hyginus de astronomia ii gaius iulius hyginus de astronomia liber secundus sed quoniam quae nobis de terrae positione dicenda fuerunt et sphaeram totam definiuimus nunc quae in ea signa sint singillatim nominabimus e quibus igitur primum duas arctos et draconem deinde arctophylaca cum corona dicemus et eum qui engonasin uocatur exinde lyram cum olore et cepheo et eius uxore cassiepia filiaque eius andromeda et genero perseo dicemus etiam protinus aurigam a graecis heniochum appellatum ophiuchum praeterea cum aquila et sagitta paruoque delphine inde equum dicemus eo sidere quod deltoton uocatur his corporibus enumeratis ad duodecim signa perueniemus ea sunt haec aries taurus gemini deinde cancer cum leone et uirgine praeterea libra dimidia pars scorpionis et ipse scorpius cum sagittario et capricorno aquarius autem cum piscibus reliquas habet partes his enumeratis suo ordine est cetus cum eridano flumine et lepore deinde orion cum cane et eo signo quod procyon uocatur praeterea est argo cum centauro et ara deinde hydra cum pisce qui notius uocatur horum omnium non inutile uidetur historias proponere quae certe aut utilitatem ad scientiam aut iucunditatem ad delectationem adferent lectori i igitur ut supra diximus initium nobis est arctos maxima hanc autem hesiodus ait esse callisto nomine lycaonis filiam eius qui in arcadia regnauit eamque studio uenationis inductam ad dianam se applicuisse a qua non mediocriter esse dilectam propter utriusque consimilem naturam postea autem ab ioue compressam ueritam dianae suum dicere euentum quod diutius celare non potuit nam iam utero ingrauescente prope diem partus in flumine corpus exercitatione defessum cum recrearet a diana cognita est non conseruasse uirginitatem cui deo pro magnitudine suspicionis non minorem retribuit poenam erepta enim facie uirginali in ursae speciem est conuersa quae graece arktos appellatur in ea figura corporis arcada procreauit sed ut ait amphis comoediarum scriptor iuppiter simulatus effigiem dianae cum uirginem uenantem ut adiuuans persequeretur amotam a conspectu ceterarum compressit quae rogata a diana quid ei accidisset quod tam grandi utero uideretur illius peccato id euenisse dixit itaque propter eius responsum in quam figuram supra diximus eam diana conuertit quae cum in silua ut fera uagaretur a quibusdam aetolorum capta ad lycaonem pro munere in arcadiam cum filio est deducta ibique dicitur inscia legis in iouis lycaei templum se coniecisse quam confestim filius est secutus itaque cum eos arcades insecuti interficere conarentur iuppiter memor peccati ereptam callisto cum filio intere sidera collocauit eamque arctum filium autem arctophylaca nominauit de quo posterius dicemus nonnulli etiam duxerunt cum callisto ab ioue essset compressa iunonem indignatam in ursam eam conuertisse quam dianae uenanti obuiam factam ab ea interfectam et postea cognitam inter sidera collocatam sed alii dicunt cum callisto iuppiter esset in silua persecutus iunonem suspicatam id quod euenit contendisse ut eum manifesto diceret deprehendisse iouem autem quo facilius suum peccatum tegeretur in ursae speciem conuersam reliquisse iunonem autem in eo loco pro uirgine ursam inuenisse quam dianae uenanti ut eam interficeret demonstrasse quod factum ut perspiceretur iouem aegre tulisse effigiem ursae stellis figuratam constituisse hoc signum ut complures dixere non occidit et qui uolunt aliqua de causa esse institutum negant tethyn oceani uxorem id recipere cum reliqua sidera perueniant in occasum quod tethys iunonis sit nutrix cui callisto succubuerit ut paelex araethus autem tegeates historiarum scriptor non callisto sed megisto dicit appellatam et non lycaonis sed cetei filiam lycaonis neptem praeterea cetea ipsum engonasin nominari reliqua autem superioribus conueniunt quae res in nonacri monte arcadiae gesta demonstratur ii arctus minor hanc aglaosthenes qui naxica conscripsit ait cynosuram esse unam de iouis nutricibus ex idaeis nymphis ab eius quoque nomine in urbe quae histoe uocatur a nicostrato et sodalibus constituta et portum qui ibi est et agri maiorem partem cynosuram appellatam hanc autem inter curetas fuisse qui iouis fuerunt administri nonnulli etiam helicen et cynosuram nymphas fuisse iouis nutrices dicunt et hac re etiam pro beneficio in mundo collocatas et utrasque arctos appellatas esse quas nostri septemtriones dixerunt sed maiorem arctum complures plaustri similem dixerunt et amaxan graeci appellauerunt cuius haec memoriae prodita est causa in initio qui sidera peruiderunt et numerum stellarum in unaquaque specie corporis constituerunt non arctum sed plaustrum nominauerunt quod ex uii stellis duae quae pares et maxime in uno loco uiderentur pro bubus haberentur reliquae autem u figuram plaustri similarent itaque et quod proximum huic est signum booten nominari uoluerunt de quo posterius plura dicemus aratus quidem non hac re booten nec illud plaustrum dicit appellari sed quod arctus uideatur ut plaustrum circa polum qui boreus appellatur uersari et bootes agitare eam dicatur in quo non mediocriter uidetur errare postea enim de uii stellis ut parmeniscus ait u et xx sunt a quibusdam astrologis constitutae ut ursae species non uii stellarum perficeretur itaque et ille qui antea plaustrum sequens bootes appellabatur arctophylax est dictus et isdem temporibus quibus homerus fuit haec arctos est appellata de uii trionibus ille enim dicit hanc utroque nomine et arctum et plaustrum appellari booten autem nusquam meminit arctophylaca nominari incidit etiam compluribus erratio quibus de causis minor arctos phoenice appelletur et illi qui hanc obseruant uerius et diligentius nauigare dicantur quare si haec sit certior quam maior non omnes hanc obseruent qui non intelligere uidentur de qua historia sit profecta ratio ut phoenice appelletur thales enim milesius qui diligenter de his rebus exquisiuit et hanc primus arctum appellauit natione fuit phoenix ut herodotus dicit igitur omnes qui peloponnesum incolunt priore utuntur arcto phoenices autem quam a suo inuentore acceperunt obseruant et hanc studiosius perspiciendo diligentius nauigare existimantur et uere eam ab inuentoris genere phoenicen appellant iii serpens hic uasto corpore ostenditur inter duas arctos collocatus qui dicitur aurea mala hesperidum custodisse et ab hercule interfectus ab iunone inter sidera collocatus quod illius opera hercules ad eum est profectus qui hortum iunonis tueri solitus existimatur ait enim pherecydes iunonem cum duceret iuppiter uxorem terram uenisse ferentem aurea mala cum ramis quae iunonem admiratam petisse a terra ut in suis hortis sereret qui erant usque ad atlantem montem cuius filiae cum saepius de arboribus mala decerperent iuno dicitur hunc ibi custodem posuisse hoc etiam signi erit quod in sideribus supra eum draconem herculis simulacrum ostenditur ut eratosthenes demonstrat quare quosuis licet intellegere hinc maxime draconem dici nonnulli etiam dixerunt hunc draconem a gigantibus mineruae obiectum esse cum eos oppugnaret mineruam autem arreptum draconem contortum ad sidera iecisse et ad ipsum axem caeli fixisse itaque adhuc eum implicato corpore uideri ut nuper ad sidera perlatum iu arctophylax de hoc fertur ut sit arcas nomine callistus et iouis filius quem dicitur lycaon cum iuppiter ad eum in hospitium uenisset cum alia carne concisum pro epulis apposuisse studebat enim scire si deus esset qui suum hospitium desideraret quo facto non minore poena est affectus nam statim iuppiter mensa proiecta domum eius fulmine incendit ipsum autem in lupi figuram conuertit at pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam aetolorum alendum qui adulescens factus in siluis cum uenaretur inscius uidit matrem in ursae speciem conuersam quam interficere cogitans persecutus est in iouis lycaei templum quo ei qui accessisset mors poena erat arcadum lege itaque cum utrumque necesse esset interfici iuppiter eorum misertus ereptos inter sidera collocauit ut ante diximus hic autem e facto sequens ursam perspicitur et arctum seruans arctophylax est appellatus nonnulli hunc icarum erigones patrem dixerunt cui propter iustitiam et pietatem existimatur liber pater uinum et uitem et uuam tradidisse ut ostenderet hominibus quomodo sereretur et quid ex eo nasceretur et cum esset natum quomodo id uti oporteret qui cum seuisset uitem et diligentissime administrando floridam falce fecisset dicitur hircus in uineam se coniecisse et quae ibi tenerrima folia uideret decerpsisse quo facto icarum irato animo tulisse eumque interfecisse et ex pelle eius utrem fecisse ac uento plenum praeligasse et in medium proiecisse suosque sodales circum eum saltare coegisse itaque eratosthenes ait ikarion posi prota peri tragon orchesanto alii dicunt icarum cum a libero patre uinum accepisset statim utres plenos in plaustrum inposuisse hac re etiam booten appellatum qui cum perambulans atticorum fines pastoribus ostenderet nonnulli eorum auiditate pleni nouo genere potionis inducti somno consopiuntur atque alius aliam se in partem reiciunt ut semimortua membra iactantes alia ac decebat loquebantur reliqui eorum arbitrati uenenum ab icaro datum pastoribus ut eorum pecora abigeret in suos fines icarum interfectum in puteum deiecerunt sed ut alii demonstrant secundum arborem quandam defoderunt qui autem obdormierant experrecti cum se numquam melius quiesse faterentur ac requirerent icarum ut pro beneficio munerarentur interfectores eius animi conscientia permoti statim se fugae mandauerunt et in insulam ceorum peruenerant a quibus ut hospites recepti domicilia sibi constituerunt at erigone icari filia permota desiderio parentis cum eum non redire uideret ac persequi conaretur canis icari cui maera fuit nomen ululans tu uideretur obitum domini lacrimare rediit ad erigonen cui non minimam cogitatae mortis suspicionem ostendit neque enim puella timida suspicari debebat nisi patrem interfectum qui tot dies ac menses abesset at canis uestem eius tenens dentibus perducit ad cadauer quod filia simul ut uidit desperata spe solitudine ac pauperie oppressa multis miserata lacrimis in eadem arbore sub qua parens sepultus uidebatur suspendio sibi mortem consciuit cui canis mortuae spiritu suo parentauit nonnulli enim hunc ini puteum se deiecisse dixerunt anigrum nomine quare postea neminem ex eo puteo bibisse memoriae tradiderunt quorum casum iuppiter miseratus in astris corpora eorum deformauit itaque complures icarum booten erigonen uirginem nominauerunt de qua posteriusdicemus canem autem sua appellatione et specie caniculam dixerunt quae a graecis quod ante maiorem canem exoritur procyon appellatur alii hos a libero patre figuratos inter sidera dicunt interim cum in finibus atheniensium multae uirgines sine causa suspendio sibi mortem consciscerent quod erigone moriens fuerat precata ut eodem leto filiae atheniensium adficerentur quo ipsa foret obitura nisi icari mortem persecuti et eum forent ulti itaque cum id euenisset ut ante diximus petentibus eis apollo dedit responsum si uellent euentu liberari satisfacerent erigonae qui quod ea se suspenderat instituerunt uti tabula interposita pendentes funibus se iactarent ut qui pendens uento mouetur quod sacrificium sollemne instituerunt itaque et priuatim et publice faciunt et id aletidos appellant quod eam patrem persequentem cum cane ut ignotam et solitariam oportebat mendicam appellabant quas graeci aletidas nominant praeterea canicula exoriens aestu ceorum loca et agros fructibus orbabat et ipsos morbo adfectos poenas icaro cum dolore sufferre cogebat quod latrones recepissent quorum rex aristaeus apollinis et cyrenes filius actaeonis pater petiit a parente quo facto calamitate ciuitatem posset liberare quem deus iubet multis hostiis expiare icari mortem et ab ioue petere ut quo tempore canicula exoriretur dies xl uentum daret qui aestum caniculae mederetur quod iussum aristaeus confecit et ab ioue impetrauit ut etesiae flarent quas nonnulli etesias dixerunt quod quotannis certo tempore exoriuntur etos enim graece annus est latine nonnulli etiam aetesias appellauerunt quod expostulatae sunt ab ioue et ita concessae sed de hoc in medio relinquetur ne nos omnia praeripuisse existimemur sed ut ad propositum reuertamur hermippus qui de sideribus scripsit ait cererem cum iasione thusci filio concubuisse quamobrem fulmine percussum conplures cum homero dixerunt ex his ut petellides gnosius historiarum scriptor demonstrat nascuntur filii duo philomelus et plutus quos negant inter se conuenisse nam plutum qui ditior fuerit nihil fratri suo de bonis concessisse philomelum autem necessario adductum quodcumque habuerit ex eo boues duos emisse et ipsum primum plaustrum fabricatum esse itaque arando et colendo agros ex eo se aluisse cuius matrem inuenta miratam ut arantem eum inter sidera constituisse et booten appellasse ex hoc autem parianta demonstrant natum qui de suo nomine parios et oppidum parion appellauit u corona haec existimatur ariadnes fuisse a libero patre inter sidera collocata dicitur enim in insula dia cum ariadne libero nuberet hanc primum coronam muneri accepisse a uenere et horis cum omnes dei in eius nuptiis dona conferrent sed ut ait qui cretica conscripsit quo tempore liber ad minoa uenit cogitans ariadnen comprimere hanc coronam ei muneri dedit qua delectata non recusauit condicionem dicitur etiam a uulcano facta ex auro et indicis gemmis per quas theseus existimatur de tenebris labyrinthi ad lucem uenisse quod aurum et gemmae in obscuro fulgorem luminis efficiebant qui autem argolica conscripserunt hac afferunt causam quod liber cum impetrasset a parente ut semelam matrem ab inferis reduceret et quaerens ad eos descensionem ad argiuorum fines peruenisset obuiam ei quendam factum nomine hypolipnum hominem dignum huius saeculi qui petenti libero descensionem monstraret hunc autem cum uidisset hypolipnus puerum aetate miranda corporis pulchritudine reliquis praestantem mercedem petisse ab eo quae sine detrimento eius daretur liberum autem matris cupidum si eam reduxisset iurasse quod uellet se facturum ita tamen quod deus homini non pudenti iuraret quo hypolipnus descensum monstrauit igitur cum liber ad eum locum uenisset et uellet descendere coronam quam a uenere muneri acceperat deposuit in eo loco qui stephanos est a facto appellatus noluit enim secum ferre ne inmortale donum mortuorum tactu coinquinaretur qui cum matrem incolumem reduxisset coronam dicitur inter astra collocasse ut aeterna memoria nominis afficeretur alii dicunt hanc coronam thesei esse et hac re propter eum collocatam nam qui in astris dicitur engonasin is theseus esse existimatur de quo posterius plura dicemus dicitur enim cum theseus cretam ad minoa cum uii uirginibus et sex pueris uenisset minoa de uirginibus eriboeam quandam nomine candore corporis inductum comprimere uoluisse quod theseus se passurum negauit ut qui neptuni filius esset et ualeret contra tyrannum pro uirginis incolumitate disceptare itaque cum iam non de puella sed de genere thesei controuersia facta esset utrum is neptuni filius esset necne dicitur minos anulum aureum de digito sibi detraxisse et in mare proiecisse quem referre iubet thesea si uellet se credi neptuni filium esse se enim ex ioue procreatum facile posse declarare itaque comprecatus patrem petiit aliquid signi ut satisfaceret se ex eo natum statimque tonitrum et fulgorem caeli indicium significationis fecisse simili de causa theseus sine ulla precatione aut religione parentis in mare se proiecit quem confestim delphinum magna multitudo mari prouoluta lenissimis fluctibus ad nereidas perduxit a quibus anulum minois et a thetide coronam quam nuptiis a uenere muneri acceperat retulit compluribus lucentem gemmis alii autem a neptuni uxore accepisse dicunt coronam quam ariadnae theseus dono dicitur dedisse cum ei propter uirtutem et animi magnitudinem uxor esset concessa hanc autem post ariadnes mortem liberum inter sidera collocasse ui engonasin hunc eratosthenes herculem dicit supra draconem collocatum de quo ante diximus eumque paratum ut ad decertandum sinistra manu pellem leonis dextra clauam tenentem conatur interficere draconem hesperidum custodem qui numquam oculos operuisse somno coactus existimatur quo magis custos adpositus esse demonstratur se quo etiam panyasis in heraclea dicit horum igitur pugnam iuppiter admiratus inter astra constituit habet enim draco caput erectum hercules autem dextro genu nixus sinistro pede capitis eius dextram partem obprimere conatur dextra manu sublata ut feriens sinistra proiecta cum pelle leonis ut cum maxime dimicans apparet etsi quis sit hic negat aratus posse quemquam demonstrare tamen conabimur demonstrare ut aliquid uerisimile dicamus araethus autem ut ante diximus hunc cetea lycaonis filium megistus patrem dicit qui uidetur ut lamentans filiam in ursae figuram conuersam genu nixus palmas diuersas tendere ad caelum ut eam sibi dii restituant hegesianax autem thesea dixit esse qui troezene saxum extollere uidetur quod existimatur aegeus sub eo ellopium ensem posuisse et aethrae thesei matri praedixisse ne ante eum athenas mitteret quam sua uirtute lapide sublato potuisset gladium patri referre itaque niti uidetur ut quam altissime possit lapidem extollat hac etiam de causa nonnulli lyram quae proxima ei signo est collocata thesei esse dixerunt quod ut eruditus omni genere artium lyram quoque didicisse uidebatur idque et anacreon dicit agchou d aigeideo theseos esti lyre alii autem thamyrim a musis excaecatum ut supplicem ad genua iacentem dicunt alii orphea a thraciis mulieribus interfici quod uiderit liberi patris initia aeschylus autem in fabula quae inscribitur prometheus lyomenos herculem ait esse non cum dracone sed cum liguribus depugnantem dicit enim quo tempore hercules ab geryone boues abduxerit iter fecisse per ligurum fines quos conatos ab eo pecus abducere manus contulisse et complures eorum sagittis confixisse sed postquam herculi tela defecerint multitudine barbarorum et inopia armorum defessum se ingeniculasse multis iam uulneribus acceptis iouem autem misertum filii curasse ut circa eum magna lapidum copia esset quibus se herculem defendisse et hostes fugasse itaque iouem similitudinem pugnantis inter sidera constituisse hunc etiam nonnulli ixiona brachiis uinctis esse dixerunt quod uim iunoni uoluerit adferre alii promethea in monte caucaso uinctum uii lyra intere sidera constituta est hac ut eratosthenes ait de causa quod initio a mercurio facta de testudine orpheo est tradita qui calliopes et oeagri filius eius rei maxime studiosus fuit itaque existimatur suo artificio feras etiam ad se audiendum adlicuisse qui querens uxoris eurydices mortem ad inferos descendisse existimatur et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse praeter liberum patrem hunc enim obliuione ductus praetermisit ut oeneus in sacrificio dianam postea igitur orpheus ut complures dixerunt in olympo monte qui macedoniam diuidit a thracia sed ut eratosthenes ait pangaeo sedens cum cantu delectaretur dicitur ei liber obiecisse bacchas quae corpus eius discerperent interfecti sed alii dicunt quod initia liberi sit speculatus id ei accidisse musas autem collecta membra sepulturae mandasse et lyram quo maxime potuerunt beneficio illius memoriae causa figuratam stellis inter sidera constituisse apollinis et iouis uoluntate quorum orpheus apollinem maxime laudarat iuppiter autem filiae beneficium concessit alii autem dicunt mercurium cum primum lyram fecisset in cyllene monte arcadiae septem chordas instituisse ex atlantidum numero quod maia una ex illarum numero esset quae mercurii est mater deinde postea cum apollinis boues abegisset deprehensus ab eo quo sibi facilius ignosceret petenti apollini ut liceret dicere se inuenisse lyram concessit et ab eo uirgulam quandam muneri accepit quam manu tenens mercurius cum proficisceretur in arcadiam et uidisset duos dracones inter se coniuncto corpore alium alium appetere ut qui dimicare inter se uiderentur uirgulam inter utrumque subiecit itaque discesserunt quo facto eam uirgulam pacis causa dixit esse constitutam nonnulli etiam cum faciunt caduceos duos dracones implicatos uirgula faciunt quod initium mercurio fuerat pacis eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus uirgula utuntur sed ut ad propositum reuertamur apollo lyra accepta dicitur orphea docuisse et postquam ipse citharam inuenerit illi lyram concessisse nonnulli etiam dixerunt uenerem cum proserpina ad iudicium iouis uenisse cui earum adonim concederet quibus calliopen ab ioue datam iudicem quae musa orphei est mater itaque iudicasse uti dimidiam partem anni earum unaquaeque possideret uenerem autem indignatam quod non sibi proprium concessisset obiecisse omnibus quae in thracia essent mulieribus ut orphea amore inductae ita sibi quaeque appeterent ut membra discerperent cuius caput in mare de monte perlatum fluctibus in insulam lesbum est reiectum quod ab his sublatum et sepulturae est mandatum pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi existimantur esse lyra autem a musis ut ante diximus inter astra constituta est nonnulli aiunt quod orpheus primus puerilem amorem induxerit mulieribus uisum contumeliam fecisse hac re ab his interfectum uiii olor hunc graeci cygnum appellant quem conplures propter ignotam illis historiam communi genere auium ornin appellauerunt de quo haec memoriae prodi est causa iuppiter cum amore inductus nemesin diligere coepisset neque ab ea ut secum concumberet impetrare potuisset hac cogitatione amore est liberatus iubet enim uenerem aquilae simulatam se sequi ipse in olorem conuersus ut aquilam fugiens ad nemesin confugit et in eius gremio se collocauit quem nemesis non aspernata amplexum tenens somno est consopita quam dormientem iuppiter compressit ipse autem auolauit et quod ab hominibus alte uolans caelo uidebatur inter sidera dictus est esse constitutus quod ne falsum diceretur iuppiter e facto eum uolantem et aquilam consequentem locauit in mundo nemesis autem ut quae auium generi esset iuncta mensibus actis ouum procreauit quod mercurius auferens detulit spartam et ledae sedenti in gremium proiecit eo quo nascitur helena ceteras specie corporis praestans quam leda suam filiam nominauit alii autem cum leda iouem concubuisse in olorem conuersum dixerunt de quo in medio relinquemus ix cepheus hunc euripides cum ceteris phoenicis filium aethiopum regem esse demonstrauit andromedae patrem quam ceto propositam notissimae historiae dixerunt hanc autem perseum a periculo liberatam uxorem duxisse itaque ut totum genus eorum perpetuo maneret ipsum quoque cephea inter sidera superiores numerasse x cassiepia de hac euripides et sophocles et alii complures dixerunt ut gloriata sit se forma nereidas praestare pro quo facto inter sidera sedens in siliquastro constituta est quae propter impietatem uertente se mundo resupinato capite ferri uidetur xi andromeda haec dicitur mineruae beneficio inter sidera collocata propter persei uirtutem quod eam ceto propositam periculo liberarat nec enim ab ea minorem animi beneuolentiam pro beneficio accepit nam neque pater cepheus neque cassiepia mater ab ea potuerunt impetrare quin parentes ac patriam relinquens persea sequeretur sed de hac euripides hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit xii perseus hic nobilitatis causa et quod inusitato genere concubitionis esset natus ad sidera dicitur peruenisse qui missus a polydecte magnetis filio ad gorgonas a mercurio qui eum dilexisse existimatur talaria et petasum accepit praeterea galeam qua indutus ex aduerso non poterat uideri itaque graeci aidos galeam dixerunt esse non ut quidam inscientissime interpretantur eum orci galeam usum quae res nemini docto potest probari fertur etiam a uulcano falcem accepisse ex adamante factam qua medusam gorgona interfecit quod factum nemo conscripsit sed ut ait aeschylus tragoediarum scriptor in phorcisi graeae fuerunt gorgonum custodes de quibus in primo libro genealogiarum scripsimus quae utraeque uno oculo usae existimantur et ita suo quaeque tempore accepto oculo uigilias egisse hunc perseus una earum tradente exceptum in paludem tritonidam proiecit itaque custodibus excaecatis facile gorgonam somno consopitam interfecit cuius caput minerua in pectore dicitur habere collocatum euhemerus quidem gorgonam a minerua dicit interfectam de quo alio tempore plura dicemus xiii heniochus hunc nos aurigam latine dicimus nomine erichthonium ut eratosthenes monstrat quem iuppiter cum uidisset primum inter homines equos quadrigis iunxisse admiratus est ingenium hominis ad solis inuenta accessisse quod is princeps quadrigis inter deos est usus sed erichthonius et quadrigas ut ante diximus et sacrificia mineruae et templum in arce atheniensium primus instituit de cuius progenie euripides ita dicit uulcanum mineruae pulchritudine corporis inductum petisse ab ea uti sibi nuberet neque impetrasse et coepisse mineruam sese occultare in eo loco qui propter uulcani amorem hephaestius est appellatus quo persecutum uulcanum ferunt coepisse ei uim afferre et cum plenus cupiditatis ad eam ut complexui se applicaret repulsus effudit in terram uoluptatem quo minerua pudore permota pede puluerem iniecit ex hoc autem nascitur erichthonius anguis qui ex terra et eorum dissensione nomen possedit eum dicitur minerua in cistula quadam ut mysteria contectum ad erechthei filias detulisse et his dedisse seruandum quibus interdixit ne cistulam aperirent sed ut hominum est natura cupida ut eo magis appetant quo interdicatur saepius uirgines cistam aperuerunt et anguem uiderunt quo facto insania a minerua iniecta de arce atheniensium se praecipitauerunt anguis autem ad mineruae clipeum confugit et ab ea est educatus alii autem anguina tantum crura habuisse erichthonium dixerunt eumque primo tempore adulescentiae ludos mineruae panathenaea fecisse et ipsum quadrigis cucurrisse pro quibus factis inter sidera dicitur collocatus nonnulli etiam qui de sideribus scripserunt hunc natione argeum orsilochum nomine primum quadrigarum inuentorem esse dixerunt et pro inuentione siderum locum possedisse alii autem hunc mercurii filium ex clytia natum nomine myrtilum oenomai aurigam definierunt cuius post notam omnibus mortem parens corpus in mundo constituisse existimatur huius in numero sinistro capra instare et in manu sinistra haedi uidentur formati de quibus nonnulli ita dicunt olenum quendam fuisse uulcani filium ex hoc duas nymphas aega et helicen natas quae iouis fuerunt nutrices alii autem etiam ab his urbes quasdam appellari dixerunt et olenon in aulide helicen autem in peloponneso et haemonia ibi nominari de quibus homerus in iliadis secundo dicit parmeniscus autem ait melissea quendam fuisse cretae regem ad eius filias iouem nutriendum esse delatum quae quod lac non habuerint capram ei admisisse amaltheam nomine quae eum dicitur educasse hanc autem geminos haedos solitam esse procreare et fere eo tempore peperisse quo iuppiter nutriendus est adlatus itaque propter beneficium matris et haedos quoque dicitur inter sidera collocasse hos autem haedos cleostratus tenedius dicitur primus inter sidera ostendisse musaeus autem dicit iouem nutritum a themide et amalthea nympha quibus eum mater ops tradidisse existimatur amaltheam autem habuisse capram quandam ut in deliciis quae iouem dicitur aluisse nonnulli etiam aega solis filiam dixerunt multis candore corporis praestantem cui contrarius pulchritudinis horribilis aspectus exsistebat quo titanes perterriti petierunt a terra ut eius corpus obscuraret quam terra specu quodam celasse dicitur in insula creta quae postea iouis fuisse nutrix ut ante ostendimus demonstratur sed cum iuppiter fidens adulescentia bellum contra titanas appararet responsum est ei si uincere uellet ut aigos pelle tectus et capite gorgonis bellum administraret quam aegida graeci appellauerunt itaque facto eo quod supra declarauimus iuppiter titanas superans regnum est adeptus et reliqua ossa aigos caprina pelle contecta anima donauit et stellis figuratam memoriae commendauit et postea quibus ipse uicerat tectus mineruae concessit euhemerus ait aega quandam fuisse panos uxorem eam ab ioue compressam peperisse quem uiri sui panos diceret filium itaque puerum aegipana iouem autem aegiochum appellatum qui quod eum diligebat plurimum inter astra caprae figuram memoriae causa collocauit xiu ophiuchus qui apud nostros scriptores anguitenens est dictus suprascorpionem constituitur tenens manibus anguem medium corpus eius implicantem hunc complures carnabonta nomine dixerunt getarum qui suunt in thracia regem fuisse qui eodem tempore rerum est potitus quo primum semina frugum mortalibus tradita esse existimantur ceres enim cum sua beneficia largiretur hominibus triptolemum cuius ipsa fuerat nutrix in curru draconum collocatum qui primus omnium una rota dicitur usus ne cursu moraretur iussit omnium nationum agros circumeuntem semina partiri quo facilius ipsi posterique eorum a fero uictu segregarentur qui cum peruenisset ad eum quem supra diximus getarum regem ab eo primum hospitaliter acceptus deinde non ut beneficus aduena et innocens sed ut crudelissimus hostis insidiis captus aliorum paratus producere suam paene perdidit uitam carnabontis enim iussu cum draco unus eorum esset interfectus ne cum triptolemus sensisset insidias sibi parari curru praesidium sibi constituere speraret ceres eo uenisse et ereptum adulescenti currum dracone altero subiecto reddidisse regem pro coepto maleficio poena non mediocri adfecisse narratur hegesianax enim dicit cererem memoriae hominum causa ita carnabonta sideribus figurasse manibus tenentem draconem ut interficere existimetur qui ita uixerat acerbe ut iucundissimam sibi conscisceret mortem alii autem herculem esse demonstrant in lydia apud flumen sagarim anguem interficientem qui te homines conplures interficiebat et ripam frugibus orbabat pro quo facto ab omphala quae ibi regnabat multis ornatum muneribus argos remissum ab ioue autem propter fortitudinem inter sidera collocatum nonnulli etiam triiopan thessalorum regem dixerunt esse qui cum suum domicilium tegere conaretur cereris ab antiquis collocatum diruit templum pro quo facto a cerere fame obiecta numquam postea frugibus ullis saturari potuisse existimantur nouissime prope ad terminum uitae dracone obiecto mala plurima perpessus aliquando mortem adeptus inter astra cereris uoluntate est constitutus itaque adhuc uidetur eum draco circumplexus aeterna merentem adficere poena polyzelus autem rhodius hunc phorbanta nomine demonstrat qui rhodiis auxilio maximo fuisse demonstratur nam cum eorum insulam serpentium multitudine occupatam ciues ophiussam appellassent et in ea multitudine ferarum draco fuisset ingenti magnitudine qui plurimos eorum interfecisset et patria deinque deserta carere coepisset dicitur phorbas triopae filius ex hiscilla myrmidonis filia natus eo tempestate delatus omnes feras et eum draconem interfecisse qui cum maxime apollini dilectus esset locatus inter sidera dicitur ut interficiens draconem laudis et memoriae causa uideretur itaque rhodii quotienscumque longius a litore prodeunt classe prius sacrificant phorbantis aduentu ut talis euentus inopinatae uirtutis accidat ciuibus qualis inscium phorbanta futurae laudis ad sidera gloriae pertulit casus complures etiam astrologi hunc aesculapium finxerunt quem iuppiter apollinis causa inter astra collocauit aesculapius enim cum esset inter homines et medicina ceteris praestaret ut non satis ei uideretur hominum dolores leuare nisi etiam mortuos reuocaret ad uitam nouissime fertur hippolytum quod iniquitate nouercae et inscientia parentis erat interfectus sanasse ita uti eratosthenes dicit nonnulli glaucum minoos filium eius opera reuixisse dixerunt pro quo ut peccato iouem domum eius fulmine incendisse ipsum autem propter artificium et apollinem eius patrem inter sidera anguem tenentem constituisse ut quidam dixerunt de hac causa anguem dicitur tenere quod cum glaucum cogeretur sanare conclusus quodam loco secreto bacillum tenens manu cum quid ageret cogitaret dicitur anguis ad bacillum eius adrepsisse quem aesculapius mente commotus interfecit bacillo fugientem feriens saepius postea fertur alter anguis eodem uenisse ore ferens herbam et in caput eius inposuisse quo facto utrosque loco fugisse quare aesculapium usum eadem herba et glaucum reuixisse itaque anguis et in aesculapii tutela et in astris dicitur collocatus qua consuetudine ducti posteri eius tradiderunt reliquis ut medici anguibus uterentur xu sagitta hanc unam de herculis telis esse demonstrant qua aquilam dicitur interfecisse quae promethei iocinera fertur exedisse de quo pluribus dicere non inutile uidetur antiqui cum maxima caerimonia deorum inmortalium sacrificia administrarent soliti sunt totas hostias in sacrorum consumere flamma itaque cum propter sumptus magnitudinem sacrificia pauperibus non optingerent prometheus qui propter excellentiam ingenii miram homines finxisse existimatur recusatione dicitur ab ioue impetrasse ut partem hostiae in ignem coicerent partem in suo consumerent uictu idque postea consuetudo firmauit quod cum facile a deo non ut homine auaro impetrasset ipse prometheus immolat tauros duos quorum primum iocinera cum in ara posuisset reliquam carnem ex utroque taurum in unum compositam corio bubulo contexit ossa autem quaecumque fuerunt reliqua pelle contecta in medio collocauit et ioui fecit potestatem ut quam uellet eorum sumeret partem iuppiter autem etsi non pro diuina fecit cogitatione neque ut deum decebat omnia qui debuit ante prouidere sed quoniam credere instituimus historiis deceptus a prometheo utrumque putans esse taurum delegit ossa pro sua dimidia parte itaque post ea in sollemnibus et religiosis sacrificiis carne hostiarum consumpta reliquias quae pars fuit deorum igni comburunt sed ut ad propositum reuertamur iuppiter cum factum rescisset animo permoto mortalibus eripuit ignem ne promethei gratia plus deorum potestate ualeret neue carnis usus utilis hominibus uideretur cum coqui non posset prometheus autem consuetus insidiari sua opera ereptum mortalibus ignem restituere cogitabat itaque ceteris remotis deuenit ad iouis ignem quo deminuto et in ferulam coniecto laetus ut uolare non currere uideretur ferulam iactans ne spiritus interclusus uaporibus extingueret in angustia lumen itaque homines adhuc plerumque qui laetitiae fiunt nuntii celerrime ueniunt praeterea in certatione ludorum cursoribus instituerunt ex promethei similitudine ut currerent lampadem iactantes pro quo iuppiter facto mortalibus parem gratiam referens mulierem tradidit his quam a uulcano factam deorum uoluntas omni munere donauit itaque pandora est appellata prometheum autem in monte scythiae nomine caucaso ferrea catena uinxit quem alligatum ad triginta milia annorum aeschylus tragoediarum scriptor ait praeterea admisit ei aquilam quae assidue noctu renascentia iocinera exesset hanc autem aquilam nonnulli ex typhone et echidna natam alii ex terra et tartaro complures uulcani factam manibus demonstrant animamque ei ab ioue traditam dicunt sed de eius solutione haec memoriae prodita est causa cum iuppiter thetidis conubium pulchritudine corporis inductus peteret neque a uirgine timida impetraret neque ea re minus efficere cogitaret illo tempore parcae feruntur cecinisse fata quae perfici natura uoluit rerum dixerunt enim quicumque thetidis fuisset maritus eius filium patria fore laude clariorem quod prometheus non uoluntate sed necessitudine uigilans auditum ioui renuntiat qui ueritus id quod ipse saturno patri fecisset in simili causa ne patrio regno priuaretur coactus destitit thetin uelle ducere uxorem et prometheo pro beneficio meritam retulit gratiam eumque uinculis liberauit neque id quod fuerat iuratus remisit uacuum omni alligatione futurum sed memoriae causa ex utraque re hoc est lapide et ferro digitum sibi uinciri iussit qua consuetudine homines usi quo satisfacere prometheo uiderentur anulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt nonnulli etiam coronam habuisse dixerunt ut se uictorem inpune peccasse diceret itaque homines in maxima laetitia uictoriisque coronas habere instituerunt id exercitationibus et conuiuiis perspicere licebit sed potius ad initium causae et interitum aquilae reuertamur hercules missus ab eurystheo ad hesperidum mala nescius uiae deuenit ad promethea quem in caucaso monte uinctum fuisse supra ostendimus a quo uia demonstrata uictor iam ad eum iter facere contendit ut et draconem de quo ante diximus interfectum diceret et gratiam pro beneficio referret nam confestim honorem quem potuit reddidit merenti qua dimissa homines instituerunt ut hostiis immolatis iocinera consumerent in deorum altaribus ut exsaturare eos pro uisceribus promethei uiderentur ut eratosthenes autem de sagitta demonstrat hac apollo cyclopas interfecit qui fulmen ioui fecerunt quo aesculapium interfectum complures dixerunt hanc autem sagittam in hyperboreo monte apollinem defodisse cum autem iuppiter ignouerit filio ipsam sagittam uento ad apollinem perlatam cum frugibus quae eo tempore nascebantur hanc igitur ob causam inter sidera demonstrant xui aquila haec est quae dicitur ganymedem rapuisse et amanti ioui tradidisse hanc etiam iuppiter primus ex auium genere sibi delegisse existimatur quae sola tradita est memoriae contra solis exorientis radios contendere uolare itaque supra aquarium uolare uidetur hunc enim conplures ganymedem esse finxerunt nonnulli etiam dixerunt meropem quendam fuisse qui coum insulam tenuerit regno et a filiae nomine coon et homines ipsos a se meropas appellaret hunc autem habuisse uxorem quandam nomine ethemeam genere nympharum procreatam quae cum desierit colere dianam ab ea sagittis figi coepit tandem a proserpina uiuam ad inferos abreptam esse meropem autem desiderio uxoris permotum mortem sibi consciscere uoluisse iunonem autem misertam eius in aquilam corpus eius conuertisse et inter sidera constituisse ne si hominis effigie eum constitueret hominis memoriam tenens coniugis desiderio moueretur aglaosthenes autem qui naxica scripsit ait iouem crete subreptum naxum delatum et ibi esse nutritum qui postquam peruenerit ad uirilem aetatem et uoluerit bello lacessere titanas sacrificanti ei aquilam auspicatam quo auspicio usum esse et eam inter astra collocasse nonnulli etiam dixerunt mercurium alii autem anapladem pulchritudine ueneris inductum in amorem incidisse et cum ei copia non fieret animo ut contumelia accepta defecisse iouem autem misertum eius cum uenus in acheloo flumine corpus ablueret misisse aquilam quae soccum eius in amythaoniam aegyptiorum delatum mercurio traderet quem persequens uenus ad cupientem sui peruenit qui copia facta pro beneficio aquilam in mundo locauit xuii delphin hic qua de causa sit inter astra collocatus eratosthenes ita cum ceteris dicit neptunum quo tempore uoluerit amphitriten ducere uxorem et illa cupiens conseruare uirginitatem fugerit ad atlanta complures eam quaesitum dimisisse in his et delphina quendam nomine qui peruagatus insulas aliquando ad uirginem peruenit eique persuasit ut nuberet neptuno et ipse nuptias eorum administrauit pro quo facto inter sidera delphini effigiem collocauit et hoc amplius qui neptuno simulacra faciunt delphinum aut in manu aut sub pede eius constituere uidemus quod neptuno gratissimum esse arbitrantur aglaosthenes autem qui naxica conscripsit tyrrhenos ait fuisse quosdam nauicularios qui puerum etiam liberum patrem receptum ut naxum cum suis comitibus trauectum redderent nutricibus nymphis a quibus eum nutritum et nostri in progenie deorum et complures graeci dixerunt sed ut ad propositum reuertamur nauicularii spe praedae inducti nauem auertere uoluerunt quod liber suspicatus comites suos iubet symphoniam canere quo sonitu inaudito tyrrheni cum usque adeo delectarentur ut etiam in saltationibus essent occupati cupiditate se in mare inscii proiecerunt et ibi delphini sunt facti quorum cogitationem cum liber memoriae hominum tradere uoluisset unius effigiem inter sidera collocauit alii autem dicunt hunc esse delphina qui ariona citharoedum ex siculo mari taenarum trauexit qui cum ceteros artificio praestaret et circum insulas quaestus causa uagaretur seruuli eius arbitrati plus in perfidiosa libertate commodi quam in placida seruitute esse cogitare coeperunt ut domino in pelagus proiecto bona inter se partirentur qui cum cogitationem eorum sensisset petiit non ut dominus a seruis et innocens ab improbis sed ut parens a filiis ut se liceret ornare qua saepe uicerat ueste quoniam nemo esset alius qui ut ipse suum questu prosequeretur euentum quod cum inpetrasset cithara sumpta suam coepit deflere mortem quo sonitu ducti delphines e toto mari pronatant ad arionis cantum itaque deorum immortalium potestate inuocata super eos se deiecit quorum unus ariona exceptum pertulit ad taenarium litus cuius memoriae causa quae ibi statua statuta est arionis in ea delphini simulacrum adfixum uidetur pro qua re inter sidera ab antiquis astrologis est figuratum serui autem qui se putabant seruitute elapsos tempestate taenarum perducti a domino conprehensi non mediocri supplicio sunt affecti xuii equus hunc aratus et alii complures pegasum neptuni et medusae gorgonis filium dixerunt qui in helicone boeotiae monte ungula feriens saxum fontem aperuit qui ex eius nomine hippocrene est appellatus alii dicunt quo tempore bellerophontes ad proetum abantis filium argiorum regem deuenerit antiam regis uxorem hospitis amore inductam petisse ab eo uti sibi copiam faceret promittens ei coniugis regnum quod cum impetrare non potuisset uerita ne se ad regem criminaretur occupat eum sibi uim adferre uoluisse proeto dicit qui quod eum dilexerat noluit ipse supplicium sumere sed quod ei pegasum equum esse sciebat mittit eum ad iobatem antiae patrem quam alii stheneboeam dixerunt ut ille filiae pudicitiam defendens bellerophontem obiceret chimaerae quae eo tempore lyciorum agros flamma uastabat unde uictor effugiens post fontis inuentionem cum ad caelum contenderet euolare neque longe iam abesset despiciens ad terram timore permotus decidit ibique perisse dicitur equus autem subuolasse et inter sidera ab ioue constitutus existimatur alii non criminatum ab antia sed ne saepius audiret quod nollet aut precibus eius moueretur profugisse argis dixerunt euripides autem in melanippa melanippen chironis centauri filiam thetin antea appellatam dicit quae cum aleretur in monte pelio et studium in uenando maximum haberet quodam tempore ab aeolo hellenis filio iouis nepote persuasam concepisse cumque iam partus adpropinquaret profugisse in siluam ne patri cum uirginem speraret nepotem procreasse uideretur itaque cum parens eam persequeretur dicitur petisse a deorum potestate ne pariens a patre conspiceretur quae deorum uoluntate postquam peperit in equam conuersa inter astra constituta nonnulli eam uatem dixerunt fuisse sed quod deorum consilia hominibus sit enuntiare solita in equam esse conuersam callimachus autem ait quod desierit uenari et colere dianam in quam supra diximus speciem eam dianam conuertisse haec dicitur etiam hac re non esse in conspectu centauri quem chirona esse nonnulli dixerunt et etiam dimidiam apparere quod noluerit sciri se feminam esse xix deltoton hoc sidus quod ut littera est graeca in triangulo posita itaque appellatur quod mercurius supra caput arietis statuisse existimatur ideo ut obscuritas arietis huius splendore quo loco esset significaretur et iouis nomine graece dios primam litteram deformaret nonnulli aegypti positionem alii qua nilus terminaret aethiopiam et aegyptum dixerunt alii siciliam figuratam putauerunt alii quod orbem terrarum superiores trifariam diuiserunt tres angulos esse constitutos dixerunt xx aries hic existimatur esse qui phrixum et hellen transtulisse dictus est per hellespontum quem hesiodus et pherecydes ait habuisse auream pellem de qua alibi plura dicemus sed hellen decidisse in hellespontum et a neptuno conpressam paeona procreasse conplures nonnulli edonum dixerunt praeterea phrixum incolumem ad aeetam peruenisse arietem ioui inmolasse pellem in templo fixisse et arietis ipsius effigiem ab nube inter sidera constitutam habere tempus anni quo frumentum seritur quod id ino tostum seuerit ante quae maxime fugae fuit causa eratosthenes ait arietem ipsum sibi pellem auream detraxisse et phrixo memoriae causa dedisse ipsum ad sidera peruenisse quare ut supra diximus obscurius uideatur hunc autem nonnulli dixerunt in oppido orchomeno quod est in boeotia natum alii in salonum thessaliae finibus procreatum alii dicunt crethea et athamantem cum aliis conpluribus aeoli filios fuisse nonnulli etiam athamantis filium salmonea esse aeoli nepotem dixerunt crethea autem habuisse demodicen uxorem quam alii biadicen dixerunt hanc autem phrixi athamantis filii corpore inductam in amorem incidisse neque ab eo ut sibi copiam faceret inpetrare potuisse itaque necessario coactam criminari eum ad crethea coepisse quod diceret ab eo uim sibi pene allatam et horum similia mulierum consuetudine dixisse quo facto crethea ut uxoris adamantem et regem decebat permotum athamanti ut de eo supplicium sumeret persuasisse nubem autem interuenisse et ereptum phrixum et hellen eius sororem in ariete inposuisse et per hellespontum quam longissime possent profugere iussisse hellen decidisse et ibi debitum naturae reddidisse et ex eius nomine hellespontum appellatum phrixum colchos peruenisse et ut ante diximus arietis interfecti pellem in templo fixisse ipsum autem a mercurio ad athamantem esse reductum qui patri satisfecerit eum innocentia confisum profugisse hermippus autem dicit quo tempore liber africam oppugnauerit deuenisse cum exercitu in eum locum qui propter multitudinem pulueris ammodes est appellatus itaque cum in maximum periculum deuenisset quod iter necessario faciendum esse uidebat accessit eo ut aquae maxima penuria esset quo facto exercitus ad defectionem maximam uenire cogebatur qui dum quid agerent cogitant aries quidam fortuitu ad milites seorsum errans peruenit quos cum uidisset fuga praesidium sibi parauit milites autem qui eum fuerant conspicati etsi puluere et aestu pressi uix progrediebantur tamen ut praedam ex flamma petentes arietem sequi coeperunt usque ad eum locum qui iouis hammonis postea templo constituto est appellatus quo cum peruenissent arietem quem secuti fuerant nusquam inuenire potuerunt sed quod magis his fuerat optandum aquae magnam copiam in eo loco nacti sunt recuperatisque corporibus libero statim nuntiauerunt qui gauisus ad eos fines exercitum deduxit et iouis hammonis templum cum arietinis cornibus simulacro facto constituit arietem inter sidera figurauit ita ut cum sol in eius foret signo omnia nascentia recrearentur quae ueris tempore fiunt hac re maxime quod illius fuga liberi recreauit exercitum praeterea xii signorum principem uoluit esse quod illius optimus exercitui fuerat ductor sed de hammonis simulacro leon qui res aegyptias conscripsit ait cum liber aegyptum et reliquos fines regno teneret et omnia primus hominibus ostendisse diceretur hammonem quendam ex africa uenisse et pecoris multitudinem ad liberum adduxisse quo facilius et eius gratia uteretur et aliquid primus inuenisse diceretur itaque pro beneficio ei liber existimatur agrum dedisse qui est contra thebas aegyptias et qui simulacra faciunt hammonis capite cornuto instituunt ut homines memoria teneant eum primum pecus ostendisse qui autem libero factum uoluerunt adsignare quod non petierit ab hammone sed ultro ad eum sit adductum simulacra illi cornuta faciunt et arietem memoriae causa inter sidera fixum dicunt xxi taurus hic dicitur inter astra esse constitutus quod europam incolumem transuexerit cretam ut euripides dicit nonnulli aiunt cum io in bouem sit conuersa ut iuppiter ei satisfacere uideretur inter sidera constituisse quod eius prior pars appareat ut tauri sed reliquum corpus obscurius uideatur spectat autem ad exortum solis cuius oris effigiem quae continent stellae hyades appellantur has autem pherecydes atheniensis liberi nutrices esse demonstrat numero septem quas etiam antea nymphas dodonidas appellatas harum nomina sunt haec ambrosia eudora pedile coronis polyxo phyto thyone hae dicuntur a lycurgo fugatae et praeter ambrosiam omnes ad thetim profugatae ut ait asclepiades sed ut pherecydes dicit ad thebas liberum perlatum inoni tradiderunt quam ob causam ab ioue his gratia est relata quod inter sidera sunt constitutae pliades autem appellatae sunt ut ait musaeus quod ex atlante et aethra oceani filia sint filiae xu procreatae quarum u hyades appellatas demonstrat quod earum hyas fuerit frater a sororibus plurimum dilectus qui cum uenans a leone esset interfectus quinque de quibus supra diximus lamentationibus assiduis permotae dicuntur interisse quare eas quod plurimum de eius morte laborarent hyadas appellatas reliquas autem decem sorores deliberasse de sororum morte et earum septem mortem sibi conscisse quare quod plures idem senserint pliadas dictas alexander autem hyadas ait dictas quod hyantis et boetiae sint filiae pliadas autem quod ex plione oceani et atlante sint natae hae numero septem dicuntur sed nemo amplius ui potest uidere cuius causa proditur haec quod de septem sex cum immortalibus concubuerint tres cum ioue duae cum neptuno una cum marte reliquia autem sisyphi fuisse uxor demonstratur quarum ex electra et ioue dardanum ex maia mercurium ex taygete lacedaemona procreatum ex alyone autem et neptuno hyriea ex celaeno lycum et nyctea natum martem autem ex sterope oenomaum procreasse quam alii oenomai uxorem dixerunt meropen autem sisypho nuptam glaucum genuisse quem complures bellerophontis patrem esse dixerunt quare propter reliquas eius sorores inter sidera constitutam sed quod homini nupserit stellam eius obscuratam alii dicunt electram non apparere ideo quod pliades existimentur choream ducere stellis sed postquam troia sit capta et progenies eius quae a dardano fuerit sit euersa dolore permotam ab his se remouisse et in circulo qui arcticus dicitur constitisse ex quo tam longo tempore lamentantem capillo passo uideri itaque e facto cometen esse appellatam sed has pliadas antiqui astrologi seorsum a tauro deformauerunt ut ante diximus pliones et atlantis filias quae cum per boetiam cum puellis iter faceret oriona comitatum uoluisse ei uim afferre illam fugere coepisse oriona autem secutum esse annos uii neque inuenire potuisse iouem autem puellarum misertum iter ad astra constituisse et postea a nonnullis astrologis caudam tauri appellatas itaque adhuc orion fugientes eas ad occasum sequi uidetur eas stellas nostri uergilias appellauerunt quod post uer exoriuntur et hae quidem ampliorem ceteris habent honorem quod earum signo exoriente aestas significatur occidente autem hiems ostenditur quod aliis non est traditum signis xxii gemini hos conplures astrologi castorem et pollucem esse dixerunt quos demonstrant omnium fratrum inter se amantissimos fuisse quod neque de principatu contenderint neque ullam rem sine communi consilio gesserint pro quibus officiis eorum iuppiter notissima sidera eos constituisse existimatur neptunum autem pari consilio munerasse nam equos quibus utuntur donauit et dedit potestatem naufragis saluti esse alii dixerunt herculem esse et apollinem nonnulli etiam triptolemum quem supra diximus et iasiona a cerere dilectos et ad sidera perlatos sed qui de castore et polluce dicunt hoc amplius addunt ut castor in oppido aphidnis sit occisus quo tempore lacedaemones cum atheniensibus bellum gesserunt alii autem cum oppugnarent spartam lynceus et idas ibi perisse dixerunt pollucem ait homerus concessisse fratri dimidiam uitam itaque alternis diebus eorum quemque lucere xxiii cancer dicitur iunonis beneficio inter astra collocatus quod cum hercules contra hydram lernaeam constitisset ex palude pedem eius mordicus arripuisset quare herculem permotum eum interfecisse iunonem autem inter sidera constituisse ut esset cum duodecim signis quae maxime solis cursu continentur in eius deformationis parte sunt quidam qui asini appellantur a libero in testa cancri duabus stellis omnino figurati liber enim ab iunone furore obiecto dicitur mente captus fugisse per thesprotiam cogitans ab iouis dodonaei oraculum peruenire unde peteret responsum quo facilius ad pristinum statum mentis perueniret sed cum uenisset ad quandam paludem magnam quam transire non posset quibusdam asellis duobus obuiam factis dicitur unum eorum deprehendisse et ita esse transuectus ut omnino aquam non tetigerit itaque cum uenisset ad templum iouis dodonaei statim dicitur furore liberatus asellis gratiam retulisse et inter sidera eos collocasse nonnulli etiam dixerunt asino illi quo fuerit uectus uocem humanam dedisse itaque eum postea cum priapo contendisse de natura et uictum ab eo interfectum pro quo liberum eius misertum in sideribus adnumerasse et ut sciretur id pro deo non homine timido quia iunonem fugerit fecisse supra cancrum constituit qui eius beneficio fuerat adfixus astris dicitur etiam alia historia de asellis ut ait eratosthenes quo tempore iuppiter bello gigantibus indicto ad eos oppugnandos omnes deos conuocasset uenisse liberum patrem uulcanum satyros silenos asellis uectos qui cum non longe ab hostibus abessent dicuntur aselli pertimuisse et ita pro se quisque magnum clamorem et inauditum gigantibus fecisse ut omnes hostes eorum clamore in fugam se coniecerint et ita sint superati huic similis est historia de bucino tritonis nam is quoque fertur cum concham inuentam excauasset secum ad gigantas tulisse et ibi sonum quendam inauditum per concham misisse hostes autem ueritos ne qua esset inmanis fera ab aduersariis adducta cuius esset ille mugitus fugae se mandasse et ita uictos in hostium potestatem peruenisse xxiu leo hic dicitur ab ioue inter astra constitutus quod omnium ferarum princeps esse existimatur nonnulli etiam hoc amplius dicunt quod herculis prima fuerit haec certatio et quod eum inermis interfecerit de hoc et pisandrus et complures alii scripserunt cuius supra simulacrum proxime uirginem sunt aliae uii stellae ad caudam leonis in triangulo collocatae quas crines berenices esse conon samius mathematicus et callimachus dicit cum ptolomaeus berenicen ptolomaei et arsinoes filiam sororem suam duxisset uxorem et paucis post diebus asiam oppugnatum profectus esset uouisse berenicen si uictor ptolomaeus redisset se crinem detonsuram quo uoto damnatam crinem in ueneris arsinoes zephyritidis posuisse templo eumque postero die non comparuisse quod factum cum rex aegre ferret conon mathematicus ut ante diximus cupiens inire gratiam regis dixit crinem inter sidera uideri collocatum et quasdam uacuas a figura septem stellas ostendit quas esse fingeret crinem hanc berenicen nonnulli cum callimacho dixerunt equos alere et ad olympia mittere consuetam fuisse alii dicunt hoc amplius ptolomaeum berenices patrem multitudine hostium perterritum fuga salutem petisse filiam autem saepe consuetam insiluisse in equum et reliquam exercitus copiam constituisse et conplures hostium interfecisse reliquos in fugam coniecisse pro quo etiam callimachus eam magnanimam dixit eratosthenes autem dicit et uirginibus lesbiis dotem quam cuique relictam a parente nemo soluerit iussisse reddi et inter eas constituisse petitionem xxu uirgo hanc hesiodus iouis et themidis filiam dicit aratus autem astraei et aurorae filiam existimari quae eodem tempore fuerit cum aurea saecula hominum et eorum principem fuisse demonstrat quam propter diligentiam et aequitatem iustitiam appellatam neque illo tempore ab hominibus exteras nationes bello lacessitas esse neque nauigio quemquam usum sed agris colendis uitam agere consuesse sed post eorum obitum qui sint nati eos minus officiosos magis auaros coepisse fieri quare minus iustitiam inter homines fuisse conuersatam denique causam peruenisse usque eo dum diceretur aeneum genus hominum natum itaque iam non potuisse pati amplius et ad sidera euolasse sed hanc alii fortunam alii cererem dixerunt et hoc magis non conuenit inter eos quod caput eius nimium obscurum uidetur nonnulli eam erigonen icari filiam dixerunt de qua supra diximus alii autem apollinis filiam ex chrysothemi natam et infantem parthenon nomine appellatam eamque quod parua interierit ab apolline inter sidera collocatam xxui scorpius hic propter magnitudinem membrorum in duo signa diuiditur quorum unius effigiem nostri libram dixerunt sed omnino totum signum hac de causa statutum existimatur quod orion cum uenaretur et in eo exercitatissimum se esse confideret dixisse etiam dianae et latonae se omnia quae ex terra oriantur interficere ualere quare terram permotam scorpionem misisse qui eum interficere monstratur iouem autem utriusque animum admiratum scorpionem inter astra conlocasse ut species eius hominibus documento esset ne quis eorum aliqua re sibi confideret dianam autem propter studium orionis petisse ab ioue ut idem illi beneficium daret petenti quod terrae ultro tribuisset itaque eum ita constitutum ut cum scorpius exoriatur occidat orion xxuii sagittarius hunc complures centaurum esse dixerunt alii autem hac de causa negauerunt quod nemo centaurus sagittis sit usus hic autem quaeritur cur equinis cruribus sit deformatus et caudam habeat ut satyri dicunt enim nonnulli hunc esse crotum nomine euphemes musarum nutricis filium ut ait sositheus tragoediarum scriptor eum domicilium in monte helicone habuisse et cum musis solitum delectari nonnumquam etiam studio uenationis exerceri itaque pro merita diligentia magnam laudem assecutum nam et celerrimum in siluis et acutissimum in musis factum esse pro quo studio illius petisse musas ab ioue ut in aliquo astrorum numero eum deformaret itaque iouem fecisse et cum omnia illius artificia uno corpore uellet significare crura eius equina fecisse quod equo multum sit usus et sagittas adiunxisse ut ex his et acumen et celeritas eius uideretur caudam satyricam in corpore fixisse quod iam non minus hoc croto musae quam liber satyris sit delectatus ante huius pedes stellae sunt paucae et in rotundo deformatae quas coronam eius ut ludentis abiectam nonnulli dixerunt xxuiii capricornus huius effigies similis est aegipani quem iuppiter quod cum eo erat nutritus in sideribus esse uoluit ut capram nutricem de qua ante diximus hic etiam dicitur cum iuppiter titanas obpugnaret primus obiecisse hostibus timorem qui panikos appellatur ut ait eratosthenes hac etiam de causa eius inferiorem partem piscis esse formationem et quod muricibus hostes sit iaculatus pro lapidum iactatione aegyptii autem sacerdotes et nonnulli poetae dicunt cum complures dii in aegyptum conuenissent repente peruenisse eodem typhona acerrimum giganta et maxime deorum hostem quo timore permotos in alias figuras se conuertisse mercurium factum esse ibim apollinem autem quae threicia auis uocatur dianam aeluro similatam quibus de causis aegyptios ea genera uiolari non sinere demonstrant quod deorum imagines dicantur eodem tempore pana dicunt in flumen se deiecisse et posteriorem partem corporis effigiem piscis alteram autem hirci fecisse et ita a typhone profugisse cuius cogitatum iouem admiratum inter sidera effigiem eius fixisse xxix aquarius hunc conplures ganymedem esse dixerunt quem iuppiter propter pulchritudinem corporis ereptum parentibus deorum ministrum fecisse existimatur itaque ostenditur ut aquam aquali infundens hegesianax autem deucaliona dicit esse quod eo regnante tanta uis aquae se a caelo profuderit ut cataclysmus factus esse diceretur eubulus autem cecropem demonstrat esse antiquitatem generis commemorans et ostendens antequam uinum traditum sit hominibus aqua in sacrificiis deorum usos esse et ante cecropem regnasse quam uinum sit inuentum xxx pisces diognetus erythraeus ait quodam tempore uenerem cum cupidine filio in syriam ad flumen euphraten uenisse eodem loco repente typhona de quo supra diximus apparuisse uenerem autem cum filio in flumen se proiecisse et ibi figuram piscium forma mutasse quo facto periculo esse liberatos itaque postea syros qui in his locis sunt proximi destitisse pisces edere quod uereantur eos capere ne simili causa aut deorum praesidia impugnare uideantur aut eos ipsos captare eratosthenes autem ex eo pisce natos hos dicit de quo posterius dicemus xxxi cetus de hoc dicitur quod a neptuno sit missus ut andromedam interficeret de qua ante diximus sed quod a perseo sit interfectus propter inmanitatem corporis et illius uirtutem inter sidera conlocatum xxxii eridanus hunc alii nilum complures etiam oceanum esse dixerunt qui autem nilum uolunt uocari propter magnitudinem eius et utilitatem aequissimum esse demonstrant praeterea quod infra hunc quaedam stella sit clarius ceteris lucens nomine canopos appellata canopos autem insula flumine adluitur nilo xxxiii lepus hic dicitur orionis canem fugere uenantis nam cum ut oportebat eum uenatorem finxissent uoluerunt etiam significare aliqua de causa itaque leporem ad pedes eius fugientem finxerunt quem nonnulli a mercurio constitutum dixerunt eique datum esse praeter cetera genera quadrupedum ut alios pareret alios haberet in uentre qui autem ab hac causa dissentiunt negant tam nobilem et tam magnum uenatorem de quo et ante in scorpionis signo diximus oportere fingi leporem uenari callimachum quoque accusari quod cum dianae scriberet laudes eam leporum sanguine gaudere et eos uenari dixisset itaque oriona cum tauro decertantem fecerunt leporis autem hanc historiam memoriae prodiderunt apud antiquos in insula lero nullum leporem fuisse sed ex eorum ciuitate adulescentium quendam studio generis inductum ab exteris finibus leporem feminam praegnantem attulisse et eius partum diligentissime ministrasse itaque cum peperisset compluribus eius ciuitatis studium incidisse et partim pretio partim beneficio mercatos omnes lepores alere coepisse ita non longo interuallo tantam multitudinem leporum procreatam ut tota insula ab his occupata diceretur quibus cum ab hominibus nihil daretur in semina eorum impetu facto omnia comederunt quo facto incolae calamitate adfecti cum fame forent oppressi communi consilio totius ciuitatis uix denique eos ex insula abegisse dicuntur itaque postea leporis figuram in astris constituisse ut homines meminissent nil esse tam exoptandum in uita quin ex eo polus doloris quam laetitiae capere posterius cogerentur xxxiu orion hunc hesiodus neptuni filium dicit ex euryale minois filia natum concessum autem ei ut supra fluctus curreret ut in terra quemadmodum iphiclo datum dicitur ut supra aristas curreret neque eas infringeret aristomachus autem dicit quendam hyriea fuisse thebis pindarus autem in insula chio hunc autem cum iouem et mercurium hospitio recepisset petisse ab his ut sibi aliquid liberorum nasceretur itaque quo facilius petitum impetraret bouem immolasse et his pro epulis adposuisse quod cum fecisset poposcisse iouem et mercurium quod corium de boue foret detractum et quod fecerant urinae in corium infudisse et id sub terra poni iussisse ex quo postea natum puerum quem hyrieus e facto uriona appellaret sed uenustate et consuetudine factum est ut orion uocaretur hic dicitur thebis chium uenisse et oenopionis filiam meropen per uinum cupiditate incensus conpressisse pro quo facto ab oenopione excaecatus et de insula eiectus existimatur lemnum ad uulcanum peruenisse et ab eo quendam ducem cedaliona nomine accepisse quem collo ferens dicitur ad solem uenisse et ab eo sanatus ut se ulcisceretur chium reuertisse oenopiona autem a ciuibus sub terra custoditum esse quem postquam se inuenire posse desperaret orion in insulam cretam peruenisse et ibi uenari coepisse cum diana et ei polliceri quae supra diximus et ita ad sidera peruenisse nonnulli autem aiunt oriona cum oenopione prope nimia coniunctum amicitia uixisse et quod ei uoluerit suum studium in uenando probare dianae quoque pollicitum quae supra diximus et ita interfectum alii dicunt cum callimacho cum dianae uim uoluerit adferre ab ea sagittis esse confixum et ad sidera propter uenandi consimile studium deformatum istrus autem dicit oriona a diana esse dilectum et paene factum ut ei nupsisse existimaretur quod cum apollo aegre ferret et saepe eum obiurgans nihil egisset natantis orionis longe caput solum uideri conspicatus contendit cum diana eam non posse sagittam mittere ad id quod nigrum in mari uideretur quae cum se uellet in eo studio maxime artificem dici sagitta missa caput orionis traiecit itaque eum cum fluctus interfectum ad litus eiecisset et se eum diana percussisse plurimum doleret multis eius obitum prosecuta lacrimis inter sidera statuisse existimatur sed quae post mortem eius diana fecerit in eius historiis dicemus xxxu canis hic dicitur ab ioue custos europae adpositus esse et ad minoa peruenisse quem procris cephali uxor laborantem dicitur sanasse et pro eo beneficio canem muneri accepisse quod illa studiosa fuerit uenationis et quod cani fuerat datum ne ulla fera praeterire eum posset post eius obitum canis ad cephalum peruenit quod procris eius fuerat uxor quem ille ducens secum thebas peruenit ubi erat uulpes cui datum dicebatur ut omnes canes effugere posset itaque cum in unum peruenissent iuppiter nescius quid faceret ut istrus ait utrosque in lapidem conuertit nonnulli hunc canem orionis esse dixerunt et quod studiosus fuerit uenandi cum eo canem quoque inter astra conlocatum alii autem icari canem esse dixerunt de quo ante diximus quae multa proposita suos habent auctores sed canis habet in lingua stellam unam quae ipsa canis appellatur in capite autem alteram quam isis suo nomine statuisse existimatur et sirion appellasse propter flammae candorem quod eiusmodi sit ut prae ceteris lucere uideatur itaque quo magis eam cognoscerent sirion appellasse xxxui procyon hic ante maiorem canem exoriri uidetur sed a nonnullis orionis esse existimatur hac etiam de causa procyon est appellatus sed isdem omnibus historiis quibus superior canis annumeratur xxxuii argo hanc nonnulli propter celeritatem graece dixerunt argo appellatam alii quod argus eius fuerit inuentor hanc autem primam in mari fuisse conplures dixerunt et hac re maxime stellis esse figuratam hanc nauem factam pindarus ait in magnesiae oppido cui demetrias est nomen callimachus autem in isdem finibus ad apollinis actii templum quod argonautae proficiscentes statuisse existimantur in eo loco qui pagasae uocatur ideo quod nauis argo ibi primum conpacta dicitur quod est graece pagasai homerus hunc eundem locum in thessaliae finibus esse demonstrat aeschylus autem et nonnulli aiunt a minerua quandam materiam loquentem eodem esse coniunctam sed huius non tota effigies inter astra uidetur diuisa enim est a puppi usque ad malum significans ne homines nauibus fractis pertimescerent xxxuiii centaurus hic dicitur nomine chiron saturni et philyrae filius esse qui non modo ceteros centauros sed homines quoque iustitia superasse aesculapium et achillem nutrisse existimatur pietate igitur et diligentia effecit ut inter astra numeraretur apud hunc hercules cum deuerteretur et simul cum chirone sedens sagittas consideraret fertur una earum decidisse supra pedem chironis et ita eum interfecisse alii autem dicunt centaurum miratum quod tam breuibus sagittis tam magna corpora centaurorum interfecerit ipsum contendere arcum conatum itaque ex eius manu sagittam prolapsam in pedem eius incidisse pro qua re iuppiter eius misertus inter sidera eum constituit cum hostia quam supra aram tenens immolare uidetur hunc alii pholon esse centaurum dixerunt eum qui auspicio praeter ceteros plurimum ualuisset itaque ad aram cum hostia uenire iouis uoluntate figuratum xxxix ara in hac primum dii existimantur sacra et coniurationem fecisse cum titanas oppugnare conarentur eam autem cyclopas fecisse ab ea consuetudine homines dicuntur instituisse sibi ut cum aliquam rem efficere cogitarent prius sacrificarent quam agere incepissent xl hydra in qua coruus insidere et crater positus existimatur de qua hanc habemus memoriae proditam causam coruus apollinis tutela usus eo sacrificante missus ad fontem aquam puram petitum uidit arbores conplures ficorum inmaturas eas exspectans dum maturescerent in arbore quadam earum consedit itaque post aliquot dies coctis ficis et a coruo compluribus earum comesis exspectans apollo coruum uidit cum cratere pleno uolare festinantem pro quo admisso eius dicitur quod diu moratus sit apollo qui coactus mora corui alia aqua est usus hac igitur ignominia eum adfecisse ut quamdiu fici coquerentur coruus bibere non possit ideo quod guttur habeat pertusum illis diebus itaque cum uellet significare sitim corui inter sidera constituit cratera et supposuit hydram quae coruum sitientem moraretur uidetur enim rostro caudam eius extremam uerberare ut istrus autem et complures tamquam sinat se ad crateram transire dixerunt coronida phlegyae filiam fuisse hanc autem ex apolline aesculapiumprocreasse sed postea ischyn elati filium cum ea concubuisse quod cum uiderit coruus apollini nuntiasse qui cum fuerit antea candidus apollinem pro incommodo nuntio eum nigrum fecisse et ischyn sagittis confixisse de cratera autem hanc historiam phylarchus scribit in chersoneso quae confinis est troiae ubi protesilai sepulcrum statutum complures dixerunt urbs elaeusa nomine dicitur in qua demophon quidam cum regnaret incidit eorum finibus repentina uastitas et ciuium interitio miranda qua re demophonta permotum ferunt misisse ad apollinis oraculum quaerentis remedium uastitatis responso autem dato ut quotannis una de nobilium genere uirgo diis penatibus eorum immolaretur demophon omnium filias praeter suas sorte ductas interficiebat usque dum cuidam ciuium loco nobilissimo eorum nato perdoluit inceptum demophontis qui negare coepit de sua filia se passurum sortiri nisi eodem regis filiae essent coniectae quo facto rex permotus illius filiam sine sorte ductam interfecit quod mastusius nomine uirginis pater instanti tempore simulauit se patriae causa non aegre ferre factum potuisset enim postea sorte ducta nihilominus interire quod paulatim dies regi in obliuionem perduxit itaque cum se prope amicissimum regi uirginis pater ostendisset sollemne sacrificium se habere dixit eumque et filias eius ad id conficiendum inuitauit qui nihil aliter futurum suspicatus filias ante misit ut ipse occupatus in re ciuili postea ueniret quod cum ex optato mastusio accidisset filias regis interfecit et sanguinem earum cum uino in cratera mixtum aduenienti regi pro potione dari iussit qui cum filias desideraret et quid his factum esset rescisset mastusium cum cratere in mare proici iussit quo facto maro quo ille est proiectus memoriae causa mastusium mare uocatum est portus autem adhuc crater appellatur quem antiqui astrologi stellis deformarunt ut homines meminissent maleficium neminem temere lucrari posse neque obliuionem inimicitiarum fieri solere nonnulli cum eratosthene dicunt eum cratera esse quo icarus sit usus cum hominibus ostenderet uinum alii autem dicunt dolium esse quo mars ab oto et ephialte sit coniectus xli piscis qui notius appellatur hic uidetur ore aquam excipere a signo aquarii qui laborantem quondam isim seruasse existimatur pro quo beneficio simulacrum piscis et eius filiorum de quibus ante diximus inter astra constituit itaque syri complures pisces non esitant et eorum simulacra inaurata pro diis penatibus colunt de hoc et ctesias scribit xlii reliquum est nobis disputare de stellis quinque quas complures ut erraticas o ita planetas graeci dixerunt quarum una est iouis nomine phaenon quem heraclides ponticus ait quo tempore prometheus homines finxerit hunc pulchritudine corporis reliquos praestantem fecisse cumque supprimere cogitaret neque ioui ut ceteros redderet cupidinem ioui nuntiasse quo facto missum mercurium ad phaenonem persuasisse ut ad iouem ueniret et inmortalis fieret itaque eum inter astra collocatum secunda stella dicitur solis quam alii saturni dixerunt hanc eratosthenes a solis filio phaethonta appellatam dicit de quo complures scripserunt ut patris inscienter curru uectus incenderit terras quo facto ab ioue fulmine percussus in eridanum deciderit et a sole inter sidera sit perlatus tertia est stella martis quam alii herculis dixerunt ueneris sequens stellam hac ut eratosthenes ait de causa quod uulcanus cum uxorem uenerem duxisset et propter eius obseruantiam marti copia non fieret ut nihil aliud adsequi uideretur nisi sua stella ueneris sidus persequi a ueneri impetrauit itaque cum uehementer amore eum incenderet significans e facto stellam pyroenta appellauit quarta stella est ueneris lucifer nomine quam nonnulli iunonis esse dixerunt hanc eandem hesperum appellari multis traditum est historiis hic autem omnium siderum maximus esse uidetur nonnulli hunc aurorae et cephali filium dixerunt pulchritudine multos praestantem ex qua re etiam cum uenere dicitur certasse ut etiam eratosthenes dicit eum hac de causa ueneris appellari et exoriente sole et occidente uideri quare ut ante diximus iure hunc et luciferum et hesperum nominatum quinta stella est mercurii nomine stilbon sed haec est breuis et clara haec autem mercurio data existimatur quod primus menses instituerit et peruiderit siderum cursus euhemerus autem uenerem primam ait sidera constituisse et mercurio demonstrasse xlii praeterea ostenditur circulus quidam in sideribus candido colore quem lacteum esse nonnulli dixerunt eratosthenes enim dicit mercurio infanti puero insciam iunonem dedisse lacte sed postquam rescierit eum maiae filium esse reiecisse eum ab se ita lactis profusi splendorem inter sidera apparere alii dixerunt dormienti iunoni herculem suppositum et experrectam id quod supra diximus fecisse alii autem herculem propter nimiam auiditatem multitudinem lactis adpetisse neque in ore continere potuisse quod ex ore eius profusum circulum significasse alii dicunt quo tempore ops saturno lapidem pro partu attulit iussisse ei lacte praebere quare cum pressisset mammam profuso lacte circulum deformatum quem supra demonstrauimus nos autem omnium corporum deformationem dicere instituimus hyginus the miscellany the latin library the classics page hyginus de astronomia iii gaius iulius hyginus de astronomia liber tertius i igitur incipiemus a polo boreo protinus dicere quo utraeque arcti nixae uehuntur arctico circulo clausae et ita collocatae ut alternis unaquaeque earum resupinata caput alterius tegere uideatur ita tamen ut caput eius quae superior fuerit ad caudam inferioris contendat harum maior in extremo circulo pedes habet fixos praeterea habet in capite stellas uii omnes obscuras in utrisque auribus binas in humero claram i in pede nouissimo ii in summo interscapilio i in crure de posterioribus primo i in pede priore ii in cauda ipsa tres ita totius sideris stellae sunt omnino xxi minor autem habet in stationis unoquoque loco stellas singulas clare lucentes et supra caudam iii omnino uii sed in prioribus caudae stellis una est infima quae polus appellatur ut eratosthenes dicit per quem locum ipse mundus existimatur uersari reliqui autem duo choreutae dicuntur quod circum polum uersantur ii draco inter duas arctos collocatus uidetur corporis sinu facto arctum minorem ita concludere ut paene pedes eius tangere uideatur cauda autem flexa caput maioris adtingere et suo capite tamquam reducto circulum arcticum tangens corpus ut in spiram complicare et si quis diligentius attenderit uidere poterit caput draconis ad maioris ursae regionem caudae collocatum hic habet in utroque tempore stellas singulas in oculis singulas in mento i et toto corpore reliquo passim dispositas x ita ut omnino sint stellae xu iii arctophylax huius manum sinistram circulus arcticus includit ita ut neque occidere neque exoriri uideatur ipse autem positus ab arctico circulo ad aestiuum definitur inclinatus in longitudinem dextro pede aestiuo circulo nixus huius humeros et pectus a reliquo corpore diuidit circulus qui per utrosque polos transiens tangit arietem et chelas hic quod cum tauro et geminis orientibus et cancro et leone occidit ideo sero occidere dicitur qui magis erectus a pedibus peruenit ad terram at plagius exoriens citius quam chelae uidetur habet autem in manu dextra stellas quattuor quae numquam occidere dicuntur in capite stellam i in utroque humero singulas in utraque mamma singulas sed clariorem dextram et sub ea alteram obscuram et in cubito dextro claram i in zona unam clarius ceteris lucentem haec stella arcturus appellatur in utrisque pedibus singulas quae omnino sunt xiii iu coronam humero sinistro prope contingere arctophylax uidetur qui autem engonasin dicitur dextri pedis calce coniungitur haec cancro et leone exoriente occidere cum scorpione exoriri perspicitur habent autem stellas uiiii in rotundo dispositas sed ex his tres clarius ceteris lucentes u engonasin hic positus inter duos circulos arcticum et aestiuum utrisque pedibus et dextro genu quem ante diximus arcticum circulum finit ita tamen ut dextro pede prioribus digitis circulum terminet sinistro autem toto caput draconis opprimere conetur humeris autem uelut sustinens circulum aestiuum et manu dextra porrecta tangens laeuam autem e regione sinistro genu porrigens aequali interuallo circuli aestiui et genu sinistri hic occidens capite prius quam reliquo corpore deuenit ad terram qui cum totus occidit occidit ut pendere pedibus ex arctico circulo uideatur exoriens ante pedibus quam reliquis membris habet autem in capite stellam i in sinistro brachio i in utroque humero singulas clare lucentes in manu sinistra i in dextro cubito alteram in utroque latere singulas sed clariorem in sinistro in dextro femine duas in genu i ini poplite i in crure duas in pede i quae dicitur clara in sinistra manu quattuor quas pellem leonis esse nonnulli dixerunt sunt omnis xuiiii ui lyra haec posita est contra regionem eius loci qui locus est inter genu et manum sinistram eius qui engonasin uocatur cuius ipsa testudo spectat ad arcticum circulum summum autem cacumen ad polum notium contendere uidetur haec uirgine exoriente occidere cum sagittario exoriri perspicitur habet autem in ipsis testudinis lateribus singulas stellas in summis cacuminibus eorum quae in testudine ut brachia sunt collocata singulas in mediis isdem quos humeros eratosthenes fingit singulas in scapulis ipsius testudinis unam in imo lyrae quae ut basis totius uidetur unam uii olor huius una ala est ad circumductionem huius circuli qui arcticus uocatur contingens extremum pedem sinistrum eius qui engonasin uocatur sinistram autem alam habet paululum extra circulum aestiuum paene coniungens pedibus pegasi aestiuus autem circulus rostrum eius a reliquo corpore diuidit cauda iungitur extrema cum capite cephei hic cum uirgine et chelis orientibus occidens prius capite quam reliquis membris deuenit ad terram exoritur autem cum capricorno hic habet in capite stellam clare lucentem i in collo alteram pari fulgore in utrisque pennis quinas supra caudam i omnino habet stellas xiii uiii cepheus a tergo minoris arcti constitutus includitur arctico circulo a pedibus ad pectus ut praeter humeros et caput eius nihil occidere uideatur neque longe abest a flexu draconis quem capite primum efficere uidetur cepheus autem manibus utrisque proiectis figuratus tanto dissidet interuallo a pedibus arcti minoris quantum spatium inter pedes cephei uidetur huius caput scorpione exorto occidere cum sagittario exoriri perspicitur hic autem habet in capite stellas ii in manu dextra i item in cubito obscuram i in sinistra manu et humero singulas in dextro humero i in zona quae medium eius diuidit corpus iii stellae clarae uidentur in latere dextro obscura i in sinistro genu ii in utrisque pedibus singulae supra pedes stellae iiii hic totus omnino stellarum est xuiiii ix cassiepia sedens in siliquastro conlocata est cuius sedilis et ipsius cassiepiae pedes positi sunt in ipsa circumductione circuli qui arcticus uocatur effigies autem corporis ad aestiuum circulum peruenit quem capite et dextra manu tangit hanc prope mediam diuidit circulus is qui lacteus appellatur proxime cephei signum conlocatam haec occidens cum scorpione exoriente capite cum sedili resupina ferri perspicitur exoriri autem cum sagittario huius in capite stella ostenditur i in utroque humero i in papilla dextra clara i in lumbis magna i sinistro femine duae in genu i in pede primori dextro i in quadrato quo stella deformatur una in angulis utrisque singulae clarius ceteris lucentes haec igitur est omnino stellarum xiii x andromeda proxime cassiepiam supra caput persei breui interuallo dissidente collocata perspicitur manibus diuersis uincta ut antiquis historiis est traditum cuius caput equi pegasi uentri coniungitur eadem enim stella et umbilicus pegasi et andromedae caput appellatur huius medium pectus et manum sinistram circulus aestiuus diuidit occidit autem cum pisce de duobus secundo quem andromedae subiectum brachio supra diximus exoriente libra et scorpione capite prius quam reliquo corpore perueniens ad terram exoritur autem cum piscibus et ariete haec habet in capite stellam clare lucentem i in utroque humero i in cubito dextro i in ipsa manu i in sinistro cubito i in brachio i in manu alteram in zona iii supra zonam iiii in utroque genu singulam in pedibus autem binas ita omnino est stellarum xx xi perseus huius sinistrum crus et humerum laeuum circulus aestiuus a reliquo corpore diuidit ipse manu dextra arctoum circulum tangit dextro pede caput aurigae premere uelut currens uidetur idem occidens sagittario et capricorno exorto inclinatus ad caput uersus cum ariete et tauro rectus exoritur habet autem in utroque humero stellam i in manu dextra clare lucentem i qua falcem tenere dicitur quo telo gorgona interfecit in sinistra alteram qua caput gorgonis tenere existimatur habet praeterea in uentre stellam i in lumbis alteram in dextro femine i ad genu i in tibia i in pede i obscuram in sinistro femine i et in genu alteram in tibia duas in sinistra manu quod gorgonis caput uocatur stellas iiii omnino est stellarum xuiiii caput eius et falx sine sideribus apparet hunc aratus cum diceret inter astra kekonismenon figuratum acceperunt complures eum puluerulentum dictum quod minime conuenit posse inter sidera etiam puluerulente apparere quod si esset dignior erat orion cui idem adscriberetur primum quod assidue est uenatus et semper in terra fuit deinde quod adhuc inter sidera uenari uidetur perseus autem qui assidue uolaret non potest puluerem habere quod igitur est cum uellet aratus eum currentem obscure significare usus aeoliorum ratione eum kekonismenon dixit aeolii enim cum uolunt aliquem decurrere significare kekonisthai dicunt id quod aratus uult demonstrare non ut illum uolantem assidue puluerulentum dicat quod a multis perperam est intellectum xii heniochus autem circulo aestiuo genuum fine praeterea ab humero sinistrousque ad zonam diuiditur ab eo quem supra lacteum orbem diximus huius pes dexter tauri sinistro cornu stella coniungitur una manu ut lora tenens figuratur cuius in humero sinistro capra in manu autem duo haedi duabus stellis formati dicuntur totus autem pedibus persei subiectus caput habens contra ursae maioris aspectum hic occidere sagittarii et capricorni exortu uidetur exoriri autem ophiucho et engonasin occidentibus habet praeterea in capite stellam i in utroque humero i sed in sinistro clariorem quae capra uocatur in utroque cubito i in manu ii quae haedi appellantur stellis prope occidentibus ficti xiii ophiuchus inclinatus a capite ut qui resupinari uidetur anguem manibus tenere figuratur huius autem humeri aestiuo circulo diuiduntur a reliquo corpore ipse genuum fine ab aequinoctiali circulo terminatur pede sinistro premens oculos dextro autem testudine scorpionis innixus anguis autem qui ab eo tenetur prope extremo ore coronam contingit medium ut praecingens ophiuchum ad caudam breuior quam superiore corpore qua manus sinistra ipsius signi figuratur ita tamen ut extrema cauda circulum aequinoctialem cum aquilae cauda iungat occidens exortu geminorum cancri leonis peruenit ad terram exoriens autem cum scorpione et sagittario apparet hic habet in capite stellam i in utroque humero singulas in sinistra manu iii in dextra iiii in lumbis ii in utroque genu singulas in dextro crure i in utroque pede singulas sed clariorem in dextro itaque est omnino stellarum xuii anguis habet in summo capite ii sub capite iiii uno loco omnes ad manum ipsius ophiuchi sinistram duas sed quae maxime ad corpus eius accedit clariorem et in dorso anguis ad ipsam corporis coniunctionem u et in prima curuatura caudae iiii in secunda caput uersus habet stellas ui ita est omnino trium et uiginti stellarum xiu sagitta inter duos circulos aestiuum et aequinoctialem supra aquilae signum posita diuiditur ab eo circulo qui utroque polo subiectus ad cancrum et capricornum peruenit huius acumen ad equi pedum regionem spectat altera pars ad humeros ophiuchi tendit haec occidit uirginis ortu oritur autem cum scorpione habet omnino stellas iiii quarum una in principio materiae altera in medio duae reliquae in eo loco quo ferrum solet affigi diuersae uidentur xu aquila ala dextra non multum extra circulum aequinoctialem prodire sinistra autem non longe a capite ophiuchi figurata uidetur praeterea rostrum eius a reliquo corpore diuidit circulus quem supra diximus a cancro ad capricornum peruenire media autem finitur ab eo quem supra lacteum orbem demonstrauimus esse haec occidit exorto leone exoritur autem cum capricorno habens in capite stellam i in utraque penna i in cauda i xui delphinus non longe ab aquilae signo figuratus incuruatione caudae nouissimae tangit aequinoctialis circuli circumductionem capite prope coniungens equi pegasi rostrum hic exoritur cum sagittarii posteriore parte occidit autem cum uirgo exorta est a capitis fine habet autem in capite stellas ii supra caput ad ceruicem uersus ii ad ea quae ini uentre uelut pennae uidentur habet stellas iii in scapulis i in cauda ii omnino est stellarum uiiii xuii equus arcticum circulum spectans pedibus aestiuum orbem extremo ore caput delphini tangere uidetur aquarii manum dextram ceruice sua coniungens et utrisque piscibus clausus quos in duodecim signis postea demonstrabimus huius in stellis corpus apparet usque ad umbilicum deformatum qui occidit cum pisce de duobus primo qui supra tergum eius est fixus exoritur cum aquario toto et cum pisce cum quo occidit et manu aquarii dextra hic habet in rostro stellas ii obscuras in capite i in maxilla i in utrisque auribus singulas in ceruicibus iiii obscuras sed maxime lucet quae capiti proxima apparet in humero claram i ini pectore i in interscapilio i in umbilico nouissimam i quae andromedae caput uocatur in genibus utrisque singulas in utrisque poplitibus singulas ita est omnino stellarum xuiii xuiii deltoton autem in triangulum deformatur aequis lateribus duobus uno breuiore sed prope aequali reliquis inter aestiuum et aequinoctialem circulum supra caput arietis non longe ab andromedae dextro crure et persei manu sinistra conlocatum cum ariete toto occidens oriens autem cum eiusdem dimidia priore parte habet stellam in unoquoque angulo i nunc protinus xii signorum figurationem dicemus quorum est princeps aries xix aries in aequinoctiali circulo consistens caput ad exortum habens conuersum occidens a primis pedibus et exoriens caput infra triangulum quod supra diximus tenens collocatum pedibus prope caput coniungenspistricis habet autem in capite stellam i in cornibus iii in ceruice ii in pede priore de primis i in interscapilio iiii in cauda i sub uentretres in lumbis unam in pede posteriore unam omnino est stellarum xuii xx taurus ad exortum signorum dimidia parte conlocatus ut incipere genua defigere ad terram caput eodem habens attentum genua eius a reliquo corpore diuidit circulus aequinoctialis cornu sinistrum ut supra diximus coniungitur cum dextro pede eius qui auriga appellatur inter huius finitionem corporis et arietis caudam stellae sunt uii quas uergilias nostri graeci autem pliadas appellauerunt hic auersus occidit et exoritur habet autem in cornibus singulas stellas sed in sinistro clariorem utrisque oculis singulas in fronte media i ex quibus locis cornua nascuntur singulas quae uii stellae hyades appellantur etsi nonnullis quas duas diximus nouissime stellas negauerunt esse ut omnino hyades essent u praeterea in sinistro genu priore habet stellam i et super ungulam i in dextro genu i et in interscapilio iii nouissimam earum ceteris clariorem in pectore i quae sunt omnino praeter uergilias xuiii xxi gemini ab aurigae dextra parte supra oriona collocati uidentur ita tamen ut orion inter taurum et geminos sit constitutus capita eorum diuiduntur a reliquo corpore circulo eo qui aestatem definire supra est dictus ut conplexa corpora inter se tenentes occidunt directi a pedibus exoriuntur autem inclinati ut iacentes sed de his qui cancro est proximus habet in capite stellam i claram in utrisque humeris singulas claras in dextro cubito i in genibus utrisque singulas in pedibus utrisque primoribus singulas alter autem in capite i in sinistro humero i in dextro humero alteram in utrisque mammis singulas in dextro genu i in sinistro genu i in pedibus utrisque singulas et infra sinistrum pedem unam quae propon appellatur xxii cancer hunc medium diuidit circulus aestiuus ad leonem et ad exortus spectantem paululum supra caput hydrae collocatum occidentem et exorientem posteriore corporis parte hic habet in ipsa testa stellas ii quae asini uocantur de quibus ante iam diximus in dextris pedibus singulas obscuras in sinistro pede primo ii in secundo ii obscuras in tertio i in quarto primo i obscuram in ore i in ea quae chela dexterior dicitur tres similes non grandes in sinistra similes ii omnino est stellarum xuii xxiii leo spectans ad occasum supra corpus hydrae a capite qua cancer instat usque ad mediam partem eius constitutus medius aestiuo circulo diuiditur ut sub ipso orbe priores pedes habeat collocatos occidens a capite et exoriens hic habet in capite stellas iii in ceruicibus ii in pectore i in interscapilio iii in media cauda i in extrema alteram sub pectore ii in pede priore claram i in uentre claram i et infra alteram magnam in lumbis i in posteriore genu i in pede posteriore i claram omnino est stellarum xuiiii xxiu uirgo infra pedes bootis collocata capite posteriorem partem leonis dextra manu circulum aequinoctialem tangit at inferiorem corporis partem supra coruum et hydrae caudam habere perspicitur occidens capite prius quam ceteris membris huius in capite est stella obscura i utrisque humeris singulae in utrisque pennis binae quarum una quae est in dextra penna ad humerum defixa protrygeter uocatur praeterea habet in utrisque manibus singulas stellas quarum una quae est in dextra manu maior et clarior cum spicis conspicitur in ueste autem habet passim dispositas stellas x et in utrisque pedibus singulas ita est omnino stellarum xuiiii xxu scorpius huius prior pars quae chelae dicuntur ita premuntur ab aequinoctiali circulo ut eum sustinere uideantur ipse autem pedibus ophiuchi de quo superius diximus subditus extrema cauda circulum hiemalem contingere uidetur neque longe est ab eo signo quod pro hostia centaurus ferre perspicitur occidit inclinato corpore exoritur autem erectus a chelis hic habet stellas in his quae chelae dicuntur in unaquaque earum binas e quibus primae sunt clariores praeterea habet in fronte stellas iii quarum media est clarissima in interscapilio iii in uentre ii in cauda u in acumine ipso quo percutere existimatur ii ita est omnino stellarum xuiiii xxui sagittarius autem spectans ad occasum centauri corpore figuratur uelut mittere incipiens sagittam a pedibus usque ad humeros in hiemali circulocollocatus ita ut caput solum eius extra eum circulum quem supra diximus apparere uideatur cuius arcus lacteo circulo medius diuiditur ante pedes huius est quaedam corona stellis effecta de qua superius diximus hic praeceps occidit exoritur directus habet autem in capite stellas ii in arcu ii in sagitta i in dextro cubito i in manu priore i in uentre i in interscapilio ii in cauda i in priore genu i in pede i in inferiore genu i in poplite i omnino xu corona autem centauri est stellarum uii xxuii capricornus ad occasum spectans et totus in zodiaco circulo deformatus cauda et toto corpore medius diuiditur ab hiemali circulo suppositus aquarii manu sinistrae occidit praeceps exoritur autem directus sed habet in naso stellam i infra ceruices i in pectore ii in priore pede i in priore eodem alteram in interscapilio uii in uentre u in cauda ii omnino est stellarum xxiiii xxuiii aquarius pedes habet in hiemali circulo defixos manum autem sinistram usque ad capricorni porrigens tergus dextra iubam pegasi prope coniungens spectat ad ortum qui cum ita sit figuratus necesse est corpore eum prope resupinato uideri effusio aquae peruenit ad eum piscem qui solitarius figuratur de quo posterius dicemus sed aquarius et occidit et exoritur capite prius quam reliquis membris hic habet in capite stellas ii obscuras in utrisque humeris singulas magnas in sinistro cubito igrandem in manu priore i infra mammas singulas obscuras in lumbo interiore i in utrisque genibus singulas in dextro crure i in utrisque pedibus singulas omnino xiiii effusio aquae cum aquali ipsa stellarum est xxx sed in his omnibus prima et nouissima clara uidetur xxix pisces horum alter notius alter boreus appellatur ideo quod unus eorum qui boreus dicitur inter aequinoctialem et aestiuum circulum sub andromedae brachio collocatus et arcticum polum spectans constituitur alter autem est in zodiaco circulo extremo sub scapulis equi non longe ab aequinoctiali circulo collocatus spectans ad occasum hi pisces quibusdam stellis ut lineola ab arietis pede primo coniunguntur quorum inferior ante occidere et exoriri uidetur habet autem stellas xuii et boreus omnino xii coniunctio eorum habet ad aquilonem spectantes stellas iii ad alteram partem iii ad exortum iii in commissura iii omnino xii horum coniunctionem quae a pede arietis primo notatur aratus graece syndesmon hypouranion cicero nodum caelestem dicit qui utrique uolunt significare eum nodum non solum piscium sed etiam totius sphaerae esse quo enim loco circulus ab arietis pede mesembrinos dicitur qui meridiem significat et quo loco is circulus mesembrinos coniungitur et transit aequinoctialem circulum in ipsa coniunctione circulorum nodus piscium significatur quare eum non modo piscium sed etiam caelestium nodum uerum appellauerunt xxx pistrix a cauda media diuiditur ab hiemali circulo spectans ad exortum rostro prope posteriorem arietis pedem iungens huius priorem partem corporis quae spectat ad exortum prope alluere flumen uidetur haec occidit exorto cancro et leone exoritur autem cum tauro et geminis sed habet in extrema cauda ii obscuras ab eo loco usque ad reliqui corporis curuaturam u sub uentre ui omnino xiii xxxi eridanus a sinistro pede profectus orionis et perueniens usque ad pistricem rursus diffunditur ad leporis pedes et protinus ad antarcticum circulum tendit huius figurationem hiemalis circulus diuidit ab eo loco quo prope coniungitur ceto hic scorpione exorto occidere exoriri autem cum geminis et cancro uidetur habet autem stellas in prima curuatura iii in secunda iii item in tertia usque ad nouissima uii omnino est stellarum xiii xxxii lepus autem infra sinistrum pedem orionis per hiemalem circulum fugiens et ab eo inferiore parte corporis diuisus occidit sagittario exorto oritur cum leone habet autem stellas in utrisque auribus singulas in corpore passim dispositas ii in pedibus prioribus singulas ita sunt omnino ui xxxiii orion hunc a zona et reliquo corpore aequinoctialis circulus diuidit cum tauro decertantem collocatum dextra manu clauam tenentem et incinctum ense spectantem ad occasum et occidentem exorta scorpionis posteriore parte et sagittario exoriente cum cancro autem toto corpore pariter exsurgentem hic habet in capite stellas iii claras in utrisque humeris singulas in dextro cubito obscuram i in manu similiter i in zona iii in eo quo gladius eius deformatur iii obscuras in utrisque genibus singulas claras in pedibus singulas sunt omnino xuii xxxiu canis leporem fugientem consequens posterioribus pedibus diuiditur ab hiemali circulo pedem dextrum orionis paene suo capite coniungens capite ad occasum spectans sed caput ad aequinoctialem circulum tendit occidens oriente sagittario exoriens autem cum cancro hic canis habet in lingua stellam i quae stella canis appellatur in capite autem alteram quam nonnulli sirion appellant de quo prius diximus praeterea habet in utrisque auribus singulas stellas obscuras in pectore ii in pede priore iii in interscapilio iii in sinistro lumbo i in pede posteriore i in pede dextro i in cauda iiii omnino xx xxxu procyon hic in lacteo circulo defixus pedibus aequinoctialem circulum tangit spectat ad occasum ut inter geminos et cancrum constitutus qui quod ante maiorem canem exoritur procyon est appellatus hic autem occidit exorto capricorno exoritur cum leone sed omnino est stellarum iii xxxui argo huius puppis hiemalem circulum et maioris canis caudam contingens inferiore parte nouissimae nauis inclinata antarcticum circulum tangit occidens sagittario et capricorno exorto ut in mari collocata exoriens autem cum uirgine et chelis haec habet in puppi iiii ad singula gubernacula ad primum stellas u ad alterum iiii circum carinam u sub reiectu u ad malum iii ita tota est stellarum xxui quae quare non sit tota in mundo collocata prius diximus xxxuii centaurus hic ita figuratur ut in antarctico circulo niti pedibus humeris hiemalem sustinere uideatur capite prope caudam hydrae coniungens hostiam dextra manu tenens supinam quae pedibus et extremo ore circulum hiemalem tangit inter eum et antarcticum orbem collocata centauri autem crura a reliquo corpore diuidit circulus qui lacteus uocatur hic spectans ad ortus signorum totus occidit aquario et piscibus exortis oritur autem cum scorpione et sagittario habet autem stellas supra caput iii obscuras in utrisque humeris singulas claras in cubito sinistro i in manu i in medio pectore equino i in prioribus poplitibus utrisque singulas in interscapilio iiii in uentre duas claras in cauda iii in lumbo equino i in genibus posterioribus singulas in poplitibus singulas omnino xxiiii hostia autem habet in cauda stellas ii in pede de posterioribus primo i et inter utrosque pedes i in interscapilio i claram et in priore parte pedum i infra alteram in capite iii dispositas omnino x xxxiii ara prope antarcticum circulum tangens inter hostiae caput et scorpionis caudam extremam collocatur occidens arietis exortu oriens cum capricorno haec habet in summo cacumine turibuli quod formatur stellas ii et in imo alteras ii omnino iiii xxxix hydra trium signorum longitudinem occupans cancri leonis uirginis inter aequinoctialem et hiemalem circulum collocatur ita tamen ut caput eius contendens ad signum quod procyon uocatur et totius hydrae prope quarta pars inter aestiuum et aequinoctialem circulum uideatur cauda autem extrema paene centauri caput tangens sustinet in dorso coruum rostro corpus eius tundentem et toto corpore ad cratera tendentem qui satis longo dissidente interuallo prope inter leonem et uirginem constitutus uidetur inclinatior ad caput hydrae quae occidit aquario et piscibus ortis oritur autem cum his signis de quibus supra diximus habet autem in capite stellas iii in prima a capite curuatura ui sed earum nouissimam claram in secunda curuatura iii in tertia iiii in quarta ii in quinta usque ad caudam uiiii omnes obscuras numero xxuii coruus autem habet in gutture stellam i in pennis ii infra pennam ad caudam uersus ii in utrisque pedibus singulas omnino uii supra primam a capite curuaturam crater positus habet in labris stellas iii infra autem ansas ii obscuras in medio iii ad fundum ii ita fiunt omnino x piscis autem qui notius dicitur inter hiemalem et antarcticum circulum media regione collocatus spectare ad exortum uidetur inter aquarium et capricornum ore excipiens aquam quae funditur ab aquario hic occidit oriente cancro exoritur autem cum piscibus sed est stellarum omnino xii quae ad figurationem siderum pertinent ad hunc finem nobis erunt dicta reliqua protinus dicemus hyginus the miscellany the latin library the classics page hyginus fabulae gaius iulius hyginus fabulae pandora prometheus phaethon deucalion et pyrrha proserpina triptolemus io epaphus titanomachia python marsyas daphne aesculapius alcestis europa semele icarius et erigone lycurgus tyrrheni rex midas uenus uulcanus phrixus aeeta absyrtus iason peliades medea medea exul alcimena herculis athla duodecim ab eurystheo imperata parerga eiusdem megara centauri nessus iole deianira aethra thesei labores daedalus pasiphae minos theseus apud minotaurum ariadne hippolytus danae andromeda laius oedipus polynices antigona tiresias leda tyndareus helena castor tantalus pelops oenomaus pelopidae aegisthus atreus niobe alexander paris paridis iudicium cassandra anchisa ulixes achilles iphigenia philoctetes hectoris lytra armorum iudicium equus troianus laocoon iliona polyxena nauplius clytaemnestra orestes iphigenia taurica odyssea telegonus cura qui inter se amicitia iunctissimi fuerunt pandora prometheus iapeti filius primus homines ex luto finxit postea uulcanus iouis iussu ex luto mulieris effigiem fecit cui minerua animam dedit ceterique dii alius aliud donum dederunt ob id pandoram nominarunt ea data in coniugium epimetheo fratri inde nata est pyrrha quae mortalis dicitur prima esse creata prometheus homines antea ab immortalibus ignem petebant neque in perpetuum seruare sciebant quod postea prometheus in ferula detulit in terras hominibusque monstrauit quomodo cinere obrutum seruarent ob hanc rem mercurius iouis iussu deligauit eum in monte caucaso ad saxum clauis ferreis et aquilam apposuit quae cor eius exesset quantum die ederat tantum nocte crescebat hanc aquilam post xxx annos hercules interfecit eumque liberauit phaethon phaethon solis et clymenes filius cum clam patris currum conscendisset et altius a terra esset elatus prae timore decidit in flumen eridanum hunc iuppiter cum fulmine percussisset omnia ardere coeperunt iouis ut omne genus mortalium cum causa interficeret simulauit se uelle extinguere amnes undique irrigauit omneque genus mortalium interiit praeter pyrrham et deucalionem at sorores phaethontis quod equos iniussu patris iunxerant in arbores populos commutatae sunt deucalion et pyrrha cataclysmus quod nos diluuium uel irrigationem dicimus cum factum est omne genus humanum interiit praeter deucalionem et pyrrham qui in montem aetnam qui altissimus in sicilia esse dicitur fugerunt hi propter solitudinem cum uiuere non possent petierunt ab ioue ut aut homines daret aut eos pari calamitate afficeret tum iouis iussit eos lapides post se iactare quos deucalion iactauit uiros esse iussit quos pyrrha mulieres ob eam rem laos dictus laas enim graece lapis dicitur proserpina pluton petit ab ioue proserpinam filiam eius et cereris in coniugium daret iouis negauit cererem passuram ut filia sua in tartaro tenebricoso sit sed iubet eum rapere eam flores legentem in monte aetna qui est in sicilia in quo proserpina dum flores cum uenere et diana et minerua legit pluton quadrigis uenit et eam rapuit quod postea ceres ab ioue impetrauit ut dimidia parte anni apud se dimidia apud plutonem esset triptolemus cum ceres proserpinam filiam suam quaereret deuenit ad eleusinum regem cuius uxor cothonea puerum triptolemum pepererat seque nutricem lactantem simulauit hanc regina libens nutricem filio suo recepit ceres cum uellet alumnum suum immortalem reddere interdiu lacte diuino alebat noctu clam in igne obruebat itaque praeterquam solebant mortales crescebat et sic fieri cum mirarentur parentes eam obseruauerunt cum ceres eum uellet in ignem mittere pater expauit illa irata eleusinum exanimauit at triptolemo alumno suo aeternum beneficium tribuit nam fruges propagatum currum draconibus iunctum tradidit quibus uehens orbem terrarum frugibus obseuit postquam domum rediit celeus eum pro benefacto interfici iussit sed re cognita iussu cereris triptolemo regnum dedit quod ex patris nomine eleusinum nominauit cererique sacrum instituit quae thesmophoria graece dicuntur io ex inacho et argia io hanc iuppiter dilectam compressit et in uaccae figuram conuertit ne iuno eam cognosceret id iuno cum resciuit argum cui undique oculi refulgebant custodem ei misit hunc mercurius iouis iussu interfecit at iuno formidinem ei misit cuius timore exagitatam coegit eam ut se in mare praecipitaret quod mare ionium est appellatum inde in scythiam tranauit unde bosporum fines sunt dictae inde in aegyptum ubi parit epaphum iouis cum sciret suapte propter opera tot eam aerumnas tulisse formam suam ei propriam restituit deamque aegyptiorum eam fecit quae isis nuncupatur epaphus iuppiter epaphum quem ex io procreauerat aegypto oppida communire ibique regnare iussit is oppidum primum memphim et alia plura constituit et ex cassiopia uxore procreauit filiam libyen a qua terra est appellata titanomachia postquam iuno uidit epapho ex pellice nato tantam regni potestatem esse curat in uenatu ut epaphus necetur titanosque hortatur iouem ut regno pellant et saturno restituant hi cum conarentur in caelum ascendere eos iouis cum minerua et apolline et diana praecipites in tartarum deiecit atlanti autem qui dux eorum fuit caeli fornicem super umeros imposuit qui adhuc dicitur caelum sustinere python python terrae filius draco ingens hic ante apollinem ex oraculo in monte parnasso responsa dare solitus erat huic ex latonae partu interitus erat fato futurus eo tempore iouis cum latona poli filia concubuit hoc cum iuno resciit facit ut latona ibi pareret quo sol non accederet python ubi sensit latonam ex ioue grauidam esse persequi coepit ut eam interficeret at latonam iouis iussu uentus aquilo sublatam ad neptunum pertulit ille eam tutatus est sed ne rescinderet iunonis factum in insulam eam ortygiam detulit quam insulam fluctibus cooperuit quod cum python eam non inuenisset parnassum redit at neptunus insulam ortygiam in superiorem partem rettulit quae postea insula delus est appellata ibi latona oleam tenens parit apollinem et dianam quibus uulcanus sagittas dedit donum post diem quartum quam essent nati apollo matris poenas exsecutus est nam parnassum uenit et pythonem sagittis interfecit inde pythius est dictus ossaque eius in cortinam coniecit et in templo suo posuit ludosque funebres ei fecit qui ludi pythia dicuntur marsyas minerua tibias dicitur prima ex osse ceruino fecisse et ad epulum deorum cantatum uenisse iuno et uenus cum eam irriderent quod et caesia erat et buccas inflaret foeda uisa et in cantu irrisa in idam siluam ad fontem uenit ibique cantans in aqua se aspexit et uidit se merito irrisam unde tibias ibi abiecit et imprecata est ut quisquis eas sustulisset graui afficeretur supplicio quas marsyas oeagri filius pastor unus e satyris inuenit quibus assidue commeletando sonum suauiorem in dies faciebat adeo ut apollinem ad citharae cantum in certamen prouocaret quo ut apollo uenit musas iudices sumpserunt et cum iam marsyas inde uictor discederet apollo citharam uersabat idemque sonus erat quod marsya tibiis facere non potuit itaque apollo uictum marsyan ad arborem religatum scythae tradidit qui cutem ei membratim separauit reliquum corpus discipulo olympo sepulturae tradidit e cuius sanguine flumen marsyas est appellatum daphne apollo daphnen penei fluminis filiam uirginem cum persequeretur illa a terra praesidium petit quae eam recepit in se et in arborem laurum commutauit apollo inde ramum fregit et in caput imposuit aesculapius aesculapius apollinis filius glauco minois filio uitam reddidisse siue hippolyto dicitur quem iuppiter ob id fulmine percussit apollo quod ioui nocere non potuit eos qui fulmina fecerunt id est cyclopes interfecit quod ob factum apollo datus est in seruitutem admeto regi thessaliae alcestis alcestim peliae et anaxibies biantis filiae filiam complures proci petebant in coniugium pelias uitans eorum condiciones repudiauit et simultatem constituit ei se daturum qui feras bestias ad currum iunxisset et alcestim in coniugio auexisset itaque admetus ab apolline petiit ut se adiuuaret apollo autem quod ab eo in seruitutem liberaliter esset acceptus aprum et leonem ei iunctos tradidit quibus ille alcestim auexit et illud ab apolline accepit ut pro se alius uoluntarie moreretur pro quo cum neque pater neque mater mori uoluisset uxor se alcestis obtulit et pro eo uicaria morte interiit quam postea hercules ab inferis reuocauit europa europa argiopes et agenoris filia sidonia hanc iuppiter in taurum conuersus a sidone cretam transportauit et ex ea procreauit minoem sarpedonem rhadamanthum huius pater agenor suos filios misit ut sororem reducerent aut ipsi in suum conspectum non redirent phoenix in africam est profectus ibique remansit inde afri poeni sunt appellati cilix suo nomine ciliciae nomen indidit cadmus cum erraret delphos deuenit ibi responsum accepit ut a pastoribus bouem emeret qui lunae signum in latere haberet eumque ante se ageret ubi decubuisset ibi fatum esse eum oppidum condere et ibi regnare cadmus sorte audita cum imperata perfecisset et aquam quaereret ad fontem castalium uenit quem draco martis filius custodiebat qui cum socios cadmi interfecisset a cadmo lapide est interfectus dentesque eius minerua monstrante sparsit et arauit unde spartoe sunt enati qui inter se pugnarunt ex quibus quinque superfuerunt id est chthonius udaeus hyperenor pelorus et echion ex boue autem quem secutus fuerat boeotia est appellata semele cadmus agenoris et argiopes filius ex harmonia martis et ueneris filia procreauit filias quattuor semelen ino agauen autonoen et polydorum filium iouis cum semele uoluit concumbere quod iuno cum resciit specie immutata in beroen nutricem ad eam uenit et persuasit ut peteret ab ioue ut eodem modo ad se quomodo ad iunonem ueniret ut intellegas inquit quae sit uoluptas cum deo concumbere itaque semele petiit ab ioue ut ita ueniret ad se qua re impetrata iouis cum fulmine et tonitribus uenit et semele conflagrauit ex utero eius liber est natus quem mercurius ab igne ereptum nyso dedit educandum et graece dionysus est appellatus icarius et erigone cum liber pater ad homines esset profectus ut suorum fructuum suauitatem atque iucunditatem ostenderet ad icarium et erigonam in hospitium liberale deuenit iis utrem plenum uini muneri dedit iussitque ut in reliquas terras propagarent icarius plaustro onerato cum erigone filia et cane maera in terram atticam ad pastores deuenit et genus suauitatis ostendit pastores cum immoderatius biberent ebrii facti conciderunt qui arbitrantes icarium sibi malum medicamentum dedisse fustibus eum interfecerunt icarium autem occisum canis ululans maera erigonae monstrauit ubi pater insepultus iaceret quo cum uenisset super corpus parentis in arbore suspendio se necauit ob quod factum liber pater iratus atheniensium filias simili poena afflixit de ea re ab apolline responsum petierunt quibus responsum est quod icarii et erigones mortem neglexissent quo responso de pastoribus supplicium sumpserunt et erigonae diem festum oscillationis pestilentiae causa instituerunt et ut per uindemiam de frugibus icario et erigonae primum delibarent qui deorum uoluntate in astrorum numerum sunt relati erigone signum uirginis quam nos iustitiam appellamus icarius arcturus in sideribus est dictus canis autem maera canicula lycurgus lycurgus dryantis filius liberum de regno fugauit quem cum negaret deum esse uinumque bibisset et ebrius matrem suam uiolare uoluisset tunc uites excidere est conatus quod diceret illud malum medicamentum esse quod mentes immutaret qui insania ab libero obiecta uxorem suam et filium interfecit ipsumque lycurgum liber pantheris obiecit in rhodope qui mons est thraciae cuius imperium habuit hic traditur unum pedem sibi pro uitibus excidisse tyrrheni tyrrheni qui postea tusci sunt dicti cum piraticam facerent liber pater impubis in nauem eorum conscendit et rogat eos ut se naxum deferrent qui cum eum sustulissent atque uellent ob formam constuprare acoetes gubernator eos inhibuit qui iniuriam ab eis passus est liber ut uidit in proposito eos permanere remos in thyrsos commutauit uela in pampinos rudentes in hederam deinde leones atque pantherae prosiluerunt qui ut uiderunt timentes in mare se praecipitauerunt quos et in mari in aliud monstrum transfigurauit nam quisquis se praecipitauerat in delphini effigiem transfiguratus est unde delphini tyrrheni sunt appellati et mare tyrrhenum est dictum numero autem fuerunt duodecim his nominibus aethalides medon lycabas libys opheltes melas alcimedon epopeus dictys simon acoetes hic gubernator fuit quem ob clementiam liber seruauit rex midas midas rex mygdonius filius matris deae a timolo arbiter sumptus eo tempore quo apollo cum marsya uel pane fistula certauit quod cum timolus uictoriam apollini daret midas dixit marsyae potius dandam tunc apollo indignatus midae dixit quale cor in iudicando habuisti tales et auriculas habebis quibus auditis effecit ut asininas haberet aures eo tempore liber pater cum exercitum in indiam duceret silenus aberrauit quem midas hospitio liberaliter accepit atque ducem dedit qui eum in comitatum liberi deduceret at midae liber pater ob beneficium deoptandi dedit potestatem ut quicquid uellet peteret a se a quo midas petiit ut quicquid tetigisset aurum fieret quod cum impetrasset et in regiam uenisset quicquid tetigerat aurum fiebat cum iam fame cruciaretur petit a libero ut sibi speciosum donum eriperet quem liber iussit in flumine pactolo se abluere cuius corpus aquam cum tetigisset facta est colore aureo quod flumen nunc chrysorrhoas appellatur in lydia uenus in euphratem flumen de caelo ouum mira magnitudine cecidisse dicitur quod pisces ad ripam euoluerunt super quod columbae consederunt et excalfactum exclusisse uenerem quae postea dea syria est appellata ea iustitia et probitate cum ceteros exsuperasset ab ioue optione data pisces in astrorum numerum relati sunt et ob id syri pisces et columbas ex deorum numero habentes non edunt uulcanus uulcanus cum resciit uenerem cum marte clam concumbere et se uirtuti eius obsistere non posse catenam ex adamante fecit et circum lectum posuit ut martem astutia deciperet ille cum ad constitutum uenisset concidit cum uenere in plagas adeo ut se exsoluere non posset id sol cum uulcano nuntiasset ille eos nudos cubantes uidit deos omnis conuocauit qui ut uiderunt riserunt ex eo martem id ne faceret pudor terruit ex eo conceptu nata est harmonia cui minerua et uulcanus uestem sceleribus tinctam muneri dederunt ob quam rem progenies eorum scelerata exstitit soli autem uenus ob indicium ad progeniem eius semper fuit inimica phrixus phrixus et helle insania a libero obiecta cum in silua errarent nebula mater eo dicitur uenisse et arietem inauratum adduxisse neptuni et theophanes filium eumque natos suos ascendere iussit et colchos ad regem aeolum solis filium transire ibique arietem marti immolare ita dicitur esse factum quo cum ascendissent et aries eos in pelagus detulisset helle de ariete decidit ex quo hellespontum pelagus est appellatum phrixum autem colchos detulit ibi matris praeceptis arietem immolauit pellemque eius inauratam in templo martis posuit quam seruante dracone iason aesonis et alcimedis filius dicitur petisse phrixum autem aeeta libens recepit filiamque chalciopen dedit ei uxorem quae postea liberos ex eo procreauit sed ueritus est aeeta ne se regno eicerent quod ei responsum fuit ex prodigiis ab aduena aeoli filio mortem caueret itaque phrixum interfecit at filii eius argus phrontis melas cylindrus in ratem conscenderunt ut ad auum athamentem transirent hos iason cum pellem peteret naufragos ex insula dia sustulit et ad chalciopen matrem reportauit cuius beneficio ad sororem medeam est commendatus aeeta aeetae solis filio erat responsum tam diu eum regnum habiturum quamdiu ea pellis quam phrixus consecrauerat in fano martis esset itaque aeeta iasoni hanc simultatem constituit si uellet pellem auratam auferre tauros aeripedes qui flammas naribus spirabant iungeret adamanteo iugo et araret dentesque draconis ex galea sereret ex quibus gens armatorum statim enasceretur et se mutuo interficerent iuno autem iasonem ob id semper uoluit seruatum quod cum ad flumen uenisset uolens hominum mentes temptare anum se simulauit et rogauit ut se transferrent cum ceteri qui transierant despexissent ille transtulit eam itaque cum sciret iasonem sine medeae consilio imperata perficere non posse petit a uenere ut medeae amorem iniceret iason a medea ueneris impulsu amatus est eius opera ab omni periculo liberatus est nam cum tauris arasset et armati essent enati medeae monitu lapidem inter eos abiecit illi inter se pugnantes alius alium interfecerunt dracone autem uenenis sopito pellem de fano sustulit in patriamque cum medea est profectus absyrtus aeeta ut resciit medeam cum iasone profugisse naue comparata misit absyrtum filium cum satellitibus armatis ad eam persequendam qui cum in adriatico mari in histria eam persecutus esset ad alcinoum regem et uellet armis contendere alcinous se inter eos interposuit ne bellarent quem iudicem sumpserunt qui eos in posterum distulit qui cum tristior esset et interrogatus est a coniuge arete quae causa esset tristitiae dixit se iudicem sumptum a duabus diuersis ciuitatibus inter colchos et argiuos quem cum interrogaret arete quidnam esset iudicaturus respondit alcinous si uirgo fuerit medea parenti redditurum sin autem mulier coniugi hoc cum audiuit arete a coniuge mittit nuntium ad iasonem et is medeam noctu in antro deuirginauit postero autem die cum ad iudicium uenissent et medea mulier esset inuenta coniugi est tradita nihilominus cum profecti essent absyrtus timens patris praecepta persecutus est eos in insulam mineruae ibi cum sacrificaret mineruae iason et absyrtus interuenisset ab iasone est interfectus cuius corpus medea sepulturae dedit atque inde profecti sunt colchi qui cum absyrto uenerant timentes aeetam illic remanserunt oppidumque condiderunt quod ab absyrti nomine absorin appellarunt haec autem insula posita est in histria contra polam iuncta insulae cantae iason peliades iason cum peliae patrui sui iussu tot pericula adisset cogitare coepit quomodo eum sine suspicione interficeret hoc medea se facturam pollicetur itaque cum iam longe a colchis essent nauem iussit in occulto collocari et ipsa ad peliae filias pro sacerdote dianae uenit eis pollicetur se patrem earum pelian ex sene iuuenem facturam idque alcestis maior filia negauit fieri posse medea quo facilius eam perduceret ad suam uoluntatem caliginem eis obiecit et ex uenenis multa miracula fecit quae ueri similia esse uiderentur arietemque uetulum in aeneum coniecit unde agnus pulcherrimus prosiluisse uisus est eodemque modo inde peliades id est alcestis pelopia medusa pisidice hippothoe medeae impulsu patrem suum occisum in aeneo coxerunt cum se deceptas esse uiderent a patria profugerunt at iason signo a medea accepto regia est potitus acastoque peliae filio fratri peliadum quod secum colchos ierat regnum paternum tradidit ipse cum medea corinthum profectus est medea aeetae medea et idyiae filia cum ex iasone iam filios mermerum et pheretem procreasset summaque concordia uiuerent obiciebatur ei hominem tam fortem ac formosum ac nobilem uxorem aduenam atque ueneficam habere huic creon menoeci filius rex corinthius filiam suam minorem glaucen dedit uxorem medea cum uidit se erga iasonem bene merentem tanta contumelia esse affectam coronam ex uenenis fecit auream eamque muneri filios suos iussit nouercae dare creusa munere accepto cum iasone et creonte conflagrauit medea ubi regiam ardere uidit natos suos ex iasone mermerum et pheretem interfecit et profugit a corintho medea exul medea corintho exul athenas ad aegeum pandionis filium deuenit in hospitium eique nupsit ex eo natus est medus postea sacerdos dianae medeam exagitare coepit regique negabat sacra caste facere posse eo quod in ea ciuitate esset mulier uenefica et scelerata tunc iterum exulatur medea autem iunctis draconibus ab athenis colchos redit quae in itinere absoridem uenit ubi frater abysrtus sepultus erat ibi absoritani serpentium multitudini resistere non poterant medea autem ab eis rogata lectas eas in tumulum fratris coniecit quae adhuc ibi permanentes si qua autem extra tumulum exit debitum naturae persoluit alcimena amphitryon cum abesset ad expugnandam oechaliam alcimena aestimans iouem coniugem suum esse eum thalamis recepit qui cum in thalamos uenisset et ei referret quae in oechalia gessisset ea credens coniugem esse cum eo concubuit qui tam libens cum ea concubuit ut unum diem usurparet duas noctes congeminaret ita ut alcimena tam longam noctem ammiraretur postea cum nuntiaretur ei coniugem uictorem adesse minime curauit quod iam putabat se coniugem suum uidisse qui cum amphitryon in regiam intrasset et eam uideret neglegentius securam mirari coepit et queri quod se aduenientem non excepisset cui alcimena respondit iam pridem uenisti et mecum concubuisti et mihi narrasti quae in oechalia gessisses quae cum signa omnia diceret sensit amphitryon numen aliquod fuisse pro se ex qua die cum ea non concubuit quae ex ioue compressa peperit herculem herculis athla duodecim ab eurystheo imperata infans cum esset dracones duos duabus manibus necauit quos iuno miserat unde primigenius est dictus leonem nemaeum quem luna nutrierat in antro amphistomo atrotum necauit cuius pellem pro tegumento habuit hydram lernaeam typhonis filiam cum capitibus nouem ad fontem lernaeum interfecit haec tantam uim ueneni habuit ut afflatu homines necaret et si quis eam dormientem transierat uestigia eius afflabat et maiori cruciatu moriebatur hanc minerua monstrante interfecit et exinterauit et eius felle sagittas suas tinxit itaque quicquid postea sagittis fixerat mortem non effugiebat unde postea et ipse periit in phrygia aprum erymanthium occidit ceruum ferocem in arcadia cum cornibus aureis uiuum in conspectu eurysthei regis adduxit aues stymphalides in insula martis quae emissis pennis suis iaculabantur sagittis interfecit augeae regis stercus bobile uno die purgauit maiorem partem ioue adiutore flumine ammisso totum stercus abluit taurum cum quo pasiphae concubuit ex creta insula mycenis uiuum adduxit diomedem thraciae regem et equos quattuor eius qui carne humana uescebantur cum abdero famulo interfecit equorum autem nomina podargus lampon xanthus dinus hippolyten amazonam martis et otrerae reginae filiam cui reginae amazonis balteum detraxit tum antiopam captiuam theseo donauit geryonem chrysaoris filium trimembrem uno telo interfecit draconem immanem typhonis filium qui mala aurea hesperidum seruare solitus erat ad montem atlantem interfecit et eurystheo regi mala attulit canem cerberum typhonis filium ab inferis regi in conspectum adduxit parerga eiusdem antaeum terrae filium in libya occidit hic cogebat hospites secum luctari et delassatos interficiebat hunc luctando necauit busiridem in aegypto qui hospites immolare solitus erat huius legem cum audiit passus est se cum infula ad aram adduci busiris autem cum uellet deos imprecari hercules eum claua ac ministros sacrorum interfecit cygnum martis filium armis superatum occidit quo cum mars uenisset et armis propter filium contendere uellet cum eo iouis inter eos fulmen misit cetum cui hesione fuit apposita troiae occidit laomedontem patrem hesiones quod eam non reddebat sagittis interfecit aethonem aquilam quae prometheo cor exedebat sagittis interfecit lycum neptuni filium quod megaram creontis filiam uxorem eius et filios therimachum et ophiten occidere uoluit interfecit achelous fluuius in omnes figuras se immutabat hic cum hercule propter deianirae coniugium cum pugnaret in taurum se conuertit cui hercules cornu detraxit quod cornu hesperidibus siue nymphis donauit quod deae pomis replerunt et cornu copiae appellarunt neleum hippocoontis filium cum decem filiis occidit quoniam is eum purgare siue lustrare noluit tunc cum megaram creontis filiam uxorem suam et filios therimachum et ophiten interfecerat eurytum quod iolen filiam eius in coniugium petiit et ille eum repudiauit occidit centaurum nessum quod deianiram uiolare uoluit occidit eurytionem centaurum quod deianiram dexameni filiam speratam suam uxorem petiit occidit megara hercules cum ad canem tricipitem esset missus ab eurystheo rege et lycus neptuni filius putasset eum periisse megaram creontis filiam uxorem eius et filios therimachum et ophiten interficere uoluit et regnum occupare hercules eo interuenit et lycum interfecit postea ab iunone insania obiecta megaram et filios therimachum et ophiten interfecit postquam suae mentis compos est factus ab apolline petiit dari sibi responsum quomodo scelus purgaret cui apollo sortem quod reddere noluit hercules iratus de fano eius tripodem sustulit quem postea iouis iussu reddidit et nolentem sortem dare iussit hercules ob id a mercurio omphalae reginae in seruitutem datus est centauri hercules cum in hospitium ad dexamenum regem uenisset eiusque filiam deianiram deuirginasset fidemque dedisset se eam uxorem ducturum post discessum eius eurytion ixionis et nubis filius centaurus petit deianiram uxorem cuius pater uim timens pollicitus est se daturum die constituto uenit cum fratribus ad nuptias hercules interuenit et centaurum interfecit suam speratam abduxit item aliis in nuptiis pirithous hippodamiam adrasti filiam cum uxorem duceret uino pleni centauri conati sunt rapere uxores lapithis eos centauri multos interfecerunt ab ipsis interierunt nessus nessus ixionis et nubis filius centaurus rogatus ab deianira ut se flumen euhenum transferret quam sublatam in flumine ipso uiolare uoluit hoc hercules cum interuenisset et deianira cum fidem eius implorasset nessum sagittis confixit ille moriens cum sciret sagittas hydrae lernaeae felle tinctas quantam uim haberent ueneni sanguinem suum exceptum deianirae dedit et id philtrum esse dixit si uellet ne se coniunx sperneret eo iuberet uestem eius perungi id deianira credens conditum diligenter seruauit iole hercules cum iolen euryti filiam in coniugium petiisset ille eum repudiasset oechaliam expugnauit qui ut a uirgine rogaretur parentes eius coram ea interficere uelle coepit illa animo pertinacior parentes suos ante se necari est perpessa quos omnes cum interfecisset iolen captiuam ad deianiram praemisit deianira deianira oenei filia herculis uxor cum uidit iolen uirginem captiuam eximiae formae esse adductam uerita est ne se coniugio priuaret itaque memor nessi praecepti uestem tinctam centauri sanguine herculi qui ferret nomine licham famulum misit inde paulum quod in terra deciderat et id sol attigit ardere coepit quod deianira ut uidit aliter esse ac nessus dixerat intellexit et qui reuocaret eum cui uestem dederat misit quam hercules iam induerat statimque flagrare coepit qui cum se in flumen coniecisset ut ardorem extingueret maior flamma exibat demere autem cum uellet uiscera sequebantur tunc hercules licham qui uestem attulerat rotatum in mare iaculatus est qui quo loco cecidit petra nata est quae lichas appellatur tunc dicitur philoctetes poeantis filius pyram in monte oetaeo construxisse herculi eumque ascendisse immortalitatem ob id beneficium philocteti hercules arcus et sagittas donauit deianira autem ob factum herculis ipsa se interfecit aethra neptunus et aegeus pandionis filius in fano mineruae cum aethra pitthei filia una nocte concubuerunt neptunus quod ex ea natum esset aegeo concessit is autem postquam a troezene athenas redibat ensem suum sub lapide posuit et praecepit aethrae ut tunc eum ad se mitteret cum posset eum lapidem alleuare et gladium patris tollere ibi fore indicium cognitionis filii itaque postea aethra peperit theseum qui ad puberem aetatem cum peruenisset mater praecepta aegei indicat ei lapidemque ostendit ut ensem tolleret et iubet eum athenas ad aegeum proficisci eosque qui itineri infestabantur omnes occidit thesei labores corynetem neptuni filium armis occidit pityocamptem qui iter gradientes cogebat ut secum arborem pinum ad terram flecterent quam qui cum eo prenderat ille eam uiribus missam faciebat ita ad terram grauiter elidebatur et periebat hunc interfecit procrusten neptuni filium ad hunc hospes cum uenisset si longior esset minori lecto proposito reliquam corporis partem praecidebat sin autem breuior statura erat lecto longiori dato incudibus suppositis extendebat eum usque dum lecti longitudinem aequaret hunc interfecit scironem qui ad mare loco quodam praerupto sedebat et qui iter gradiebatur cogebat eum sibi pedes lauare et ita in mare praecipitabat hunc theseus pari leto in mare deiecit ex quo scironis petrae sunt dictae cercyonem uulcani filium armis occidit aprum qui fuit cremyone interfecit taurum qui fuit marathone quem hercules a creta ad eurystheum adduxerat occidit minotaurum oppido gnosi occidit daedalus daedalus eupalami filius qui fabricam a minerua dicitur accepisse perdicem sororis suae filium propter artificii inuidiam quod is primum serram inuenerat summo tecto deicit ob id scelus in exsilium ab athenis cretam ad regem minoem abiit pasiphae pasiphae solis filia uxor minois sacra deae ueneris per aliquot annos non fecerat ob id uenus amorem infandum illi obiecit ut taurum amaret in hoc daedalus exsul cum uenisset petiit ab eo auxilium is ei uaccam ligneam fecit et uerae uaccae corium induxit in qua illa cum tauro concubuit ex quo compressu minotaurum peperit capite bubulo parte inferiore humana tunc daedalus minotauro labyrinthum inextricabili exitu fecit in quo est conclusus minos re cognita daedalum in custodiam coniecit at pasiphae eum uinculis liberauit itaque daedalus pennas sibi et icaro filio suo fecit et accommodauit et inde auolarunt icarus altius uolans a sole cera calefacta decidit in mare quod ex eo icarium pelagus est appellatum daedalus peruolauit ad regem cocalum in insulam siciliam alii dicunt theseus cum minotaurum occidit daedalum athenas in patriam suam reduxit minos minos iouis et europae filius cum atheniensibus belligerauit cuius filius androgeus in pugna est occisus qui posteaquam athenienses uicit uectigales minois esse coeperunt instituit autem ut anno uno quoque septenos liberos suos minotauro ad epulandum mitterent theseus posteaquam a troezene uenerat et audiit quanta calamitate ciuitas afficeretur uoluntarie se ad minotaurum pollicitus est ire quem pater cum mitteret praedixit ei ut si uictor reuerteretur uela candida in nauem haberet qui autem ad minotaurum mittebantur uelis atris nauigabant theseus apud minotaurum theseus posteaquam cretam uenit ab ariadne minois filia est adamatus adeo ut fratrem proderet et hospitem seruaret ea enim theseo monstrauit labyrinthi exitum quo theseus cum introisset et minotaurum interfecisset ariadnes monitu licium reuoluendo foras est egressus eamque quod fidem ei dederat in coniugio secum habiturus auexit ariadne theseus in insula dia tempestate retentus cogitans si ariadnen in patriam portasset sibi opprobrium futurum itaque in insula dia dormientem reliquit quam liber amans inde sibi in coniugium abduxit theseus autem cum nauigaret oblitus est uela atra mutare itaque aegeus pater eius credens theseum a minotauro esse consumptum in mare se praecipitauit ex quo aegeum pelagus est dictum ariadnes autem sororem phaedram theseus duxit in coniugium hippolytus phaedra minois filia thesei uxor hippolytum priuignum suum adamauit quem cum non potuisset ad suam perducere uoluntatem tabellas scriptas ad suum uirum misit se ab hippolyto compressam esse seque ipsa suspendio necauit et theseus re audita filium suum moenibus excedere iussit et optauit a neptuno patre filio suo exitium itaque cum hippolytus equis iunctis ueheretur repente e mari taurus apparuit cuius mugitu equi expauefacti hippolytum distraxerunt uitaque priuarunt danae danae acrisii et aganippes filia huic fuit fatum ut quod peperisset acrisium interficeret quod timens acrisius eam in muro lapideo praeclusit iouis autem in imbrem aureum conuersus cum danae concubuit ex quo compressu natus est perseus quam pater ob stuprum inclusam in arca cum perseo in mare deiecit ea uoluntate iouis delata est in insulam seriphum quam piscator dictys cum inuenisset effracta ea uidit mulierem cum infante quos ad regem polydectem perduxit qui eam in coniugio habuit et perseum educauit in templo mineruae quod cum acrisius rescisset eos ad polydectem morari repetitum eos profectus est quo cum uenisset polydectes pro eis deprecatus est perseus acrisio auo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum qui cum tempestate retineretur polydectes moritur cui cum funebres ludos facerent perseus disco misso quem uentus distulit in caput acrisii eum interfecit ita quod uoluntate sua noluit deorum factum est sepulto autem eo argos profectus est regnaque auita possedit andromeda cassiope filiae suae andromedae formam nereidibus anteposuit ob id neptunus expostulauit ut andromeda cephei filia ceto obiceretur quae cum esset obiecta perseus mercurii talaribus uolans eo dicitur uenisse et eam liberasse a periculo quam cum abducere uellet cepheus pater cum agenore cuius sponsa fuit perseum clam interficere uoluerunt ille cognita re caput gorgonis eis ostendit omnesque ab humana specie sunt informati in saxum perseus cum andromeda in patriam redit polydectes ut uidit perseum tantam uirtutem habere pertimuit eumque per dolum interficere uoluit qua re cognita perseus caput gorgonis ei ostendit et is ab humana specie est immutatus in lapidem laius laio labdaci filio ab apolline erat responsum de filii sui manu mortem ut caueret itaque iocasta menoecei filia uxor eius cum peperisset iussit exponi hunc periboea polybi regis uxor cum uestem ad mare lauaret expositum sustulit polybo sciente quod orbi erant liberis pro suo educauerunt eumque quod pedes transiectos haberet oedipum nominauerunt oedipus postquam oedipus laii et iocastes filius ad puberem aetatem peruenit fortissimus praeter ceteros erat eique per inuidiam aequales obiciebant eum subditum esse polybo eo quod polybus tam clemens esset et ille impudens quod oedipus sensit non falso sibi obici itaque delphos est profectus sciscitatum de parentibus suis interim laio in prodigiis ostendebatur mortem ei adesse de nati manu idem cum delphos iret obuiam ei oedipus uenit quem satellites cum uiam regi dari iuberent neglexit rex equos immisit et rota pedem eius oppressit oedipus iratus inscius patrem suum de curru detraxit et occidit laio occiso creon menoecei filius regnum occupauit interim sphinx typhonis in boeotiam est missa quae agros thebanorum uexabat ea regi creonti simultatem constituit si carmen quod posuisset aliquis interpretatus esset se inde abire si autem datum carmen non soluisset eum se consumpturam dixit neque aliter de finibus excessuram rex re audita per graeciam edixit qui sphingae carmen soluisset regnum se et iocasten sororem ei in coniugium daturum promisit cum plures regni cupidine uenissent et a sphinge essent consumpti oedipus laii filius uenit et carmen est interpretatus illa se praecipitauit oedipus regnum paternum et iocasten matrem inscius accepit uxorem ex qua procreauit eteoclen et polynicen antigonam et ismenen interim thebis sterilitas frugum et penuria incidit ob oedipodis scelera interrogatusque tiresias quid ita thebae uexarentur respondit si quis ex draconteo genere superesset et pro patria interiisset pestilentia liberaturum tum menoeceus iocastae pater se de muris praecipitauit dum haec thebis geruntur corintho polybus decedit quo audito oedipus moleste ferre coepit aestimans patrem suum obisse cui periboea de eius suppositione palam fecit item menoetes senex qui eum exposuerat ex pedum cicatricibus et talorum agnouit lai filium esse oedipus re audita postquam uidit se tot scelera nefaria fecisse ex ueste matris fibulas detraxit et se luminibus priuauit regnumque filiis suis alternis annis tradidit et a thebis antigona filia duce profugit polynices polynices oedipodis filius anno peracto regnum ab eteocle fratre repetit ille cedere noluit itaque polynices adrasto rege adiuuante cum septem ductoribus thebas oppugnatum uenit ibi capaneus quod contra iouis uoluntatem thebas se capturum diceret cum murum ascenderet fulmine est percussus amphiaraus terra est deuoratus eteocles et polynices inter se pugnantes alius alium interfecerunt his cum thebis parentaretur etsi uentus uehemens esset tamen fumus se numquam in unam partem conuertit sed alius alio seducitur ceteri cum thebas oppugnarent et thebani rebus suis diffiderent tiresias eueris filius augur praemonuit si ex dracontea progenie aliquis interiisset oppidum ea clade liberari menoeceus cum uidit se unum ciuium salutem posse redimere muro se praecipitauit thebani uictoria sunt potiti antigona creon menoecei filius edixit ne quis polynicen aut qui una uenerunt sepulturae traderent quod patriam oppugnatum uenerint antigona soror et argia coniunx clam noctu polynicis corpus sublatum in eadem pyra qua eteocles sepultus est imposuerunt quae cum a custodibus deprehensae essent argia profugit antigona ad regem est perducta ille eam haemoni filio cuius sponsa fuerat dedit interficiendam haemon amore captus patris imperium neglexit et antigonam ad pastores demandauit ementitusque est se eam interfecisse quae cum filium procreasset et ad puberem aetatem uenisset thebas ad ludos uenit hunc creon rex quod ex draconteo genere omnes in corpore insigne habebant cognouit cum hercules pro haemone deprecaretur ut ei ignosceret non impetrauit haemon se et antigonam coniugem interfecit at creon megaram filiam suam herculi dedit in coniugium ex qua nati sunt therimachus et ophites tiresias in monte cyllenio tiresias eueris filius pastor dracones uenerantes dicitur baculo percussisse alias calcasse ob id in mulieris figuram est conuersus postea monitus a sortibus in eodem loco dracones cum calcasset redit in pristinam speciem eodem tempore inter iouem et iunonem fuit iocosa altercatio quis magis de re uenerea uoluptatem caperet masculus an femina de qua re tiresiam iudicem sumpserunt qui utrunque erat expertus is cum secundum iouem iudicasset iuno irata manu auersa eum excaecauit at iouis ob id fecit ut septem aetates uiueret uatesque praeter ceteros mortales esset leda iuppiter ledam thestii filiam in cygnum conuersus ad flumen eurotam compressit et ex eo peperit pollucem et helenam ex tyndareo autem castorem et clytaemnestram tyndareus tyndareus oebali filius ex leda thestii filia procreauit clytaemnestram et helenam clytaemnestram agamemnoni atrei filio dedit in coniugium helenam propter formae dignitatem complures ex ciuitatibus in coniugium proci petebant tyndareus cum repudiari filiam suam clytaemnestram ab agamemnone uereretur timeretque ne quid ex ea re discordiae nasceretur monitus ab ulixe iureiurando se obligauit et arbitrio helenae posuit ut cui uellet nubere coronam imponeret menelao imposuit cui tyndareus eam dedit uxorem regnumque moriens menelao reliquit helena theseus aegei et aethrae pitthei filiae filius cum pirithoo ixionis filio helenam tyndarei et ledae filiam uirginem de fano dianae sacrificantem rapuerunt et detulerunt aphidnas in pagum atticae regionis quod iouis eos cum uidisset tantam audaciam habere ut se ipsi ad periculum offerrent in quiete eis imperauit ut peterent ambo a plutone pirithoo proserpinam in coniugium qui cum per insulam taenariam ad inferos descendissent et de qua re uenissent indicarent plutoni a furiis strati diuque lacerati sunt quo hercules ad canem tricipitem ducendum cum uenisset illi fidem eius implorarunt qui a plutone impetrauit eosque incolumes eduxit ob helenam castor et pollux fratres belligerarunt et aethram thesei matrem et phisadiem pirithoi sororem ceperunt et in seruitutem sorori dederunt castor idas et lynceus apharei filii ex messenis habuerunt sponsas phoeben et hilairam leucippi filias hae autem formosissimae uirgines cum essent et esset phoebe sacerdos mineruae hilaira dianae castor et pollux amore incensi eas rapuerunt illi amissis sponsis arma tulerunt si possent eas recuperare castor lynceum in proelio interfecit idas amisso fratre omisit bellum et sponsam coepit fratrem sepelire cum ossa eius collocaret in pila interuenit castor et prohibere coepit monumentum fieri quod diceret se eum quasi feminam superasse idas indignans gladio quo cinctus erat castori inguina traiecit alii dicunt quemadmodum aedificabat pilam super castorem impulisse et sic interfectum quod cum annuntiassent polluci accurrit et idam uno proelio superauit corpusque fratris recuperatum sepulturae dedit cum autem ipse stellam ab ioue accepisset et fratri non esset data ideo quod diceret iouis castorem semine tyndarei et clytaemnestram natos ipsum autem et helenam iouis esse filios tunc deprecatus pollux ut liceret ei munus suum cum fratre communicare cui permisit tantalus tantalus iouis et plutonis filius procreauit ex dione pelopem iuppiter tantalo concredere sua consilia solitus erat et ad epulum deorum admittere quae tantalus ad homines renuntiauit ob id dicitur ad inferos in aqua media fine corporis stare semperque sitire et cum haustum aquae uult sumere aquam recedere item poma ei super caput pendent quae cum uult sumere rami uento moti recedunt item saxum super caput eius ingens pendet quod semper timet ne super se ruat pelops pelops tantali et diones atlantis filiae filius cum esset in epulis deorum a tantalo caesus bracchium eius ceres consumpsit qui a deorum numine uitam recepit cui cum cetera membra ut fuerant coissent umero non perpetuo eburneum eius loco ceres aptauit oenomaus oenomaus martis et asteropes atlantis filiae filius habuit in coniugio euareten acrisii filiam ex qua procreauit hippodamiam uirginem eximiae formae quam nulli ideo dabat in coniugium quod sibi responsum fuit a genero mortem cauere itaque cum complures eam peterent in coniugium simultatem constituit se ei daturum qui secum quadrigis certasset uictorque exisset quod is equos aquilone uelociores habuit uictus autem interficeretur multis interfectis nouissime pelops tantali filius cum uenisset et capita humana super ualuas fixa uidisset eorum qui hippodamiam in uxorem petierant paenitere eum coepit regis crudelitatem timens itaque myrtilo aurigae eius persuasit regnumque ei dimidium pollicetur si se adiuuaret fide data myrtilus currum iunxit et clauos in rotas non coniecit itaque equis incitatis currum defectum oenomai equi distraxerunt pelops cum hippodamia et myrtilo domum uictor cum rediret cogitauit sibi opprobrio futurum et myrtilo fidem praestare noluit eumque in mare praecipitauit a quo myrtoum pelagus est appellatum hippodamiam in patriam adduxit suam quod peloponnesum appellatur ibi ex hippodamia procreauit hippalcum atreum thyesten pelopidae thyestes pelopis et hippodamiae filius quod cum aeropa atrei uxore concubuit a fratre atreo de regno est eiectus at is atrei filium plisthenem quem pro suo educauerat ad atreum interficiendum misit quem atreus credens fratris filium esse imprudens filium suum occidit aegisthus thyesti pelopis et hippodamiae filio responsum fuit quem ex filia sua pelopia procreasset eum fratris fore ultorem quod cum audisset filiam compressit et puer est natus quem pelopia exposuit quem inuentum pastores caprae subdiderunt ad nutriendum aegisthus est appellatus ideo quod graece capra aega appellatur atreus atreus pelopis et hippodamiae filius cupiens a thyeste fratre suo iniurias exsequi in gratiam cum eo rediit et in regnum suum eum reduxit filiosque eius infantes tantalum et plisthenem occidit et epulis thyesti apposuit qui cum uesceretur atreus imperauit bracchia et ora puerorum afferri ob id scelus etiam sol currum auertit thyestes scelere nefario cognito profugit ad regem thesprotum ubi lacus auernus dicitur esse inde sicyonem peruenit ubi erat pelopia filia thyestis deposita ibi casu nocte cum mineruae sacrificarent interuenit qui timens ne sacra contaminaret in luco delituit pelopia autem cum choreas ducit lapsa uestem ex cruore pecudis inquinauit quae dum ad flumen exit sanguinem abluere tunicam maculatam deponit capite obducto thyestes e luco prosiluit et eam compressit ea compressione gladium de uagina ei extraxit pelopia et rediens in templum sub acropodio mineruae abscondit postero die rogat regem thyestes ut se in patriam lydiam remitteret interim sterilitas mycenis frugum ac penuria oritur ob atrei scelus ibi responsum est ut thyestem in regnum reduceret qui cum ad thesprotum regem isset aestimans thyestem ibi morari pelopiam aspexit et rogat thesprotum ut sibi pelopiam in coniugium daret quod putaret eam thesproti esse filiam thesprotus ne qua suspicio esset dat ei pelopiam quae iam conceptum ex patre thyeste habebat aegisthum quae cum ad atreum uenisset parit aegisthum quem exposuit at pastores caprae supposuerunt quem atreus iussit perquiri et pro suo educari interim atreus mittit agamemnonem et menelaum filios ad quaerendum thyestem qui delphos petierunt sciscitatum casu thyestes eo uenerat ad sortes tollendas de ultione fratris comprehensus ab eis ad atreum perducitur quem atreus in custodiam conici iussit aegisthumque uocat aestimans suum filium esse et mittit eum ad thyestem interficiendum thyestes cum uidisset aegisthum et gladium quem aegisthus gerebat et cognouisset quem in compressione perdiderat interrogat aegisthum unde illum haberet ille respondit matrem sibi pelopiam dedisse quam iubet accersiri cui respondit se in compressione nocturna nescio cui eduxisse et ex ea compressione aegisthum concepisse tunc pelopia gladium arripuit simulans se agnoscere et in pectus sibi detrusit quem aegisthus e pectore matris cruentum tenens ad atreum attulit ille aestimans thyesten interfectum laetabatur quem aegisthus in litore sacrificantem occidit et cum patre thyeste in regnum auitum redit niobe amphion et zetus iouis et antiopes nyctei filii iussu apollinis thebas muro circumcinxerunt usque ad semelae bustum laiumque labdaci regis filium in exsilium eiecerunt ipsi ibi regnum obtinere coeperunt amphion in coniugium niobam tantali et diones filiam accepit ex qua procreauit liberos septem totidemque filias quem partum niobe latonae anteposuit superbiusque locuta est in apollinem et dianam quod illa cincta uiri cultu esset et apollo ueste deorsum atque crinitus et se numero filiorum latonam superare ob id apollo filios eius in silua uenantes sagittis interfecit et diana filias in regia sagittis interemit praeter chloridem at genetrix liberis orba flendo lapidea facta esse dicitur in monte sipylo eiusque hodie lacrimae manare dicuntur amphion autem cum templum apollinis expugnare uellet ab apolline sagittis est interfectus alexander paris priamus laomedontis filius cum complures liberos haberet ex concubitu hecubae cissei siue dymantis filiae uxor eius praegnans in quiete uidit se facem ardentem parere ex qua serpentes plurimos exisse id uisum omnibus coniectoribus cum narratum esset imperant quicquid pareret necaret ne id patriae exitio foret postquam hecuba peperit alexandrum datur interficiendus quem satellites misericordia exposuerunt eum pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eumque parim nominauerunt is cum ad puberem aetatem peruenisset habuit taurum in deliciis quo cum satellites missi a priamo ut taurum aliquis adduceret uenissent qui in athlo funebri quod ei fiebat poneretur coeperunt paridis taurum abducere qui persecutus est eos et inquisiuit quo eum ducerent illi indicant se eum ad priamum adducere ei qui uicisset ludis funebribus alexandri ille amore incensus tauri sui descendit in certamen et omnia uicit fratres quoque suos superauit indignans deiphobus gladium ad eum strinxit at ille in aram iouis hercei insiluit quod cum cassandra uaticinaretur eum fratrem esse priamus eum agnouit regiaque recepit paridis iudicium iouis cum thetis peleo nuberet ad epulum dicitur omnis deos conuocasse excepta eride id est discordia quae cum postea superuenisset nec admitteretur ad epulum ab ianua misit in medium malum dicit quae esset formosissima attolleret iuno uenus minerua formam sibi uindicare coeperunt inter quas magna discordia orta iouis imperat mercurio ut deducat eas in ida monte ad alexandrum paridem eumque iubeat iudicare cui iuno si secundum se iudicasset pollicita est in omnibus terris eum regnaturum diuitem praeter ceteros praestaturum minerua si inde uictrix discederet fortissimum inter mortales futurum et omni artificio scium uenus autem helenam tyndarei filiam formosissimam omnium mulierum se in coniugium dare promisit paris donum posterius prioribus anteposuit ueneremque pulcherrimam esse iudicauit ob id iuno et minerua troianis fuerunt infestae alexander ueneris impulsu helenam a lacedaemone ab hospite menelao troiam abduxit eamque in coniugio habuit cum ancillis duabus aethra et thisadie quas castor et pollux captiuas ei assignarant aliquando reginas cassandra cassandra priami et hecubae filia in apollinis fano ludendo lassa obdormisse dicitur quam apollo cum uellet comprimere corporis copiam non fecit ob quam rem apollo fecit ut cum uera uaticinaretur fidem non haberet anchisa uenus anchisam assaraci filium amasse et cum eo concubuisse dicitur ex quo procreauit aeneam eique praecepit ne id apud homines enuntiaret quod anchises inter sodales per uinum est elocutus ob id a ioue fulmine est ictus quidam dicunt eum sua morte obisse ulixes agamemnon et menelaus atrei filii cum ad troiam oppugnandam coniuratos duces ducerent in insulam ithacam ad ulixem laertis filium uenerunt cui erat responsum si ad troiam isset post uicesimum annum solum sociis perditis egentem domum rediturum itaque cum sciret ad se oratores uenturos insaniam simulans pileum sumpsit et equum cum boue iunxit ad aratrum quem palamedes ut uidit sensit simulare atque telemachum filium eius cunis sublatum aratro ei subiecit et ait simulatione deposita inter coniuratos ueni tunc ulixes fidem dedit se uenturum ex eo palamedi infestus fuit achilles thetis nereis cum sciret achillem filium suum quem ex peleo habebat si ad troiam expugnandam isset periturum commendauit eum in insulam scyron ad lycomedem regem quem ille inter uirgines filias habitu femineo seruabat nomine mutato nam uirgines pyrrham nominarunt quoniam capillis flauis fuit et graece rufum pyrrhon dicitur achiui autem cum rescissent ibi eum occultari ad regem lycomeden oratores miserunt qui rogarent ut eum adiutorium danais mitteret rex cum negaret apud se esse potestatem eis fecit ut in regia quaererent qui cum intellegere non possent quis esset eorum ulixes in regio uestibulo munera feminea posuit in quibus clipeum et hastam et subito tubicinem iussit canere armorumque crepitum et clamorem fieri iussit achilles hostem arbitrans adesse uestem muliebrem dilaniauit atque clipeum et hastam arripuit ex hoc est cognitus suasque operas argiuis promisit et milites myrmidones iphigenia agamemnon cum menelao fratre achaiae delectis ducibus helenam uxorem menelai quam alexander paris auexerat repetitum ad troiam cum irent in aulide tempestas eos ira dianae retinebat quod agamemnon in uenando ceruam eius uiolauit superbiusque in dianam est locutus is cum haruspices conuocasset et calchas se respondisset aliter expiare non posse nisi iphigeniam filiam agamemnonis immolasset re audita agamemnon recusare coepit tunc ulixes eum consiliis ad rem pulchram transtulit idem ulixes cum diomede ad iphigeniam missus est adducendam qui cum ad clytaemnestram matrem eius uenisset ementitur ulixes eam achilli in coniugium dari quam cum in aulidem adduxisset et parens eam immolare uellet diana uirginem miserata est et caliginem eis obiecit ceruamque pro ea supposuit iphigeniamque per nubes in terram tauricam detulit ibique templi sui sacerdotem fecit philoctetes philoctetes poeantis et demonassae filius cum in insula lemno esset coluber eius pedem percussit quem serpentem iuno miserat irata ei ob id quia solus praeter ceteros ausus fuit herculis pyram construere cum humanum corpus est exutus et ad immortalitatem traditus ob id beneficium hercules suas sagittas diuinas ei donauit sed cum achiui ex uulnere taetrum odorem ferre non possent iussu agamemnonis regis in lemno expositus est cum sagittis diuinis quem expositum pastor regis actoris nomine iphimachus dolopionis filius nutriuit quibus postea responsum est sine herculis sagittis troiam capi non posse tunc agamemnon ulixem et diomedem exploratores ad eum misit cui persuaserunt ut in gratiam rediret et ad expugnandam troiam auxilio esset eumque secum sustulerunt hectoris lytra agamemnon briseidam brisae sacerdotis filiam ex moesia captiuam propter formae dignitatem quam achilles ceperat ab achille abduxit eo tempore quo chryseida chrysi sacerdoti apollinis zminthei reddidit quam ob iram achilles in proelium non prodibat sed cithara in tabernaculo se exercebat quod cum argiui ab hectore fugarentur achilles obiurgatus a patroclo arma sua ei tradidit quibus ille troianos fugauit aestimantes achillem esse sarpedonemque iouis et europae filium occidit postea ipse patroclus ab hectore interficitur armaque eius sunt detracta patroclo occiso achilles cum agamemnone redit in gratiam briseidamque ei reddidit tum contra hectorem cum inermis prodisset thetis mater a uulcano arma ei impetrauit quae nereides per mare attulerunt quibus armis ille hectorem occidit astrictumque ad currum traxit circa muros troianorum quem sepeliendum cum patri nollet dare priamus iouis iussu duce mercurio in castra danaorum uenit et filii corpus auro repensum accepit quem sepulturae tradidit armorum iudicium hectore sepulto cum achilles circa moenia troianorum uagaretur ac diceret se solum troiam expugnasse apollo iratus alexandrum parin se simulans talum quem mortalem habuisse dicitur sagitta percussit et occidit achille occiso ac sepulturae tradito aiax telamonius quod frater patruelis eius fuit postulauit a danais ut arma sibi achillis darent quae ei ira mineruae abiurgata sunt ab agamemnone et menelao et ulixi data aiax furia accepta per insaniam pecora sua et se ipsum uulneratum occidit eo gladio quem ab hectore muneri accepit dum cum eo in acie contendit equus troianus achiui cum per decem annos troiam capere non possent epeus monitu mineruae equum mirae magnitudinis ligneum fecit eoque sunt collecti menelaus ulixes diomedes thessander sthenelus acamas thoas machaon neoptolemus et in equo scripserunt danai mineruae dono dant castraque transtulerunt tenedo id troiani cum uiderunt arbitrati sunt hostes abisse priamus equum in arcem mineruae duci imperauit feriatique magno opere ut essent edixit id uates cassandra cum uociferaretur inesse hostes fides ei habita non est quem in arcem cum statuissent et ipsi noctu lusu atque uino lassi obdormissent achiui ex equo aperto a sinone exierunt et portarum custodes occiderunt sociosque signo dato receperunt et troia sunt potiti laocoon laocoon capyos filius anchisae frater apollinis sacerdos contra uoluntatem apollinis cum uxorem duxisset atque liberos procreasset sorte ductus ut sacrum faceret neptuno ad litus apollo occasione data a tenedo per fluctus maris dracones misit duos qui filios eius antiphantem et thymbraeum necarent quibus laocoon cum auxilium ferre uellet ipsum quoque nexum necauerunt quod phryges idcirco factum putarunt quod laocoon hastam in equum troianum miserit iliona priamo polydorus filius ex hecuba cum esset natus ilionae filiae suae dederunt eum educandum quae polymnestori regi thracum erat nupta quem illa pro filio suo educauit deipylum autem quem ex polymnestore procreauerat pro suo fratre educauit ut si alteri eorum quid foret parentibus praestaret sed cum achiui troia capta prolem priami exstirpare uellent astyanacta hectoris et andromachae filium de muro deiecerunt et ad polymnestorem legatos miserunt qui ei agamemnonis filiam nomine electram pollicerentur in coniugium et auri magnam copiam si polydorum priami filium interfecisset polymnestor legatorum dicta non repudiauit deipylumque filium suum imprudens occidit arbitrans se polydorum filium priami interfecisse polydorus autem ad oraculum apollinis de parentibus suis sciscitatum est profectus cui responsum est patriam incensam patrem occisum matrem in seruitute teneri cum inde rediret et uidit aliter esse ac sibi responsum fuit ratus se polymnestoris esse filium ab sorore ilionea inquisiuit quid ita aliter sortes dixissent cui soror quid ueri esset patefecit et eius consilio polymnestorem luminibus priuauit atque interfecit polyxena danai uictores cum ab ilio classem conscenderent et uellent in patriam suam quisque reuerti et praedam quisque sibi duceret ex sepulcro uox achillis dicitur praedae partem expostulasse itaque danai polyxenam priami filiam quae uirgo fuit formosissima propter quam achilles cum eam peteret et ad colloquium uenisset ab alexandro et deiphobo est occisus ad sepulcrum eius eam immolauerunt nauplius ilio capto et diuisa praeda danai cum domum redirent ira deorum quod fana spoliauerant et quod cassandram aiax locrus a signo palladio abripuerat tempestate et flatibus aduersis ad saxa capharea naufragium fecerunt in qua tempestate aiax locrus fulmine est a minerua ictus quem fluctus ad saxa illiserunt unde aiacis petrae sunt dictae ceteri noctu cum fidem deorum implorarent nauplius audiuit sensitque tempus uenisse ad persequendas filii sui palamedis iniurias itaque tamquam auxilium eis afferret facem ardentem eo loco extulit quo saxa acuta et locus periculosissimus erat illi credentes humanitatis causa id factum naues eo duxerunt quo facto plurimae earum confractae sunt militesque plurimi cum ducibus tempestate occisi sunt membraque eorum cum uisceribus ad saxa illisa sunt si qui autem potuerunt ad terram natare a nauplio interficiebantur at ulixem uentus detulit ad maronem menelaum in aegyptum agamemnon cum cassandra in patriam peruenit clytaemnestra clytaemnestra tyndarei filia agamemnonis uxor cum audisset ab oeace palamedis fratre cassandram sibi paelicem adduci quod ementitus est ut fratris iniurias exsequeretur tunc clytaemnestra cum aegistho filio thyestis cepit consilium ut agamemnonem et cassandram interficeret quem sacrificantem securi cum cassandra interfecerunt at electra agamemnonis filia orestem fratrem infantem sustulit quem demandauit in phocide strophio cui fuit astyochea agamemnonis soror nupta orestes orestes agamemnonis et clytaemnestrae filius postquam in puberem aetatem uenit studebat patris sui mortem exsequi itaque consilium capit cum pylade et mycenas uenit ad matrem clytaemnestram dicitque se aeolium hospitem esse nuntiatque orestem esse mortuum quem aegisthus populo necandum demandauerat nec multo post pylades strophii filius ad clytaemnestram uenit urnamque secum affert dicitque ossa orestis condita esse quos aegisthus laetabundus hospitio recepit qui occasione capta orestes cum pylade noctu clytaemnestram matrem et aegisthum interficiunt quem tyndareus cum accusaret oresti a mycenensibus fuga data est propter patrem quem postea furiae matris exagitarunt iphigenia taurica orestem furiae cum exagitarent delphos sciscitatum est profectus quis tandem modus esset aerumnarum responsum est ut in terram taurinam ad regem thoantem patrem hypsipyles iret indeque de templo dianae signum argos afferret tunc finem fore malorum sorte audita cum pylade strophii filio sodale suo nauem conscendit celeriterque ad tauricos fines deuenerunt quorum fuit institutum ut qui intra fines eorum hospes uenisset templo dianae immolaretur ubi orestes et pylades cum in spelunca se tutarentur et occasionem captarent a pastoribus deprehensi ad regem thoantem sunt deducti quos thoas suo more uinctos in templum dianae ut immolarentur duci iussit ubi iphigenia orestis soror fuit sacerdos eosque ex signis atque argumentis qui essent quid uenissent postquam resciit abiectis ministeriis ipsa coepit signum dianae auellere quo rex cum interuenisset et rogitaret cur id faceret illa ementita est dicitque eos sceleratos signum contaminasse quod impii et scelerati homines in templum essent adducti signum expiandum ad mare ferri oportere et iubere eum interdicere ciuibus ne quis eorum extra urbem exiret rex sacerdoti dicto audiens fuit occasione iphigenia nacta signo sublato cum fratre oreste et pylade in nauem ascendit uentoque secundo ad insulam zminthen ad chrysen sacerdotem apollinis delati sunt odyssea ulixes cum ab ilio in patriam ithacam rediret tempestate ad ciconas est delatus quorum oppidum ismarum expugnauit praedamque sociis distribuit inde ad lotophagos homines minime malos qui loton ex foliis florem procreatum edebant idque cibi genus tantam suauitatem praestabat ut qui gustabant obliuionem caperent domum reditionis ad eos socii duo missi ab ulixe cum gustarent herbas ab eis datas ad naues obliti sunt reuerti quos uinctos ipse reduxit inde ad cyclopem polyphemum neptuni filium huic responsum erat ab augure telemo eurymi filio ut caueret ne ab ulixe excaecaretur hic media fronte unum oculum habebat et carnem humanam epulabatur qui postquam pecus in speluncam redegerat molem saxeam ingentem ad ianuam opponebat qui ulixem cum sociis inclusit sociosque eius consumere coepit ulixes cum uideret eius immanitati atque feritati resistere se non posse uino quod a marone acceperat eum inebriauit seque utin uocari dixit itaque cum oculum eius trunco ardenti exureret ille clamore suo ceteros cyclopas conuocauit eisque spelunca praeclusa dixit utis me excaecat illi credentes eum deridendi gratia dicere neglexerunt at ulixes socios suos ad pecora alligauit et ipse se ad arietem et ita exierunt ad aeolum hellenis filium cui ab ioue uentorum potestas fuit tradita is ulixem hospitio libere accepit follesque uentorum ei plenos muneri dedit socii uero aurum argentumque credentes cum accepissent et secum partiri uellent folles clam soluerunt uentique euolauerunt rursum ad aeolum est delatus a quo eiectus est quod uidebatur ulixes numen deorum infestum habere ad laestrygonas quorum rex fuit antiphates deuorauit nauesque eius undecim confregit excepta naue qua sociis eius consumptis euasit in insulam aenariam ad circen solis filiam quae potione data homines in feras bestias commutabat ad quam eurylochum cum uiginti duobus sociis misit quos illa ab humana specie immutauit eurylochus timens qui non intrauerat inde fugit et ulixi nuntiauit qui solus ad eam se contulit sed in itinere mercurius ei remedium dedit monstrauitque quomodo circen deciperet qui postquam ad circen uenit et poculum ab ea accepit remedium mercurii monitu coniecit ensemque strinxit minatus nisi socios sibi restitueret se eam interfecturum tunc circe intellexit non sine uoluntate deorum id esse factum itaque fide data se nihil tale commissuram socios eius ad pristinam formam restituit ipsa cum eodem concubuit ex quo filios duos procreauit nausithoum et telegonum inde proficiscitur ad lacum auernum ad inferos descendit ibique inuenit elpenorem socium suum quem ad circen reliquerat interrogauitque eum quomodo eo peruenisset cui elpenor respondit se ebrium per scalam cecidisse et ceruices fregisse et deprecatus est eum cum ad superos rediret se sepulturae traderet et sibi in tumulo gubernaculum poneret ibi et cum matre anticlia est locutus de fine errationis suae deinde ad superos reuersus elpenorem sepeliuit et gubernaculum ita ut rogauerat in tumulo ei fixit tum ad sirenas melpomenes musae et acheloi filias uenit quae partem superiorem muliebrem habebant inferiorem autem gallinaceam harum fatum fuit tam diu uiuere quam diu earum cantum mortalis audiens nemo praeteruectus esset ulixes monitus a circe solis filia sociis cera aures obturauit seque ad arborem malum constringi iussit et sic praeteruectus est inde ad scyllam typhonis filiam uenit quae superiorem corporis partem muliebrem inferiorem ab inguine piscis et sex canes ex se natos habebat eaque sex socios ulixis naue abreptos consumpsit in insulam siciliam ad solis pecus sacrum uenerat quod socii eius cum coquerent in aeneo mugiebat monitus id ne attingeret ab tiresia et a circe monitus ulixes itaque multos socios ob eam causam ibi amisit ad charybdinque perlatus quae ter die obsorbebat terque eructabat eam monitu tiresiae praeteruectus est sed ira solis quod pecus eius erat uiolatum cum in insulam eius uenisset et monitu tiresiae uetuerit uiolari cum ulixes condormiret socii inuolarunt pecus itaque cum coquerent carnes ex aeneo dabant balatus ob id iouis nauem eius fulmine incendit ex his locis errans naufragio facto sociis amissis enatauit in insulam aeaeam ubi calypso atlantis filia nympha quae specie ulixis capta anno toto eum retinuit neque a se dimittere uoluit donec mercurius iouis iussu denuntiauit nymphae ut eum dimitteret et ibi facta rate calypso omnibus rebus ornatum eum dimisit eamque ratim neptunus fluctibus disiecit quod cyclopem filium eius lumine priuauerat ibi cum fluctibus iactaretur leucothoe quam nos matrem matutam dicimus quae in mari exigit aeuum balteum ei dedit quo sibi pectus suum uinciret ne pessum abiret quod cum fecisset enatauit inde in insulam phaeacum uenit nudusque ex arborum foliis se obruit qua nausicaa alcinoi regis filia uestem ad flumen lauandam tulit ille erepsit e foliis et ab ea petit ut sibi opem ferret illa misericordia mota pallio eum operuit et ad patrem suum eum adduxit alcinous hospitio liberaliter acceptum donisque decoratum in patriam ithacam dimisit ira mercurii iterum naufragium fecit post uicesimum annum sociis amissis solus in patriam redit et cum ab hominibus ignoraretur domumque suam attigisset procos qui penelopen in coniugium petebant obsidentes uidit regiam seque hospitem simulauit et euryclia nutrix ipsius dum pedes ei lauat ex cicatrice ulixem esse cognouit postea procos minerua adiutrice cum telemacho filio et duobus seruis interfecit sagittis telegonus telegonus ulixis et circes filius missus a matre ut genitorem quaereret tempestate in ithacam est delatus ibique fame coactus agros depopulari coepit cum quo ulixes et telemachus ignari arma contulerunt ulixes a telegono filio est interfectus quod ei responsum fuerat ut a filio caueret mortem quem postquam cognouit qui esset iussu mineruae cum telemacho et penelope in patriam redierunt in insulam aeaeam ad circen ulixem mortuum deportauerunt ibique sepulturae tradiderunt eiusdem mineruae monitu telegonus penelopen telemachus circen duxerunt uxores circe et telemacho natus est latinus qui ex suo nomine latinae linguae nomen imposuit ex penelope et telegono natus est italus qui italiam ex suo nomine denominauit cura cura cum quendam fluuium transiret uidit cretosum lutum sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem dum deliberat secum quidnam fecisset interuenit iouis rogat eum cura ut ei daret spiritum quod facile ab ioue impetrauit cui cum uellet cura nomen suum imponere iouis prohibuit suumque nomen ei dandum esse dixit dum de nomine cura et iouis disceptarent surrexit et tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat quandoquidem corpus suum praebuisset sumpserunt saturnum iudicem quibus saturnus aequus uidetur iudicasse tu iouis quoniam spiritum dedisti animam post mortem accipe tellus quoniam corpus praebuit corpus recipito cura quoniam prima eum finxit quamdiu uixerit cura eum possideat sed quoniam de nomine eius controuersia est homo uocetur quoniam ex humo uidetur esse factus qui inter se amicitia iunctissimi fuerunt in sicilia dionysius tyrannus crudelissimus cum esset suosque ciues cruciatibus interficeret moeros tyrannum uoluit interficere quem satellites cum deprehendissent armatum ad regem perduxerunt qui interrogatus respondit se regem uoluisse interficere quem rex iussit crucifigi a quo moerus petit tridui commeatum ut sororem suam nuptui collocaret et daret tyranno selinuntium amicum suum et sodalem qui sponderet eum tertio die uenturum cui rex indulsit commeatum ad sororem collocandam dicitque rex selinuntio nisi ad diem moerus ueniret eum eandem poenam passurum et dimitti moerum qui collocata sorore cum reuerteretur repente tempestate et pluuia orta flumen ita increuit ut nec transiri nec transnatari posset ad cuius ripam moerus consedit et flere coepit ne amicus pro se periret phalaris autem selinuntium crucifigi cum iuberet ideo quod horae sex tertii iam diei essent nec ueniret moerus cui selinuntius respondit diem adhuc non praeteriisse cumque iam horae nouem essent rex iubet duci selinuntium in crucem qui cum duceretur uix tandem moerus liberato flumine consequitur carnificem exclamatque a longe sustine carnifex adsum quem spopondit quod factum regi nuntiatur quos rex ad se iussit perduci rogauitque eos ut se in amicitiam reciperent uitamque moero concessit harmodius et aristogiton item in sicilia eundem phalarim harmodius cum uellet interficere simulationis causa scrofam porcellos habentem occidit et uenit ad aristogitonem amicum suum ense sanguinolento dicitque se matrem interfecisse rogatque eum ut se celaret qui cum ab eo celaretur rogauit aristogitonem ut progrederetur rumoresque qui essent de matre sibi renuntiaret renuntiauit nullos esse rumores qui uesperi ita litem contraxerunt ut alius alio potiora ingererent nec ideo aristogiton uoluit obicere eum matrem interfecisse cui harmodius patefecit se scrofam porcellos habentem interfecisse et ideo matrem dixisse cui indicat se regem uelle interficere rogatque eum ut sibi adiutorio esset qui cum ad regem interficiendum uenissent deprehensi sunt a satellitibus armati et cum perducerentur ad tyrannum aristogiton a satellitibus effugit harmodius autem solus cum perductus esset ad regem quaererentque ab eo quis ei fuisset comes ille ne amicum proderet linguam dentibus sibi praecidit eamque regis in faciem inspuit hyginus the miscellany the latin library the classics page hyginus de astronomia i gaius iulius hyginus de astronomia liber primus etsi te studio grammaticae artis inductum non solum uersuum moderatione quam pauci peruiderunt sed historiarum quoque uarietate qua scientia rerum perspicitur praestare uideo quae facilius etiam scriptis tuis perspici potest desiderans potius scientem quam liberalem iudicem tamen quo magis exercitatus et nonnullis etiam saepius in his rebus occupatus esse uideor ne nihil in adulescentia laborasse dicerer et imperitorum iudicio desidiae subirem crimen hoc uelut rudimento scientiae nisus scripsi ad te non ut imperito monstrans sed ut scientissimum commonens sphaerae figurationem circulorumque qui in ea sunt notationem et quae ratio fuerit ut non aequis partibus diuiderentur praeterea terrae marisque definitionem et quae partes eius non habitentur ut multis iustisque de causis hominibus carere uideantur ordine exposuimus rursusque redeuntes ad sphaeram duo et xl signa nominatim pernumerauimus exinde uniuscuiusque signi historias causamque ad sidera perlationis ostendimus eodem loco nobis utile uisum est persequi eorum corporum deformationes et in his numerum stellarum nec praetermisimus ostendere ad septem circulorum notationem quo corpora aut partes corporum peruenirent et quemadmodum ab his diuiderentur diximus etiam de aestiui circuli definitione quaerentes quare non idem hiemalis uocaretur et quid eos fefellerit qui ita senserint et quid in ea parte sphaerae solis efficiat cursus praeterea quare circulos in octo partes diuideremus ordine exposuimus scripsimus etiam quo loco circulus aequinoctialis foret constitutus et quid efficeret ad eum perueniens sol in eiusdem circulis demonstratione ostendimus quare aries inter sidera celerrimus diceretur pauca praeterea de hiemali circulo diximus exinde zodiacum circulum definiuimus et eius effectus et quare potius duodecim signa quam undecim numerarentur quid etiam nobis de reliquis circulis uideretur his propositis rebus ad id loci uenimus ut exponeremus utrum mundus ipse cum stellis uerteretur an mundo stante uagae stellae ferrentur et quid de eo nobis et conpluribus uiderentur quaque ratione ipse mundus uerteretur praeterea quare nonnulla signa celerius exorta serius occiderent nonnulla etiam tardius ceteris exorta citius ad occasum peruenirent quare etiam quae signa pariter oriantur non simul occidant eodem loco diximus quare non essent in sphaera superiora inferioribus hemicyclis aequalia et quot modis stellas uidere non possimus praeterea scripsimus in duodecim signorum ortu quae de reliquis corpora exoriri et quae eodem tempore occidere uiderentur deinde ordine perscripsimus utrum sol cum mundo fixus uerteretur an ipse per se moueretur et cum ipse per se moueatur et contra duodecim signorum ortus eat quare uideatur cum mundo exoriri et occidere deinde protinus de lunae cursu pauca proposuimus et utrum suo an alieno lumine uteretur eclipsis solis et lunae quomodo fieret quare luna per eundem circulum inter faciens celerius sole currere uideatur et quid fefellerit eos qui ita senserint quinque stellae quantum habeant interuallum et utrum quinque sint an septem et utrum quinque certe errent an omnes et quinque quomodo currant diximus etiam qua ratione priores astrologi non eodem tempore signa et reliquas stellas reuerti dixerint et quare meton diligentissime obseruasse uideatur et quid reliquos fefellerit in eadem causa in his igitur tam multis et uariis rebus non erit mirum aut pertimescendum quod tantum numerum uersuum scripsserimus neque enim magnitudinem uoluminis sed rerum multitudinem peritos conuenit spectare quod si longior in sermone uisus fuero non mea facunditate sed rei necessitate factum existimato nec si breuius aliquid dixero minus idem ualere confidito quam si pluribus esset audiendum uerbis etenim praeter nostram scriptionem sphaerae quae fuerunt ab arato obscurius dicta persecuti planius ostendimus ut penitus id quod coepimus exquisisse uideremur quod si uel optimis usus auctoribus effeci ut neque breuius neque uerius diceret quisquam non inmerito fuerim laudari dignus a uobis quae uel amplissima laus hominibus est doctis si minus non deprecamur in hac confusione nostram scientiam ponderari ideoque maioribus etiam niti laboribus cogitamus in quibus et ipsi exerceamur et quibus uolumus nos probare possimus etenim necessariis nostris hominibus scientissimis maximas res scripsimus non leuibus occupati rebus populi captamus existimationem sed ne diutius de eo quod neglegimus loquamur ad propositum ueniemus et initium rerum demonstrabimus i de mundo mundus appellatur is qui constat ex sole et luna et terra et stellis omnibus de sphaera sphaera est species quaedam in rotundo conformata omnibus ex partibus aequalis apparens unde reliqui circuli finiuntur huius autem neque exitus neque initium potest definiri ideo quod in rotundo omnes tractus et initia et exitus significare possunt ii de centro centron est cuius ab initio circumductio sphaerae terminatur ac terrae positio constituta declaratur iii de dimensione dimensio quae totius ostenditur sphaerae est cum ex utrisque partibus eius ad extremam circumductionem rectae ut uirgulae perducuntur quae dimensio a compluribus axis est appellata huius autem cacumina quibus maxime sphaera nititur poli appellantur quorum alter ad aquilonem spectans boreus alter oppositus austro notius est dictus iu significationem quaedam in circumductione sphaerae circuli appellantur e quibus paralleli dicuntur qui ad eundem polum constituti finiuntur maximi autem sunt qui eodem centro quo sphaera continentur horizon appellatur is qui terminat ea quae perspici aut non uideri possunt hic autem incerta ratione definitur quod modo polo subiectus et circulis his qui paralleli dicuntur modo duobus extremis et aequalibus nixus modo aliis partibus adiectus terrae peruidetur ita utcumque fuerit conlocata u polus is qui boreus appellatur peruideri potest semper notius autem ratione dissimili semper est a conspectu remotus naturalis autem mundi statio quae physice dicitur ea est in boreo polo finita ut omnia a dextris partibus exoriri in sinistris occidere uideantur exortus enim est subita quaedam species obiecta nostro conspectui occasus autem pari de causa ut erepta ab oculis uisa ui in finitione mundi circulis sunt paralleli u ini quibus tota ratio sphaerae consistit praeter eum qui zodiacus appellatur qui quod non ut ceteri circuli certa dimensione finitur et inclinatior aliis uidetur loxos a graecis est dictus quinque autem quos supra diximus sic in sphaera metiuntur initio sumpto a polo qui boreus appellatur ad eum qui notius et antarcticus uocatur in triginta partes unumquodque hemisphaerium diuiditur ita uti dimensio significare uideatur in tota sphaera sexaginta partes factas deinde ab eodem principio boreo sex partibus ex utraque finitione sumptis circulus dicitur cuius centron ipse est polus finitus qui circulus arcticus appellatur quod intra eum arctorum simulacra ut inclusa perspiciuntur quae signa a nostris ursarum specie ficta septentriones appellantur ab hoc circulo de reliquis partibus quinque sumptis eodem centro quo supra diximus circulus ducitur qui therinos tropikos appellatur ideo quod sol cum ad eum circulum peruenit aestatem efficit eis qui in aquilonis finibus sunt hiemem autem eis quos austri flatibus oppositos ante diximus praeterea quod ultra eum circulum sol non transit sed statim reuertitur tropikos est appellatus ab hoc circuli significatione quattuor de reliquis partibus sumptis ducitur circulus aequinoctialis qui a graecis isemerinos appellatur ideo quod sol cum ad eum orbem peruenit aequinoctium conficit hoc circulo facto dimidia sphaerae pars constituta perspicitur e contrario item simili ratione a notio polo sex partibus sumptis ut supra de boreo diximus circulus ductus antartikos uocatur quod contrarius est ei circulo quem arcticon supra definiuimus hac definitione sphaerae centroque poli qui notius dicitur u partibus sumptis circulus cheimerinos tropikos instituitur a nobis hiemalis a nonnullis etiam brumalis appellatus ideo quod sol cum ad eum circulum peruenit hiemem efficit his qui ad aquilonem spectant aestatem autem his qui in austri partibus domicilia constituerunt quanto enim abest longius ab illis qui in aquilonis habitant finibus hoc hieme maiore conflictantur aestate autem hi quibus sol oppositus peruidetur itaque aethiopes sub utroque orbe necessario fiunt ab hoc circulo ad aequinoctialem circulum reliquae fiunt partes quattuor ita uti sol per octo partes sphaerae currere uideatur zodiacus autem circulus sic uel optime definiri poterit ut signis factis sicut postea dicemus ex ordine circulus perducatur qui autem lacteus uocatur contrarius aequinoctiali ibi oportet ut eum medium diuidere et bis ad eum peruenire uideatur semel in eo loco ubi aquila constituitur iterum autem ad eius signi regionem quod procyon uocatur duodecim signorum partes sic diuiduntur quinque circulis de quibus supra diximus ita finiuntur ut unusquisque eorum diuidatur in partes duodecim et ita ex eorum punctis lineae perducantur quae circulos significent factos in quibus duodecim signa describantur sed a nonnullis imperitioribus quaeritur quare non aequis partibus circuli finiantur hoc est ut de triginta partibus quinae partes diuidantur et ita circuli pari ratione ducantur id facillime defendi posse confidimus cum enim media sphaera diuisa est eius circuli nullus potest aequalis esse qui quamuis proxime eum accedat tamen minor esse uideatur itaque qui primum sphaeram fecerunt cum uellent omnium circulorum aequas rationes esse pro rata parte uoluerunt significare ut quanto magis a polo discederetur hoc minorem numerum partium sumerent in circulis metiendis quo necesse his erat maiorem circulum definire quod etiam ex ipsa sphaera licet intellegere quanto magis a polo discedes hoc maiores circulos fieri necesse est et hac re minorem numerum duci ut pares eorum uideantur effectus et si non in triginta partes unumquodque hemisphaerium diuidatur sed in alias quaslibet finitiones tamen eo ratio peruenit eius ac si triginta partes fecisset uii zodiacus circulus tribus his subiectus de quibus supra diximus ex quadam parte contingit aestiuum et hiemalem circulum aequinoctialem autem medium diuidit itaque sol per zodiacum circulum currens neque extra eum transiens necessario etiam cum signis his quibus innixus iter conficere uidetur peruenit ad eos quos supra diximus orbes et ita quattuor tempora definit nam ab ariete incipiens uer ostendit et taurum et geminos transiens idem significat sed iam capitibus geminorum circulum aestiuum tangere uidetur et per cancrum et leonem transiens et uirginem aestatem efficit et rursus a uirginis extrema parte transire ad aequinoctialem circulum perspicitur in libra autem aequinoctium conficit et autumnum significare incipit ab hoc signo transiens ad scorpium et sagittarium deinde protinus incurrit in hiemalem circulum et capricorno aquario piscibus hiemem transigit itaque ostenditur non per tres ipsos circulos currere sed zodiacum transiens ad eos peruenire sed quoniam de his rebus diximus nunc terrae positionem definiemus et mare quibus locis interfusum uideatur ordine exponemus uiii de terra terra mundi media regione collocata omnibus partibus aequali dissidens interuallo centron optinet sphaerae hanc mediam diuidit axis in dimensione totius terrae oceanus autem e regione circumductionis sphaerae profusus prope totius orbis alluit fines itaque et signa occidentia in eum decidere existimantur sic igitur et terras contineri poterimus explanare nam quaecumque regio quae inter arcticum et aestiuum finem collocata est ea diuiditur trifarie e quibus una pars europa altera asia tertia africa uocatur europam igitur ab africa diuidit mare ab extremis oceani finibus et herculis columnis asiam autem et libyam cum aegypto disterminat os nili fluminis quod canopicon appellatur asiam ab europa tanais diuidit bifariam se coniciens in paludem quae maeotis appellatur hac igitur definitione facile peruidetur mare omnibus obiectum finibus terrae sed ne uideatur nonnullis mirum cum sphaera in sexaginta partes diuidatur ut ante diximus quare definiuimus ab aestiuo circulo ad arcticum finem dumtaxat habitari sic uel optime defendimus sol enim per mediam regionem sphaerae currens nimium his locis efficit feruorem itaque quae finie est ab aestiuo circulo ad hiemalem ea terra a graecis diakekaumene uocatur quod neque fruges propter exustam terram nasci neque homines propter nimium ardorem durare possunt extremae autem regiones sphaerae duorum circulorum quorum alter boreus alter notius uocatur fine arctici circuli et eius qui antarcticos uocatur non habitantur ideo quod sol ab his circulis semper abest longe uentique assiduos habent flatus quamuis enim sol perueniat ad aestiuum circulum tamen longe ab arctico uidebitur fine id ita esse hinc quoque licet intellegere cum enim sol peruenit ad eum circulum qui hiemalis uocatur et efficiat nobis qui prope eum sumus constituti nimium frigus quid arbitramur eis locis frigoris esse qui longius etiam absunt a nobis quod cum in hac parte sphaerae fiat idem in altera parte definitum putauimus ideo quod similes sunt eius effectus praeterea hinc quoque intellegimus illic maximum frigus et in aestiuo circulo calorem esse quod qua terra habitatur eos tamen uidemus qui proxime sunt arcticum finem uti bracis et eiusmodi uestimentis qui autem proximi sunt aestiuo circulo eos aethiopas et perusto corpore esse habitatur autem sic temperantissimo caelo cum inter aestiuum circulum et arcticum finem haec proueniat temperatio quod ab arctico circulo frigus ab aestiuo feruor exortus in unum concurrens efficit mediam finem temperatam quae habitari possit itaque cum sol ab eo loco discessit hieme necessario conflictamur quod uentum exorientem non reuerberat sol quod cum ueniat in hac definitione illud quoque fieri posse uidemus ut hiemali circulo nobis ad antarcticum finem habitari possit quod pares eodem proueniant casus certum quidem esse nemo contendit neque peruenire eo potest quisquam propter interiectum terrae quae propter ardorem non habitatur sed cum uidemus hanc regionem sphaerae habitari illam quoque in simili causa posse constitui suspicamur hyginus the miscellany the latin library the classics page pseudo hyginus de munitionibus castrorum hyginus de munitionibus castrorum nunc papilonum tensionem cohortium supra scriptarum ostendimus papilio unus occupat pedes x accipit incrementum tensurae pedes ii tegit homines uiii plena centuria habet milites lxxx erunt papiliones x qui occurunt in longitudine pedum cxx nam quod ad latitudinem hemistrigii pedum xxx attinet papilioni dantur pedes x armis pedes u iumentis pedes ix fiunt pedes xxiu hoc bis xluiii cum praetendunt efficitur striga pedum lx reliqui pedes xii qui conuersantibus spatio sufficient haec pedatura ad plenas legionis est compulata ex quibus in uigiliis singulis erunt et non plus quam octonos papiliones singulae tendunt ita fit ut centurio eorum in eadem pedatura eorum papilionum tensionem alioquin plus dari oportuisset legiones quoniam sunt militiae prouinciales fidelissimae ad uallum tendere debent ut opus ualli tueantur et exercitum gentibus mixtum suo numero corporali in muro tene quando autem supplementa plura fuerint ubi necesse est cohortis pedaturam extendere seruata latitudine hemistrigii et id pede manente iam mutabimus ut quis fuit cxx per clxxx sic sit xc per ccxl in modum formae subiectae uel lx per ccclx similiter ut forma ostenditur xxx enim pedes per dccxx cohors una occupat nunc quotiens latitudo duplicatur longitudo partes minuet quod legiones plures acceperimus et supplementa pauciora ut necessarium sit cohortes circa uallum crebrius ponere conuertimus pedaturam quod fuerit signis tabulinum num hemistrigii mutabimus ratione tensurae suae cuiusque generis subiecimus aliqua cohors cl per cl solet adsignari sed in quantum fieri potest deuitari debet de eo quod centuriae suo ordine tendere non poterunt et pedatura cohortis uno pariter nudabitur sicut forma subiecta est cohors prima causa signorum et aquilae intra uiam sagulariam et quoniam duplum numerum habet duplam pedaturam accipiet ut puta signis pedes cxx tabulino pedes ccclx uel signis clxxx tabulino pedes ccxl formae ratio ut reliquae igitur si legiones impares hoc est tres acceptae fuerint duae primae lateribus praetorii per rigorem uiae sagularis tendere debebunt alia in praetentura similiter per rigorem uiae sagularis intrantibus portam praetoriam parte laeua dextra cohortes contrariae tendant ut possit exercitus combinatus educi quotiens autem quinque uel sex legiones acceptae fuerint binae cohortes primae lateribus praetorii tendere debebunt duae in praetentura super quibus ualetudinaria deinde uexillarii et si res exiget cohors peditata quingenaria loco uexillariorum solet superponi et si strictior fuerit pedatura cohors legionaria dari debet sed numero suo ut cxx pedes ualetudinarium et reliqua quae supra tendent accipiant hoc est ueterinarium et fabrica quae ideo longius posita est ut ualetudinarium quietum esse conualescentibus posset uexillarii legionum eandem pedaturam accipere debent quam cohors legionaria quae ad sexcentenos homines computatur causa impedimentorum tendere debent in praetentura uel latere praetorii ut dixeram super cohortes primas ad uallum si fieri potest ideo tendere non debent quod legatus eorum pariter non sit et si casu hoste uallum interruptum fuerit legio etlegatus eorum per uexillarios factum esse contendet cohortes praetoriae lateribus praetorii tendere debent et duplam pedaturam recipere quod tentoriis maioribus utantur primipilares etiam et euocati in eadem pedatura locum accipiunt equites praetoriani latere dextro praetorii singulares imperatoris latere sinistro quorum si maior numerus fuerit ut puta singulares dc praetoriani ccc poterunt cl singulares in striga praetorianorum tendere ita fit ut et pari numero dispositi decuriones et reliqui principales eorum binos equos possidentes propensius tendant et si minor numerus utrorumque fuerit ut centenis equitibus hemistrigiis suis laxius tendant non erit haesitandum quoniam officialibus lateri sinistro proximis ibi pedatura adsignetur quodsi cohortes praetoriae impares acceptae fuerint quoniam numerus et dispositio dextra laeuaque praetorii cohortium a paribus esse debent loco cohortis equites praetoriani ponentur singulares autem equites si dccc aut dcccc fuerint pari numero integris strigis lateribus tendere debebunt si ad d fuerint ut striga est sufficiat ilud maxime obseruare debebimus ut latus praetorr non plus quam dccxx pedes longitudinis accipiat ita fiet ut cohortes praetoriae et reliquus numerus qui lateribus praetorii tendit integrit strigis sua pedatura optime tendant nam quantum ad latitudunem praetorii totius attinet a clx ad ccxx potest obseruari in longitudinem ut supra dixi pedum dccxx stationi dari oportet secundum praetoeium pedum xx et si res exigit pedes x sufficient item comitibus imperatoris nostri a pedibus l usque ad lxx potest obseruari in qua pedatura praefecto praetorio primo loco a uia principali adsignari debet interposita deinde uia cohoortes praetoriae et reliquus numerus prout disponi debent libello ostendimus aris institutis in praetorii parte ima auguratorium parte dextra praetorii ad uiam principalem apponimus ut dux in eo augurium recte capere possit parte laeua tribunal statuitur ut augurio accepto insuper ascendat et exercitum felici auspicio adloquatur in introitu praetorii partis mediae ad uiam principalem gromae locus apellatur quod turba ibi congruat siue in dictatione metarum posito in eodem loco ferramento groma superponatur ut portae castrorum in conspectu rigoris stellam efficiant et professores eius artis causa supra scripta gromatici sunt cognominati uiae uicenariae ideo dantur percurrentes proxime sagularem ut ad eruptionem exercitus expediti progredi possint nunc praetenturae rationem exponam uia principalis quae est inter portas dexteriorem et sinistriorem quae a principiis nomen obti esse debet latitudine eadem qua opus pedum lx quod est inter uallum et legiones et ideo quibusdam interuallum est cognominatum item uia quae ducit ad portam praetoriam praetorio sine dubio uia praetoria ducitur latitudine ut supa pedum lx propter quam rigore tensurae suae superiores strigae in praetentura non percurrunt quoniam ad uiam praetoriam signa spectare debebunt dabimus itaque infra uiam principalem legatis pedaturam quod scamnum est appellatumnec communis strigarum dictationem metationis habet propter legionum numerum incertum quod semper latitudine a pedibus l ad lxxx obseruari debebit prout numerus legionum effecerit in quo tribuni cohortium praetoriarum tendere solent similiter tribunis legionum inferius adsignari debet quod aeque scamnum dicitur a quo uia interposita alae miliariae uel genariae et deinceps prout quis tendere debebit in forma subiecimus nunc ut suo referam loco ad alam miliariam turmas habet xxiu in eis decuriones duplicarii sesquipilarii iidem qui et numerus turmarum stabunt equos singuli decuriones ternos duplicarii et sesquipilarii binos sic super numerum equorum mille deductis singulis qui in numerum computantur xcui ala quingenaria turmas habet xui decuriones et reliqua prout numerum turmarum amplius equos ut supra lxiiii et ideo in singulis equitibus terni pedes computantur nihil deducitur in eo pede praefectus alae pedaturam accipiat et principales eorum aliquo laxius tendant alioquin singuli binos pedes et semisses acciperent quantum autem ad retenturam pertinet uia quae est super praetorio per cuius rigorem utraque parte cum maior exercitus est hoc est quinque legiones et supra portae quintanae dari solent accipere debet latitudinem pedum xl si portae ibi datae fuerint l pedes accipiet et cognominatur etiam quintana causa copiarum quaestorium dicitur quod aliquando quaestores ibi pedaturam acceperint quod est supra praetorium in rigore porta quae cohortibus decimis ibi tendentibus decimana est apellata quaestorium minore esse debet latitudine quam praetorium ut strigae statorum posticum praetorii proximi sint in quo maxime legati hostium et obsides et si qua praeda facta fuerit in quaestorio ponitur lateribus eiusdem tendere debent ad uiam quintanam centuriae statorum ut posticum praetorii tueantur et proximi sint praetorium quibus duplam pedaturam adsignabimus quod eisdem tentoriis utantuer quibus cohortes praetorii super quos cohors peditata quingenaria uel equitata prout strigae magnitudo fuerit poni debebit et per reliquas strigas cohortes peditatae uel equitatae ad uiam quintanam spectare debebunt et supra symmachares et reliquae nationes tendere debebunt et rliquae nationes tendere debebunt et ita fiet ut omni parte nationes et supra scripta contineantur uiae sagulariae xxx pedes sufficient quinque legiones fuerint xl pedes latitudinis accipere debebit scholae cohortium principiis ubi munera legionum dicuntur in scamno legatorum contra aquilam dari debent castra in quantum fieri potuerit tertiata esse debebunt ut flatus aurae aestus exercitus leniat hoc dixi tertia ut puta longum pedes ci ci cccc latum pedes ci dc si longiora fuerint classica dicintur nec bucinum in tumultu ad portam decimanamfacile poterit exaudiri si latiora fuerint proxime quadraturam sequens est dictatio quantum attinet ad ea quae sunt necessaria satis puto diligenter rettulimus et si quae rationes adhuc fuerint necessariae suo referam loco praeterea munitionem caastrorum et soli lectionem statuenda metatione item iniquitates locorum uitandasne praeterisse uidear breuiter in parte ima exponam interim ostendam inceptationem metationis e numeros compositae formae recognoscamus admonebimus itaque quis ubi tendere debeat lateribus praetorii cohortes praetoriae et equites praetoriani equites singulares imperatoris alae miliariae uel quingenariae si pedatura permiserit uexillarii et cohortes secundae uel peditatae quingenariae super cohortes primas praetendunt alae miliariae uel quingenariae mauri equites pannonii ueredarii classici omnes ideo praetendunt quod ad uias muniendas primi exeunt et quo sint tutiores a mauris equitibus et pannoniis ueredariis operantes protegentur qui a cohortibus proximi tendere debent ut uexillarii legionum item exploratores in striga cohortis primae retendunt cohortes equitatae miliariae uel quingenariae quarum rationes subieci omnes miles prouincialis accipit pedaturam pedem adiecta quinta per totam longitudinem hemistrigii eques autem duo semis adiecta quinta nunc quotiens numeros acceperimus ut retenturam computemus cohortes equitatas ad numerum peditum redigimus ut equitibus cum cohortibus suis pedaturam facilius adsignemus habet itaque cohors equitata miliaria equites ccxl quod redigo ad peditem ut pedem quod aaccipit miles redigo ad duo semis quod accipit eques fit dimidia sumpta ductum quinquies sic tractabimus numerum equitum fit cxx quinquies fit dc accedunt ex ea cohorte miliaria detractis equitibus reliqui pedites dcclx fit cum superiore ci ccclx meminerimus itaque ad computationem cohortis equitatae miliariae pedaturam ad ci ccclx dari debere cohors equitata quingenaria in dimidio eandem rationem continet quam cohors habet itaque cohors equitata miliaria centurias x peditum equites ccxl turmas x omnes tendunt papilionibus cxxxui ex eis centuriones et decurionessingulis papilionibus utuntur cohors equitata quingenaria habet centurias ui reliqua pro parte dimidia cohors peditata miliaria habet centurias x tendit papilionibus c ex eis centuriones singulis item peditata quingenaria habet centurias ui reliqua ut supra nationes cantabri gaesati palmyreni daci brittones centurias statorum et si quid aliud datum fuerit in exercitu symmachariorum retentura ponibus camelis cum suis epibatis singulis pedes u adsignabimus tendere debebunt si in hostem exituri erunt in praetentura iusta classicos si ad praedam portandam praesto erunt intra quaestorium tendere debebunt datos itaque numeros qui infra scripti sunt sic computabimus legiones iii uexillarii ci dc cohortes praetoriae iiii equites praetoriani cccc equites singulares imperatoris ccccl alae miliariae iiii quingenariae u mauri eqites dc pannonii ueredarii dccc classici misenates d rauennates dccc exploratores cc cohortes equitatae miliariae ii quingenariae iiii cohortes peditates miliariae iii quingenariae iii palmyreni d gaesati dcccc daci dcc brittones d cantabri dcc centuriae statorum ii semper numeris acceptis retenturam computare debemus ut sciamus quot hemistrigia in dimidia retentura nascantur nunc fit numerus qui retendit xiii milia dcxl sumo partem dimidiam ideo quod a paribus tendant fit ui milia dcccxx nunc latus praetorii componanus et praetenturam similiter computemus sicut retenturam fecimus ut sciamus cohortibus legionariis quid tabulino uel signo dare debeamus obseruare itaque debebimus ut quotiens tres legiones um supplementis acceptae fuerint dimidia pars castrorum dccxx pedes latitudinis habeat et lateribus castrorum cohortibus tabulino xc signis ccxl pedes adsignemus ut deducto tabulino cohortium et latitudine uiae sagularis reliqui dc pedes supersint ut alae miliariae in praetentura ad pedem tendant ut nunc statuimus reliquos pedes dc explemus latus unum praetorii ut sciamus quot alae in praetentura tensurae sint occupantur numero militum latere praetorii pedes cccxx stationi pedes lx in uias pedes l quod fere in hac latitudine ita fuerit dispositio fiunt dc pedes nunc praetenturam ut componamus numerum equitum alarium qui sunt reliqui computemus fiunt iiii milia partis dimidiae ii milia accipere debet ala miliaria signis pedes cl tabulino pedes dc hac ratione pedes cl efficiunt hemistrigia accipit eques iii pedes in longitudine pedum dc sumo partem tertiam ut habeam equitum numerum qui in ea longitudine tendent fit cc erit hemistrigii unius et nunc hemistrigia ducimus u quinquies cc fit ci alae miliariae pedatura reliquum autem numerum sicut retenturam computemus ut sciamus similiter quot hemistrigia nascantur fit numerus cum pedatura ualetudinarr ueterinarii et fabricae qquae in unum ad dc homines computantur uiiii milia sumimus dimidiam fit iiii milia d hemistrigium partis dimidiae est dc pedum per longitudinem quod homines capit sitque diximus peditem adiectam quintam ad pedem accipere nihil itaque intersit ad numerum computatum quintam partem adiciamus an uero ex longitudine ut nunc dc pedum deducamus partem sextam reliqui quingenti tot homines capiet hemistrigium sed habemus numerum iiii milia uidemus quotiens habeo quod est octies totidem hemistrigia nascantur fit ccxl et superiores computati alarium pedes ccc fit in unum dxl poterit esse tensura tensura cohortium iii faciunt pedes dccxx ex quibus decedit quod numerus occupat pedes dxl reliqui pedes clxxx quo ui hemistrigia nascantur ut nunc uicenaria uia super cohortem primam item numero quattuor pedum denum fit in uias pedes lx reliqui pedes cxx quos scamnis tribunorum et legatorum singulis lx pedes adsignabimus nunc si dantur mille homines super numerum compositum in eadem pedatura locus adsignetur sic faciemus quoniam partis dimidiae d esse constat quos capiet hemistrigium deducamus scamnis pedes x et uiam inter alas tollamus quae tunc datur si pedatura permittet fiunt pedes xxx erit hemistrigium quod d homines postea acceptos recipiet nunc e contrario similiter numeris compositis deducamus homines ci quorum est pedatura striga pedum lx dabimus scamno legatorum pedes lxxx tribunorum pedes lxx et uiam inter alas reponemus item lateri praetorii et retenturae similiter si quo plus uel minus fuerit idem obseruabimus ut praetorium et comitum pedaturam item quaestorium minuamus uel ampliemus seruatis portionibus latitudinis uiae autem abesse poterunt si pedatura strictior fuerit inter cohortes praetorias et alas equitum ideo quod disciplina militari ad suum quisque numerum coniuncti conuenient si obseruent ita dico et in retentura qui solent et quodque genus hominum per strigas strictius seu laxius tende quoniam saepe numeros euenit commutari tensura amplius efficiant quam strigae in eandem pedaturam incurrent nec plus ex eis deduci debet quam peditatae quingenariae super cohortes primas et si amplius supersunt ut nec strigam expleant necesse erit per reliquas strigas ut dixi artius tendant similiter ut laxius tendant efficitur quotiens reliquus numerus conuenit ne totius metatiionis ordo turbetur et retenturae per strigas aequali numero laxius tendunt retenturae numero computato ut in pedatura conueniret quodsi adhuc amplius seu minus quam ostendimus supplementa data fuissent omnia immutabuntur et cohortes circa uallum aliter tendent nunc retenturae diximus partis dimidiae numerum ui milia dcccxx quoniam est latitudo dc uideo quuot hemistrigia esse possint ut nunc erunt decem et septem et quaestorio pedatura sufficiens dari possit sumo itaque numeri parterm xui quot hemistrigia esse diximus fit cccc erit numerus militum tendere debebunt per hemistrigium unum adiecta quinta pedum lxxx fiunt pedes cccc xx unde efficitur duae cohortes latere retenturae tendant symmachario set reliquas qoutiens per strigas distribuimus non plus quam tripertiti esse debebunt nec longe abalterutrum ut unam tesseram sub uocabulo citationis audiant obseruabimus primae strigae signis idem adsignari quod cohorti primae ut uiae uicenariae percurant erunt itaque lateribus cohortes xui praetendunt et redendent quattuor milia et singulae lx per ccclx reliqui quattuor milia intra uiam sagularem in quantum potui domine frater pro tirocinio meo in breui omnes auctores sum persecutus sed quidquid circa compositionem castrorum aestiualium instituerunt in hoc libello priusquam numeros instituerem sub ratione omnia declaraui principia in omni inceptatiione metationis scribenda nullus auctor ad hunc diem ostendit propter quod spero sollicitudinem nostram digne tibi placituram exposuimus itaque singulas species et uniuersum exercitum suis locis constituimus ostendimus etiam si necessum fuerit quis numerum commutari debeat quodsi alae in retentura positae fuerint et pedites praetentura siue cohortes equitatae nulla necessitate cogente sine dubio metatoris imperitiae signum est illud plane poterit obseruari ut si cohortes equitatae in eo exercitu omnino fuerint ponamus alas quingenarias lateribus quaestorii ut retentura equitatum habeat nam quod ad legiones tas et diuisi duos numeros pertinet quod et peritis compositionum difficultates ostendet methodum metationis a me exquisitam ad numerum cohortium pertinentem intento ingenio elaboraui ut si dignatus fueris iniungere nouitatem metationis ad magnitudinem tuam primus adferam quae tibi spero placebit si primum cottidianam metationem tractabis nunc munitionem castrorum et reliqua quae pluribus auctores scripserunt breuiter perferamus munitio aestiualium obseruatur generibus quinque fossa uallo agmine aggere fossa loco securiori causa disciplinae cuius species est fasigata uel punica fastigata dicitur quae a summa latitudine lateribus deuexis in angustiam ad solum coniuncta peruenit punica dicitur quae latere exteriori ad perpendiculum dirigitur contrarium deuexum fit quomodo in fastigata quibus latitudo dari debeat ad minimum pedum quinque altum pedes tres regressis pedibus exterius sexaginta per latitudinem portarum similiter fossa fiet quod propter breuitatem titulum cognominatum est uallum loco suspectiori extrui debet cespite aut lapide saxo siue caemento sufficit latum pedes uiii altum pedes ui et lorica parua fit similiter ante portas ut titulum ad fossam ad uallum causa instructionis sanctum est cognominatum ceruoli trunci ramosi ad hos decurritur si soli natura nimia teneritate cespes frangitur neque lapide mobili nisi copiosum uallum extrui potest nec fossa fieri ut non ripae decidant quotiens ceruoli desunt et est locus suspectior armorum ordinibus iiii castra muniunt ut per singulos ordines uigiliae crebrius ponantur et equites alterna uice castra circuire debent si in pacato solummodo tuendae disciplinae causa unus ordo armorum sufficit et uigiliae rarius constituuntur aggeribus autem ita fit uallum si locus petrosus aut arenosus fuerit quod sine dubio aggere facto munitionem castris praebet angulos castrorum circinari oportet quia coxas efficiunt instabiliuntque opus propugnationem tutans circinari debebunt ex angulis cohortium qui efficiunt latitudinem operis pedum lx usque quo lineas exteriores comprehenderis quae efficiunt partem quartam similiter clauicula circinatur ex linea interiore ualli puncto medio porte adaperto circino ad cardinem portae eo medio praeter uiam circinabis in eandem lineam quae centro seruiet item puncto manente adicies latitudinem ualli et iterum circinabisin eandem lineam ut intrantes semper detecti sint et aduenientes in recto cursu excludant nomenque ab effectu clauicula trahet nam quod attinet ad sollicitudinem instituendae metationis primum locum habentquae ex campo in eminentiam leniter attolluntur in qua positione porta decimana eminentissimo loco constituitur ut regiones castris subiaceant porta praetoria semper hostem spectare debet secundum locum habent quae in plano constituuntur tertiuim quae in colle quartum quae in monte quintum quae in loco necessario unde et necessaria castra dicuntur praecipue obseruari debebit uia quae lateribus castrorum supersit cetera quocumque latere flumen siue fontem habere debebis in qualicumque positione castrorum iniqua loca quae a prioribus nouercae appellantur omni modo uitari debent ne mons castris immineat per quem superuenire hostes aut prospicere possint quid in castris agatur ne silue celatura hostes adiaceat neue fossa ualles per quas obrepi castris occulte possit ne uicini fluminis torrentes subita tempesta castra inundent interea meminisse oportet in hostico ascensus ualli duplices et frequentes facere et tormentis tribunalia extruire circum portas in coxis in loco turrium maxime instruendum erit uallum tormentis ab eo latere quo nouercae si uitari non potuentur hyginus the miscellany the latin library the classics page hyginus de astronomia iu gaius iulius hyginus de astronomia liber quartus i quoniam in initio sphaerae circuli u quomodo efficerentur ostendimus neque eos corpore siderum notauimus et si duo nouissimi nihil ad solis cursum pertinent hoc est arcticos et antarcticos de mediis tribus dicemus sed quoniam aratus circulis iiii sphaeram plurimum ualere dicit neque eorum aperte quemquam demonstrat uoluntatem nostram apertius ostendemus et quemadmodum in initio fecimus a boreo polo dicemus igitur aestiuum circulum unum de quattuor esse dicimus qui therinos tropikos uocatur quo circulo aestatem confieri demonstrauimus etsi non nemo dubitat quare non utrique circuli hoc est aestiuus et hiemalis uno nomine appellentur ideo quod quem nos aestiuum diximus nonnullis hiemalis fiat et quo circulo hiemem effici diximus eo circulo aliis aestas sit qui si uoluerint intellegere id ad nostram collocationem mundi esse demonstratum qui inter aestiuum circulum et arcticum sumus constituti non ad illorum sphaeram qui ab hiemali circulo antarcticum habitantes nobis antipodes dicuntur facilius ad nostram accesserint uoluntatem si quis enim uoluerit eorum quos antipodas diximus quod inferiore a nobis circulo constituti uidentur sphaeram facere non inmerito nostrum hiemalem sibi aestiuum circulum finxerit aut si quis scriptor eorum mentionem faciens obscure uoluerit antipodas demonstrare et dixerit quibus in capricorno aestas summa aut in cancro hiems maxima fiat non inperita ratione acutissime dixisse uidebitur quodcumque enim nostris circulis contrarium dixerit id illis erit rectum sed ne longiore sermone praeter consuetudinem utamur ad inceptum reuertamur ii de aestiuo in aestiuo circulo de quo primum dicere instituimus haec signa siue partes eorum perspiciuntur capita geminorum aurigae genu utrumque sinistrumque persei crus et humerus sinister andromeda autem a pectore et manu sinistra diuiditur atque ita euenit ut caput eius cum toto pectore et manu dextra uideatur esse inter aestiuum et aequinoctialem circulum reliquum autem corpus inter aestiuum et arcticum finem praeterea in eodem aestiuo circulo pedes equi pegasi positi uidentur et caput a reliquo corpore diuiditur oloris et alae sinisterioris ut uolantis pars non magna ophiuchus humeris hunc circulum sustinere uidetur ex una parte id est aequinoctiali ex altera parte hercules pari ratione uirgo prope hunc coniungens capite inter hunc et aequinoctialem circulum collocata est ut fulgens ad austrum leo a pectore ad lumbos diuiditur ut caput eius et corporis superior a cruribus pars inter hunc et arcticum circulum uideatur inferior autem pars inter aestiuum et aequinoctialem cancer autem sic diuiditur medius ut inter oculos eius circulus traiectus uideatur in his signis et hoc ut ante diximus circulo cum uehitur sol euenit ut nobis qui hac inclinatione mundi utimur sint diei de partibus uiii partes u noctis autem tres neque ita tamen ut ex horologiis sed ex sphaerae ratione cum enim sphaeram ita constitueris ut circulus is qui arcticus uocatur semper appareat antarcticus autem numquam exoriatur atque ita sphaera constituta si uoles circulum aestiuum diuidere in partes uiii ex his inuenies partes u in sphaera apparere tres autem infra tamquam sub terra esse at aliquis dixerit cur sphaerae circulos diuidamus in partes uiii potius quam uii aut quot libuerit alias partes hic non sphaeram sed se fallere hac ratione inuenietur fere si enim fecerit ex aestiuo circulo partes xii ex his partes uii et dimidium partis apparere iiii autem et dimidium sub terra inueniet esse itaque euenit ut cum ad uii partes addita dimidia sit simili ratione ad partes iiii accedat pars dimidia et fiant supra terram partes uii et dimidium partis reliquum autem sub terra quod sunt partes iiii et dimidium igitur oportet intellegere ut non inminutis partibus et dimidiis fiat sed certis numeris conficiatur ut euenit in partibus uiii praeterea quoniam sphaera diuisa in partes xxx euenit ut ab aestiuo circulo ad hiemalem sint partes uiii nimirum certe eos circulos diuidemus in partes uiii praeterea quoniam ab aestiuo circulo ad aequinoctialem sunt partes iiii de xxx et ita nihilominus aequinoctialis ipse per se circulus medius diuiditur ut dimidia pars eius sit sub terra de partibus uiii partes iiii et totidem supra et tota ratio ad octauam partem perueniat non dubium est quin recte diuidatur in partes uiii praeterea cum sol per hos circulos currens iter annuum conficere uideatur et ab omnium signorum octaua parte ut posterius dicemus incipiat exoriri et ad aliud signum transire neque ulla alia parte signi utatur recte ipsi quoque circuli diuiduntur in partes uiii praeterea cum uii sidera ad eundem statum reuertantur ut quibusdam placuit et cuiusmodi dies hodiernus fueris in solis aut lunae tempestate eiusdem modi octauo anno sit futurus uere sphaera quoque diuiditur in partes uiii praeterea cum uideamus octauo quoque die eiusdem sideris horam primam aut quamlibet denique esse et cuius hodie fuerit hora prima eiusdem octauam quoque futuram uerissimum est ipsam quoque sphaeram mundi unde horae sumuntur diuidi in partes uiii sed ne reliqua praetermittamus in hoc occupati ad propositum reuertamur iii secundus ab aestiuo aequinoctialis est circulus in quo haec signa et partes eorum perspici possunt aries totus omnibus pedibus innixus uidetur hunc autem aratus omnium siderum celerrimum esse demonstrat etiam minore arcto quae breui spatio uertitur praestare id quid uelit esse sic poterimus uel facillime intelligere cum sit enim maximus circulus aequinoctialis in sphaera inque eo aries ut adfixus uideatur quomodocumque fuerint figurae corporum collocatae ut ad eundem circulum perueniant necesse est semel uerti sphaeram quod cum fiat et aries in maximo circulo et eodem tempore ad locum quo reliqua sidera perueniat necesse est eum celerrimum dici sed nos ad circuli definitionem ueniemus et reliqua dicemus in eodem tauri genua ut fixa perspiciuntur etsi nonnulli ita finxerunt ut uno genu hoc est dextro nixus sinistro pede contingere uideatur de hoc in medio relinquemus sed in eodem circulo zona orionis ut ipso circulo praecinctus existimetur hydra flexu a capite primo ut ceruicibus erectis cancrum contingere uideatur et ex inferiore corpore hydrae crater cum coruo uelut fixus esse circulo conspicitur item paucae stellae chelarum eodem adiunguntur ophiuchi genua eodem circulo a reliquo corpore diuiduntur aquila sinisteriore penna paene coniungens figurata est eodemque circulo caput pegasi cum ceruicibus nititur his corporibus signorum aequinoctialis circulus finitur quo sol cum peruenit bis uno anno conficit aequinoctium hoc est in ariete et chelis in hac enim parte sphaerae et uer et autumnus confici existimatur ita ut uer sit in ariete autumnus in priore parte scorpionis quod signum nonnulli libram dixerunt per hunc circulum transiens sol ab ariete ad chelas efficit sex mensium diem his locis qui intra arcticum uidentur orbem noctem autem his qui antarctico circulo sunt clausi quare magis his locis nemo potest durare a chelis usque ad arietem perueniens efficit his locis sex mensibus perpetius diem in quibus ante noctem demonstrauimus e contrario autem noctem his qui boreo polo sunt proximi sed de hoc ante diximus neque enim mirum est hac collocatione sphaerae id euenire erecto enim boreo polo neque umquam occidente euenit ut corpora quoque quae ei proxima sunt circulo sero occidere uideantur id ex hoc intellegere licebit cum in his partibus sphaerae habitetur quae pars est ab aestiuo circulo ad orbem qui arcticos uocatur et de arctico circulo hoc est de duabus ursis et dracone caput draconis maxime niti ipso circulo uideatur ita ut is qui engonasin uocatur inter aestiuum et arcticum collocatus caput draconis premere intellegatur quicumque ut ante diximus ad ipsum caput draconis habitant ita longo die utuntur ut ne tertia quidem horae pars in unaquaque nocte his obtingat itaque aratus ait keine pou kephale tei neisetai eichi per akrai misgontai dysies te kai antolai alleleisi idem cicero dicit quod caput hic paulum sese subitoque recondit ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una de hoc homerus quoque in odyssea ita breuem noctem dicit esse ut pastores cum alii exigant alii reducant pecus possit alius alium audire cum unus propter noctem pecus reducat alter propter lucem exigat sed nos ad propositum reuertamur iu tertius ab aestiuo circulo qui hiemalis uocatur his corporibus et eorum partibus finitur nam medium capricornum diuidens et pedes aquarii per caudam pistricis ut traiectus uidetur diuidit etiam leporem fugientem a cruribus et quadam parte corporis et canis sequentis pedes et nauis ipsius puppim centaurique ceruices a reliquo corpore diuidit scorpionis extrema cauda quod acumen uocatur eodem circulo coniungitur sagittarii arcus eodem orbe deformatur huius orbis infra terram sunt de partibus uiii partes u supra terram autem iii itaque fit breuior dies nocte ut ante demonstrauimus u quartum circulum zodiacum esse aratus demonstrat de quo ante iam diximus et posterius dicemus sed aratus non ut reliqui astrologi ab ariete xii signa demonstrat hoc est uere incipiente sed a cancro hoc est ipsa aestate nos autem quoniam ab ariete incipimus ita protinus dicemus in hoc enim circulo sic xii signa figurantur aries taurus gemini in his tribus signis uer demonstratur et aequinoctium uernum cancer leo uirgo in his signis maxime aestas conficitur sed sol incipit a uirgine iam transire ad aequinoctium autumnale chelae scorpius sagittarius in his tribus signis autumnus efficitur et aequinoctium autumnale capricornus aquarius pisces in his tribus signis sol hiemem transire demonstratur etsi non sunt xii signa sed xi ideo quod scorpius magnitudine sui corporisduorum locum occupat signorum e quibus prior pars chelae reliqua autem scorpius uocatur priores enim astrologi cum omnes res ad duodecim partes reuocarent ut menses et horas et latitudinem signorum itaque et signa per quae res omnes significantur xii uoluerunt esse ui sed quoniam uii circulis in prooemio propositis de quattuor circulis mentionem fecimus ne septem ex ordine demonstratis aliquid a nobis obscurius dictum uideatur sed de uii superant iii arcticos antarcticos et ille qui lacteus uocatur itaque de his dicere incipiemus arcticon igitur orbem sustinet caput draconis cum reliqua corporis parte cepheus autem pectore suo circulum iungit eodem orbe nituntur et pedes maioris ursae praeterea sedile cassiepiae cum pedibus eius nititur ipso circulo et dextro pede genuque sinistro et pedis prioribus digitis is qui engonasin uocatur et manus sinistra bootis exteriore parte circuli peruenit coniuncta ad antarcticum autem circulum peruenit extrema nauis argo pedesque centauri posteriores adiunguntur priores autem paene contingere et ara uidetur prope adfixa et eridani fluminis extrema significatio uii reliquum est nobis definire quem supra lacteum orbem demonstrauimus is enim diuidit oloris extremam sinistram pennam quae extra aestiuum peruenit finem praeterea transit manum dextram persei et ab humero sinistro aurigae perueniens sub manum eius dextram et geminorum genua et pedes eius signi quod procyon uocatur hinc diuidens aequinoctialem et aestiuum circulum tangit extremum finem mali qui in argo naui defixus uidetur deinde rursus reuertens genua centauri diuidit a reliquo corpore et extremam caudam terminat scorpionis et arcum medium sagittarii et aquilae dimidiam partem per eius transiens pennas uiii quoniam de huiuscemodi rebus exposuimus ordine mundi rationem et quemadmodum moueatur protinus dicemus et in duodecim signorum exortu quae deinde corpora consequantur et quae perueniant ad occasum conuenit nobis mundum ab exortu ad occasum uerti ideo quod uidemus stellas ex oriente ad occidentem conuerti sic enim primum poterimus scire qui sint exortus et qui occasus si enim nostrum aliquis adstiterit contra orientem necesse est arctos nobis a sinistris partibus esse cum id ita fiat illud quoque necesse est ut omnia a dextris partibus exorta in sinistris occidere uideantur de quo et ante diximus igitur cum uideamus stellas exoriri et occidere necesse est mundum quoque cum stellis uerti sed nonnulli aiunt nihilominus id e uenire posse ut stante mundo stellae exoriantur et occidant quod fieri non potest si enim stellae uagae feruntur neque mundus ipse uertitur non possunt corpora stellis figurata incolumia aut certa permanere illud enim uidemus in toto mundo stellas erraticas esse u neque horum cursum quemquam posse definire aratum ipsum negare se difficiles earum cursus interpretari posse quomodo igitur cum u stellas nemo possit obseruare tot milia quisquam possit peruidere nisi qui permittit hoc cursu stellarum posse nihilominus figuras corporum permanere quod si non est tota sphaera ad irritum reuocabitur quicumque enim sphaeram fecerit non poterit efficere ut sphaera stante nihilominus stellae uersentur illud enim uidemus in extrema cauda draconis stellam esse quae in se uertatur et in eodem loco constet quod si omnes stellae uagae feruntur hanc quoque loco moueri necesse est quod non euenit igitur necesse est mundum quoque non stellas uerti ix de die et nocte quoniam ostendimus mundum cum stellis potius quam stellas per se uerti nunc reliqua dicemus cum enim traditum sit nobis prius noctem quam diem fieri noctem dicemus umbram terrae esse eamque obstare lumini solis etsi nonnulli dixerunt id solis cursu euenire et cum peruenerit ad eum locum ibi occidere dicatur ibi montium magnitudine a nobis lumen auerti solis et ita noctem uideri quod si ita sit nimirum eclipsin solis uerius quam noctem dixerimus sed aliter esse ex ipsa sphaera intellegere licebit x horizon enim diuidens ea quae uidentur et quae non apparent ita definit sphaeram ut semper ui signa de xii in hemisphaerio uideantur supra terram ui autem signa sint infra sub terra igitur cum in uno eorum sol nixus ferri uideatur ab eo circulo qui horizon uocatur exoritur itaque incipit lucere cum nihilominus ipse mundus uertatur cum reliquis signis sed quo facilius intellegatur ponamus solem esse in ariete a quo duodecim signa instituimus numerare igitur cum sol sit in ariete exoriente dies est qui cum uertente se mundo peruenit ad eum circulum qui mesembrinos uocatur efficit diei partem dimidiam sed sic etiam facilius intelligitur et rursus ab eodem ariete incipiemus cum aries est exortus praeter eum haec signa sunt in superiore hemisphaerio pisces aquarius capricornus sagittarius scorpio horum cum tria signa occiderint hoc est scorpius sagittarius capricornus et exorta sunt iii signa quae arietem sequuntur hoc est taurus geminis cancer tunc fieri dimidium diem necesse est et arietem peruenire ad eum quem mesembrinum esse circulum supra diximus cum autem cum reliquis signis ipse aries occidit et exortus est leo uirgo tum chelae exoriuntur et in superiore hemisphaerio uehuntur quae cum occiderint rursus aries exortus efficiet lucem sed ne in dubium ueniat cum ariete occidente dixerimus chelas exoriri quid de reliquis signis in sphaera possit intellegi sic inuenietur in quocumque signo sol fuerit exoriens quodcumque ab eo signo septimo loco fuerit id noctu primum exorietur et ita conficiet cursum mundus enim ipse semel in die au nocte uerti uidetur itaque euenit ut ipsa signa xii semel in die ac nocte uideri possint sed ne solis cursus de quibus postea sumus dicturi potius quam quod ante coepimus enumeremus ad inceptum reuertamur diximus enim principium mundi esse noctem deinde diem inter noctem et diem praeter umbram terrae nihil interesse arbitramur sed quoniam signorum supra et corporum exortus instituimus ad hoc perueniemus xi igitur uertente se mundo per utrosque polos et axem quem supra dimensionem sphaerae diximus esse et ita sphaera collocata ut unus polus semper sit super terram alter numquam exoriatur necesse est arctos quoque et reliqua corpora quae sunt in arctico circulo numquam occidere reliqua autem omnia exoriri et occidere quod inferiora sunt ab eo circulo quem numquam occidere diximus id enim posse fieri haec edocet causa uidemus caput extremum draconis quod maxime arcticon extra circulum prominet quodam tempore ita occidere ut exortus cum occasu permisceantur ut et ante diximus si autem pars aliqua occidere de summo circulo uidetur necesse est omnia quae sunt inferiora exoriri et occidere igitur conuenit nobis sidera uertente mundo occidere et exoriri praeterea hac inclinatione caeli cum unus circulus ita sit erectus ut numquam occidat alter ita sit terrae subiectus ut numquam exoriatur quicumque circuli fuerint in sphaera hoc est ab aequinoctiali ad polum qui boreus appellatur nullus erit eorum qui non maiorem partem circumductionis habeat supra terram qui autem ab aequinoctiali fuerint circulo ad eum polum qui notius appellatur omnes inferiorem partem maiorem habebunt quam superiorem et quanto magis ad polum notium accesserint hoc maiorem partem sub terra habere perspicientur et quanto magis ad boreum finem uenerint hoc maiorem partem circuli supra terram tenere uidebuntur quo enim erectior ipse polus fuerit hoc magis et circuli eius erectiores uidebuntur quod cum ita sit si duo sidera simul fuerint orta unum ab arctico alterum ab antarctico circulo serius occidet id sidus quod ab arctico circulo fuerit exortum ideo quod maiorem habet circumductionem sphaerae quam quod a notio polo est ortum si autem simul occiderint serius exorietur id signum quod ab antarctico fuerit exortum ideo quod tota illa collocatio mundi maiorem partem habet sub terra quam illa pars quae in boreo polo est finita et non modo signa quae sunt ad arcticon finem collocata praestant iis corporibus aut serius occidunt et ante exoriuntur quam ea quae notio polo depinximus sed ipsa quoque corpora inter se dissentiunt ut si quod inferius sit signum et id cum superiore exoriatur tamen serius occidat e contrario itaque si qua sunt signa ab aequinoctiali circulo ad notium polum figurata horum si qua signa pariter exorta fuerint citius occident quam ea quae proxime polum accedunt euenit etiam ut non modo quae simul exorta sidera ex his serius occidant quae proxime arcticum circulum sunt collocata sed etiam si qua eorum ante exorta fuerint quae sunt ad notium polum finita tamen ante occidant quam ea corpora quae in boreo polo figurata esse supra demonstrauimus ideo quod maiore circumductione sphaerae utuntur ea corpora quae ab aequinoctiali circulo ad arcticum finem sunt constituta igitur ostendimus qua inclinatione mundi sphaera sit constituta nunc ad xii signa reuertamur et quorum quae de reliquis corporibus occidant aut oriantur commemorabimus et initium ab ariete faciemus xii arietis exortu sinistra pars andromedae prouenire ara autem occidere uidetur cum eodem sidere exoritur et persei caput usque ad umbilicum ut dubium uideatur zona eius utrum usque extremo ariete an tauro primum exoriente prodeat ad lucem tauro autem exorto quae prius dubia fuerunt omnia sunt certa nam et ara supra memorata omnino occidit et perseus totus est exortus et aurigae caput cum reliquo corpore dumtaxat ad sinistrum pedem uidetur et pistrix a cauda exoriens perspicitur hoc signo primum occidere bootes uidetur etsi cum iiii signis occidit neque tamen totus ad terram potest peruenire nam manus eius sinistra circulo arctico conclusa neque oritur neque occidit geminis exorientibus tota iam pistrix et fluminis eridani prior pars apparet et orion exoriri uidetur occidit autem ophiuchus a pedibus genuum fine cancer exoriens obscurat dimidiam partem coronae pistricisque caudam et notium piscem et caput cum reliquo corpore ad umbilicum eius qui engonasin uocatur ophiuchum a genibus ad humeros et anguem totum praeter caput et ceruicem quae ex aestiuo circulo tendit ad coronam booten prope totum terra tenet tectum exoritur autem et orionis corpus ad zonam et eridanus totus apparet exortu leonis reliqua pars occidit coronae cum capite et ceruicibus anguis et ophiucho engonasin autem qui uocatur eius praeter sinistrum genu et pedem nihil apparet et bootes totus obscuratur exoritur autem caput hydrae cum lepore toto et procyon cum pedibus prioribus canis maioris et aquila tota uirgo autem exoriens non pauca sidera obscurat nam statim lyra occidit cum sagitta et delphino et oloris a capite corpus ad caudam prope occidit et fluminis prior pars et equi caput cum ceruicibus exoritur autem hydra fine crateris et canis totus et nauis argo fine totius ueli chelis exorientibus uidetur et bootes exoriens totus et tota nauis apparet argo hydraque praeter acumen extremum caudae quod est sub terra exoritur autem genu et sura eius dextra qui engonasin uocatur hunc eadem nocte occidere et exoriri licet uidere reliquum autem corpus cum scorpionis et sagittarii prouenit parte praeterea cum chelis exoritur cauda centauri occidit reliquum corpus pegasi et oloris extrema cauda et andromedae caput cum umbilico pegasi et pistrix reliquo corpore ad ceruices ut caput eius solum uideatur et caput cephei pendens ad pistricis occasum cum manibus et humeris peruenit ad terram scorpione exoriente duae partes fluminis occidunt et reliquum corpus andromedae cum capite ceti occidit etiam cepheus capite ad humeros quae pars est extra arcticum circulum constituta obscuratur etiam cassiepia resupina occidens exoritur autem corona quae ante centauri pedes iacere existimatur et reliquum corpus hydrae quod caudae reliquum esse supra diximus prouenit etiam et corpus centauri quod equina figura uidetur et ipsius hominis caput et hostia quam tenere supra diximus denique et id corpus qua fine pedes eius sunt priore ophiuchi autem dumtaxat caput exoritur et ipsius anguis caput quod est contra coronam sagittarium exorientem ophiuchus totus exoriens insequitur et anguis qui ab eo tenetur caput eius qui engonasin uocatur et sinistra manus eiusdem deinde lyra tota cum cephei capite et humeris exit ad lucem occidit autem canis maior cum orione toto et lepore et aurigae superiore parte corporis praeterea caput et pedes eius occidit etiam totus perseus praeter crus et pedem dextrum argo autem puppim solam relinquens peruenit ad terram capricornus exoriens haec sidera ad terram premere uidetur reliquam figuram nauis et signum quod procyon uocatur eodem tempore et reliquum corpus occidit persei exoritur autem olor cum aquila et sagitta ara quam proximam esse notio polo diximus aquarius exoriens ad dimidiam partem corporis equi pedes secum de terra ducit et caput cum ceruice pegasi at contra centaurus a cauda ad humeros uirilis corporis occidit cum hydrae capite et ceruicibus piscibus exorientibus occidit reliquum hydrae corpus et ipse centaurus exoritur autem piscis qui notius uocatur et andromedae dextra pars corporis xiii sic igitur orientibus xii signis reliqua corpora occidere et exoriri uidentur sed ut ante diximus nunc protinus de solis cursu dicemus necesse est enim solem aut ipsum per se moueri aut cum mundo uerti uno loco manentem quod si maneret necesse erat eodem loco occidere et exoriri a quo pridie fuerat exortus quemadmodum signa eodem loco semper oriuntur et occidunt praeterea si ita esset necesse erat dies et noctes omnes aequales esse ut quam longus hodiernus fuerit tam longus semper sit futurus item nox simili ratione semper aequalis permaneat quod quoniam non est illud quoque necesse est cum uideamus esse dies inaequales et solem alio loco hodie occasurum et alio heri occidisse si igitur aliis locis occidit et oritur necesse est eum moueri non stare solem autem contra mundi motum currere sic possumus intellegere euenit enim ut duabus in causis sidera non possimus uidere quarum una est cum abierint infra terram nostrum quoque effugere conspectum ita ut inferius hemisphaerium ostendit altera autem est ratio quod propter fulgorem solis et uim maximam luminis sidera obscurentur siue quod stellis obsistit ne candor earum ad nostros perueniat adspectus siue sui magnitudine luminis officit nostris ne praeter eius ignem aliam rem superiorem perspiciamus quod magis ueri simile uidetur neque enim solis ignem eiusmodi uidemus cuiusmodi reliquos ignes intellegimus sed ita lumen auertit nostrum ut ipse quoque nobis non igneus sed albus uideatur esse praeterea in unaquaque nocte xi signa necesse est apparere ideo quod uno signo sol ipse nixus iter conficere uidetur cuius figuram corporis ipse suo lumine obscurat cum eo enim signo et occidere et exoriri uidetur nonnulli dicunt nos xii signa dumtaxat hac ratione perspicere posse si in eius signi prima nouissimaue parte consistat habent enim xii signa partes eiusmodi ut unumquodque eorum in longitudine habeat partes xxx in latitudine autem partes xii itaque euenit ut in longitudine signorum annus in latitudine autem dies sit in parte prima signi nihilominus reliquum corpus eius signi uideri posse nonnulli dicunt ut simili ratione et si fuerit in extrema parte signi quod fieri non potest nam cum sol sit in qualibet parte signi et exoriatur ita magnum uidetur habere fulgorem ut omnia sidera obscuret illud tamen potest euenire ut cum sol sit in prima parte signi et occidat reliquum corpus eius signi appareat sed certius et uerius est xi signa quam xii apparere posse praeterea quaeritur quare sol contra mundi inclinationem currens uideatur cum ipsa sua sphaera occidere et uerti nam si sol non contra siderum occasum curreret de ariete ad pisces non ad taurum transiret exoriri etenim pisces prius quam aries et occidere perspiciuntur et ita mundus uerti uidetur ut prius pisces quam aries occidant igitur diebus xxx sol in ariete currens et eius corpus obscurans sic dumtaxat apparet sol ut ex eo loco quo aries ante exoriri uideatur et post dies xxx sol uideatur ab eodem loco surgere ex quo loco taurus ante oriri uidebatur igitur apparet solem ab ariete ad taurum transire quod si ita est necesse est eum contra mundi inclinationem currere quare autem euenit ut ante diximus quod uidetur cum mundo sol uerti eius similis haec est causa ut si quis in nauiculae rostro sedens hinc quaerat ad puppim transire et nihilominus ipsa nauis iter suum conficiat ille quidem uidebitur contra nauiculae cursum ire sed tamen eodem peruenit quo nauis hoc autem sic etiam facilius intellegitur si nauem diuiseris in partes ccclx quemadmodum sol diebus ccclx simul mundum transigit eodem modo ut ante diximus si nauis sit diuisa et in una parte de trecentis sexaginta constituatur quilibet eorum nauis autem habet unius diei cursum ille quidem contra nauem ire sed cum ad locum definitum peruenire intellegetur non enim extra nauem est qui a rostro ad puppim transit sed ipsa naui continetur item sol cum per ipsum mundum iter conficiat et eo contineatur uidetur contra mundum ire sed cum eo peruenit ad occasum cum enim mundus trecenties et sexagies se conuerterit tunc sol iter annuum conficit xiu quoniam de sole quae uisa sunt nobis utilissima esse litteris mandauimus nunc de luna dicemus etis alia conati perscribere uelut natura uoluminis ad hoc loci deuenimus ne nonnulli intactam huius rationem relinquentes aut propter magnum laborem defecisse aut inscientia superati non ualuisse persequi uideamur nos autem non illorum existimationis timendae causa persequi instituimus sed consuetudinis nostrae rationem demonstrare et quod alterius quaeri uolumen hoc perlecto noluimus nec tamdiu rem cogitatam scriptam aliorum ad desiderium adducere praeterea cum reliqua omnia diligentissime persecuti fuerimus alienum uidetur esse nos non eandem persequi causam quare sicut ante diximus ad inceptum reuertamur et ut necessario totidem uerbis de luna ac sole dicere uideamur dicemus ita luna per alios exortus et occasus necesse est moueri non stare idque facilius quam de sole licet intellegere neque enim tam magnus ardor eius est ut officiat oculis nostris neque ut sol dies xxx unoquoque signo uehitur ut difficile sit intellectu quanta particula luminis aut ipsius signi superesse uideatur cum ad aliud transierit signum lunam enim cum diebus xxx xii signa percurrat licet intellegere ii diebus et ui horis in alio signo esse hanc autem cum a sole lumen accipiat et ita nobis lucere uideatur non est ueri simile de tam multis causis potius eam stare quam moueri si enim suo lumine uteretur illud quoque sequebatur eam semper aequalem esse oportere nec die tricesimo tam exilem aut omnino nullam uideri cum totum transegerit cursum sol autem ad aliud transire signum intellegatur praeterea si suo lumine uteretur huius numquam eclipsin fieri oportebat sed ne dubium fiat quare solis eclipsis fieri possit qui utrisque lumen dare supra sit dictus lunae autem non facile fiat cum alieno lumine utatur eius haec uerissima ut arbitramur est causa luna enim cum ex toto mundo et omnibus stellis maxime terrae proxima uideatur et ad acies nostras perueniat et quodam tempore torrens perueniat ad eundem locum signi quo sol uehitur obscurare lumen eius a nostro conspectu uidetur hoc autem maxime euenit die nouissimo cum luna transierit in xii signa et sol ad aliud signum transire uideatur et proxima fiat illi quod euenire sic etiam potest intellegi ut si quis alicui manum planam ad oculos admouerit quanto magis sic fecerit hoc minus ille uidere poterit et quanto longius ab eo discesserit hoc magis illi omnia poterunt apparere simili ratione cum luna ad solis locum peruenit tunc proxima eius uidetur esse et radios eius obturare ut lumen eicere non possit cum autem luna ab eo loco discesserit tunc sol lumen eicit et ita ad corpora nostra adicit lunae autem eclipsis sic euenit cum prope dimensione sit luna cum abierit sol sub terram dumtaxat hoc modo ut per mediam terram si quid directum traieceris contingere possit solem sub terra lunam autem supra terram quod cum ita euenit necesse est solis radios propter magnitudinem terrae ita esse dimissos ut lumen eius quo luna lucet non possit ad eam peruenire et ita existimatur fieri eclipsis lunae quae si suo lumine uteretur licebat ne apparere quidem umquam solem ideo quod luna nihilominus luceret sic autem accipit lumen ut luceat cum sol uenerit per terras sed non ut aliquem locum conclusiorem totumque spatium inpleat lumine si quis nostrum steterit in eo loco quo sol maxime lucet reliquis partibus lumen a sole accipiens praebebit id in luna fieri inuenitur eam a sole lumine accepto lucere reuibratione nonnulli existimant cum dicitur sol in ariete aut in quolibet signo esse eum supra ipsas stellas arietis iter facere qui autem hac ratione utuntur longe a uera ratione errant nam neque sol neque luna proxime sidera apparent hac etiam de causa nonnulli uii stellas erraticas finxerunt adiungentes eodem solem et lunam quod cum quinque stellis feruntur luna enim proxime terram est itaque diebus xxx totum mundum existimatur transire id hac euenit ratione ut si quis intra circulum zodiacum fecerit circulos et eos hoc interuallo finxerit ut terra sit in medio et unam a terra ad lunam mensionem fecerit quam graeci tonon appellauerunt hunc autem quia non esse certum spatium potuerunt dicere tonon dixerunt igitur abest luna a terra tonum unum hac igitur re quod breuissimo circulo deuehitur diebus xxx ad primum peruenit signum ab hoc circulo abest circulus tonum dimidium quo circulo mercurii stella uehitur itaque diebus xxx ad alterum signum transiens tardius ab hoc circulo abest alter tonum dimidium quo loco ueneris stella iter suum dirigit tardiorem conficiens cursum quam mercurii stella transit enim ad aliud signum diebus xxx supra huius stellam solis est cursus qui abest ab hespero stella quae est ueneris tonum dimidium ita cum inferioribus pariter percolans anno uno xii signa percurrit tricesimo die ad aliud transiens signum supra solem igitur et eius circulum martis est stella quae abest a sole tonum dimidium itaque dicitur diebus lx ad aliud signum transire supra hunc circulum iouis est stella quae abest a martis tonum dimidium itaque anno uno transit ad alterum signum nouissima stella saturni quae maximo uehitur circulo haec autem abest a ioue tonum itaque annis xxx duodecim signa percurrit ab ipsorum tamen siderum corporibus saturnus abest tonum anum et dimidium hac igitur ratione potes scire neque solem neque lunam contingere stellas et nihilominus per zodiacum circulum uerti hinc etiam possumus intellegere lunam minorem esse sole omnia enim quae proxima sunt nobis maiora necesse est esse quam quae longo discedente interuallo uidemus igitur lunam uidemus proxime nos esse neque eam maiorem aspectui nostro esse quam solem illud quoque necesse est cum sol non longe absit a lune et a nobis maior uidetur si prope nos accesserit multo maiorem futurum praeterea necesse est ut ante diximus aut nullam stellam erraticam esse aut solem cum luna pariter ut reliquas stellas errare si enim quisquam mihi potest demonstrare u stellarum cursum et dicere quod hodie quaeque earum ad aliud transeat signum quemadmodum de sole et luna fieri uidemus et nihilominus suum efficit cursum non est erratica si autem dubium est quod hodie transeat et ad aliud signum compari ratione cum luna feratur et suum cursum dirigat quemadmodum stellae quae sunt dubiae necesse est has quoque errare sed non euenit ut errent praesertim cum suo tempore ad cursum reuertantur igitur ne stellae quidem cum certo tempore ad suum signum reuertantur possunt errare nisi forte uolumus accipere excusationem quod duo corpora magna facilius possint obseruari quam singulae stellae quae non certos cursus conficientes uidentur apparere xu sed stellas u nonnulli has aiunt esse ueneris mercurii iouis solis martis e quibus esse maximam colore candido nomine hesperum et eam appellari haec stella non abest a sole longius duobus signis infra eius circulum collocata sicut ante diximus apparens maxime noctu sed toto mense non plus undeuicies potest uideri sed totus hesperus incertos efficit cursus non eodem tempore ad praeteritum transiens signum xui secunda stella est mercurii nomine stilbon totus acuto lumine sed in aspectu non magnus hic autem a sole non longius abest signo uno qui semper eosdem cursus efficiens modo nocte prima modo autem ad solis exortus incipit apparere nonnumquam etiam perpetue signis quattuor est cum sole rediens autem cum sole non amplius est tertiam partem signi xuii iouis autem stella nomine phaenon corpore est magno figura autem similis lyrae hic autem xii signa annis totidem transigere existimatur et unoquoque anno nusquam apparere dicitur non minus dies xxx nec plus xl sed tunc maxime obscuratur cum occidit cum sole exoriens autem apparet ante quam sol xuiii solis stella nomine phaethon corpore est magno colore autem igneo similis eius stellae quae est in humero dextro orionis hic per xii signa assidue ferri uidetur nonnumquam etiam cum solis ipsius sideribus apparet modo aliis partibus adiectis circuli hanc stellam nonnulli saturni esse dixerunt redire autem ad signum annis xxx et quotannis non apparere non minus dies xxx nec amplius xl xix reliquum est nobis de martis stella dicere quae nomine pyrois appellatur hic autem non magno est corpore sed figura similis est flammae nonnumquam autem cum ipsius solis sideribus concurrens omnia peruolat signa secedens a primo signo non longius biennio quod ad quinque stellas pertinet ad hoc satis arbitramur dictum nunc autem demonstrabimus quibus de causis menses intercalentur quoniam tempus omne metitur die et nocte mense et anno de quibus diem nobis definierunt quamdiu sol ab exortu ad occasum perueniat noctis autem spatium constituerunt esse quamdiu sol ab occasu rursum ad exortum reuertatur mensem autem quamdiu luna zodiacum circulum perducat annum uoluerunt esse cum sol ab aestiuo circulo redit hyginus the miscellany the latin library the classics page