aegyptum et rhodum ab insula carpato illic posita a gentibus gallicum ausonium dalmatium ligusticum ab oppidis argolicum corinthium tyrium adriaticum nam adria quaedam ciuitas illyrico mari proxima fuit quae adriatico mari nomen dedit a positione caeli ut superum et inferum quod sit oriens superior occidens inferior est autem tuscum et adriaticum a memoria regis ut ionium io quippe rex fuit graeciae unde iones athenienses hoc mare et tyrrhenum dictum siue quod tusciam adluit id est tyrrheniam siue a tyrrhenis nautis qui se in hoc mare praecipitauerunt et sciendum ionium sinum esse inmensum ab ionia usque ad siciliam et huius partes esse adriaticum achaicum et epiroticum a moribus accolarum euxinus axenus ante appellatus a casibus hominum qui deciderunt in mare ut hellespontum icarium myrteum nam myrteum mare dictum a myrtili lapsu quod illic ab oenomao praecipitatus sit icarus uero cretensis ut fabulae ferunt altiora petens pinnis solis calore solutis mari in quo cecidit nomen inposuit phrixus quoque cum helle sorore sua fugiens insidias nouercales conscendit nauem signum arietis habentem qua liberatus est helles autem soror eius perpessa naufragium decidit in mare et mortua hellesponti mari nomen dedit ab ordine fluenti propontis nam dictum propontum quia pontum praeuenit item et a transitu uel angustis meatibus boum bosphorus aegyptius autem pelagus asiae datur gallicus europae africus libyae his ut quaeque proxima sunt uenerunt in partes pelagus autem est latitudo maris sine litore et portu graeco nomine apo tou plagiou hoc est a latitudine dictus unde et plagia eo quod sint inportuosa xuii de sinibus maris sinus dicuntur maiores recessus maris ut in mari magno ionius in oceano caspius indicus persicus arabicus qui et mare rubrum qui oceano adscribitur rubrum autem mare uocatum eo quod sit roseis undis infectum non tamen talem naturam habet qualem uidetur ostendere sed uicinis litoribus uitiatur gurges atque inficitur quia omnis terra quae circumstat pelago rubra est et sanguineo colori proxima ideoque inde minium acutissimum excernitur et alii colores quibus pictura uariatur ergo cum terra hanc habeat naturam fluctibus subinde diluitur et quidquid adesum est in colorem cadit ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inueniuntur lapillus enim eiusmodi humo inuolutus cum inter arenas attritus est et terrae colorem habet et maris hoc mare in duos sinus scinditur ex his qui ab oriente est persicus appellatur quia ora illius persae inhabitant alter uero arabicus dicitur quod sit circa arabiam xuiii de aestibus et fretis aestus ad oceanum pertinet fretus ad utrumque mare nam aestus est maris accessus uel recessus id est inquietudo unde et aestuaria per qua mare uicissim tam accedit quam recedit fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferueat nam fretum est angustum et quasi feruens mare ab undarum feruore nominatum ut gaditanum uel siculum nam freta dicta uarro l l ait quasi feruida id est feruentia et motum feruoris habentia fretum siciliae quod rhegium dicitur sallustius tali ex causa uocari scribit dicens hist italiae olim siciliam coniunctam fuisse et dum esset una tellus medium spatium aut per humilitatem obrutum est aquis aut per angustiam scissum et inde region nominatum quia graece abruptum hoc nomine nuncupatur est autem artissimum trium milium spatio siciliam ab italia diuidens fabulosis infame monstris cuius hinc inde scylla et charybdis ostenditur scyllam accolae saxum mari inminens appellant simile celebratae formae procul uisentibus unde et monstruosam speciem fabulae illi dederunt quasi formam hominis capitibus caninis succinctam quia conlisi ibi fluctus latratus uidentur exprimere charybdis dicta quod gurgitibus occultis naues obsorbeat est enim mare uerticosum et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt ter autem in die erigit fluctus et ter obsorbet nam accipit aquas ut uomat uomit ut rursus accipiat syrtes sunt harenosa in mari loca syrtes autem sallustius iug a tractu uocari dicit quod omnia ad se trahant et adpropinquanti uadoso mari haereant haec autem ad mare aegyptium uicinae sunt et pariter admiscuntur uada uero sunt per qua in mari uel in fluminibus homines uel animalia pedibus uadunt quae uergilius aen breuia appellat graeci brachea xix de lacis et stagnis sunt autem et quaedam maria quae non miscuntur oceani fluctibus aut mari magno et dicuntur lacus et stagna lacus est receptaculum in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus ut lacus asphalti ut lacus benacus et larius et ceteri quos graeci limnai id est stagnos uocant nam fontes labuntur in fluuiis flumina in freta discurrunt lacus stat in loco nec profluit et dictus lacus quasi aquae locus lacus asphalti idem et mare mortuum uocatum propter quod nihil gignit uiuum nihil recipit ex genere uiuentium nam neque pisces habet neque adsuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aues sed et quaecumque uiuentia mergenda temtaueris quacumque arte demersa statim resiliunt et quamuis uehementer inlisa confestim excutiuntur sed neque uentis mouetur resistente turbinibus bitumine quo aqua omnis stagnatur neque nauigationis patiens est quia omnia uita carentia in profundum merguntur nec materiam ullam sustinet nisi quae bitumine inlustratur lucernam accensam ferunt supernatare extincto demergi lumine hoc et mare salinarum dicitur siue lacus asphalti id est bituminis et est in iudaea inter iericho et zoaran longitudo eius usque ad zoaras arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad uiciniam sodomorum lacus tiberiadis ab oppido tiberiade uocatus quod quondam herodes in honorem tiberii caesaris condidit est autem in iudaea omnibus lacis salubrior et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior circuit stadia genesar lacus amplissimus in iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis latitudine quadraginta diffunditur crispantibus aquis auram non uentis sed de se ipso sibi excreans unde et genesar dicitur graeco uocabulo quasi generans sibi auram denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur unde et purior haustus eius et ad potandum dulcis et habilis benacus lacus italiae in uenetia de quo fluuius nascitur mincius qui lacus magnitudine sui tempestates imitatur marinas lucrinus et auernus lacus campaniae sunt lucrinus autem dictus quia olim propter copiam piscium uectigalia magna praestabat auernus autem lacus uocatus quod aues ibi superuolare non possent nam antea siluarum densitate sic ambiebatur ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae odor grauissimus superuolantes aues halitu suo necaret quam rem augustus caesar intellegens deiectis siluis ex pestilentibus amoena reddidit loca lacus autem idem et stagnus ubi inmensa aqua conuenit nam dictus est stagnus ab eo quod illic aqua stet nec decurrat xx de abysso abyssus profunditas est aquarum inpenetrabilis siue speluncae aquarum latentium e quibus fontes et flumina procedunt uel quae occulte subter eunt unde et abyssus dictus nam omnes aquae siue torrentes per occultas uenas ad matricem abyssum reuertuntur fluctus dicti quod flatibus fiant uentorum enim inpulsu agitatae aquae fluctuant aqua est statiua et sine motu aequalis unda uero eminens liquor qui semper in motu est lucretius aerias undas id est motus et corpus illud quod refluctuat nam nec unda per se aqua est sed aqua in motu quodam et agitatione quasi ab eundo et redeundo unda uocata latex proprie liquor fontis est et dicta latex quod in uenis terrae lateat gutta est quae stat stilla quae cadit hinc stillicidium quasi stilla cadens stiria enim graecum est id est gutta inde fit diminutiuum ut dicamus stilla dum autem stat aut pendet de tectis uel arboribus quasi glutinosa gutta est dum ceciderit stilla est spuma dicta ab eo quod spuatur sordes enim sunt undarum unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur hinc et sputum xxi de fluminibus fluuius est perennis aquarum decursus a fluendo perpetim dictus proprie autem flumen ipsa aqua fluuius cursus aquae prius autem flumen quam fluuius id est prior aqua quam decursus duo autem sunt fluminum genera unum torrens alterum uiuum de quo uergilius aen donec me flumine uiuo abluero torrens est aqua ueniens cum impetu dictus autem torrens quia pluuia crescit siccitate torrescit id est arescit de quo pacuuius flammeo uapore torrens torret cui graeci ab hieme nomen dederunt nos ab aestate illi a tempore quo succrescit nos a tempore quo siccatur amnis fluuius est nemore ac frondibus redimitus et ex ipsa amoenitate amnis uocatus decursus proprie finis cursus siue aquarum sit seu quarumlibet rerum riui dicti quod deriuentur ad inrigandum id est ad inducendum aquas in agris nam inrigare inducere est gurges proprie locus altus in flumine puteus est locus defossus ex quo hauritur aqua a potatione dictus fons caput est aquae nascentis quasi aquas fundens quidam autem fluuiorum propriis ex causis nomina acceperunt ex quibus nonnulli notandi sunt qui in historiis celebres memorantur geon fluuius de paradiso exiens atque uniuersam aethiopiam cingens uocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram aegypti inriget ge enim graece latine terram significat hic apud aegyptios nilus uocatur propter limum quem trahit qui efficit fecunditatem unde et nilus dictus est quasi nean ilun nam antea nilus latine melo dicebatur apparet autem in nilide lacu de quo in meridiem uersus excipitur aegypto ubi aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit et inundationem aegypti facit ganges fluuius quem phison sancta scriptura cognominat exiens de paradiso pergit ad indiae regiones dictus autem phison id est caterua quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis inpletur et efficitur unus ganges autem uocatus a rege gangaro indiae fertur autem nili modo exaltari et super orientis terras erumpere tigris fluuius mesopotamiae de paradiso exoriens et pergens contra assyrios et post multos circuitus in mare mortuum influens uocatus autem hoc nomine propter uelocitatem instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis euphrates fluuius mesopotamiae de paradiso exoriens copiosissimus gemmis qui per mediam babyloniam influit hic a frugibus uel ab ubertate nomen accepit nam hebraice ephrata fertilitas interpretatur mesopotamiam enim in quibusdam locis ita inrigat sicut nilus alexandriam sallustius autem auctor certissimus asserit hist tigrim et euphraten uno fonte manare in armenia qui per diuersa euntes longius diuiduntur spatio medio relicto multorum milium quae tamen terra quae ab ipsis ambitur mesopotamia dicitur ex quo hieronymus sit et nom animaduertit aliter de paradisi fluminibus intellegendum indus fluuius orientis qui rubro mari accipitur hystaspes fuit medorum rex antiquissimus ex quo amnis orientis nomen accepit qui nunc hydaspes dicitur de quo lucanus qui dum sit fluuius persarum dicitur tamen contra orientem decurrere araris fluuius orientis de quo uergilius ecl aut ararim parthus bibet currit enim per parthiam et assyriam bactrus fluuius orientis a rege bactro uocatus fertur a quo et bactriani et urbs eorum choaspis persarum fluuius uocatus eorum lingua quod miram aquae dulcedinem habeat adeo ut persici reges quamdiu inter ripas persidis fluit sibi ex eo pocula uindicarunt ex hoc amne quidam cydnum ciliciae fluuium deriuari existimant araxis amnis armeniae qui ab uno monte cum euphrate diuersis specubus oritur dictus quod rapacitate cuncta prosternit unde et cum alexander eum transgredi uellet ponte fabricato tanta ui inundauit ut pontem dirueret hic breuibus interuallis ab euphratis ortu caput tollit ac deinde caspium fertur in mare fluuius syriae qui uocatur orontes iuxta antiochiae muros decurrens qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur quem de originis suae tractu orontem ueteres latine appellauere cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus et zephyris assidue ibi spirantibus tota ciuitas momentis prope omnibus refrigeratur iordanis iudaeae fluuius a duobus fontibus nominatus quorum alter uocatur ior alter dan his igitur procul a se distantibus in unum alueum foederatis iordanis deinceps appellatur nascitur autem sub libano monte et diuidit iudaeam et arabiam qui per multos circuitus iuxta iericho in mare mortuum influit eusis caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in eusinum se praecipitat mare unde et nuncupatur cydnus amnis ciliciae e tauro monte progrediens miram aquarum habens suauitatem et quia quidquid candidum est cydnum gentili lingua syri dicunt unde et amni huic nomen datum quia tumet aestate quando niues soluuntur reliquis anni temporibus tenuis est et quietus hylas fluuius asiae pactolus fluuius asiae harenas aureas trahens de quo uergilius aen pactolusque inrigat auro quem pro aurato fluore aliter chrysorrhoam uocant hermus fluuius asiae qui smyrneos secat campos et ipse fluctibus aureis et harenis plenus a quo et smyrna uocata est maeander amnis asiae flexuosus qui recurrentibus ripis inter cariam et ioniam praecipitatur in sinum qui miletum diuidit et prienen maeander autem uocatus quod sit flexuosus et numquam currat rectus de quo ouidius met curuis ludit maeander in undis tanus fuit rex scytharum primus a quo tanais fertur fluuius nuncupatus qui ex riphaeis siluis ueniens dirimit europam ab asia inter duas mundi partes medius currens atque in pontum fluens inachus achaiae amnis argolicos inrigans campos quem rex inachus a se nominauit qui exordium argiuae gentis primus dedit ibi et erymanthus ab erymantho monte demissus padus italiae fluuius a iugis alpium fusus ex tribus fontibus oritur ex quibus uni uocabulum est padus qui diffusus in modum stagni amnem sinu digerit a quo et padus est nuncupatus hic a graecis eridanus cognominatus ab eridano solis filio quem phaethontem dicunt qui fulmine percussus in eodem fluuio deiectus est et extinctus augetur autem exortu canis liquescentibus niuibus et cum accessione triginta fluminum circa rauennam in adriaticum mare defertur tiberis italiae fluuius a tiberino rege albanorum dicitur appellatus qui in hunc fluuium cecidit et de exitu suo nomen dedit nam antea albula antiquum nomen a colore habuit quod niuibus albus sit ipse est autem tibris qui et tiberis sed tiberis in cotidiano sermone tibris in uersu dicitur danubius germaniae fluuius uocari fertur a niuium copia quibus magis augetur iste est qui in europa plus omnibus habet famam idem et ister quia dum per innumeras uadit gentes mutat et nomen et maiores sibi ambiendo colligit uires oritur a germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum pergens contra orientem sexaginta in se fluuios recipit septem ostiis in pontum influit rhodanus galliae fluuius ab oppido rhodo cognominatus quem coloni rhodiorum locauerunt qui rapido concitus cursu tyrrheni aequoris freta scindens non modicum saepe nauigantium facit periculum dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant rhenus a rhodani societate fertur uocatus quoniam cum eodem ex una prouincia oritur est autem germaniae fluuius inter tres europae maximos fluuios conputatus qui a iugo alpium usque in oceani profunda cursus suos dirigit iberus amnis qui quondam totius hispaniae nomen dedit mineus fluuius galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit qui in eo plurimus inuenitur durius a graecis quasi doricus tagum fluuium cartago hispaniae nuncupauit ex qua ortus procedit fluuius harenis auriferis copiosus et ob hoc ceteris fluuiis hispaniarum praelatus baetus fluuius qui et baeticae prouinciae nomen dedit de quo martialis baetis oliuifera crinem redimite corona aurea qui nitidis uellera tingis aquis eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat bitin enim graeci humile uel mersum uocant quaedam autem flumina in diluuio soluta mole terrarum praeclusa sunt quaedam uero quae non erant abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt xxii de diluuiis diluuium dictum quod aquarum clade omnia quae inundauerit deleat primum diluuium extitit sub noe quando hominum sceleribus offensus omnipotens toto orbe contecto deletis cunctis unum spatium caeli fuit ac pelagi cuius indicium hactenus uidemus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos saepe etiam cauatos aquis uisere solemus secundum diluuium fuit in achaia iacob patriarchae et ogygi temporibus qui eleusinae conditor et rex fuit nomenque loco et tempori dedit tertium diluuium in thessalia moysi uel amphictyonis temporibus fuit qui tertius post cecropem regnauit cuius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis maxime in monte parnaso in cuius circuitu deucalion tunc regno potiebatur qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina parnasi iuga fouit et aluit a quo propterea genus hominum graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem uel diuturnitatem uel magnitudinem redundant multaque prosternunt et ipsa diluuium dicuntur sciendum autem flumina cum supra modum crescunt non tantum ad praesens inferre damna sed etiam et aliqua significare futura isidore of seuille christian latin the latin library the classics page isidore etymologiae xiu isidori hispalensis episcopi etymologiarum siue originum liber xiu de terra et partibus i de terra terra est in media mundi regione posita omnibus partibus caeli in modum centri aequali interuallo consistens quae singulari numero totum orbem significat plurali uero singulas partes cuius nomina diuersa dat ratio nam terra dicta a superiori parte qua teritur humus ab inferiori uel humida terra ut sub mari tellus autem quia fructus eius tollimus haec et ops dicta eo quod opem fert frugibus eadem et arua ab arando et colendo uocata proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur sicut scriptura ait genes quod uocauerit deus terram aridam naturalis enim proprietas siccitas est terris nam ut humida sit hoc aquarum affinitate sortitur cuius motum alii dicunt uentum esse in concauis eius qui motus eam mouet sallustius hist fr uenti per caua terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere alii aquam dicunt genetalem in terris moueri et eas simul concutere sicut uas ut dicit lucretius alii spoggoeide terram uolunt cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit aut crebris tonitruis aut de concauis terrae erumpentibus uentis ii de orbe orbis a rotunditate circuli dictus quia sicut rota est unde breuis etiam rotella orbiculus appellatur undique enim oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines diuisus est autem trifarie e quibus una pars asia altera europa tertia africa nuncupatur quas tres partes orbis ueteres non aequaliter diuiserunt nam asia a meridie per orientem usque ad septentrionem peruenit europa uero a septentrione usque ad occidentem atque inde africa ab occidente usque ad meridiem unde euidenter orbem dimidium duae tenent europa et africa alium uero dimidium sola asia sed ideo istae duae partes factae sunt quia inter utramque ab oceano mare magnum ingreditur quod eas intersecat quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem diuidas asia erit in una in altera uero europa et africa iii de asia asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata quae apud antiquos imperium tenuit orientis haec in tertia orbis parte disposita ab oriente ortu solis a meridie oceano ab occiduo nostro mare finitur a septentrione maeotide lacu et tanai fluuio terminatur habet autem prouincias multas et regiones quarum breuiter nomina et situs expediam sumpto initio a paradiso paradisus est locus in orientis partibus constitutus cuius uocabularum ex graeco in latinum uertitur hortus porro hebraice eden dicitur quod in nostra lingua deliciae interpretatur quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus habens etiam et lignum uitae non ibi frigus non aestus sed perpetua aeris temperies e cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat diuiditurque in quattuor nascentia flumina cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est septus est enim undique romphea flammea id est muro igneo accinctus ita ut eius cum caelo pene iungat incendium cherubin quoque id est angelorum praesidium arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est ut homines flammae angelos uero malos angeli submoueant ne cui carni uel spiritui transgressionis aditus paradisi pateat india uocata ab indo flumine quo ex parte occidentali clauditur haec a meridiano mari porrecta usque ad ortum solis et ab septentrione usque ad montem caucasum peruenit habens gentes multas et oppida insulam quoque taprobanen gemmis et elephantis refertam chrysam et argyren auro argentoque fecundas tilen quoque arboribus foliam numquam carentem habet et fluuios gangen et indum et hypanem inlustrantes indos terra indiae fauonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges uice hiemis etesias patitur gignit autem tincti coloris homines elephantos ingentes monoceron bestiam psittacum auem ebenum quoque lignum et cinnamum et piper et calamum aromaticum mittit et ebur lapides quoque pretiosos beryllos chrysoprasos et adamantem carbunculos lychnites margaritas et uniones quibus nobilium feminarum ardet ambitio ibi sunt et montes aurei quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra inpossible est parthia ab indiae finibus usque ad mesopotamiam generaliter nominatur propter inuictam enim parthorum uirtutem et assyria et reliquae proximae regiones in eius nomen transierunt sunt enim in ea aracusia parthia assyria media et persida quae regiones inuicem sibi coniunctae initium ab indo flumine sumunt tigri clauduntur locis montuosis et asperioribus sitae habentes fluuios hydaspem et arbem sunt enim inter se finibus suis discretae nomina a propriis auctoribus ita trahentes aracusia ab oppido suo nuncupata parthiam parthi ab scythia uenientes occupauerunt eamque ex suo nomine uocauerunt huius a meridie rubrum mare est a septentrione hyrcanum salum ab occidui solis plaga media regna in ea decem et octo sunt porrecta a caspio litore usque ad terras scytharum assyria uocata ab assur filio sem qui cam regionem post diluuium primus incoluit haec ab ortu indiam a meridie mediam tangit ab occiduo tigrim a septentrione montem caucasum ubi portae caspiae sunt in hac regione primus usus inuentus est purpurae inde primum crinium et corporum unguenta uenerunt et odores quibus romanorum atque graecorum effluxit luxuria media et persida a regibus medo et perso cognominatae qui eas prouincias bellando adgressi sunt ex quibus media ab occasu transuersa parthia regna amplectitur a septentrione armenia circumdatur ab ortu caspios uidet a meridie persidam huius terra medicam arborem gignit quam alia regio minime parturit sunt autem mediae duae maior et minor persida tendens ab ortu usque ad indos ab occasu rubrum mare habet ab aquilone uero mediam tangit ab austro carmaniam quae persidae adnectitur quibus est susa oppidum nobilissimum in persida primum orta est ars magica ad quam nebroth gigans post confusionem linguarum abiit ibique persas ignem colere docuit nam omnes in illis partibus solem colunt qui ipsorum lingua el dicitur mesopotamia graecam etymologiam possidet quod duobus fluuiis ambiatur nam ab oriente tigrim habet ab occiduo euphraten incipit autem a septentrione inter montem taurum et caucasum cuius a meridie sequitur babylonia deinde chaldaea nouissime arabia euduimon babyloniae regionis caput babylon urbs est a qua et nuncupata tam nobilis ut chaldaea et assyria et mesopotamia in eius nomen aliquando transierint arabia appellata id est sacra hoc enim significare interpretatur eo quod sit regio turifera odores creans hinc eam graeci eudaimon nostri beatam nominauerunt in cuius saltibus et myrrha et cinnamum prouenit ibi nascitur auis phoenix sardonyx gemma et iris molochites et paederota ibi inuenitur ipsa est et saba appellata a filio chus qui nuncupatus est saba haec autem angusto terrae tractu ad orientem uersus ad persicum sinum extenditur cuius septentrionalia chaldaea claudit occasum sinus arabicus syriam syrus quidam perhibetur indigena a suo uocabulo nuncupasse haec ab oriente fluuio euphrate ab occasu mari nostro et aegypto terminatur tangens a septentrione armeniam et cappadociam a meridie sinum arabicum situs eius porrectus in inmensam longitudinem in lato angustior habet autem in se prouincias commagenam phoeniciam et palaestinam cuius pars est iudaea absque sarracenos et nabatheos commagena prima prouincia syriae a uocabulo commagae urbis nuncupata quae quondam ibi metropolis habebatur huius est a septentrione armenia ab ortu mesopotamia a meridie syria ab occasu mare magnum phoenix cadmi frater de thebis aegyptiorum in syriam profectus apud sidonem regnauit eamque prouinciam ex suo nomine phoeniciam appellauit ipsa est ubi est tyrus ad quem esaias loquitur habet autem ab oriente arabiam a meridie mare rubrum palaestina prouincia philistim urbem metropolim habuit quae nunc dicitur ascalon ex qua ciuitate omnis circa eam regio palaestina est nuncupata huius ab oriente mare rubrum occurrit a meridiano latere iudae excipitur a septentrionali plaga tyriorum finibus clauditur ab occasu aegyptio limite terminatur iudaea regio palaestinaeex nomine iudae appellata ex cuius tribu reges habuit haec prius chanaan dicta a filio cham siue a decem chananaeorum gentibus quibus expulsis eandem terram iudaei possiderunt initium longitudinis eius a uico arfa usque ad uicum iuliadem porrigitur in quo iudaeorum pariter ac tyriorum communis habitatio est latitudo autem eius a monte libani usque ad tiberiadis lacum extenditur in medio autem iudaeae ciuitas hierosolyma est quasi umbilicus regionis totius terra uariarum opum diues frugibus fertilis aquis inlustris opima balsamis unde secundum elementorum gratiam existimauerunt iudaei eam promissam patribus terram fluentem mel et lac cum hic illis deus resurrectionis praerogatiuam polliceretur samaria regio palaestinae ab oppido quodam nomen accepit qui uocabatur samaria ciuitas quondam regalis in israel quae nunc ab augusti nomine sebastia nuncupatur haec regio inter iudaeam et galilaeam media iacet incipiens a uico cui nomen est eleas deficiens in terra agrabath situs eius natura consimili nec ullo differens a iudaea galilaea regio palaestinae uocata quod gignat candidiores homines quam palaestina haec autem duplex est superior et inferior sibi tamen conexae syriae et phoeniciae adhaerentes terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda pentapolis regio in confinio arabiae et palaestinae sita dicta a quinque ciuitatibus inpiorum quae caelesti igne consumptae sunt terra amplius ab hierosolymis olim uberrima nunc autem deserta atque exusta nam pro scelere incolarum de caelo descendit ignis qui regionem illam in cineres aeternos dissoluit cuius umbra quaedam et species in fauillis et arboribus ipsis etiam adhuc uidetur nascuntur enim ibi poma uirentia sub tanta specie maturitatis ut edendi desiderium gignant si carpas fatiscunt ac resoluuntur in cinerem fumumque exhalant quasi adhuc ardeant nabathea regio a nabeth filio ismael nuncupata iacet autem inter iudaeam et arabiam et surgens ab euphrate in mare rubrum porrigitur et est pars arabiae aegyptus qui prius aeria dicebatur ab aegypto danai fratre postea ibi regnante nomen accepit haec ab oriente syriae ac rubro mari coniuncta ab occasu libyam habet a septentrione mare magnum a meridie uero introrsus recedit pertendens usque ad aethiopas regio caeli imbribus insueta et pluuiarum ignara nilus solus eam circumfluens inrigat et inundatione sua fecundat unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum finis aegypti canopea a canope menelai gubernatore sepulto in ea insula quae libyae principium et ostium nili facit seres oppidum orientis a quo et genus sericum et regio nuncupata haec ab scythico oceano et mari caspio ad oceanum orientalem inflectitur nobilibus frondibus fertilis e quibus uellera decerpuntur quae ceterarum gentium seres ad usum uestium uendunt bactriae regionis proprius amnis bactros uocabulum dedit partes huius quae pone sunt propanisi iugis ambiuntur quae aduersae sunt indi fluuii fontibus terminantur reliqua includit ochus fluuius mittit bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes scythia sicut et gothia a magog filio iaphet fertur cognominata cuius terra olim ingens fuit nam ab oriente india a septentrione per paludes maeotides inter danubium et oceanum usque ad germaniae fines porrigebatur postea uero minor effecta a dextra orientis parte qua oceanus sericus tenditur usque ad mare caspium quod est ad occasum dehinc a meridie usque ad caucasi iugum deducta est cui subiacet hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas propter terrarum infecunditatem late uagantes ex quibus quaedam agros incolunt quaedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine uiuunt scythiae plures terrae sunt locupletes inhabitabiles tamen plures nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant gryphorum inmanitate accessus hominum rarus est smaragdis autem optimis haec patria est cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus scythiae est habet et flumina magna moschorum phasiden atque araxen hyrcania dicta a silua hyrcana quae scythiae subiacet habens ab oriente mare caspium a meridie armeniam a septentrione albaniam ab occasu iberiam est autem siluis aspera copiosa inmanibus feris tigribus pantherisque et pardis de qua uergilius aen hyrcanaeque admorunt ubera tigres albania a colore populi nuncupata eo quod alba crine nascantur haec ab oriente sub mare caspium surgens per ora oceani septentrionalis usque ad maeotides paludes per deserta et inculta extenditur huic terrae canes ingentes sunt tantaeque feritatis ut tauros premant leones perimant armenia nuncupata ab armeno iasonis thessali comite qui amisso rege iasone collecta multitudine eius quae passim uagabatur armeniam cepit et ex suo nomine nuncupauit sita est autem inter taurum et caucasum a cappadocia usque ad caspium mare protensa habens a septentrione ceraunios montes ex cuius collibus tigris fluuius nascitur et in cuius montibus arca post diluuium sedisse perhibetur duplex est autem armenia superior et inferior sicut duae pannoniae hiberia regio asiae est prope pontum armeniae iuncta in hac herbae tincturae utiles nascuntur cappadociam urbs propria nominauit haec in capite syriae sita ab oriente armeniam tangit ab occasu asiam minorem ab aquilone mare cimmericum et themiscyrios campos quos habuere amazones a meridie uero taurum montem cui subiacet cilicia et isauria usque ad cilicium sinum qui spectat contra insulam cyprum terra eius ante alias nutrix equorum halys amnis per eam fluit qui quondam lydiae regna disiunxit a persis asia minor ab oriente cappadocia cingitur ab aliis partibus undique mare circumdatur nam a septentrione pontum euxinum habet ab occasu propontidem a meridie aegyptium mare habet prouincias bithyniam phrygiam galatiam lydiam cariam pamphyliam isauriam lyciam atque ciliciam prima asiae minoris bithynia in ponti exordio ad partem solis orientis aduersa thraciae iacet multis antea nominibus appellata nam prius bebrycia dicta deinde mygdonia mox a bithyno rege bithynia nuncupata ipsa est et maior phrygia nicomedia urbs in ea est ubi hannibal fugiens ueneni haustu animam exspirauit galatia dicta a priscis gallorum gentibus a quibus extitit occupata nam galli in auxilium a rege bithyniae euocati regnum cum eo parta uictoria diuiserunt sicque deinde graecis admixti primum gallograeci nunc ex antiquo gallorum nomine galatae dicuntur et eorum regio galatia nuncupatur phrygia dicta a phrygia europis filia haec et dardania a dardano iouis filio dicta de quo homerus ait cf il quem primum genuit caelesti iuppiter arce hic enim profectus de corytho ciuitate primus uenit in phrygiam est autem regio troadi superiecta ab aquilonis parte galatiae a meridiana uicina est lycaoniae ab oriente lydiae adhaeret ab occidente hellesponto mari terminatur huius regio troia est quam ex suo nomine appellauit tros troianorum rex ganymedis pater duae sunt autem phrygiae maior et minor maior phrygia smyrnam habet minor uero ilium lycaonia cariam hermus fluuius discernit a phrygia lydia sedes antiqua regnorum quam pactoli unda extulit in diuitias torrentibus aureis haec antea maeonia dicebatur quae dum pro breuitate duos fratres reges lydum et tyrrhenum ferre non posset hinc ex sorte tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca galliae occupauit et tyrrheniam nominauit lydia autem a lydo regis fratre qui in prouincia remanserat cognominata est coniungitur autem ab occidente minori phrygiae ab ortu smyrnam urbem habet quam helles fluuius cingit cuius campos pactolus et hermus circumfluunt arenis aureis ditissimi pamphylia isauria ex situ loci perhibetur cognominata quod undique aperta aurarum flatibus pateat metropolim urbem seleuciam habet cilicia a cilice quodam nomen traxit quem ortum phoenice dicunt antiquioremque ioue fuisse adserunt plurima iacet campis recipiens ab occiduo lyciam a meridie mare issicum a tergo montis tauri iuga hanc cydnus amnis intersecat matrem urbium habet tarsum in ea et corycus oppidum est unde crocum plurimum et optimum uenit spiramine fraglantiori et colore plus aureo lycia nuncupata quod ab oriente adiuncta ciliciae sit nam habet ab ortu ciliciam ab occasu et meridie mare a septentrione cariam ibi est mons chimaera qui nocturnis aestibus ignem exhalat sicut in sicilia aetna et uesuuius in campania iu de europa post asiam ad europam stilum uertendum europa quippe agenoris regis libyae filia fuit quam iouis ab africa raptam cretam aduexit et partem tertiam orbis ex eius nomine appellauit iste est autem agenor libyae filius ex qua et libya id est africa fertur cognominata unde apparet prius libyam accepisse uocabulum postea europam europa autem in tertiam partem orbis diuisa incipit a flumine tanai descendens ad occasum per septentrionalem oceanum usque in fines hispaniae cuius pars orientalis et meridiana a ponto consurgens tota mari magno coniungitur et in insulas gades finitur prima europae regio scythia inferior quae a maeotidis paludibus incipiens inter danubium et oceanum septentrionalem usque ad germaniam porrigitur quae terra generaliter propter barbaras gentes quibus inhabitatur barbarica dicitur huius pars prima alania est quae ad maeotidis paludes pertingit post hanc dacia ubi et gothia deinde germania ubi plurimam partem sueui incoluerunt germania post scythiam inferiorem a danubio inter rhenum fluuium oceanumque conclusa cingitur a septentrione et occasu oceano ab ortu uero danubio a meridie rheno flumine dirimitur terra diues uirum ac populis numerosis et inmanibus unde et propter fecunditatem gignendorum populorum germania dicta est gignit aues hyrcanias quarum pinnae nocte perlucent bisontes quoque feras et uros atque alces parturit mittit et gemmas crystallum et sucinum callaicum quoque uiridem et ceraunium candidum duae sunt autem germaniae superior iuxta septentrionalem oceanum inferior circa rhenum prouincias autem quas danubius a barbarico ad mediterraneum mare secludit prima est moesia a messium prouentu uocata unde et eam ueteres cereris horreum nuncupabant haec autem ab oriente ostiis danubii iungitur ab euro uero thraciae a meridie macedoniae ab occasu histriae copulatur post moesiam autem pannonia est inde noricus ager frigidus et parcius fructuosus post quem raeticus frugibus ferax qui excipit galliam belgicam thraciae thiras iaphet filius ueniens nomen dedisse perhibetur alii a saeuitia incolarum thraciam appellatam dixerunt huic ab oriente propontis et urbs constantinopolis opposita est a septentrione uero ister obtenditur a meridie uero aegeo mari adhaeret ab occasu macedonia illi subiacet cuius regionem olim bessorum populus massagetae sarmatae scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt ampla est enim ideoque plurimas continuit gentes ebrum fluuium thracia fundit qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit graecia a graeco rege uocata qui cunctam eam regionem regno incoluit sunt autem prouinciae graeciae septem quarum prima ab occidente dalmatia inde epirus inde hellas inde thessalia inde macedonia inde achaia et duae in mari creta et cyclades illyricus autem generaliter omnis graecia dalmatia a delmi maxima eiusdem prouinciae ciuitate traxisse nomen existimatur adhaeret autem ab oriente macedoniae a septentrione moesiae ab occasu histria terminatur a meridie uero adriatico sinu clauditur epirus a pyrrho achillis filio cognominata cuius pars chaonia quae antea molosia dicta est a moloso filio pyrrhi quem de andromacha habuit sed postquam occisus est pyrrhus orestis insidiis andromacham helenus suscepit tenuitque regnum priuigni qui successerat patri a quo molosia dicta est pars epiri quam helenus postea a fratre chaone quem in uenatu per ignorantiam dicitur occidisse chaoniam nominauit quasi ad solacium fratris extincti hellas dicta a rege hellene deucalionis et pyrrhae filio a quo et prius graeci hellenes nuncupati sunt ipsa est et attica terra acte prius dicta nam granus quidam graeciae indigena fuit ex cuius filia attis nomine attica terra uocata est haec inter macedoniam et achaiam media iacet arcadiae a septentrionali parte coniuncta ipsa est et uera graecia ubi fuit athenae ciuitas mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix qua nihil habuit graecia clarius atque nobilius in ea est et marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus helladis autem duae sunt prouinciae boeotia et peloponnensis boeotia autem dicta hac ex causa dum cadmus agenoris filius europam sororem a ioue raptam ex praecepto genitoris quaereret nec reperiret patris iram formidans confirmato animo elegit exilium nam bouis forte conspectae secutus uestigia amplexus est sedem ubi illa recubauerat sicque locum de nomine bouis boeotiam nominauit ubi et thebas urbem construxit in qua olim ciuilia bella detonuerunt et ubi nati sunt apollo et hercules maior ille thebanus eadem est aonia uocata a fonte quodam apollini et musis consecrato qui in eadem boeotia est peloponnensis secunda pars helladis a pelope regnata atque uocata thessalia a thessalo rege cognominata quae ad meridianam plagam macedoniae coniuncta est cuius a tergo pieria est multa in thessalia flumina et oppida inter quae praecipue thessalonica ibi est et mons parnasus quondam apollini consecratus thessalia patria achillis et origo lapitharum fuit de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt unde et centauri dicti sunt in thessalia primum solidi aurei facti sunt domandorum quoque equorum usus primum repertus est macedoniae in exordio ab emathio rege emathiae nomen erat sed macedo deucalionis maternus nepos postquam ibi accepit principatum mutauit uocabulum macedoniamque a suo nomine dixit est autem confinis ab oriente aegeo mari a meridie achaiae ab occasu dalmatiae a septentrione moesiae patria alexandri magni et regio aureis uenis argentique opima lapidem quem paeaniten uocant ista gignit mons olympus in ea est qui excellenti uertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec nubes nec uenti sentiantur achaia ab achaeo rege et urbs et prouincia appellata haec pene insula est nam absque septentrionali parte qua macedoniae iungitur undique septa est mari ab oriente enim habet myrteum mare ab euro creticum a meridie ionium ab africo et occasu cassiopas insulas a sola septentrionali parte macedoniae uel atticae terrae adiungitur huius caput est urbs corinthus graeciae decus inachus est achaiae fluuius arcadia uero sinus achaiae est ut platani folium inter ionium et aegeum mare exposita quam arcas iouis et callisto filius pelasgis in dicionem redactis ex suo nomine arcadiam nuncupauit ipsa est et sicyonia a sicyone rege a quo et regnum sicyoniorum est dictum habet autem arcadia fluuium magnum erimanthum asbeston quoque lapidem qui semel accensus numquam extinguitur candidissimae etiam merulae ibi nascuntur lacedaemonia pannonia ab alpibus appenninis est nuncupata quibus ab italia secernitur regio uiro fortis et solo laeta duobus satis acribus fluuiis drauo sauoque uallata coniungitur autem cum norico et raetia habentes ab oriente moesiam ab euro istriam ab africo uero alpes appenninos habent ab occasu galliam belgicam a septentrione danubii fontem uel limitem qui germaniam galliamque secernit istriam ister amnis uocauit qui eius terram influit ipse est danubius habet autem istria a septentrione pannoniam italia olim a graecis populis occupata magna graecia appellata est deinde a regis nomine saturnia mox et latium dicta eo quod idem saturnus a ioue sedibus suis pulsus ibi latuerit postremo ab italo siculorum rege ibi regnante italia nuncupata est cuius situs longitudine amplius quam latitudine a circio in eurum extenditur a meridie tyrrheno mare ab aquilone adriatico clauditur ab occiduo alpium iugis finitur terra omnibus in rebus pulcherrima soli fertilitate pabuli ubertate gratissima habet lacus benacum auernum atque lucrinum fluuios eridanum et tiberim et tepentes fontibus baias gignit gemmas syrtitem lyncurium et corallium boam quoque serpentem lyncem feram et diomedias aues italia autem et hispania idcirco hesperiae dictae quod graeci hespero stella nauigent et in italia et in hispania quae hac ratione discernuntur aut enim hesperiam solam dicis et significas italiam aut addis ultimam et significas hispaniam quia in occidentis est fine tuscia pars italiae umbria uero pars tusciae tuscia autem a frequentia sacrorum et turis uocata apo tou thuaksein umbria uero historiae narrant eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit et ob hoc ombria graece cognominata est enim in iugis appennini montis sita in parte italiae iuxta meridiem etruria pars italiae dicta quod eius fines tendebantur usque ad ripam tiberis quasi eterouria nam eteron significat alterum oros finis uocatur romae enim fines antea unam tantum tiberis ripam tenebant alii etruriam dictam ab etrusco principe putant item et tyrrhenia a tyrrheno lydi fratre qui ex sorte cum populi parte de maeonia uenit ad italiam haec est et tuscia sed tusciam dicere non debemus quia nusquam legimus tuscia autem a frequentia sacrificii et turis dicta apo tou thusai illic et aruspicinam dicunt esse repertam apulia campania gallia a candore populi nuncupata est gala enim graece lac dicitur montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt quo fit ut candor corporum non coloretur hanc ab oriente alpium iuga tuentur ab occasu oceanus includit a meridie praerupta pyrenaei a septentrione rheni fluenta atque germania cuius initium belgica finis aquitania est regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta fluminibus quoque et fontibus rigua perfusa duobus magnis rheno et rhodano fluuiis belgis autem ciuitas est galliae a quo belgica prouincia dicta cisalpina quia citra alpes transalpina id est trans alpes contra septentrionem raetia uero quod sit iuxta rhenum aquitania autem ab obliquis aquis ligeris fluminis appellata qui ex plurima parte terminus eius est eamque pene in orbem cingit hispania prius ab ibero amne iberia nuncupata postea ab hispalo hispania cognominata est ipsa est et uera hesperia ab hespero stella occidentali dicta sita est autem inter africam et galliam a septentrione pyrenaeis montibus clausa a reliquis partibus undique mare conclusa salubritate caeli aequalis omnium frugum generibus fecunda gemmarum metallorumque copiis ditissima interfluunt eam flumina magna baetis mineus iberus et tagus aurum trahens ut pactolus habet prouincias sex tarraconensem cartaginensem lusitaniam galliciam baeticam et trans freta in regione africae tingitaniam duae sunt autem hispaniae citerior quae in septentrionis plagam a pyrenaeo usque ad cartaginem porrigitur ulterior quae in meridiem a celtiberis usque ad gaditanum fretum extenditur citerior autem et ulterior dicta quasi citra et ultra sed citra quasi circa terras et ultra uel quod ultima uel quod non sit post hanc ulla hoc est alia terra u de libya libya dicta quod inde libs flat hoc est africus alii aiunt epaphum iouis filium qui memphin in aegypto condidit ex cassiopa uxore procreasse filiam libyam quae postea in africa regnum possedit cuius ex nomine terra libya est appellata africam autem nominatam quidam inde existimant quasi apricam quod sit aperta caelo uel soli et sine horrore frigoris alii dicunt africam appellari ab uno ex posteris abrahae de cethura qui uocatus est afer de quo supra meminimus incipit autem a finibus aegypti pergens iuxta meridiem per aethiopiam usque athlantem montem a septentrionali uero parte mediterraneo mari coniuncta clauditur et in gaditano freto finitur habens prouincias libyam cyrenensem pentapolim tripolim byzacium carthaginem numidiam mauretaniam sitifensem mauretaniam tingitanam et circa solis ardorem aethiopiam libya cyrenensis in parte africae prima est a cyrene urbe metropoli quae est in eius finibus nuncupata huic ab oriente aegyptus est ab occasu syrtes maiores et trogodytae a septentrione mare libycum a meridie aethiopia et barbarorum uariae nationes et solitudines inaccessibiles quae etiam basiliscos serpentes creant pentapolis graeca lingua a quinque urbibus nuncupata id est berenice ceutria apollonia ptolomais cyrene ex quibus ptolomais et berenice a regibus nominatae sunt est autem pentapolis libyae cyrenensi adiuncta et eius finibus deputata tripolitanam quoque prouinciam graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium oeae sabratae leptis magnae haec habet ab oriente syrtes maiores et trogodytas a septentrione mare adriaticum ab occasu byzacium a meridie gaetulos et garamantas usque ad oceanum aethiopicum pertendentes byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est ex quibus una hadrumetum uocatur haec sub tripoli est patens passuum ducenta uel amplius milia fecunda oleis et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimae frugis renascantur zeugis ubi carthago magna ipsa est et uera africa inter byzacium et numidiam sita a septentrione mari siculo iuncta et a meridie usque ad gaetulorum regionem porrecta cuius proxima quaeque frugifera sunt ulteriora autem bestiis et serpentibus plena atque onagris magnisin deserto uagantibus gaetulia autem africae pars mediterranea est numidia ab incolis passim uagantibus sic uocata quod nullam certam haberent sedem nam lingua eorum incertae sedes et uagae numidia dicuntur incipit autem a flumine amsiga inzeugitanum limitem definit habens ab ortu syrtes minores a septentrione mare quod intendit sardiniam ab occasu mauretaniam sitifensem a meridie aethiopum gentes regio campis praepinguis ubi autem siluestris est feras educat ubi iugis ardua equos et onagros procreat eximio etiam marmore praedicatur quod numidicum dicitur habet autem urbes praecipuas hipponem regium et rusicadam mauretania uocata a colore populorum graeci enim nigrum mauron uocant sicut enim gallia a candore populi ita mauretania a nigrore nomen sortita est cuius prima prouincia mauretania sitifensis est quae sitifi habuit oppidum a quo et uocabulum traxisse regio perhibetur mauretania uero caesariensis coloniae caesareae ciuitas fuit et nomen prouinciae ex ea datum utraeque igitur prouinciae sibi coniunctae ab oriente numidiam habent a septentrione mare magnum ab occasu flumen maluam a meridie montem astrixin qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad oceanum mauretania tingitania a tingi metropolitana huius prouinciae ciuitate uocata est haec ultima africae exsurgit a montibus septem habens ab oriente flumen maluam a septentrione fretum gaditanum ab occiduo oceanum athlanticum a meridie gaulalum gentes usque ad oceanum hesperium pererrantes regio gignens feras simias dracones et struthiones olim etiam et elephantis plena fuit quos sola nunc india parturit garamantis regionis caput garama oppidum fuit est autem inter cyrenensem et aethiopiam ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis aethiopia dicta a colore populorum quos solis uicinitas torret denique uim sideris prodit hominum color est enim ibi iugis aestus nam quidquid eius est sub meridiano cardine est circa occiduum autem montuosa est arenosa in medio ad orientalem uero plagam deserta cuius situs ab occiduo athlantis montis ad orientem usque in aegypti fines porrigitur a meridie oceano a septentrione nilo flumine clauditur plurimas habens gentes diuerso uultu et monstruosa specie horribiles ferarum quoque et serpentium referta est multitudine illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus basiliscus dracones ingentes ex quorum cerebro gemmae extrahuntur iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur cinnamonium ibi colligitur duae sunt autem aethiopiae una circa ortum solis altera circa occasum in mauretania extra tres autem partes orbis quarta pars trans oceanum interior est in meridie quae solis ardore incognita nobis est in cuius finibus antipodes fabulose inhabitare produntur proxima autem hispaniae mauretania est deinde numidia inde regio carthaginensis post quae gaetuliam accipimus post eam aethiopiam inde loca exusta solis ardoribus sciendum sane quod quaedam prouinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt postea a prouincia gentis nomen est factum nam ab italo italia et rursus ab italia italus et sic utimur ipsa nomina gentis quomodo fuit ipsud nomen auctoris unde deriuatum est nomen prouinciae ex quo accidit ex uno nomine nominari et ciuitatem et regionem et gentem prouinciae autem ex causa uocabulum acceperunt principatus namque gentium qui ad reges alios pertinebat eum in ius suum romani uincendo redigerent procul positas regiones prouincias appellauerunt patria autem uocata quod communis sit omnium qui in ea nati sunt terra autem significari ut praediximus elementum terras uero singulas partes ut africa italia eadem et loca nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent prouincias sicut in corpore locus est pars una multa in se continens membra sicut et domus multa in se habens cubicula sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia quorum partes sunt prouinciae sicut in asia phrygia in gallia raetia in hispania baetica nam asia locus est prouincia asiae phrygia troia regio phrygiae ilium ciuitas troiae item regiones partes sunt prouinciarum quas uulgus conuentus uocat sicut in phrygia troia sicut in gallicia cantabria asturia a rectoribus autem regio nuncupata est cuius partes territoria sunt territorium autem uocatum quasi tauritorium tritum bubus et aratro antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant ui de insulis insulae dictae quod in salo sint id est in mari ex his quoque notissimae et maximae quas plurimi ueterum sollerti studio indagauerunt notandae sunt brittania oceani insula interfuso mari toto orbe diuisa a uocabulo suae gentis cognominita haec aduersa galliarum parte ad prospectum hispaniae sita est circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia multa et magna flumina in ea fontes calidi metallorum larga et uaria copia gagates lapis ibi plurimus et margaritae tanatos insula oceani freto gallico a brittania aestuario tenui separata frumentariis campis et gleba uberi dicta autem tanatos a morte serpentum quos dum ipsa nesciat asportata inde terra quoquo gentium uecta sit angues ilico perimit thyle ultima insula oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra brittaniam a sole nomen habens quia in ea aestiuum solstitium sol facit et nullus ultra eam dies est unde et pigrum et concretum est eius mare orcades insulae oceani intra britanniam positae numero triginta tres quarum uiginti desertae sunt tredecim coluntur scotia idem et hibernia proxima brittaniae insula spatio terrarum angustior sed situ fecundior haec ab africo in boream porrigitur cuius partes priores hiberiam et cantabricum oceanum intendunt unde et hibernia dicta scotia autem quod ab scotorum gentibus colitur appellata illic nulla anguis auis rara apis nulla adeo ut aduectos inde pulueres seu lapillos si quis alibi sparserit inter aluaria examina fauos deserant gadis insula in fine baeticae prouinciae sita quae dirimit europam ab africa in qua herculis columnae uisuntur et unde tyrrheni maris faucibus oceani aestus inmittitur est autem a continenti terra centum uiginti passibus diuisa quam tyrii a rubro profecti mare occupantes lingua sua gadir id est septam nominauerunt pro eo quod circumsepta sit mari nascitur in ea arbor similis palmae cuius gummis infectum uitrum ceraunium gemmam reddit fortunatarum insulae uocabulo suo significant omnia ferre bona quasi felices et beatae fructuum ubertate sua enim aptae natura pretiosarum poma siluarum parturiunt fortuitis uitibus iuga collium uestiuntur ad herbarum uicem messis et holus uulgo est unde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse paradisum putauerunt sitae sunt autem in oceano contra laeuam mauretaniae occiduo proximae et inter se interiecto mari discretae gorgades insulae oceani obuersae promontorio quod uocatur hesperu ceras quas incoluerunt gorgones feminae aliti pernicitate hirsuto et aspero corpore et ex his insulae cognominatae distant autem a continenti terra bidui nauigatione hesperidum insulae uocatae a ciuitate hesperide quae fuit in fines mauretaniae sunt enim ultra gorgadas sitae sub athlanteum litus in intimos maris sinus in quarum hortis fingunt fabulae draconem peruigilem aurea mala seruantem fertur enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut uisentibus procul lapsus angueos imitetur chryse et argyre insulae in indico oceano sitae adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint unde et uocabula sortitae sunt taprobane insula indiae subiacens ad eurum ex qua oceanus indicus incipit patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum in latitudine sescenta uiginti quinque milia stadiorum scinditur amni interfluo tota margaritis repleta et gemmis pars eius bestiis et elephantis repleta est partem uero homines tenent in hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes et bis floribus uernare locum tiles insula indiae uirens omni tempore folia hucusque oceani insulae item insulae quae hellesponto usque ad gades in mare magno sunt constitutae cypros insula a ciuitate cypro quae in ea est nomen accepit ipsa est et paphos ueneri consecrata in carpathio mari uicina austro famosa quondam diuitiis et maxime aeris ibi enim prima huius metalli inuentio et utilitas fuit creta graeciae pars est iungens contra peloponnensem haec primum a temperie caeli macaronnesos appellata est deinde creta dicta a crete quodam indigena quem aiunt unum curetum fuisse a quibus iuppiter ibi absconditus est et enutritus est autem insula graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta a septentrione graeciae aestibus ab austro aegyptiis undis perfusa fuit autem quondam centum urbibus nobilis unde et hecatompolis dicta est prima etiam remis et sagittis claruit prima litteris iura finxit equestres turmas prima docuit studium musicum ab idaeis dactylis in ea coeptum capris copiosa ceruos eget lupos et uulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit serpens nulla ibi nulla noctua et si inueniatur statim emoritur larga est autem uitibus et arboribus dyctamnos herba in creta nascitur et alimos quae admorsa diurnam famem prohibet phalangos autem uenenatos gignit et lapidem qui idaeus dactylus dicitur abydos insula in europa super hellespontum posita angusto et periculoso mari separata et abudos graece dicta quod sit introitus hellesponti maris in quo xerxes pontem ex nauibus fecit et in graeciam transiit coos insula adiacens prouinciae atticae in qua hippocrates medicus natus est quae ut uarro testis est arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit cyclades insulae antiquitus graeciae fuerunt quas inde cyclades autumant dictas quod licet spatiis longioribus a delo proiectae in orbem tamen circa delum sitae sint nam orbem kuklon graii loquuntur quidam uero non quod in orbem digestae sed propter scopulos qui circa eadem sunt dictas putant cyclades haec in hellesponto inter aegeum et maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago myrtoo sunt autem numero quinquaginta tres tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta ab oriente in occasum milia ducenta metropolis earum rhodos delos insula in medio cycladum sita et dicta delos fertur quod post diluuium quod ogygi temporibus notatur cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset ante omnes terras radiis solis inluminata est sortitaque ex eo nomen quod prima manifestata fuisset uisibus nam delon graeci manifestum dicunt ipsa est et ortygia eo quod primum ibi uisae sunt coturnices aues quas graeci ortugas uocant in hac insula latona enixa est apollinem et dianam delos autem et ciuitas dicitur et insula rhodos cycladum prima ab oriente in qua rosae capitulum dicitur esse inuentum dum ibi ciuitas conderetur ex quo et urbs et insula rhodos est appellata in hac urbe solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores tenedos una ex cycladibus a septentrione sita in qua olim ciuitas a tene quodam condita est unde nomen urbis illius uel potius insulae fuit nam tenes iste infamatus quod cum nouerca sua concubuisset fugiens hanc insulam uacuam cultoribus obtinuit unde et tenedos dicta est sic cicero uerr tenen ipsum cuius ex nomine tenedos nominatum carpathos unaex cycladibus a meridie posita contra aegyptum a qua carpathium mare appellatum est uocata propter celerem fructuum maturitatem est enim inter aegyptum et rhodum ex hac insula dicuntur et carpasiae naues magnae et spatiosae cytherea insula una ex cycladibus a parte occidua sita cuius porphyris antea nomen fuit cytherea autem uocata quod ibi uenus sit orta icaria insula una de cycladibus quae icario mari nomen dedit haec inter samum et myconum procurrentibus saxis inhospitalis est et nullis sinibus portuosa dicitur autem icarum cretensem ibi naufragio interisse et de exitu hominis inpositum nomen loco naxos insula a dionysio dicta quasi dionaxos quod fertilitate uitium uincat ceteras est autem a delo decem et octo milia passuum separata ex qua olim iouis fertur aduersus titanas fuisse profectus melos ex numero cycladum una omnium insularum rotundissima unde et nuncupata historia dicit ex ias i one natum fuisse philomelum et plutum ex philomelo pareantum genitum qui de suo nomine paron insulam et oppidum appellauit prius autem minoia deinde paros dicta de qua uergilius aen niueamque paron gignit enim marmor candidissimum quod parium dicunt mittit et sardam lapidem marmoribus quidem praestantiorem et inter gemmas uilissimum chios insula syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur syri enim masticem chio uocant samos insula est in mari aegeo ubi nata est iuno ex qua fuit sibylla samia et pythagoras samius a quo philosophiae nomen inuentum est in hac insula reperta prius fictilia uasa traduntur unde et uasa samia appellata sunt sicilia a sicano rege sicania cognominata est deinde a siculo itali fratre sicilia prius autem trinacria dicta propter tria akra id est promontoria pelorum pachinum et lilybaeum trinacria enim graecum est quod latine triquetra dicitur quasi in tres quadras diuisa haec ab italia exiguo fretu discreta africum mare prospectans terris frugifera auro abundans cauernis tamen et fistulis penetrabilis uentisque et sulphure plena unde et ibi aethnae montis extant incendia in cuius fretu scylla est et charybdis quibus nauigia aut absorbuntur aut conliduntur fuit autem quondam patria cyclopum et postea nutrix tyrannorum frugum fertilis ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa principem urbium syracusas habet fontem arethusam et alpheum fluuium magnorum generatorem equorum cf uirg aen in ea insula primum est inuenta comoedia achaten lapidem ipsa primum ex achate flumine dedit parturit et mare eius corallium gignit et sales agrigentinos in igne solubiles crepitantes in aquis omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus sallustius hist autem dicit italiae coniunctam fuisse siciliam sed medium spatium impetu maris diuisum et per angustiam scissum thapsus insula stadiis decem a sicilia remota iacens et planior unde et nuncupata de qua uergilius aen thapsumque iacentem aeoliae insulae siciliae appellatae ab aeolo hippotae filio quem poetae finxerunt regem fuisse uentorum sed ut uarro dicit rector fuit istarum insularum et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus uentorum ab inperitis uisus est uentos sua potestate retinuisse eaedem insulae et uulcaniae uocantur quod et ipsae sicut aethna ardeant sunt autem nouem habentes propria nomina quarum primam liparus quidam liparen uocauit qui eam ante aeolum rexit altera hiera uocatur quod sit collibus eminentissimis reliquae uero id est strongyle didyme eriphusa hephaestia phaenicusa euonymos tripodes sonores quoniam nocte ardent aeoliae siue uulcaniae dicuntur ex his quaedam ab initio non fuerunt postea mare editae usque nunc permanent stoechades insulae massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte narbonensis prouinciae qua rhodanus fluuius in mare exit dictae autem graece stoichades quasi opere in ordinem sint positae sardus hercule procreatus cum magna multitudine a libya profectus sardiniam occupauit et ex suo uocabulo insulae nomen dedit haec in africo mari facie uestigii humani in orientem quam in occidentem latior prominet ferme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem uertunt ex quo ante commercium a nauigantibus graecorum ichnos appellata est terra patet in longitudine milia centum quadraginta in latitudine quadraginta in ea neque serpens gignitur neque lupus sed solifuga tantum animal exiguum hominibus perniciosum uenenum quoque ibi non nascitur nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata apiastro similis quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit fontes habet sardinia calidos infirmis medellam praebentes furibus caecitatem si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint corsicae insulae exordium incolae ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis nam quaedam corsa nomine ligus mulier cum taurum ex grege quem prope litora regebat transnatare solitum atque per interuallum corpore aucto remeare uideret cupiens scire incognita sibi pabula taurum a ceteris digredientem usque ad insulam nauigio prosecuta est cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes ligures ratibus ibi profecti sunt eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellauerunt haec autem insula graece kurne dicitur a cyrno herculis filio habitata de qua uergilius ecl cyrnea taxos diuiditur autem a sardinia uiginti milium freto cincta ligustici aequoris sinu ad prospectum italiae est autem multis promuntoriis angulosa gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten graeci uocant ebosus insula hispaniae dicta quod a zanio non procul sit quasi abozus nam septuaginta stadiis ab ea distat cuius terram serpentes fugiunt huic contraria est colubraria quae feta est anguibus baleares insulae hispaniae duae sunt aphrosiades et gymnaside maior et minor unde et eas uulgus maioricam et minoricam nuncupant in his primum insulis inuenta est funda qua lapides emittuntur unde et baleares dictae ballein enim graece mittere dicitur unde et ballista quasi missa et fundibalum uergilius georg balearis uerbera fundae uii de promuntoriis commune est insulis ut promineant inde et loca earum promuntoria dicitur sic sallustius de sardinia hist fr in orientem quam in occidentem latior prominet sigeum promuntorium asiae ubi hellespontus apertius dilatatur dictum autem sigeum propter herculis taciturnitatem quia prohibitus hospitio a laumedonte troianorum rege simulauit abscessum et inde contra troiam cum silentio uenit quod dicitur sige maleum promuntorium graeciae quod intrat mare et per milia quinquaginta protenditur ubi unda ita saeua est ut persequi nauigantes uideatur hoc autem promuntorium a maleo rege argiuorum nomen accepit pelorum promuntorium siciliae respiciens aquilonem secundum sallustium hist dictum a gubernatore hannibalis illic sepulto pachynum promuntorium siciliae austrum spectans ab aeris crassitudine dictum nam pachus est pinguis et crassus austro enim perflatur lilybaeum promuntorium siciliae solis occasum intendens uocatum ab eiusdem nominis ciuitate quae ibi est sita borion promuntorium numidiae uocatum ita quod aquilonem intendat hoc hipponem regium postea dictum pro eo quod sit aequore interruptum calpis hispaniae promuntorium uiii de montibus ceterisque terrae uocabulis montessunt tumores terrarum altissimi dicti quod sint eminentes quidam autem propriis ex causis uocati sunt ex quibus notandi sunt qui opinione maximi celebrantur mons caucasus ab india usque ad taurum porrectus pro gentium ac linguarum uarietate quoquo uersum uadit diuersis nominibus nuncupatur ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem pro niuium candore caucasus nuncupatur nam orientali lingua caucasum significat candidum id est niuibus densissimis candicantem unde et eum scythae qui eidem monti iunguntur croacasim uocauerunt casim enim apud eos candor siue nix dicitur mons taurus a plerisque idem uocatur et caucasus libanus mons phoenicum altissimus cuius meminerunt prophetae dictus a ture quia ibi colligitur cuius ea pars quae est super eum ad orientalem plagam respiciens antilibanus appellatur id est contra libanum ararat mons armeniae in quo arcam historici post diluuium sedisse testantur unde et usque hodie ibidem lignorum eius uidentur uestigia acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum iactus uocati sunt graece enim fulmen keraunos dicitur sunt autem inter armeniam et iberiam incipientes a portis caspiis usque ad fontem tigridis fluuii hyperborei montes scythiae dicti quod supra id est ultra eos flat boreas riphaei montes in capite germaniae sunt a perpetuo uentorum flatu nominati nam rife graece impetus et orme dicitur apo tou riptein olympus mons macedoniae nimium praecelsus ita ut sub illo nubes esse dicantur de quo uergilius lucan nubes excessit olympus dictus autem olympus quasi ololampus id est quasi caelum hic mons macedoniam diuidit a thracia athos mons macedoniae et ipse altior nubibus tantoque sublimis ut in lemnum umbra eius pertendat quae ab eo septuaginta sex milibus separatur parnasus mons thessaliae iuxta boeotiam qui gemino uertice est erectus in caelum hic in duo finditur iuga cyrrham et nissam unde et nuncupatus eo quod in singulis iugis colebantur apollo et liber haec iuga a duobus fratribus cithaeron et helicon appellantur nam helicon dictus ab helicone fratre cythaeronis item ceraunii sunt montes epiri a crebris dicti fulminibus graece enim fulmen keraunos dicitur appenninus mons appellatus quasi alpes poeninae quia hannibal ueniens ad italiam easdem alpes aperuit unde et uergilius aen alpes inmittit apertas has enim hannibal post bella hispaniae aceto rupit iuuenalis et montem rupit aceto et inde loca ipsa quae rupit appenninae alpes uocantur mons aethna ex igne et sulphure dictus unde et gehenna constat autem hunc ab ea parte qua eurus uel africus flat habere speluncas plenas sulphuris et usque ad mare deductas quae speluncae recipientes in se fluctus uentum creant qui agitatus ignem gignit ex sulphure unde est quod uidetur incendium pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus graece enim ignis pur uocatur iste est qui inter galliam atque hispaniam quasi de industria munimentum interiacet solurius a singularitate dicitur quod omnibus hispaniae montibus solus altior uideatur calpes mons in ultimis finibus oceani qui dirimit europam ab africa quem athlantis finem esse dicunt de quo lucanus hesperiam calpem summumque impleuit athlantem athlans frater promethei fuit et rex africae a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam ideoque dictus est sustinuisse caelum ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem africae deriuatum est qui nunc athlans cognominatur qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare uidetur alpes autem proprie montes galliae sunt de quibus uergilius georg aerias alpes et dicendo aerias uerbum expressit a uerbo nam gallorum lingua alpes montes alti uocantur haec sunt enim quae italiae murorum exhibent uicem colles sunt praeminentiora iuga montium quasi colla iuga autem montium ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur tumulus est mons breuis quasi tumens tellus item tumulus terra congesta ubi nulla memoria est ualles sunt humilia loca quasi uulsa hinc et conualles depressa loca terrarum inter montes campus est terrarum planities dictus autem campus quod breuis sit pedibus nec erectus ut montes sed patens et spatio suo porrectus et iacens unde et graece pedion dicitur sumpsit autem nomen ex graeca etymologia chamai enim graeci breue dicunt solum est omne quod sustinet a soliditate dictum scilicet unde et de mari uergilius ait aen subtrahiturque solum saltus sunt uasta et siluestria loca ubi arbores exiliunt in altum fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes loca angusta et breuia dicta a faucium similitudine quasi foces confrages loca in qua undique uenti currunt ac sese frangunt ut naeuius ait trag in montes ubi uenti frangebant locum scabra sunt loca situ aspera unde et scabies dicitur a corporis asperitate lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt unde et lupanaria lustra dicuntur per contrarium uidelicet quia parum inlustrantur lucus est locus densis arboribus septus solo lucem detrahens potest et a conlucendo crebris luminibus dici quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant deserta uocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur ut sunt loca siluarum et montium contraria uberrimarum terrarum quae sunt uberrimae glebae deuia sunt loca secreta et abdita quasi extra uiam ipsa sunt et inuia inde et auiaria secreta loca et a uia remota aut tantum adibilia auibus unde est illud uirg georg inculta rubent auiaria bacis amoena loca uarro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant uerrius flaccus quod sine munere sint nec quicquam his officia quasi amunia hoc est sine fructu unde nullus fructus exsoluitur inde etiam nihil praestantes inmunes uocantur aprica loca quae sole gaudent quasi aneufrikes id est sine frigore siue quod sint aperto caelo opaca uero loca quasi operto caelo aprico contraria lubricum dici locum ab eo quod ibi quis labitur et lubricum dicitur non quod labitur sed in quo labitur aestiua sunt loca umbrosa quibus per aestatem uitant pecora solis ardorem statius theb et umbrosi patuere aestiua lycaei naualia sunt loca ubi naues fabricantur hoc et textrinum uocatur statio est ubi ad tempus stant naues portus ubi hiemant inportunum autem in quo nullum refugium quasi nullus portus portus autem locus est ab accessu uentorum remotus ubi hiberna opponere solent et portus dictus a deportandis commerciis hunc ueteres a baiolandis mercibus baias uocabant illa declinatione a baia baias ut a familia familias litus est terra aquae et mari uicina et dictum litus quia fluctu eliditur uel quod aqua adluitur cicero in topicis litus est qua fluctus eludit circumluuium locus quem aqua circumluit adluuium consumptio riparum ex aquis margo est pars cuiuslibet loci utputa maris unde et nomen accepit maritima quasi maris intima ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari continens perpetua terra nec ullo mari discreta quem graeci epeiron uocant ix de inferioribus specus est fossa sub terra qua prospici potest spelaia graece speluncae latine spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus quae graeci charoneia appellant uel acheronteia etiam uarro spiraculum dicit huiuscemodi locum et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit hiatus praeruptio terrae profunda quasi itus proprie autem hiatus est hominis oris apertio translata a feris quarum auiditas oris adapertione monstratur profundum proprie quasi cuius porro sit fundus abusiue autem profundum uel sursum uel deorsum dicitur ut uirg aen maria ac terras caelumque profundum baratrum nimiae altitudinis nomen est et dictum baratrum quasi uorago atra scilicet a profunditate erebus inferorum profunditas atque recessus styx apo toustugeros id est a tristitia dicta eo quod tristes faciat uel quod tristitiam gignat cocytus locus inferi de quo iob ita loquitur cocytus autem nomen accepit graeca interpretatione a luctu et gemitu tartarus uel quia omnia illic turbata sunt apo toutartariksein aut quod est uerius apo testaraches id est a tremore frigoris quod est algere et rigere scilicet quia lucem solemque caret quia neque illic uapores sunt qui ex solis luce gignuntur neque flatus qui eiusdem motibus incitatur sed perpetuus stupor tartariksein enim horrere et tremere apud graecos legitur illic enim fletus et stridor dentium cf matth gehenna est locus ignis et sulphuris quem appellari putant a ualle idolis consecrata quae est iuxta murum hierusalem repleta olim cadaueribus mortuorum ibi enim hebraei filios suos inmolabant daemonibus et appellabatur locus ipse gehennon futuri ergo supplicii locus ubi peccatores cruciandi sunt huius loci uocabulo designatur duplicem autem esse gehennam et ignis et frigoris inferus appellatur eo quod infra sit sicut autem secundum corpus si ponderis sui ordinem teneant inferiora sunt omnia grauiora ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora unde et in graeca lingua origo nominis quo appellatur inferus ex eo quod nihil suaue habeat resonare perhibetur sicut autem cor animalis in medio est ita et inferus in medio terrae esse perhibetur unde et in euangelio legimus matth in corde terrae philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur quod animae hinc ibi ferantur isidore of seuille christian latin the latin library the classics page